Commentarius prævius.
§ 1. S. Mathiæ electio, veneratio publica. Sermo ab Authlperto Abb. Casimensi de eo scriptus: an alius a S. Augustino?
Quæ a variis auctoribus de S. Mathia Apostolo dicta, scripta ac typis etiam exarata extant, ad diversas sunt referenda classes prout ca propius videntur veritatem assequuta, aut etiam ab ca assectanda magis et magis recedunt. Certissima sunt, quæ calculo divino approbata, ab Evangelista Luca in Apostolorum Actibus recensentur, et infra aliis ejusdem Apostoli gestis inserta referuntur. Est ca electio adscripta Florario Sanctorum MS. et Auctario Greveni, ad diem xii Maii. Proxime accedit celebris cultus ac veneratio ejusdem Apostoli, omnibus orthodoxam fidem amplexis, ab Ecclesia injuncta. Hanc solennitatem peragunt Latini vi Kalendas Martii, sive die xxiv Februarii, aut, si annus bissextilis fuerit, xxv, Mediolanenses vii Februarii. Græci, ut infra constabit, diem ix Augusti huic sanctæ memoriæ consecrarunt.
2 Baronius in Notis ad xxiv Februarii asserit Latinos omnes de eo agere hac die. Quod apud nos adservatur exemplar MS. Martyrologii Romani, sive S. Hieronymi, a mille circiter annis exaratum, non habet nomen S. Mathiæ, neque vi Kalendas Martii, neque in præfixa Notitia de locis sanctorum Apostolorum. Nam, ut legitur in epistola dedicatoria S. Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum Episcopos, in prima parte
A parte libelli omnium Apostolorum festa conscripta sunt, ut dies varii non videantur dividere, quos una dignitas Apostolica in celesti gloria fecit esse sublimes. Conclusa his verbis dicta S. Hieronymi epistola, sequitur hic titulus: Notitia de locis sanctorum Apostolorum, et ita explicatur: in Kalendas Jul. Natalis Apostolorum SS. Petri et Pauli Romæ. in Kal. Decemb. Natalis S. Andreæ Apostoli in civitate Patras Provinciæ Achaiæ. vi Kal. Jan. Natalis Apostoli S. Jacobi fratris Domini et Joannis Evangelistæ. vii Kal. Jul. Natalis dormitionis S. Joannis Apostoli et Evangelistæ in Epheso. xii Kal. Janua. Natalis S. Thomæ Apostoli in India. Et Translatio corporis ejus in Edessa v. Kal. Jul. vii Kal. Augusti Natalis Jacobi Apostoli fratris Joannis Evangelistæ, in Jerosolymis. Kal. Maii Natalis S. Philippi Apostoli in civitate Hierapoli provinciæ Asiæ. vii Kalen. Sept. Natalis S. Bartholomæi Apostoli, qui decollatus est in India jussu Regis Astyagis. xi Kal. Oct. Natalis S. Mathæi Apostoli, qui passus est in Persida. v Kal. Novemb. Natalis Apostoli Simonis Chananæi et Simonis Zelotis, qui a templorum pontificibus occisi sunt in Suanis civitate Persarum. Hæc ibi, quibus mox dies Januarii subjunguntur: ac tum de singulis iterum Apostolis absque mentione S. Mathiæ indicatis jam diebus agitur. In Historia certaminis Apostolorum quæ circumfertur sub nomine Abdiæ Babyloniæ Episcopi et Apostolorum discipuli, diciturque ab Eutropio ex sermone Hebraico in Græcum, et a Julio Africano in Latinum translata, de iisdem ante relatis Apostolis agitur nulla etiam facta mentione S. Mathiæ Apostoli: ut mirum sit a Galesinio et Baronio in Notis ad Martyrologia in apocryphis censeri, aut ut spuria rejici, quæ de eo ab Abdia sint scripta.
3 Vetustas variarum Ecclesiarum sententias de rebus gestis S. Mathiæ docent antiqua Martyrologia. Richenoniense, sive Divitis-Augiæ MS. ad vi Kalendus Martii relatis aliorum Sanctorum nominibus, de quibus infra agemus, sub finem ista habet: Et alibi Mathiæ Apostoli. Ita etiam MS. monasterii S. Cyriaci Romæ: Et S. Mathiæ Apostoli. At primo loco ferme legitur in reliquis Martyrologiis. Antiquum Romanum Rosweydi: vi Kalend. Martii, S. Mathiæ Apostoli. MSS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus, et Centulense sub Bedæ nomine: Natalis S. Mathiæ Apostoli. in MS. Reginæ Sueciæ additur: Qui duodecimum Apostolatus locum pro Juda sortitus est, pro quo in MS. Tornacensi S. Martini ista habentur: Qui ex discipulis septuaginta sorte electus, pro Juda Scarioth, duodecimus inter Apostolos subrogatus est. Quæ ferme eadem leguntur in MS. Lætiensi. MS. Trevirense locum præterea assignat his verbis: In Judæa Mathiæ Apostoli, qui unus ex septuaginta duobus in loco Judæ subrogatus est. S. Isidorus, qui Episcopus Hispalensis seculo Christi septimo floruit, in tractatu de vita et morte Sanctorum novi Testamenti cap. 80 de prædicatione S. Mathiæ pauca adjungit. Mathias, inquit, de lxxii discipulus unus, et pro Juda Iscarioth duodecimus inter Apostolos subrogatus, electus est sorte, et solus sine cognomine: cui datur Evangelium prædicationis in Judæa. Quæ eadem in Martyrologiis quamplurimis leguntur. Beda excusus: Natale S. Mathiæ Apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Juda traditore ab Apostolis electus, sorte in Apostolatum subrogatus, in Judæa Christi Evangelium prædicavit. Usuardus vero ista tradit: Natalis B. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, apud Judæam Christi Evangelium prædicavit. Quæ eadem in Martyrologio Bellini, secundum morem Romanæ curiæ leguntur. Ado interponit: atque in locum proditoris Domini subrogatus. Regionem præponunt Rabanus et Notkerus his verbis: In Palæstina nativitas Mathiæ Apostoli, qui de lxx discipulis pro Juda traditore in Apostolum electus, in Judæa Evangelium prædicavit. Hactenus Martyrologia illa antiquiora et majoris auctoritatis absque ulla obitus S. Mathiæ mentione. His similia continentur in quamplurimis MSS. nostris Martyrologiis.
