Sermo de s. Mathia
auctore Authperto Abbate Casinensi, ex MS. Antuerpiensi et Mombritio.
S. Mathiæ electio in discipulum et dein Apostolum Christi.
Mathias Hebraice, Latine diciturb Donatus, ut subaudiatur pro Juda Scarioth. Iste enim in loco ejus duodecimus ab Apostolis electus est, cum pro duobus sors mitteretur. Hic sinec cognomine solus habetur, cui datur evangelii prædicatio in Judæa: cujus festum celebratur sexto Kalendas Martias: fuit enim de septuaginta discipulis unus.
2 Inclytam et gloriosam festivitatem B. Mathiæ Apostoli Domini nostri Jesu Christi tanta devotione venerari et glorificare oportet, quanta illum, Divina gratia dispensante, ad Apostolicam dignitatem electum esse cognoscimus. Sed qualiter, vel quo ordine, per sanctos Apostolos patratum sit, et quid exinde sancti Patres in ejus laude mirifice protulerint, per sacræ Scripturæ seriem pandere curamus.
B Salvator etenim Dominus noster Jesu Christus, humani generis conditor atque Redemptor, cum propensiore et arcano consilio censuisset mundum languidum clementissime visitare, suumque plasma de potestate diabolicæ fraudis mirabiliter eripere (quod per quinque millia et eo amplius annorum possederat) ille, qui erat Rex regum et Dominus dominantium, sub potestate humani Regis, Octaviani scilicet Augusti, humiliter nasci dignatus est: e et ille, qui erat creator coëli et terræ, carnis nostre fragilitatem suscipere non est dedignatus. Ac perinde per incrementa crescens, ut effectum veræ Incarnationis suae ostenderet; quoniam quidem ille esset verus dies, qui duodecim horis lucebat, duodecim Apostolos eligere censuit: deinde ad similitudinem septuaginta duarum linguarum, septuaginta duos discipulos assumpsit, binosque misit ad prædicandum. Inter quos siquidem B. Mathias sanctæ prædicationis ministerium suscipiens, ita se divinis humiliter totum subdidit præceptis, ut fideliter prædicando ad sanctæ Matris Ecclesiæ gremium, Ethnicum populum perducere curaret. Unde admodum acceptabilis et devotissimus Christo factus, cum traditor ille Judas Deum proderet Christum, suique homicida effectus apostolatum perderet; iste vir Domini in loco illius sorte et oratione sanctorum Apostolorum duodecimus Apostolus ordinatur: cui datur sacri Evangelii prædicatio in Judæa, sicuti sanctis Apostolis in singulis regionibus.
3 Verumtamen, si in regione Christicolarum, omnium festa Sanctorum celebrari condecet, quanto magis beatorum Apostolorum? Qui specialiter Christo adhæserunt, colloquium cum illo habuerunt, comederunt ac biberunt, omnemque illius efficaciam sitibundo pectore hauserunt: quique etiam ab ipso Domino fratres et amici appellari meruerunt, cum diceret: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos. Et alibi: Hi sunt fratres mei. Magnamque insuper vicissitudinem illis conferens, Gaudete, incoëlis. Hoc quia ipso annuente ita convenit, propter hanc excellentiam illorum solennitates sub una festivitate merito celebrari congruum fuerat, sicuti communem vitam atque consortium cum Domino habuerunt. Nam et B. Hieronymus hoc astruens in Martyrologio, quod Chromatio et Heliodoro Episcopis edidit, conjunctos eos censuit ordinare, dicens: Sane in prima parte libelli mei omnium Apostolorum festa opportunissime scripsimus:f ut diebus variis non videantur dividi, quos una dignitas apostolatus in coëlesti gloria fecit esse sublimes. Sed quia mos obtinuitg in sancta Ecclesia, ut uniuscujusque Apostoli festa specialiter, quo die coëlo sit natus et coronatus, in illo celebrentur; nos hodierna die B. Mathiæ duodecimi Apostoli natalem tanta veneratione excolere debemus, quanta, ut prædictum est, inter Apostolos mirabiliter electum esse comperimus. Sed quernadmodum B. Petri Apostoli elogio, imo Spiritus sancti gratia, sit patratum, quia magnae auctoritatis magnaeque excellentiæ sacramentum est, et a B. Luca Evangelista narratum; ad laudem Domini nostri Jesu Christi atque ipsius sancti et gloriosi Apostoli gloriam decentius condecet enarrare. Ait enim præfatus Evangelista:
4 Exurgens autem Petrus in medio fratrum, dixit: (erat autem turba hominum simul fere centum viginti) Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os David de Juda: qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est locum ministerii hujus: et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus medius crepuit, et diffusa sunt omnia viscera ejus: et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem.h Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat habitatio ejus deserta, et non sit qui habitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem, quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Et statuerunt duos, i Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui nosti corda hominum, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