4 Authpertus Abbas xvii Casinensis de obitu S. Mathiæ hæc solum in sermone in laudem ejus conscripto habet: Postquam vero reliquit Judæam patriam prædicando, quam in sorte prædicationis acceperat, et plurimos ethnicos ad fidem Catholicam convertit B. Mathias Apostolus, migravit ad Dominum nostrum Jesum Christum. Meminit hujus scriptoris Petrus Diaconus de Viris illustribus Casinensibus cap. 13 his verbis: Authpertus, ejusdem cenobii Abbas vir disertus et valde eruditus inter multa et præclara ingenii sui monumenta, in laudem S. Mathiæ Apostoli, nec non de Purificatione sanctæ Dei Genitricis aliorumque Sanctorum, homilias valde pulchras composuit. Fuit autem temporibus Lotharii Imperatoris. Imo Ludovici Pii Imperatoris, aut certe hoc ex conspiratione filiorum abdicato, Lotharii tum intrusi. Præfuit namque Authpertus, Casinensi cenobio annis tribus, electus anno 1000XXXIV, mortuus anno 1000XXXVII. Joannes Baptista Marus in Annotationibus ad Petrum Diaconum anno 4100CLV a se primum in lucem emissum, asserit sermonem in laudem S. Mathiæ Apostoli ineditum adhuc credi. Baronius in Notis ad Martyrol. indicat se habuisse charactere Longobardico conscriptum, eumdemque se legisse in codice MS. S. Mariæ ad Martyres; incipere, Inclytam gloriam etc. Habemus et nos sermonem istum cum dicto exordio in codice quodam MS. nostro valde antiquo. Extat etiam inter Vitas Sanctorum a Mombritio collectas tomo 2 fol. 146 excusus sed aliquot locis multilus. Verum neque in codice nostro MS. neque apud Mombritium nomen Authperti, aut alterius auctoris innuitur, quod forsan in aliquo suorum MSS. legit Baronius, aut certe vel ideo conjecit, quia e B. Benedicti regula testimonium adducitur, unde et nos Authpertum ejus sermonis auctorem credimus, et hic damus ex dicto MS. ac Mombritio: cujus libri olim post artem typographicam inventam inter primos excusi paucis innotuerunt, et in rarioribus bibliothecis adservantur. Ex hoc sermone docemur solennem cultum, quo S. Mathiam ad illa tempora venerata est Ecclesia Catholica: et auctor num. 2 asserit se depromere, quæ sancti Patres in ejus laudem mirifice protulerunt.
5 Qui huic sermoni prologus præmittitur, legitur in Breviariis MSS. aliisque annis 1479, 1490 et 1522, secundum morem Romanæ curiæ excusis. Lectiones item Breviarii Ecclesiæ Morinensis anni 15342 ab eodem prologo incipiunt, et iisdem verbis cum hoc sermone fluniunt, plerisque intermediis alia phrasi contractis. At prologo illo omisso ab ipso sermone incipiunt Lectiones Breviarii Monasteriensis anno 1489 Argentinæ excusi. Earum Lectionum prior pars solebat olim recitari in Ecclesia Ultrajectina, quæ in Breviario anno 1508 edito continetur. Idem exordium aliaque ex hoc sermone habentur in Breviario Ebroicensi in Gallia. Ast in eo, quo uti solebat Ecclesia S. Quintini in Veromanduis, ab eodem exordio, incipit Lectio tertia, duabus prioribus desumptis ex alio de S. Mathia tractatu, qui plenius exhibetur in Breviario Argentoratensi anni 1478, et Spirensi anni 1507, ac S. Augustino tribuitur: de quo videtur Galesinius ista annotasse: Extat de illius vita sermo, quem alii S. Augustino, alii Bedæ adscribunt: idemque in plerisque Ecclesiis legitur. Et Baronius, Fertur sermo, inquit, de S. Mathia, quem alii Augustino, Bedæ autem alii tribuunt. Incipiunt vero ita hæc Lectiones: Cum præclara B. Mathiæ Apostoli festivitas per anni cursus revolutionem sese repræsentat, maximæ jucunditatis gaudia merito nobis multiplicat. Quo etiam exordio, sed postea prorsus discrepantes A crepantes, Lectiones habentur in Breviariis Ambianensi, Tullensi, Virdunensi, Insulensi, aliisque superiore seculo excusis, Brugensi item, et Sarislariensi anni 1491, licet hæ iterum ab invicem, uti a præcedentibus, diversæ sint. Omnes nihilominus Lectiones sunt desumptæ ex homilia, quæ in Milleloquio S. Augustini a Bartholomæo de Urbino collecto continetur verbo Mathias. Aliæ sunt Lectiones antiqui Breviarii Tornacensis et Audomaropolitani, quæ ita incipiunt: De Mathia Apostolo parva nobis antiquitas monumenta reliquit.
6 In omnibus hactenus, et forsan scrupulo nimio, enumeratis Breviariis nullum extat ullius martyrii, aut mortis per vim illatæ, vestigium. In Breviario Sleswicensi anni 1512, relata tribus primis Lectionibus electione S. Mathiæ, ita quarta incipit: Cum igitur Mathias Judæam in sortem accepisset, prædicationi ibidem insistens, et multa miracula faciens, in pace quievit. Quæ eadem in Legenda Claudii de Rota, et Jacobi de Voragine, et in Viola Sanctorum Hagenoæ anno 1508 recusa leguntur: in quibus tamen, ut infra dicetur, aliorum sententiæ de nece illi illata referuntur. Martyrologium MS. Carmeli Coloniensis dictis assentitur: Apud Judæam natale B. Mathiæ Apostoli, qui loco Judæ ab Apostolis sorte electus, in Judæa Christi Evangelium prædicavit: novissime vero vitam in pace finivit.
§ II. Relata de prædicatione S. Mathiæ in Æthiopia, ad Pontum Euxinum, et in Macedonia. Varia eidem traduntur inficta tormenta.
C
8 Relicta Judæa patria, plurimos Ethnicos alibi a B. Mathia ad fidem Catholicam conversos fuisse supra ex Authperto diximus. Græci in Menæis et apud Cytheræum, in Æthiopiam cum profectum asserunt ad ix Augusti, his verbis: Erat Mathias unus ex septuaginta, postea in locum Judæ Iscariotæ undecim Apostolis annumeratus. Prædicavit vero Evangelium in exteriore Æthiopia, multisque suppliciis illic excruciatus, spiritum Deo reddidit: Quæ fere eadem in Menologio Canisii leguntur: Eodem die certamen sancti Apostoli Mathiæ, qui unus ex septuaginta connumeratus est cum duodecim Apostolis pro Juda Ischariote. Prædicavit autem Evangelium in Æthiopia, ubi multis pro fide Christi superatis tormentis, spiritum Deo tradidit. Hæc ibi, sed per amanuensium forsan errorem ad vii Augusti plane in fine relata, cum spectent ad sequentem ix Augusti: quo die ex constitutione Manuelis Comneni Imperatoris Orientis feriæ imperantur, uti apud Balsamonem in Photii sacrorum Canonum expositionem titulo 7 cap. 1 et Leunclavium lib. 2 Novellarum Augustalium pag. 161 legitur. Augusti, inquit, dies vi propter Servatoris nostri Jesu Christi transformationem, et ix propter memoriam sancti Apostoli Mathiæ. De prædicatione in Æthiopia Nicephorus lib. 2 Hist. Eccl. cap. 40 ista tradit: Mathias porro, qui jacturam duodenarii Apostolorum numeri sarserat: primam Æthiopiam adiit, atque ibi a feris, infestis, immanibusque gentibus multa pertulit. Cum vero quæ oportuit et verbis et factis divino Evangelio annuntiando præstitisset, et Christo magnam hominum multitudinem accumulasset, animo intrepido et forti martyrii coronam suscepit.
9 Locus Æthiopiæ assignatur in Auctario S. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui Catalogus a Sophronio, ut ipsemet Hieronymus sub finem testatur, Græce translatus est, et postmodum pluribus intrusis auctus. In eo hæc cap. 10 adduntur: Mathias cum unus esset e numero septuaginta, adlectus est in ordinem undecim Apostolorum in locum Judæ Iscariotæ, qui fuit proditor. In altera Æthiopia, ubi est irruptio Apsari et Hissi portus, prædicavit Evangelium, cum essent homines agrestes: et illic dormivit, et illic sepultus est usque ad hodiernum diem. Hæc ibi. Æthiopia altera dicitur, Græce ἐν τῇ δευτέρα Α'θιοπία, quam primam Nicephorus appellat, Græce τὴν πρότην Α'θιοπίαν. Menæa vero ejus prædicationem adscribunt exteriori Æthiopiæ, τῇ ἔξω Α'θιοπία. Quæ in Synopsi de Vita et morte Prophetarum et Apostolorum, sub nomine S. Dorothei Episcopi et Martyris edita, tribuuntur interiori Æthiopiæ his verbis: Mathias cum esset unus ex septuaginta discipulis, postea undecim Apostolis duodecimus loco Judæ proditoris annumeratus est. Hic in interiore Æthiopia, ubi Hissus maris portus, et Phasis fluvius est, hominibus barbaris et carnivoris prædicavit Evangelium. Mortuus est autem in Sebastopoli, ibique prope solis templum sepultus. Hæc ibi, e quibus locis, sive vera sunt seu falsa, statuit Oriclius in Thesauro Geographico, verbo Æthiopia, fuisse circa Cholcidem hanc Æthiopiam, prope Pontum certe Euxinum, ad quem haud procul a Trapezunte constituit Ptolemæus Hyssi portum, ac dein versus Colchidem Apsorrum fluvium, ejusque ostia, pro quo etiam Absarum legit Plinius, atque Auctarium S. Hieronymi citatum. Ei proxime apud Ptolemæum junguntur Sebastopolis, ac dein Phasis civitas et Phasis fluvii ostia. Verum potuit S. Mathias fuisse et in Æthiopia Africana et in hisce ad Pontum Euxinum ditionibus: quæ dein loca conjunxerint auctores Synopseos S. Dorothei et Auctarii S. Hieronymi, omnia procul dissita appellantes Æthiopiam: uti majorum nostrorum tempore Indiæ etiam nuncupata sunt America, aliæque in Oriente et Occidente longinquæ regiones.
10 Græci in Odis suis ad hanc Gentilium ad Christum alludunt conversionem, et inter alia ita S. Mathiam alloquantur: Καὶ θείαις ἀστραπαίς τῶν σοφῶν σου λέγων σκότος ἀπεδιώξας τῆς ἐιδωλομανίας ἐν πνεύματι. Et divina coruscatione sapientium sermonum tuorum sugasti stultam idololatriam in spiritu. De ejusdem martyrio hi traduntur versus in Menæis:
Ε'ξηλοεν ἀρβεις Ιωύδας ἐπι βρύχου. Ε'ιστήλοεν ἀρβεις Ματθίας ἐπι ξύλου. Η'ρθν ἀμφ' ἐνάτγ ξύλω ὑθεος Ματθίας. Discessit suspensus Judas in laqueo. Accessit suspensus Mathias in ligno.
Suspensus est nona in ligno divinus Mathias.
Eodem modo S. Mathiam patibulum crucis pertulisse, et tali martyrio coronatum ad coelos ascendisse, in aliquibus libris legi tradunt Breviaria Herbipolense anni 1355, Sleswicense et Viola Sanctorum supra citata.
11 Macedoniam etiam prædicatione, miraculis et captivitate
A captivitate S. Mathiæ fuisse illustratam alii perhibent apud Equilinum lib. 3 cap. 149 his verbis: Cum ergo Apostoli ad prædicandum essent divisi, Mathias Apostolus Judæam in sortem prædicationis accepit. Qui tamen, ut alibi reperitur, prius in Macedonia prædicavit. Gentiles vero ejus fidem et sanctitatem probare volentes, quamdam potionem toxicatam, quæ cunctos bibentes visu privabat, sibi dederunt: quam in nomine Christi bibit, et nullam læsionem ineurrit. Et cum illa potio plusquam ducentos quinquaginta excæcasset, ille singulis manus imponens, omnes illuminavit. Diabolus vero in similitudinem infantis cani eis apparuit, suadens ut Mathiam occiderent, qui cultum eorum evacuabat. Quem per triduum quæsierunt, et in eorum medio consistentem minime viderunt. Tertia vero die se eis sponte manifestatum, vinctum in carcerem recluserunt: ubi dæmones sibi apparentes in eum dentibus fremebant, sed appropinquare non poterant. Dominus autem cum multo lumine sibi assistens eum confortavit, et ostio aperto liberum abire permisit. Et dum iterum prædicaret, et quidam obstinati persisterent, mox terra se aperuit et cunctos illos deglutivit: reliqui vero ad Christum conversi sunt. Post hæc reversus Apostolus ad Judæam verbum Domini prædicabat etc. Eadem leguntur apud Claudium de Rota et Jacobum de Voragine. Plurima etiam continentur in Breviario Passaviensi anni 1505, Herbipolensi etiam et Viola Sanctorum, diciturque manibus post tergum ligatis, et fune collo imposito, graviter afflictus, et sic in carcere reclusus. Prædicatio dicta in Macedonia habetur etiam in Breviario antiquo Romano, et variis Martyrologiis mox referendis.
§ III. Acta S. Mathiæ ex Hebraico versa. Genus Martyrii a variis relatum. Scripta ei falso attributa.
Wolfgangus Lazius Ferlinandi i Imperatoris olim Consiliarius et Historicus, inter alia ingenii sui monumenta ex variis MSS. edidit carmen incerti auctoris de Passione Christi, et memoratum Abdiam de Vitis Apostolorum: quibus, inquit in Præfatione, ut editio justum volumem assequeretur, adjeci alias Sanctorum Dei historias, quæ mihi partim ob vetustatem scriptionis, partim vero ob historiæ seriem veræ visæ sunt. Sic Mathiæ Apostoli historiam, ex Hebraico, incerto auctore versam, et antiquissima membrana litterisque exceptam, quia apud Abdiam non habetur, conjungere placuit. Habemus cadem S. Mathiæ Acta ex MS. Ultrajectino S. Salvatoris, alio MS. coenobii Budicensis Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini diacesis Paderbornensis in Westphalia, ac tertio MS. bibliothecæ Susatensis Ordinis Prædicatorum, item in Westphalia, ex quarto demum MS. Carthustanorum monasterii S. Albani juxta Treviros. Qui ex Hebraico Latine vertit monachus fuit Trevirensis Abbatiæ S. Mathiæ, et seculo Christi xii vizit. Hinc Legenda Trevirensis passim appellatur ab auctoribus, qui eam aut integre in alias linguas transtulerunt, aut varie contractas partes ediderunt. Ex his sunt S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus par. 1 Chronici tit. 6 cap. 15, Jacobus de Voragine, Claudius de Rota, Episcopus Equilinus ante citati. Hujus verba, quia pauca sunt, et de morte agunt, hic damus: Reversus Apostolus in Judæam, ut supra diximus, verbum Domini prædicabat, multosque in signis et prodigiis convertebat. Cui invidentes Judæi eum in concilio statuerunt, duoque testes, qui illum accusaverunt, primo in ipsum lapides miserunt: quos lapides in testimonium secum petiti sepeliri. Qui dum lapidaretur, securi in capite percussus, spiritum Deo reddidit. A Nicephoro, ut supra diximus, refertur animo intrepido et forti martyrii coronam suscepisse, et quidem, ut Joannes Langus interpres adjunxit, lapidibus pene obrutus, ad extremum securi percussus. Similia leguntur in Vita S. Mathiæ a Joachimo Perionio Benedictino Cormæriaceno scripta et a Lazio edita. Quæ etiam ut magis secura tradidere Franciscus Harxus et Zacharias Lippelous de Vitis Sanctorum, sed ille S. Antoninum, hic Perionium descripsit.