3 In hac itaque electione hujus sanctissimi Apostoli consideranda est et admiranda dispensatio Divinae potentiæ atque humanæ gloriæ: quoniam quidem, sicut divina Scriptura denuntiat, non sicut videt homo ita prævidet Deus. Ille enim Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, ab hominibus est electus: Mathias autem, qui interpretatur k Dei parvus, sive Donatus, Spiritus sancti electione factus est magnus. O vere parvum! O vere magnum, qui non ideo magnus, quia elatus, sed ideo magnus quoniam humilis factus, sectando siquidem vestigia Domini sui dicentis: Non venit filius hominis ministrari sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Et illud quod in alio loco dicit cum l Zebedei filios ad sanctam cogeret humilitatem: Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et Donatus idem Mathias dicitur: a quo, vel quare? ab ipso utique Domino Jesu Christo: qui cum præcognitum habuit ante mundi constitutionem, ante suam sanctam Incarnationem, quatenus cum veniret olim plenitudo temporis, cum ex sacra sumeret Virgine carnem, cum nasceretur, cum a suo post discipulo traderetur, Donatus ab ipso Domino in duodenario numero exaltaretur atque glorificaretur, et duodenarius numerus perfectus inveniretur. Nec mirum, nec incredibile: nihil enim Dei sapientiæ impossibile, nihilque incognitum esse creditur. Omnia enim, quæcumque voluit, fecit in coëlo et in ter-
Ara, in mari et in omnibus abyssis. O quantum distant humana merita a supernis judiciis atque divinis! O quantum humana sapientia ab illa sapientia, de qua dicit Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus! Hanc enim sapientiam completam videmus in B. Mathiæ electione, quem Dei sapientia in thesauro suo reconditum habuit humilem et parvum: sed tamen voluit in seculo pandere magnum et gloriosum, scilicet cum in throno illum duodecimo exaltaret. Excipianus ergo eum tamquam a Deo donatum, tamquam ab ipso præordinatum: veneremur illum et tamquam ab ipso inter discipulos valde glorificatum. Non enim ille prædictus Barsabas æstimandus est ille Barnabas comes B. Pauli Apostoli: nam ille filius consolationis, hic autem filius quietis interpretatur. a Et hic prologus in MS. nostro et Monbritio, et in antiquis Breviariis legitur: non tamen meminit Baronus. Desumptus est ex Isidoro. — d Ita Isidorus lib. 7 Orig. cap. 9, Mathas, inquit, qui inter Apostolæ sine cognomine solus habetur, interpretatur Donatus, ut subaudiatur pro Juda cic. — c Hoc ab Isidoro additur, quod ab aliis Zachæus, aut Barnabas habeatur, ut supra dictum. — d Hoc initrium citat Baronius in Notis ad Martyrologium. — e Hæc desunt Monbritio. Sunt in MS. et Breviariis. — f Editum passim: Ut dies varii non videantur dividere. Mombritius: Ut diebus variis non dividere videamur. — g Mombr. Intus sancta secunda Ecclesia. — g Additur apud Lucam: Ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama, hoc est, ager sanguinis. — I Inscriptus est hic Joseph Martyrologio Romano 20 Julii. — k Ita Arator infra, Beda in Acta, et alii interpretantur Dei parvum: de cujus etymo Hebraice disputat Cornelius a Lapide in eadem Acta. — I Imo tum præcedentem sententiam dixit de monasterio, at sequentem sæpius alia occasione dixit.
Electio S. Mathiæ sorte facta. Domum linguarum in Pentecoste collatum: Privilegium cum Christo judicandi mundum.
Et dederunt, ait Lucas Evangelista, eis sortes, et cecidit sors super Mathiam. Neque etiam hoc exemplo, vel quia Jonas Propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum: cum privilegia singulariumb communem legem facere omnino non possint. Nam in sorte Jonæ Prophetæ Gentiles tempestate coacti auctorem periculi sorte quærebant: et hic B. Mathias dilectus Dei sorte eligitur, ne ejus electio a lege veteris testamenti discrepare videretur, ubi summus Sacerdos sorte quæri jubeatur: sicut de Zacharia dicitur, Secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret. Sed hanc figuram licuit exerceri, donec veritas per Jesum compleretur: cujus hostia tempore Paschæ immolata, sed die Pentecostes, Spiritu sancto in igne apparente,c vere consummata est. Inde est, quod B. Mathias ante Pentecosten sorte ordinatur: septem vero Diaconi (inter quos beatissimus Martyr primus ipse Stephanus, qui glorificando Jesum Christum, a dextris Dei stantem illum cernere meruit) postea nequaquam sortis agitatione, sed discipulorum tantum electione, Apostolorum vero oratione et manus impositione sunt ordinati. Qui autem hanc regulam exemplo Apostolorum tenere voluerint, caveant et videant hoc beatos Apostolos non fecisse, nisi fratrum cœtu collecto, et precibus effusis ad Dominum.
7 Quis etenim hanc Dei misericordiam perfectam, quis ejus dispensationis gratiam prævalet enarrare? Ipse utique sui Apostoli electionem per ignem Spiritus sancti confirmare dignatus est, qui hostiam sui corporis, quam pro nobis obtulit, die Pentecostes per ignem Spiritus sancti mirabiliterd consumavit. Sic etenim ordo sacræ Scripturæ per beatum Evangelistam denuntiat, dicens: Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco: et factus est repente de cœlo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, et apparuerunt illis disperstitæ linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui varii linguas, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Illa namque in Lege hostia acceptabilis Deo erat, quæ cœlesti igne consumeatur: sicuti divinitus actum legimus in holocausto justi Abel et Manue, patris scilicet fortissimi Sampson, atque Heliæ et ceterorum Prophetarum, nam ubi nos legimus: Respexit Deus munera Abel in Græco scriptum est,e inflammavit. Ergo B. Mathiæ Apostoli hostia electionis sacræ Scripturæ documento, habet maximam sanctionem, et sanctissimam possidet firmitatem. Unde igitur et ex quo? Quoniam confirmans approbat illam de cœlo Dominus, dando ignem Spiritu sancti omnibus Apostolis, utique et ipsi B. Mathiæ, ut omnium gentium linguas perpetuo loquerentur.