13 Breviarium Romanum completissimum, cum Officiis Sanctorum Ordinis Minorum S. Francisci, et Eremitarum S. Augustini, Venetiis anni 1522 excusum, continet proprias in Matutino, laudibus et Horis antiphonas, ex eisdem prope Actis desumptas. Ex eisdem Lectiones recitantur in Breviario Spirensi anni 1477, Moguntino, Hormatiensi, Erfurtano, Bisuntino in Burgundia, Remensi, Rotomagensi, Constantiensi in Gallia, Eborensi in Lusitania, Ambrosiano a S. Carolo Borromæo Mediolanensibus præscripto, item Ordinis Prædicatorum anni 1555. in quibus primo lapidibus cæsus, demum securi percussus dicitur. Passaviense anni 1508 addit etiam in cruce suspensum fuisse hoc ordine: Duo igitur fuerunt testes, qui ipsum accusaverunt: hi primum in ipsum lapides miserunt, deinde crucifixerunt. Demum Romano more securi percutitur, et extensis in cœlum manibus spiritum Deo reddidit. Unde sequeretur vivum de cruce depositum fuisse: et sic aliorum sententiæ supra relatæ viderentur posse conciliari. Omitto plura Breviaria tædii viltandi causa, maxime quæ neglecto obitu priorem partem Actorum attingunt. Solum refero, quæ in Breviario Romano a Cardinale Quignonio concinnato, et anno cicloxxxv a Paulo in permisso, de prædicatione et morte ejusdem recitantur his verbis: Hic autem (ut quidam tradunt) cum in Macedonia primum, deinde in Judæa verbum Dei latissime disseminasset, multosque prædicatione et consequentibus signis ad Christi fidem convertisset; a Judæis id ægre ferentibus, comprehensus, lapidibus pene obrutus est, ac postremo securi percussus vi Kalendas Martii.
14 Similia habent Martyrologia ab aliquot seculis conscripta. MS. Florarium: Natale B. Mathiæ Apostoli. Hic electus fuit sorte ab Apostolis pro Juda proditore, et Evangelium Christi constantissime prædicavit annis triginta tribus aut circiter. Postea in Judæa lapidatus et securi percussus migravit ad Dominum anno salutis LXI. Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum ista habet: Natale B. Mathiæ Apostoli, qui post ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, atque in loco Judæ proditoris subrogatus, apud Judæam Christi Evangelium prædicavit: qui prius unus de septuaginta duobus discipulis Christi fuit. Primo a Judæis capitur, et velut blasphemus lapidibus obruitur: post hoc quasi bos securi percutitur, et capite truncatur: tali martyrio prius oculos in cœlum figens, emisit spiritum. Similia leguntur in Auctario Greveni anno 1315 et 1521 excuso. Plura etiam habentur in Viola Sanctorum. At Maurolycus ista tradit: Natale S. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, in Judæ locum successit, et in Macedonia primum, inde in Judæa prædicavit, ubi lapidatus ac securi percussus a Judæis, occubuit. Eadem, sed alia phrasi, refert Galesinius, et sermone Germanico Canisius, atque Italico Felicius, sed hic prædicationis apud Macedones non meminit. Breviter hæc referuntur in hodierno Martyrologio Romano: In Judæa natalis S. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis in locum Judæ proditoris sorte electus, pro Evangelii prædicatione martyrium passus est. Innuitur etiam ejusdem martyrium in Missali Romano, dum rubeus color in sacrificio Missæ præscribitur adhibendus.
15 S. Bonaventura duos de S. Mathia sermones edidit, et priorem ita concludit: Electus fuit ad observantiam
Avantiam mandatorum, sicut omnes communiter justi. Electus fuit ad perfectionem consiliorum, sicut omnes discipuli. Electus fuit ad tolerantiam martyriorum, sicut ceteri Martyres Christi, sicut ex Legenda ejus potest ostendi, quæ hic poterat recitari. Electus fuit ad officium Prælatorum, sicut ceteri Apostoli, qui mundo toti constituti sunt a Christo Prælati. Electus etiam hodie fuit ad gloriam Beatorum, ad quam est ingressus consummatione martyrii. Hoc etiam martyrium innuit B. Laurentius Justinianus in sermone de S. Mathia. Illum, inquit, superveniens Paracletus caritate complevit, deditque ut omnium linguarum generibus loqueretur, miracula faceret, converteret nationes, prædicaret Christum, ac martyrii consequeretur triumphum. Denique cum ceteris Coapostolis super thronos duodecim tribus Israel judicantibus sedebit. Hæc ille. Quæ vero de martyrio ejus a S. Bonaventura Legenda citatur, de Actis Hebraicis ejus, quæ infra damus, intelligi prorsus videtur.
16 Octavius Pancirolus in Thesauris Urbis absconditis regione 2 ecclesia 45, occasione reliquiarum S. Mathiæ, quæ in ecclesia S. Mariæ Majoris, ut infra dicetur, adservantur, asserit, S. Mathiam in locum Judæ proditoris electum Apostolum, ad prædicandum sortitum fuisse Judæam, et cum, facta quadam per Macedoniam Apostolica excursione, ad eam redivisset, mortem ibidem pro Christo occubuisse. Quidmi potuerit similiter in Æthiopiam aliquando, aut versus Colchidem, aut accolas Ponti Euxzini, destinatus fuisse, qui post suam ad apostolatum electionem traditur ad annum tertium ac trigesimum vixisse? Christum Salvatorem nostrum pro redemptione generis humani cruci affixum fuisse Tiberio Cæsare Augusto v et Ælio Sejano Coss. alibi ostendimus videri verosimilius. Annus is erat Æræ vulgaris tricesimus primus, ut, proinde obitus S. Mathiæ referendus foret in annum IXIV. In Florario MS. supra relato dicitur migrasse ad Dominum anno salutis IXI, quo etiam anno S. Jacobum, cujus infra martyrium cum cæde S. Mathiæ conjungitur, occisum fuisse ex Eusebii et Hieronymi chronico colligunt Petavius, Deckerius, et alii: et nos accuratus ad Kalendas Maias, diem ejus natalem, examinabimus: nonnulla infra ad Acta annotamus.
17 Baronius in Notis tradit Evangelium, quod nomine Mathiæ ferebatur, a Gelasio in Romano Concilio esse rejectum inter apocrypha cap. Saneta Romana. dist. 15. Verum ibi nisi editiones Decreti varient, apocrypha censentur Evangelia nominibus Thadæi, Thomæ, Barnabæ, Bartholomæi, Andreæ, et quæ falsarunt Lucianus et Hyrcius, nulla facta mentione Mathiæ, quem S. Barnabam esse perperam asseritur lib. 1 Recognitionum, quæ S. Clementi Pontifci attribuuntur: et forsan simili errore idem Evangelium nomine Barnabæ, et nomine Mathiæ vulgatum est. Hujus meminit Origenes homilia 1 in Lucam, sive in proœmio Lucæ. Quatuor, inquit, tantum sunt Evangelia probata, e quibus sub persona Domini et Salvatoris nostri proferenda sunt dogmata. Scio quoddam Evangelium, quod appellatur secundum Thomam et juxta Mathiam, et alia plura legimus. Ne quid ignorare videremur propter eos, qui se putant aliquid scire, si ista cognoverint. Hæc ibi. Ejusdem etiam classis, inquit Baronius, existimatæ sunt traditiones nomine Mathia editæ, ex quibus Marcion suam ipsius hæresim adstruebat, Clemens Alexandrinus in libris Stromatum ex eis quædam fragmenta recitat: e quibus istud est lib. 7: Si electus vicinus peccaverit, poccavit electus. Nam si se ita gessisset, ut jubet verbum vol ratio, ejus vitam ita esset reveritus vicinus, ut non peccasset. Alterum vero lib. 3 illud est: Contra carnem decertandum est, eaque abutendum: animam vero fidei et cognitionis tam quam nutrimentis augere oportet. Agit etiam de his scriptis falso ei attributis Eusebius lib. 3 cap. 23.