8 Sed forsitan dicit aliquis: Fuit utique Spiritus sanctus Apostolis et B. Mathiæ datus tantummodo illo in tempore et in illo loco, postea vero ablatus est, sicut et ab omnibus Prophetis et a B. Eliseo, qui dicit de muliere orbata prole ad puerum: Dimitte illam quoniam anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. Absit, inquam, hoc, absit a catholica veritate. Nam si B. Eliseo ac ceteris Prophetis fuit olim Spiritus sanctus datus et ablatus; sed nequaquam a sanctis Apostolis et a B. Mathia. Illis etenim etsi ad tempus fuit datus et ablatus, ita expediebat, ita congruum fuit, sicut prophetantibus Veritatem. Cum autem Christus Veritas venit, sanctis Apostolis Spiritus sanctus perenniter est datus et confirmatus, sicut et gratia omnium linguarum. Et merito. Nonne magna est differentia apud Dominum inter Apostolos et Prophetas? Illi enim ut famuli adventum Domini prædicaverunt, et crediderunt, nec tamen incarnatum viderunt: sancti autem Apostoli Incarnationem ejus et viderunt et crediderunt, comederunt cum illo et biberunt, et, ut prædictum est, amici ab eo appellari meruerunt: insuper etiam pro ejus amore sanguinem suum fuderunt. Approbat hoc idem Christus Dominus cum dicit: Multi Reges et Prophetæ voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et audire quæ auditis, et non audierunt. Qui autem hoc proterve improbare voluerint, caveant omnino, ne veritati resistant, et ne a veritate recedant, quæ est Christus. Ipse enim hanc sententiam confirmat, inquiens Apostolis: Si diligitis me, mandata measervate: et ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Animadvertendum est utique, quid sit in æternum manere. Quid est enim in æternum manere? Hoc est, quod numquam finitur, quod numquam recedit, non habens finem, neque occasion. et revera non ait, hodie vel cras, vel tot diebus vel annis, sed in æternum. Hoc sentiens B. Hieronymus, affirmat illud in duodecim quæstionibus indubie dicens: Ego utique audacter ac tota libertate pronuntio, ex eo tempore quo Apostoli in Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum sanctum, nec potuisse signa facere absque Spiritus Dei gratia. Et infra de gratia omnium linguarum, Magis, inquit, necessarium fuit Apostolis varietatem linguarum universarum gentium loqui, ut annunciaturi Christum, nullo egerent interprete. Unde in Lycaonia, cum audissent accolæ Paulum et Barnabam loqui linguais suis, Deos etiam in homines conversos eos existimabant. Idemque Apostolus in epistola sua hoc approbans, ait: Gratias ago Deo, quod omnium gentium linguais loquor. Hoc ideo insinuando protulimus, ut intelligamus ad quantam perfectionis gratiam B. Mathias estelectus, qui inter duodecim Apostolos duodecimi apostolatus culmen scandere meruit: ac proinde cum Dominus
A ad judicium venerit, gloriosus cum illo residensf apparebit. De hujus quoque Apostoli Mathiæ mirabili electione ac Judæ traditoris dejectione textum B. Lucæ Evangelistæ prosequens Arator sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus, quod B. Petrus Apostolusg prosa oratione perdocuit, illeh versibus heroicis deprompsit dicens:
9 Primus apostolico, parva de puppe vocatus, Agmine Petrus erat: quo piscatore solebat Squamea turba capi, subito de littore visus, i Surgit, et insinuans divina negotia, coram Sic venerandus ait: Nostis, quia proditor amens Corruit, ipse suam stringens in gutture vocem. Mercedem sceleris solvit sibi, tædia noxæ. k Aeris ut medio communi poneret hosti, Debita poena locum: coelo terræque perosus Inter utrumque perit, nullo condenda sepulchris Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras, l Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamant. Quem liceat supplere vices, tunc summa precantes, Constituere duos, Joseph cognomine Justum Mathiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt, Hebræo sermone sonat, humilemque vocando. Comprobat. O quantum distant humana supernis Judiciis! parvi merito transcenditur ille, Laude hominum qui justus erat: duodena refulgent Signa, choris terrisque jubar jaculatur olympi.
10 Verumtamen, si aliqui imperiti et sanctarum Scripturarum minus idonei documentis, de hujus sanctissimi Apostoli electione obsistere voluerint, dicentes; Si B. Mathias duodenarii numeri apostolatum explevit, et duodecimus sedebit cum Domino ad judicandum; ergo B. Paulus Apostolus ab ista sessione sequestratus erit; noverint utique, quia duodenarius numerus in hac re vel ceteris sacræ Scripturæ elogiis, secundum tropum, qui dicitur Synecdoche, pars pro toto accipitur: qua ratione proculdubio et B. Paulus Apostolus, et ceteri Saneti sedebunt cum Domino ad judicandum. Hoc namque verissime approbat B. Augustinus in explanatione Evangelii de villico, inquiens: Videmus Apostolum Domini Paulum sine ulla ambiguitate dixisse: Nescitis quia Angelos judicabimus. Quos utique angelos nisi malos? et ipsum eorum principem posuit. Ergo sedebit ipse Apostolus in duodecim sedibus, de quibus Dominus ait: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Sed ipse non erat inter duodecim Apostolos. Ideo suggero, ut noveritis intelligere duodecim sedes. Novimus enim, quia primitus a Domino electi duodecim excidit traditor Judas, in loco ejus subrogatus B. Mathias. Si enim singuli in singulis sedibus sedebunt, jam impletus est numerus: ubi ergo sedebit Apostolus Paulus? An forte indebitam sibi sedem usurpavit, quando dixit, Nescitis quia angelos judicabimus? Duodecim ergo sedes, universæ sunt sedes, in quibus et Apostoli et ceteri Saneti sedebunt cum Domino ad judicandum. a Ille usque ad finem numeri ex Beda descripta sunt, nonnullis omissis, et pauculis de S. Stephano additis. De sortitione S. Mathiæ nonnulla habet S. Dionysius cap. 5 Ecclesiasticæ Hierarchiæ Beda. Consule interpreis in Acta Apostolorum. — b Interponit Beda. ut Hieronymus ait. — c Beda.: vera consumpta est. Veteris enim erat consuetudinis acceptas Deo victimas coelesti signe consumi — d MS. confirmavit — e Ita S. Hieronymus ex Theodotone: Et inflammavit Dominus super Abel et super sacrificium ejus: super Calin vero et super sacrificium ejus non inflammavit. Græce Theodotio et super inflammavit. at 70 Interpreis et respexit. — f MS. clarebit. — g Mombr. sua. — h Illos adjuncta Elegia inscripsit Vigilio Pontifici, crealo anno 540, mortuo anno 555, sub quo Aratorem Cardinalem post alios statuis Ughellus in rem interpositi versus. — i Omittuntur decem apud Arato-Alii decem versus omittuntur. — m Mombr. et quis unus inde ceclederit, et quis in loco ejus fuerit subrogatus, est. B. Mathias.