§ IV. Reliquiæ S. Mathiæ Romæ, Treviris et aliis locis adservatæ.
Altera restat, nec minus intricata, controversia de sacris Mathiæ Apostoli reliquis, quæ variis in locis traduntur depositæ. Ac primo Nicephorus et Græci in Menæis et Menologio, quorum supra verba dedimus, asserunt eum Æthiopiam adiisse, ibique multa perpessum lormenta, martyrii coronam reportasse. Qui Catalogum S. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticisd Sophronio Græce redditum auxit, omisso martyrio, scribit et illic, sive in Æthiopia, dormivisse, et illic sepultum esse usque in hodiernum diem. In Synopsi de vita et morte Prophetarum et Apostolorum, sub nomine S. Dorothei Episcopi et Martyris edita, dicitur mortuus Sebastopoli ibique prope solis templum sepultus, prope Colchidem ut supra diximus. Hinc Nicolaus Serarius in sua de Apostolis dissertatione ista affirmat de S. Mathia: In altera Æthiopia, ubi est irruptio Apsari et Hyssi portus (ad Pontum scilicet Euxinum) sanctissimis Christi Domini legibus agrestissimos homines perpolivit: ubi et occisus, et D. Hieronymi, imo fortassis etiam posteriorum, qui hæc Hieronymo adjecisse videntur, tempore humatus fuit. Nam quod Perionius eum in Judea interfectum scribit, minus probatur. Hæc Serarius, qui dum aliquas ejus Reliquias Treviros fuisse olim latus non improbabile judicat, prioris relationis auctoritatem, ut mox constabit, magna ex parte subvertit. Fatemur S. Mathiam spatio triginta duorum triumve annorum, quos in Apostolatu exegit, et in Æthiopiam Africanam, et in victinas Ponto Euxino regiones, quas hi auctores insolito aliis loquendi modo Æthiopiam appellant, potuisse Evangelii Christi prædicandi causa profiscisi: tamen omnino arbitramur in divisione orbis inter Apostolos facta ei obtigisse Judæam: eaque illius labore et prædicatione, præcipuo vitæ tempore excultam, et sanguine tandem irrigatam. Auctores supra dedimus: quibus ex dicendis lux major accedet.
19 Christophorus Browerus lib. 11 Annalium Trevirensium pag. 658 ex vetustissimo libro, quem tempore martyrii S. Bonifacii Archuepiscopi Moguntini, anno 754 occisi, asserit gladiorum ictibus male exceptum fuisse, edidit repertam Notitiam regionum et civitatum, quibus sanctorum Apostolorum et Evangelistarum venerabilia corpora requiescunt. Ea autem Notitia sic incipit: B. Joannes Baptista requiescit in civitate nomine Sebasta. B. Petrus Apostolus requiescit Romæ in provincia Tuscia. Et sic de aliis Apostolis, inter quos dicitur de S. Mathia: Mathias Apostolus requiescit Hierosolyma, in provincia Syria. In hac ergo Notitia indicatur prima, aut saltem valde antiqua sepultura. Nam S. Joannis Baptistæ sepulchrum tempore Juliani apostatæ, Pagani, ut ait Ruffinus lib. 11 Histor. Eccl. cap. 28, apud Sebasten Palæstinæ urbem mente rabida et funestis manibus invaserunt, ossa disperserunt atque ea rursus collecta igni cremarunt, et sanctos cineres pulveri immistos per agros et rura disperserunt. Habemus ergo ex hac Notitia S. Mathiæ corpus Hierosolymis adservatum fuisse, ac potuisse inde a S. Helena matre Constantini Magni Romam deferri, quod asserunt utraque Acta Translationis et varia Breviaria ac Martyrologia, mox indicanda.
20 Sed et illud apud scriptores disputatur, an Romæ corpus Apostoli permanserit, an Treviros sit avectum. Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 149 supra citato hæc de S. Mathia addit: Cujus corpus in Judæa sepultum, deinde Romam translatum, in ecclesia S. Mariæ majoris esse dicitur, et ibidem caput ejus populo
A pulo demonstratur. Addunt S. Antoninus, Claudius de Rota et Jacobus de Voragine cum Breviario Sleswicensi, corpus ibidem sub lapide porphyretico sepultum esse. Onupherius Panvinius libro de præcipuis Urbis Romæ basilicis, in septima basilica S. Mariæ Majoris ait, sub altari majori esse corpus S. Mathiæ Apostoli. Enumerat dein xxii classes reliquiarum quæ ibidem conservantur et statis diebus populo ostenduntur, ac num. 17 recenset caput S. Mathiæ Apostoli, cujus, inquit, corpus est sub Altari Majori hujus basilicæ: ac tandem in fine addit, has reliquias populo die Paschæ ostendi solere. Simila scribunt Attilius Serranus, de septem Urbis ecclesiis, Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis Urbis, alique. At quo tempore, quave occasione corpus eo delatum sit, sub dubio relinquitur. Est basilica S. Mariæ Majoris sub Liberio Papa qui anno CCCLIII sedem Pontificiam conscendit, ob miraculum nivis constructa, ut dicetur v Augusti, quia is dies per Ecclesiam universam ob illius basilicæ dedicationem est solennus. Ab ejus nomine basilica Liberii dicta, postea a Sixto III, qui anno Christi CCCCXXXI Pontifex creatus est, de novo restituta atque amplificata est et S. Mariæ Deiparæ dicata, dein S. Mariæ ad præsepe, et S. Mariæ Majoris appellata, cujus absidam Paschalem Papam, qui anno IOCCXXVII capit Summus Pontifex Ecclesiæ præsepe, de novo refecisse tradit Anastasius Bibliothecarius. Huic apsidi musivo opere insculpta est hæc inscriptio: IN HAC SACRA BASILICA CORPORA SS. MATHILE APOSTOLI, HIERONYMI DOCTORIS, ROMVLE ET REDEMPTÆ VIRGINYM RECONDVNTVR. Ita Baronius in Notis ad XXIII Julii, quo Virgines illæ coluntur, memoratæ a Gregorio Magno lib. 4 Dialog. cap. 15, qui ait eodem tempore, quo ipse monasterium petiit, eas juxta B. Mariæ Virginis ecclesiam habitasse. Pancirolus regione 2 ecclesia 45, opinatur aut corpus S. Mathiæ simul cum corpore S. Hieronymi Romam advectum, aut certe de tempore translationis illius nihil sciri posse. Baronius in Notis ad IX Maii, quo Martyrologio Romano inscripta est translatio corporis S. Hieronymi, hanc putat factam esse, cum Saraceni Palæstinam invaserunt: Pancirolus annum conficit IOCXXXV, quo idem Baronius miseram Palæstinæ et urbis etiam Bethlemiticæ devastationem in Annalibus describit. Demum inter Indulgentias, a Nicolao Papa IV huic basilicæ S. Mariæ Majoris circa annum CICCXCC concessas annotantur in festo B. Mathiæ Apostoli anni decem et sex quadragenæ. et in octava ejusdem sex anni et sex quadragenæ; ast in festo reliquorum Apostolorum et Evangelistarum, (quorum nullum exprimitur nomen) S. Laurentii et S. Hieronymi duo anni et duæ quadragenæ. Ex quibus id satis manifestum relinquitur, Reliquiarum ibidem tum adservatarum antiquam satis apud Romanos opinionem fuisse. Aliquas etiam particulas in variis Ecclesiis Romanis esse addit idem Pancirolus.