CAPUT III. S. Mathiæ gesta reliqua. Obitus.
His ita definitis, breviter ad laudem B. Mathiæ Apostoli devotissime revertamur. Glorificemus illum, et veneremur, actriumphali laude perpetuis præconiis declaremus: imitantes interim sanctam illius humilitatem, quæ est mater omnium sanctarum virtutum. Caveamus superbiam, quæ est radix omnium malorum: quam sequendo ille, qui primus ejectus est et princeps extitit omnium malorum, in æternam præcipitatus est damnationem. Unde Deus noster clemens et omnipotens, non tantam passus in coelesti patria permanere a ruinam, novos Angelos recreans, novamque creaturam ad imaginem et similitudinem suam hominem plasmare dignatus est: ex cujus progenie, tantos illuc ascendere statuit, cum ipsa videlicet instauratione decimi ordinis, quantos illic sanctos Angelos remansisse creditur, docente sancto Propheta: Statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei. Ab ista namque ruina superbiæ Dominus Christus discipulos suos eruere præcavens, cum dixissent ei, Domine, etiam dæmonia subijicuntur nobis, ait illis: Videbam Sathan sicut sulgur cadentem de coelo. Ac si diceret: Studete in omnibus humiliter vivere, et de miraculis nolite gloriari, ne cadatis similiter sicut ille, qui talia dilexit. Proinde hoc præceptum Domini beatissimus Dei Apostolus Mathias amplectendo et retinendo, in caritatis fundamento solidatus, in humilitatis nectare connexus, sic humiliter vivere studuit, ut inter septuaginta duos discipulos Divina gratia electus ad apostolatus gloriam conscendere meruerit.
12 Habet ergo Apostolus Domini gloriosus, habet profecto prærogativam et excellentiam apostolicæ dignitatis, non supra omnes, sed cum omnibus: nonb excellentior cunctis, sed omnibus coæqualis. Quare hoc? Pro eo utique, quod Dominus Christus, cum potestatem tribueret B. Petro Apostolo ligandi atque solvendi in coelis et in terra, non illi solummodo tale privilegium contulit, sed omnibus nimirum Apostolis, omnibusque in Sacerdotali dignitate locatis. Unde sicut ad increpationem B. Petri Apostoli Ananias et Saphira, teste B. Benedicti Abbatisc regula, corpore utique non anima mortui sunt; ita et increpatione B. Pauli Apostoli Barjesus quidam Elymas magus, lumine privatus est: idemque Apostolus stupratorem novercæ suæ sola missione epistolæ dæmoni tradidit, et rursum, cum voluit, restauravit, dicens: Confirmate in illum caritatem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Similiter autem Simonem illum magum, de sublimi aere cum Coapostolo suo Petro mirabiliter præcipitavit. Dehine cum illos Christus instrueret, dicens: Qui credit in me, opera quæ ego facio ipse faciet, et majora horum faciet (quod de semicinctiis, et umbra postea factum legimus, Luca referente in Actibus Apostolorum) non prætulit aliquem, sed omnibus equaliter illam contribuit potestatem.
13 Si autem quæritur: utrumnam miraculorum virtutibus, tantus Apostolus Domini specialiter claruerit; sciendum est per omnia, quia multas et stupendas virtutes cum ceteris Coapostolis et apostolicis viris operatus sit. Nam utique inter illos erat, quibus Christus tribuit potestatem, dicens: Signa quæ ego facio, et vos facietis. et in alio loco: Si dixeritis monti huic, transi hinc, commovebit se de loco suo. Identidem: Habete potestatem calcandi super bestias et scorpiones. Si enim, Christo attestante, qui veraciter veritas est, de miraculorum virtutibus retinendum est, quod iste vir Domini inter ceteros Apostolos operatus sit; quantas illum credimus exercuisse virtutes miraculorum; in provincia scilicet Judæ, quæ illi in sorte prædicationis advenit? Neque enim incredulum populum ad fidem Christi convertere valuisset sine miraculorum patratione, sicut de sanctis
Atis Apostolis legimus. Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia. et de B. Stephano scriptum est: Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Sed quia minime scripta sunt miracula S. Mathiæ, non sunt incredulitati deputanda, sed veritati, cum de ipso Domino Salvatore scriptum sit: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Et ut potiora inferamus, sciendum est utique, quod tot mortuos suscitaverit, quot ab æternæ damnationis morte, salutifera prædicatione eripuerit: quod per omnia excellentius atque gloriosus esse decernitur a peccati morte animam defunctam Christo restituere, quam morituro corpori vitam donare. Quid enim gloriosus atque præstantius, quam æternaliter cum Christo vivere, cum Christo gaudere, coeleste regnum cum Angelis, cum Sanctis omnibus possidere? Quanto enim melius atque decentius beatissimum Paulum a morte animæ resuscitatum, quam Lazarum a morte corporis videmus?
B14 Interea neque hoc de hujus Apostoli gloria prætermittendum, quoniom quidem, quamquam omnes Apostoli ante sæcula electi a Domino esse credantur, docente Apostolo ac dicente: Qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Sed tamen non de quolibet, sicut de hoc sancto Apostolo, Dominus Christus contulit mentionem, cum diceret in Evangelio: Nonne duodecim horæ sunt diei? sanctos videlicet Apostolos significans, et Judam inter eos. Si enim horæ erant, S. Augustino docente, lucebant: si lucebant quomodo Judas diem Christum ad mortem tradebat? Ergo non Judam dixit in hoc loco traditorem: sed B. Mathiam successorem ejus et prædicatorem. Hunc ergo prævidit, hunc insinuavit, quem in loco illius alterius postea mirabiliter ordinavit. Ipse etenim in celo jam regnans, Apostolum illum constituit, qui in terris positus ceteros elegit Apostolos: nam et in celis tunc cum Patre regnabat, et in terris eos ut filios gubernabat, sicut pollicens inquit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Ac per hoc datur intelligi: ut, sicuti decimum ordinem in coelesti gloria restituit de humana generatione, ita duodenarium numerum de B. Mathiæ digna electione.
C15 Passio namque illius si quæritur haberi, sicuti ceterorum Apostolorum, manifestissime constat, quod ipse sibi intulerit passionem: et crucem suam ferendo, Christum fuerit secutus, dicendo cum Apostolo: Milhi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Cum enim manifestum sit, quod duo sunt genera passionum, unum in occulto, et alterum in manifesto: patet nimirum, quoniam quidem illi mundus erat crucifixus, quia odio illum habebat, et tamquam mortuum æstimabat. Similiter et ille mundo: quia illum ad sua gaudia trahere non valebat. Quis etenim sapiens ignorat duriora esse supplicia, quotidie spiritualiter in acie stare, diabolicæ fraudi resistere, quam uno momento tyrannico gladio vitam finire. Hoc sentiens beatus Apostolus Petrus, commonere curabat dicens: Adversarius noster diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret, cui resistite fortes in fide. Et B. Paulus similiter, State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate, ut possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Nonne magnus Jacobus gladio Herodis trucidatus; sed dilectus admodum Christo Joannes Evangelista germanus ejus in pace sanctae Ecclesiæ a Christo vocatus et coronatus est?
Act. 5. 12 Act. 6. 8 licel ea scripta non sint: Joan. 20. 30 horum fecit maximum, in animalis converendis: Ephes. 1. 4 Joan. 11. 9 singulari Dei ordinatione electus est: Math. 20. 28 Gal. 6. 13 passus dum mundo crucifixus, Pet. 5. 8 Ephes. 6. 14 et v. 17 16Ergo beate nimis Apostole Christi Mathia exulta et gloriare in Domino Jesu Christo: gaude jam lætus gaudio sempiterno: et merito, quoniam præsago nomine vocitatus, et a Christo donatus: jam non parvus, sed magnus, non infimus in seculo, sed gloriosus polles in celo. Et quare hoc? quo pacto? qua gratia? Pro eo scilicet, quoniam cum esses humilis in corde tuo, nec laudes hominum cuperes, nec favorem, non aurum, non gemmas, non fluxa seculi regna; pro terreno regno coelestem patriam; pro perituris gaudiis adeptus es paradisi amœnitatem. Nam te mirabiliter ut Apostolum Paulum placide vocavite celo: illum namque prius præclaro lumine privans, ad gremium sanctae Ecclesiæ coelitus destinavit; te quoque per coëtum sanctum, per sancti Spiritus actum celsum et apostolicum fecit conscendere thronum. Ille te nimirum elegit de grege discipulorum, qui Petrum et Andream, Jacobum et Joannem de littore ethnicorum. Plaude ergo nimis, plaude per cuncta beatus: jam coëtibus angelicis sociatus, jam Christi nectare satiatus: inter apostolicas sedes in judicio illo magno, cum judicabit orbem terræ in æquitate, cum Christo Domino nostro exaltatus. Sed quia hoc totum donavit tibi gratia Christi, suppliciter petimus, humiliter postulamus, quo eum pro nobis exorare digneris: ut nos clementer exaudiat postulantes, et placide remuneret decertantes. Postquam verod reliquit Judæam patriam prædicando, quam in sorte predicationis acceperat, et plurimos ethnicos ad fidem Catholicam convertit B. Mathias Apostolus, migravit ad Dominum nostrum Jesum Christume sexto Kalendas Martias, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. a Mombritius, damnationem. — D Idem, excelsor. — c S. Benedictus cap. 37. Memorentur, inquit. Ananiæ et Sappliræ, ne forte mortem, quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes, qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. Celerum quid Patres senserint de damnatione horum, disputant Haftenus lib. 9. Disquisitionum monasticarum tract. 3 disqus. 4. Cornelius a Lapide et alii Interpretes in cap. 8. Actorum. — d Deest hoc verbum et Mombritio et MS. sed ex antiquo Breviario Morinensi apposui. — e Deest Mombritio dies: legitur in MS. et Brev. Morinensi.
Acta s. Mathiæ
ab anonymo olim Hebraice conscripta, ab interprete monacho Trevir. aucta, ex IV MSS. et editione Wolfgangi Lazii, et variis Breviariis.
Prologus i interpretis.