C
21 Contra Browerus lib. II Annal. Trevir. pag. 639 et sequenti opponit, Treviros inficias non ire, quod Apostoli corpus ex provinciis Eois in Occidentem sit translatum et in urbium Urbe primitus depositum: at non eo in loco sic immotum hæssisse, ut non ad se aliquando ossa ejus penetrarint: talem esse fidelem majorum traditionem, cum et inventio apud Treviros subinde increbuerit, et luculentis affirmata sit miraculis, notata locis temporibusque: contra terrarum alibi non perinde hæc in luce collocari. Alioqnin, addit, fieri potuisse credas, ut res in oculis hominum proposita, regione templi nobilissimi et cultu nobilissimæ civitatis intentum ac defixum in hac cogitatione Præsulem fugeret? Consule infra num. 3 Acta posteriora Translationis, ubi dicitur Eberhardus Archiepiscopus Trevirensis Romæ existens, legendo cognovisse corpus S. Mathiæ ab S. Helena ex Judæa translatum, a S. Agritio ordinato Trevirorum
Februarii T. III.
Episcopo Treviros deportatum, et juxta corpora S. Eucharii et sociorum depositum fuisse. Sed pergit Browerus: Ut pueriliter factum ab eo taceam, qui illa ipsa, quæ manibus Romæ tenebat ossa S. Mathiæ, hac tam solerti domi cura indaganda et omnibus duceret vestigiis persequenda. Enimvero sit ita fugerit eum res tanti, et conquisitionis hic ardor Romæ refrixerit. Quid igitur? Tantamne industriam studiumque posterorum excitare potuit Eberhardus, ut quærendi sitis ne toto quidem annorum prope sexaginta circuitu sedata sit; donec optatns in populi conspectum e tenebris tandem iis emergeret thesaurus? Sed undecumque demum huc beatus Apostolus importatus sit, vocari in dubium aut possessionem tam canam ullius petitione sollicitari, non patiuntur Treviri. Nam Apostoli si quæras ubi cubent ossa præcipua; ubi fulgeat venerabilis ejus vertex, adducent in rem te præsentem, et augustis hisce cineribus sacrosanctos esse sibi dicent penates, et excelsis hisce præsidiis muros urbis suæ stare tutos. Quod si in judicium rem deducas et eos presseris arctius, scripturas etiam ac tabulas obsignatas afferent, queis Helenæ Auguste et Silvestri Pontificis favore, nutri, Agricii auspiciis advecta hæc ossa esse doceant. Ostendent in veteris oratorii augusta sede titulo suo conspicuum fuisse Apostolici pignoris monumentum. Urgebunt etiam, cur inducto primi Patroni nomine (nam Eucharium olim tectum id septumque sacrum tenuisse quis nescit?) posteri totam patrocinii locique gloriam Apostolo Mathiæ cedere ac deberi voluerint? Unde tantæ populorum coitiones, peregrinorum concursus, incolarum vota suppliciaque, et Apostolici patrocinii prodigia excitari potuerint, exquirent. Denique utrorumque caussa probe cognita et disceptata, efficient fortasse non obscure, ut utrique parti æquius melius, cavente priscorum fide, Treviri juxta ac Romani pignoris utrimque participati gloriam titulumque sibi merito vindicent possideantque, non sine prætoria tamen exceptione. NI TREVIRI IN POSSESSIONE SINT AVGYSTI ET APOSTOLICI PIGNORIS FVERINTQUE ABMVLTIS SECVLORYM ETATIBVS, ATQUE ADEO NI NUNC ADIHUC POSSIDEANT: nec caussa suppetat cur non, VTI POSSIDENT, fieri vis vitetur. Hæc Browerus, quorum ultima forsan æque pro se Romani adducerent. Hinc S. Antoninus par. 1 Chrônic. tit. 6 cap. 15 narrato ejus martyrio addit: Cujus corpus de Judæa translatum Romam, exinde Trevirim secundum illam Legendam deportatum est: sed secundum alios, Romæ dicitur communiter requiescere in ecclesia S. Mariæ Majoris sub lapide porphyretico: cujus caput populo monstratur. Ita apud Claudium de Rota, Jacobum de Voragine, cum Breviario Sleswicensi, de quibus ante actum, utraque sententia refertur.
22 Acta translationis corporis S. Mathiæ Treviros factæ, et duplicis carumdem inventionis, et miracula ibidem ejus patrocinio patrata, damus duplicia: priora auctore eodem monacho Trevirensi, quo interprete edimus Acta Hebraica vitæ et martyrii S. Mathiæ. Hic in priore prologo hæc præfatur: Quomodo autem de Judæa in Treverim venerit, sicut in Historica Treverica et in monumentis Silvestri Papæ legi, miracula quoque ejus subsequenter edisseram. Edimus autem ex tribus codicibus MSS. Trevirensi Carthusianorum, Budicensi et Ultrajeetino, de quibus supra eginus, Ætatem suam auctor suggerit nm. 4 dum hæc profert: Narravit mihi quidam senex religiosus cum lacrymis, se in Conpresbytero sæpius hoc vidisse, illo scilicet qui circa annum CICL manibus snis attrectarerat reliquias S. Mathiæ, quarum revelationem dein factam anno CICCXXVII et annis sequentibus patrata miracula describit. Posteriora Acta damus ex MS. Codice ipsius S. Mathiæ monasterii; quorum auctorem Browerus libro 13 Annal. Trevir. pag. 739
A suggerit his verbis: Medio tempore dum Eberhardus AUCTORE G. B. B. Eucharii Abbas cœptis monasterii vigilanter insistit, divino tandem placuit Numini, pretiosissimum corporis B. Mathiæ Apostoli thesaurum, tot annis ignoratum, in hominum conspectum velut e tenebris adducere, atque iterata inventione novo quodam beneficii genere Trevirorum Ecclesiam exhilarare. Quæ res cum ingentem omnibus lætitiæ materiam peperit, tum admirandis illico virtutibus editis, incredibilem languentium hominum multitudinem excivit, qui omnes, precibus apud sacrum beati Apostoli corpus effusis, haud dubiam sunt opem sanitatis experti: ipseque adeo Lambertus cœnobita non illitteratus, qui opera ibi divinitus patrata scripto etiam libro est persecutus, ope se Divi Mathiæ hoc anno scribit liberatum. Cenobitam S. Mathiæ se insinuat tota scriptione, et num. 9 laicus Suevus, ut ait, primam tantum litteram se cognovisse nobis indicavit, quem, ut in fine num. 10 dicitur, neque sibi nec loco huic habitare ulterius, commodum nobis visum fuit. Agitur de incendio anno CICCXXXI exorto. Accingit se auctor dein num. 12 ad enarranda miracula, sed quæ nobis transmissa non sunt: nonnulla, quæ in priore relatione non attinguntur, supplemus ex Annalibus Broweri.