Cum multo studio et sollicitudine flagrarem, quomodo gesta B. Mathiæ Apostoli, quæ apud nullum Ecclesiasticorum interpretum habentur, invenirem; quidam Presbyter, nomine Theodoricus, fluctuantem me ac tristem videns, caussas a me tristitiæ requisivit et accepit. Unde summa exultatione perfusus, quia hoc in me studiom invenerat, dixit: Quod, si eorundem gestorum interpret esse vellem; cum quodam Judæo faniliari suo se acturum, ut mihi librum, quem ipse Damnatorum intitulat, pro eo quod in ipso contra Legem agentium damnatio contineatur, Mathiæ scilicet, Jacobi utriusque, et Stepliani, idem Judæus præsentaret. Didiceram eo tempore a quodam ex Judæis litteras Hebraicas. Venit ergo libelum deferens, cujus cum ego titulum legerem, Sir Hasirim. hoc est, Cantica canticorum scriptum inveni: tantaque indignatione commotus sum, ut vix ab illo manus continuerim. Nam illo sibi in Christianos odio ingenito decipere me gestiebat. Et tu, inquam, leno spurcissime, Clericumne fallere tentas, qui Hebraicarum Græcarum et Latinarum historiarum plenissimam acceperit scientiam? Nihil est certe in vestra bibliotheca, sive Græca, sive Latina, quod nesciam
Aciam. Timore ergo correptus, maxime ne ei apud Principem, in cujus gratia tunc fui, nocerem, jurepurando se mihi satisfacturum promisit, quod et fecit. Lecto namque titulo libri, quem postmodum detulit Ay Mathay, hoc est. Vita Mathiæ, scriptum deprehendi. Denique opinatus omnia me intelligere, qua infra scripta erant, licet invitus, omnem tamen exordine veritatem mihi aperuit, accepto a nobis pretio viginti trium solidorum. Post hunc anno sequente Dominus meus Archiepiscopus ab alio Judæo, in periculo rerum suarum constituto, ita se omnia habere deprehendit, excepto quod ad nomem suum allusisse dixit versiculo Psalmi. Postea cuidam inclusæ pro hoc ipso triduanum jejunium agenti idem revelatum est. Legatur itaque absque omni dubitationis scrupulo, quod tam certis argumentis verum esse deprehensum est, quia omne ambiguum Spiritus sanctus abolevit. Quomodo autem de Judæa in Treverim venerit, sicut in historia Treverica et in monumentis Silvestri Papæ legi, miracula quoque ejus subsequenter edisseram. a Sunt ea suspecta fidel, et a nonnullis apocrypha habentur. — b Prologus hic deest in MS. Trevirensi et Susatensi, datur ex MS. Budicensi et Ultrajectino, ac Luzio. — c Latius Haymatay.
B. prologus ii interpretis
a Datur ex Lazio solo. Deest in omnibus MSS. — b Deest verbum, adjunxisti in claustro aut simile. — c Hinc constat non esse nudam interpretationem, sed nonnulla a monacho adjuncta fuisse.
a Reverendissimo Domino suo, Ecclesiæ S. Eucharii Treviris Abbati vere dignissimo, humilis Levita, omnium Fratrum illi commissorum ultimus, debitæ subjectionis devotum obsequium. Cum verbo simul et opera præpolleas, Pater beatissime, plurimos a levitate seculari retractos theoricæb claustro societati, ex quibus in specialius illud tuæ sollicitudinis studium impendisti. Attestantur iis tua instantia, quotidiana ammonitio, correptio: quam licet ex juvenili levitate non satis libenter excipiam, ex qua tamen pietate prodeat, cum mentem a vanitate recolligo, non ignoro. Illud quoque præterire non debeo, quod me lectioni instare jugiter præcipis et hortaris, ne scilicet otiosum inimicus inveniat, ne murmurando mentem occupet, ne detractio in lingua deserviat, ne manus operi, quod ad rem non attinet, insistat. Præcipit igitur beatitudo tua, ut Vitām B. Mathiæ Apostoli, ad cujus ossa digne præsides, ab Hebraico volumine (qui Damnatorum libet intitulatur, quod in eo contra Legem agentium, judicia contineantur) exceptamc latius exponerem, secundum indagatam avido, vel potius extortam omnem rei veritatem. Quod ego, licet audacie merito denoter, feci tamen ut potui. Proinde licebet alii latius, tum eloquentius explanare, stylumque rusticum lima urbana decentius expolire. Dominus te incolumen nobis custodiat, Pater carissime. Amen.
PARS I Vita et Obitus S. Mathiæ.
S. Mathiæ ortus, educatio, electio in discipulum et Apostolum Christi. Prædicatio in Judæa.
Igitur gloriosissimus Apostolus Domini nostri Jesu Christi Mathias, de tribu Juda, civitate Bethleem, illustri prosapia oriundus fuit. Parentes vero ejus multis divitiis et nobilitate generis a insignes, grandi apud Deum et homines morum venustate pollebant. Unde vero divinitus illis creditur concessum, ut religiosi parentes religiosiorem ex se filium procrearent. Natum itaque puerum Mathiam, quod in nostra lingua Dei parvus, sive donatus, dicitur, nuncupaverant: quem etiam ab annis puerilibus divinæ institutionibus Legis manciparunt. Ad pedes itaqueb Simeonis summi Sacerdotis et incomparabilis viri, atque tunc temporis in Lege Mosaica doctissimi, prima Legis elementa percepit; divinaque sibi gratia cooperante, omnem in brevi Legis et Prophetarum scientiam comprehendit. Studebat jam tum in tenera ætate majorum imitari studia, divinæ lectioni incumbere jugiter, lasciviæ sensum non impendere, sed annos pueriles morum vincere maturitate. Proinde adolescens factus, crebris disputationibus examinatus, non solum condiscipulis, sed et ipsi Magistro suo mirabilis habebatur. Quippe, qui licet eruditissimus esset, nullatenus extollebatur, sed juxta nominis sui etymologiam se vere parvum et humilem exhibere nitebatur, illud Sapientis saepe commemorans: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et illud,c Superbum sequitur ignominia, humilem autem spiritu gloria. Erat igitur vir beatus corpored mundissimus, animo purus, in solvendis sacræ Scripturae questionibus acutissimus, in consilio providus, ine sermocinatione nudus et expeditus. Informabatur sensim animus ejus ad virtutem, ut esset ad intelligentiam habilis, ad misericordiam facilis, in prosperis non elatus, in adversis constans et intrepidus. Satagebat ut quod sensu perceperat, opere completet, et manus assertione oris probaret doctrinam.f O beatum virum, cujus præconium non solum in Ecclesia Sanctorum, sed, quod mirificum magis est, in synagoga resonatg Judæorum. Nam qualis quantuse existimandus est fuisse, quem boni totius æmuli, iidemque damnatores ejus, non desinunt laudibus extollere?
4 Ut igitur lucerna deh modio Legis ad candelabrum transiret Ecclesiæ, vocatione Christi dignus habitus, pauperum Christum pauper ipse secutus, in sortem et numerum septuaginta duorum Discipulorum ab ipso Domino designatus est. Completo deinde dispensationis Dominicæ i sacramento, Incarnatione videlicet, passione, resurrectione et adscensione in cælos, surgens Petrus in medio fratrum dixit: (Erat autem turba hominum fere centum viginti) Viri fratres, oportet impleri Scripturam de Juda, quam prædixit Spiritus sanctus per os David, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus est in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus: et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama, hoc est ager sanguinis. Scriptum namque est in libro Psalmorum: Fiat habitatio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus noster Jesus Christus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus fieri nobiscum unum ex istis. Et statuerunt duos, Joseph, qui dicebatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam, et orantes dixerunt: Tu Domine, qui nosti corda omnium, cūm undecim Apostolis. Cum ergo compleregtur dies Pentecostes, accepta in linguais igneis Spiritus sancti gratia, Apostoli dispersi sunt toto orbe terrarum. Beatus ergo Mathias ex decreto ejusdem Spiritus sancti, Judæam in sortem prædicationis suscepit, in qua k quantum divinæ gratiæ
A gratiæ lumine præventus, æmulorum in se livorem accenderit, sequens pagina declarabit. a Lazius venerandi. — b Videtur intelligi S. Simeon senex, qui Luc. 2 Christum in ultis excepit. Lazius impressit Simonis summi et incomparabilis viri omissa voce Sacerdotis, quæ in 4 MS. habetur. S. Simeon a Cyrillo Hierosolymitano, Epiphanio, altisque dicetur Sacerdos fuisse. Imo Hillelis, Doctoris apud Hebræos insignis fuisse aut discipulum aut filium, et in eo spiritum Synagogae magnæ Jud.vorum defecisse tradunt ex Talmudicis Galiatinus lib. 1 cap. 3, Genebrardus in Chronologia altique. Consule Barradium tomo 1 Concordiæ Evangelicæ lib. 10 cap. 2. Colitur S. Simeon 8 Octobr. Fuit interim Simon filius Boethi summus Sacerdos, sed ut Josephus ait lib. 15 Antiquit. Judaic. cap. 12, regni Herodis, cujus socer erat, anno 13, ante Christi eram an. 24. Alius Simon decessor Caiphæ statuitur: alius denique tertius a Caipha successor. — c Editio vulgata habet: Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. — d MS. Ultr. castus. — e Idem, sermone nitidus. — f Lazius hæc interponit: O beatum virum, qui sub umbra positus, opera lucis exercebat, qui Legi subditus, virum gratiæ præferebat. Desunt in 4 MSS. — g MS. Trevir. cum Lazio, impiorum. — h MS. Ultrajecl. et Lazius medio. — i MS. Trevir. mysterio. Lazius ministerio. — k Idem MS. et Lazius: quemadmodum divina gratia quosdam mancipans, æmulorum etc.
S. Mathiæ miracula: quæstio de eo habita. Blasphemiæ Judæorum in Christum.
Anno igitur post passionem Dominib tricesimo tertio plus minus,c Ananus junior, cui a Caypha Pontificatum adeptus,d credens se opportunum tempus invenisse, idem Pontifex adversus discipulos Domini inflammatus, et Festo Præside mortuo, et Albino adhuc in itinere constituto, concilium Judaicum fecit, et quosdam deducens ad se, inter quos et fratrem Jesu Jacobum tradidit puniendos. Qua tempestate beatus Apostolus Domini Mathias verbum vitæ æternæ Judæis per circuitum nuntiabat, multisque filiorum Israel convertebat ad Dominum signis et prodigiis. Cæcos namque illuminabat, leprosos mundabat, dæmones ex obsessis corporibus in nomine Christi fugabat; claudis gressum, surdis auditum, mortuis quoque vitam restituebat. Instruebat eos quid erat vitæ, quid morum, quid religionis, Moysen quidem sanctum prædicans, Legem nihilominus omni cultu dignissimam, sed quæ sub palea litteræ maxima in se Christi et Ecclesiæ sacramenta contineat. Christum denique ab ipso Moyse signis et anigmatibus præfiguratum, verbis propheticis annuntiatum, in redemptionem generis humani missum a Deo Patre per Virginem mundo innotuisse, divinæ Legis testimonio comprobabat, plurimaque edisserens, et interpretans illis, omnia signis potentissimis approbabat.