B
23 Interea sabrica novi templi ab Eberhardo Abbate inchoata, et cujus occasione ossa sacra Apostoli Mathiæ revelata sunt, a successore Bertoldo Abbate perfecta est. Quo tempore Eugenius III Papa cum S. Bernardo et Cardinalibus viginti quatuor Treviros venit, et anno CICCLXVII pridie ejus diei, quæ primam Dominicam Adventus præcedit, ad hoc S. Mathiæ monasterium in suburbanis divertit, honorifico ibi ac splendido hospitio exceptus: inde sequenti die solennissimo Principum, Episcoporum, Cleri ac populi occursu urbem ingressus, festa ibidem Natalitia Christi celebravit, ac tandem Idibus Januarii anni CICCLXVIII ipse Eugenius Papa et Albero Archiepiscopus ecclesiam Divo Mathiæ Apostolo erectam, ejus honori memoriæque summa religione consecrarunt, ac primariam aram dicantes SS. Joanni Evangelistæ, Euchario, Philippo, Jacobo et Stephano Protomartyri sanctam esse voluerunt. Altare vero quod est ad tumbam S. Mathiæ in honorcem sanctae Crucis, et Apostolorum Mathiæ et Jacobi fratris Domini consecrarunt: reliqua altaria dedicarunt alii aut Cardinales aut Episcopi, et tam ipsi quam Eugenius Papa varias indulgentias concesserunt visitantibus limina S. Mathiæ: et sunt ibidem e reliquiis S. Mathiæ nonnullæ partes impositæ altaribus duobus prædictis, uti etiam altari ad Aquilonem sub turri, et altari in crypta: ast in capside S. Mathiæ adservatur ejusdem mentum cum diversis aliorum Sanctorum reliquiis. Quæ infra ex MS. relatione dedicationis Ecclesiæ confirmantur. At brachium S. Mathiæ ostendi solere in excuso anno 1513 Catalogo reliquiarum Ecclesiæ S. Mathiæ legitur.
C
24 Solennis reliquiarum S. Mathiæ revelatio facta est Kalendis Septembris: cui diei postea adscripta est etiam Reliquarum Translatio: cujus tamen ad xxiv Februarii meminerunt nonnulla Martyrologia et Breviaria Germanica et xvim Julii Florarium Sanctorum MS. At 1 Septembris Martyrologium Coloniæ excusum anno 1490 ista habet: Treviris translatio S. Mathiæ Apostoli de Roma Trevirim. Ac dein plura ex Actis infra dandis proferuntur. Quæ etiam leguntur in Martyrologio Germanico Canisii et Auctario Hermanni Greven, et paucis apud Molanum in additionibus ad Usuardum, et Ferrarium. In tribus prioribus Martyrologiis hæc eodem 1 Septembris leguntur: Item Treviris inventio ejusdem Apostoli apud S. Eucharium. Quæ in Florario MS. ita referuntur: Apud Treverim in Ecclesia S. Eucharii, primi illius civitatis Archiepiscopi et Confessoris, Inventio corporis S. Mathiæ Apostoli subtus altare S. Joannis Baptistæ anno salutis CICCXXVI Imo annus CICCXXVI fuit, et altare Sanctissimæ Deiparæ Mariæ, uti infra ex Actis constat. De eadem Inventione agunt Breviaria Trevirensia etiam MSS. et Lectionarium nuper excusum, ubi etiam annotatur, monasterium, quod ab S. Euchario nomen tulerat, exinde ab illa inventione Divi Mathiæ nomine celebrari cœptum. Inter Reliquias, quæ in ecclesia Collegiata S. Paulini Treviris Dominica proxima tertiis Idibus Maii ostenduntur, nonnullæ sunt S. Mathiæ cum lapide super quem in ejus electione dicitur sors cecidisse. Sunt et reliquiæ nonnullæ apud sanctimoniales in Ponte Leonis.
25 Wilhelmus Monachus S. Maximini in Gestis MSS. Trevirensibus in Ottone Archiepiscopo sub finem libri ista tradit: Idem Dominus Otto caput S. Mathiæ Apostoli de castro Erenbretstein ad ecclesiam Trevirensem suam sponsam magnifice transtulit, et apportari fecit. Fuit hic Otto illustri Comitum de Zigentheim stripe progenitus, et rexit Ecclesiam Trevirensem ab anno CICCCCXXVIII usque ad annum XXX ejusdem seculi. Est in diæcesi Trevirensi Confluentia urbis præclara, ubi Mosella in Rhenum illabitur: huic urbi oppositum est castrum Erenbrestein, nunc Hermansteyn dictum, estque munitio prævalida: in quam qua olim occasione caput S. Mathiæ delatum sit, non legimus. Ejus relatio inscripta est xi Augusti Martyrologio Coloniæ 1490 excuso, Germanico Canisii, Auctario Greveni et MS. Florario his ubique verbis: Treveris in majori ecclesia translatio capitis S. Mathiæ Apostoli. In Epitome Gestorum Trevir. an. 1317 excusa, libello 3 titulo 2 referuntur reliquiæ ecclesiæ majoris, quæ his per annum, in septimana sancta et die Pentecostes ostendi solent, et quinto loco ponitur caput S. Mathiæ Apostoli, cujus corpus Diva Helena de Judæa per ipsam translatum, ad Treviros per B. Agritium... designavit. De eodem S. Mathia agit xxiv Februarii Saussaius in Martyrologio Gallicano et de capite ista tradit: Porro caput sancti hujus Apostoli pridem in Gallias allatum, Barberiaci in Aquitania tamdiu mansit repositum congrua cum observatione; quoadusque ab hæreticis Calvinianis e sacrario impie abstractum, flammis injectum est. Qua combustione sicut fedi illi hagiomachi suum in tantum Christi præonem et pugilem odium prodiderunt; sic ipsimet sanctissimo Apostolo hac ex injuria nova gloria accessit. Ex hoc enim rogo hisque pretiosis cineribus tanquam gemmis conflata exiit, quæ semper in vertice ejus radiabit, recenti parta triumpho corona. Bucelinus in Sacrario Benedictino partes reliquas S. Mathiæ in monasterio S. Justinæ de Padua tantas esse, ut velut de toto glorientur. Scardconius lib. 2 Rerum Patavinarum pag. 90 enumerat præcipuas Sanctorum reliquias, quæ in monasterio S. Justinæ quiescunt, neque ullam S. Mathiæ facit mentionem.
26 Ægidius Gelenius Fastis Coloniensibus eundem S. Mathiam adscripsit, quod in Basilicis variis, singulariter colatur, ejusque Reliquiæ sint in phuribus ecclesiis: videlicet in collegiatis S. Cuniberti, et S. Mariæ ad Gradus, itemque Carthusianorum, et Crucigerorum, et in sacello SS. Willibrordi et Bonifaci, ut idem Gelenius tradit in Magnitudine Coloniæ Agripinensis paginis 289, 310, 436, 301 et 616. Sunt etiam nonnullæ ejusdem S. Mathiæ reliquiæ in metropolitana urbis Pragensis ecclesia S. Viti, et in superiori Bavaria in monasterio Andecensi diæcesis Augustanæ. Ejusdem articulus digiti adservatur in Rutilensi Cartusia ad ripam Mosæ prope oppidum Siricium, et duæ ejusdem S. Mathiæ costæ in monasterio Hannoniæ Lætiensi: de quibus agit Rayssius in Hierogazophylacio Belgico. At Masinus in Bononia perlustrata asserit in templo S. Dominici inter Reliquias honorari digitum S. Mathiæ, ejusque aliquas particulas esse apud sanctimoniales
A sanctimoniales ejusdem S. Dominici institutum amplexas, quarum ecclesia est S. Mathiæ dicata. Sunt ejusdem reliquiæ aliquæ in celeberrimo monasterio Casinensi et aliis variis locis.
§ V. Apparitio S. Mathiæ jubentis monasterium extrui.
Cum seculo Christi decimo tertio, S. Ludovico Francorum Regi aliisque Principibus ad Terram sanctam proficiscentibus, varii Sacerdotes societatem inter se iniissent, ut strenuam populis terra marique tanquam eorum parochi, navarent operam; Ordinis S. Crucis, qua vestes signabantur, jecerunt fundamenta, qui mox in Germania inferiore inter Mosam præcipue ac Rhenum plurimum dilatatus est, ac 'præcipua totius Ordinis domus Hui oppido ditionis Leodiensis constituta. Quæ pluribus exponit memoratus ante Gelenius lib. 3 syntagmate 43, ubi § 4 ait totam illustrem Merodianam familiam in totum Ordinem S. Crucis mire semper addictam fuisse ab anno cœccxl, quo D. Warnerus illustris Baro de Meroda trina visione a S. Mathia Apostolo, aliquot Ordinis Sanctæ Crucis Fratribus (ut habitus indicabat) stipato, commonitus, oratorium eidem S. Mathiæ Apostolo et monasterium Ordinis S. Crucis, vulgo dictum Schwartzenbroch, erexit et fundavit. Hæc Gelenius. Est autem Schwartzenbroch, Latine Nigra palus, monasterium Ducatus Juliacensis et diæcesis Coloniensis ab Marcoduro quinque circiter millibus passuum dissitum, a quo tam monasterio quam oppido, medio itinere distat Meroda, vetus castellum, Baroniæ titulo dudum illustre, unde nobilem familiam Merodiam, multas in stirpes partitam, cognomentum induisse diximus x Februarii, cum de Translatione capitis S. Guilielmi ageremus, pag. 487. At dicti Warneri Merodii Vitam una cum Origine hujus monasterii, quod Vallem S. Mathiæ appellat, typis Coloniensibus anno cclocxxvii edidit Franciscus Thomas Franck Ordinis S. Crucis Religiosus, ex qua quæ ad S. Mathiæ apparitionem spectant, hic damus. Sunt autem ista:
28 Prima origo hujus monasterii incepit anno salutis humanæ cœccxl, verum quomodo contigerit, paucis dicemus. Cum generosissimus Baro ac nobilissimus Dominus Wernerus a Møræde die quadam venationi insisteret, lassatum corpus in ipso fervore diei somni quiete refocillaturus, ad locum quemdam horroris et vastæ solitudinis declinavit: qui præ nemorum spinarumque densitate tunc temporis accessui hominum insolitus, a solis inhabitabatur feris. Cumque paullulum obdormisset, factus est in excessum mentis, viditque virum statura procerum, vultu decorum, barba prolixa, pallioque nivei coloris amictum: viditque turbam magnam Religiosorum Ordinis Crucigerorum, quam dinumerare nemo poterat, prædicto astantem viro. Cumque nobilissimus Dominus de visionis novitate stuperet, propius accedens vir ille ait: Cognoscisne me? Et nobilis, Minime, inquit, et quis es Domine? Et quinam sunt hi Religiosi Cruce signati, quos tecum esse conspicio? Et ille, Ego, inquit, sum Mathias Apostolus, ex Apostolorum catalogo unus, in proditoris locum ab Apostolis sorte electus. Missus autem sum ad te, Divinam tibi insinuaturus voluntatem. At ille: Domine, quid vis me facere? Et Sanctus, Exaudita est, inquit, oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei, Divinæ voluntatis est, in loco, quo soporifera reclinasti membra, in mei nominis honorem ædificare monasterium, introducereque illius Ordinis Religiosos, quos in præsentia apud me esse conspicis. Et his dictis disparuit. Nec mora: postquam visio hæc de illustris nobilissimique viri oculis sublata est, simili sub schemate nobilissimæ Dominæ Elisabethæ de Møræde ejus conthorali apparuit, præcipiens eadem, quæ et ipsius marito præceperat. Cumque autem sero factum esset, gradu celeri illustris nobilisque Dominus castrum Mørædense repetit: cumque de apparitione sibi facta, intra se recogitaret, mirum in modum cœpit contristari et møstus esse. Cum vero møstitiam intra cordis arcana reconditam obnubila facies propalaret, uxor tristitiæ caussam cœpit perquirere. Cur, inquiens, tristior solito est facies tua? et vultus tuus quare concidit? At ille narrare cœpit quæ viderat, quæque audierat: necdum apparitionis seriem plene consummaverat, cœpit et ipsa narrare visionem sibi ostensam. Itaque consilio parique voto suum accersientes Capellanum divini humanique juris peritum, apparitionem factam exponentes, ejus consilium desuper inquirunt. At ille, ut vir sagacis admodum ingenii, sciens plures somno illudi, Phantasma, inquit, fuit. Nequaquam, asunt, quinimo vera apparitio fuit. Si, inquit, apparitio vera et a Deo fuit, supplices uterque effundite preces, ut Sanctus, de quo ipsi dicitis, Mathias rursum vobis appareat, et de construendo monasterio plenius vos instructos reddat.
29 Mirandum sane prodigium et relatione dignum. Intempestæ noctis silentio, cum sopor irruit super homines, ecce Sanctus, de quo dixi, Mathias rursus illustri Domino de Møræde, ejusque conthorali Elisabethæ apparuit. Cur, inquit, increduli fuistis verbo meo? et quare hæsitastis super accepto mandato? Et ad Dominum, Surge, ait, quantocyus, meum desiderium comple, et monasterium, de quo tibi præceperam, construe, Fratresque Ordinis S. Crucis illic pone, ut Deo valeant exhibere famulatum die noctuque. Et his dictis ab eorum oculis evanuit. Nec mora: B. Mathias Capellano apparuit. Qua, inquit, temeritate ausus es apparitionem Domino tuo factam phantasma judicare? Nisi destiteris, temeritatis tuæ debitas pœnas reportabis. Facto mane Capellanus lacrymis perfusus accessit ad Dominum, quæ viderat et audierat enarrat.
30 Eodem itaque anno nobilis illustrisque Dominus de Møræde in primæ apparitionis loco juxta mandatum a B. Mathia acceptum, lætam Angelis, tabescentibus dæmonibus, nemorum densitate præcisa ac remota, in sanctissimi Mathiæ Apostoli honorem fundavit ecclesiam, reliquasque monasterii complevit officinas, introducens juxta divinum beneplacitum Fratres religiosos Ordinis S. Crucis viventes sub regula S. Augustini, oblatisque donariis reditibusque annuis, delegatisque terris, peracto feliciter suæ vitæ cursu obdormivit in Domino. O virum ineffabilem, terrenis quamvis actibus et negotiis deditum, Apostolica tamen et innumeræ sanctarum animarum Ordinis S. Crucis multitudinis apparitione dignum! Felix nimirum stirps Mørædiana, quæ tantos talesque produxit viros virtute integros.
31 Confirmant autem hanc Apostolicam aparitionem, et originem fundationis hujus monasterii Vallis S. Mathiæ, litteræ fundationis hujus monasterii, quæ asservantur diligentissime a Dominis Baronibus Merædensium, quas et mihi dictari curavit generosus Dominus Philippus modernus Baro Merædensis. Idem confirmat sermo habitus coram Venerabili Capitulo Aquisgranensi in Jubilæo D. Arnoldi de Møræde, ubi idem ut certissimum et isto tempore unicuique notissimum commemoratur. Idem affirmat constans traditio Fratrum hujus monasterii et litteræ fundationis Conventus ejusdem. Idemque approbat nomen ipsum monasterii, videlicet, Vallis S. Mathiæ, et continua hujus Apostoli in divinis officiis memoria. Confirmat et puteus S. Mathiæ appellatus, qui et fluxit ad levandam sitim generosi D. Werneri.
A Werneri. Denique confirmat quod diximus annua supplicatio oppidi Marcodurani in honorem S. Mathiæ Apostoli.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.