6 In hunc ergo modum dum circuisset vicos et castella, benefaciens et annuntians verbum Dei, devenit in civitatem Galileæ, quæ Latine e Giscala dicitur: et introiens in synagogam, cæpit ex Scriptura Legis evangelizare Christum. Illi autem nitebantur contraire sermonibus ejus, blaphemiis et detestationibus, nomini sancto maledicentes. Cumque instantius ipse de Jesu sermonem faceret, illi repleti zelo, duxerunt eum, et vincientes, nuntiaverunt Principi Sacerdotum et senioribus, dicentes: Condemnati illius Jesu, qui se Filium Dei dicebat, discipulum comprehendimus, quem subvertentem plebem per synagogas et compita deprehendimus. Quid opus facto sit, consulite. Nos enim multis Legis quæstionibus examinavimus illum et invenimus hominem contra Legem quidem agentem, sed in ipsa Lege peritissimum, qui et gloriaturf Simeonem se habuisse Magistrum. Nobilis est genere, illustris et acceptus in plebe, quamobrem decrevimus nihil in illum absque auctoritatis vestræ imperio præsumere. Quidam ex synagoga Principis dixerint: Lex nostra, fratres, ut nostis, non nisi ex sua confessione, seu testium veracium assertione, condemnat, sicut scriptum est: In ore duorum vel trium testium stabilt omne verbum. Et absque testibus nemo punietur. At illi dixerunt, Invenimus eum per synagogas subvertentem populum per totam Galilæam, conventicula facientem, circumferentem doctrinam Jesu Nazareni, Principum judicio crucifixi. Denique non est civitas aut vicus, in quo novam sectam non invexerit homo perditissimus, et qui in Moysen locumque sanctum et Legem blasphemare non timuit. Hujus rei testes sumus.
7 Pontifex Ananus dixit: Nomen ejus edicite. Responderunt: Mathias natus de Bethleem Judæ: Pontifex dixit: Quandoquidem non expedit nobis nec generi nostro, sermonem de Jesu propagari, adducatur, ut, si qua temeraria per ignorantiam protulit, diluat per pœnitentiam: sin alias, pœnam prævaricationis incurrat. Abeuntes ergo cum ministris Pontificis et aliis Principibus Magistratuum, adduxerunt beatum virum in concilium. Quem intuitus Pontifex, ait: Scit omne concilium hoc et orbis universus, in quantum respublica nostra devenerit opprobrium, non quidem culpis nostris exigentibus, sed paucorum qui exierunt ex nobis perversitate, Præsidumque Romanorum avaritia, vel, ut ita rectius dicam, severitate. Nec enim fuerunt nominandi quidam rerum novarum cupidi, sectas adducentes, per quas tot millia Judæorum perversa sunt, quot a Romanis exercitibus interempta, vos nostis. Nec enim talia ex ipsa sua magnitudine latere potuerunt, et ex ipsa vicinitate seu potius visione terruerunt. Verumtamen illorum cum suis auctoribus vanitas, non sine magno generis nostri opprobrio penitus interiit. Nec inventus est, qui populum ex ipsorum superstitione vel hæresi post illos irretiverit, fuerunt enimg Judas Galilæus, eth Theodas magus, quos post illorum interitum nemo recolit, nemo venerari vel imitari contendit.
8 Maximus horum hæresiarches Jesus Nazarenus surrexit, qui Deum ac Dei Filium se prædicans, Legis observationem nihili pendit, multorum oculos et animos signis suis et præstigiis illiciens avertit. Suscepit tamen in se Legis decreta, quæ contempsit, realiter hoc approbans, quod verbaliter interdixit. Sed quorsum ista? Scimus a Domino Moysi sancto Legem datam, a Patriarchis verbis et effectibus approbatam, a Prophetis nihilominus observatam: quibus et Deus miracula facere dedit: qualia Jesus facere non potuit. Quis enim nesciat Moysen cum Domino quasi homine collocutum? Quis nesciat Heliam igneo curru ad sidera transvectum? Quis ignorat cadaver Helizei mortuum de sepulchro invectum suscitasse? Quis ambigat ceteros Dei sanctos plurima miracula perpetrasse: quorum nullus tamen hanc dignitatem nominis divini usurpavit, nullus Legem novam adinvenit. Denique sancti Prophetæ abjecto habitu, voce humili, qua tantum datur intelligi, non sponte sed torrente sancti Spiritus impulsi, locuti sunt. Hic autem ad ostentationem omnia agens passim verba vana jactavit. Intantum processit ejus insania, ut et Principes Sacerdotum suis contumeliis laceraret, Scribas et Pharizæos hypocritas appellaret. Quis hoc Prophetarum præsumpsit? Sed ille præsumptionis dignum finem invenit: atque utinam memoria ejus cum ipso periisset, neque esset qui errorem doctrinæ ejus semel emortuum resuscitaret! Sed præter votum accidit. Ecce templum sanctum, civitas sancta, leges paternæ, Romano Præsidi et legibus Romanis exposita sunt. Non est qui condoleat, non est qui misereatur, nemo qui judicet, nemo qui reputet. Trahimur ad judicium, et sustinemus: seducimur, et consentimus: in direptione sumus, et tacemus. Isti præcipue Galilæi in manus Romanorum nos tradunt, dum sanguinem Jesu, quasi innocentis hominis, in nos et in genus nostrum refundere non erubescunt. Expedit ergo nobis, ut pauci perecant,
Ane Romani totum locum deleant et gentem. E duobus malis si neutrum vitari potest, minus et tolerabilius eligendum est. Prospicere tamen errantibus, et salutis afferre remedium, magis est sinere quam de voluntario ipsorum interitu vel perditione gratulari. Neque nos in periculis positi, cujusquam desideramus periculum: sed, quod nostro competit officio, lapsos reformare, errantes corrigere, periclitantibus summopere adesse studemus. Perpendat et hic igitur animi nostri mansuetudinem: tempus habet, dantur induciæ, quarum interstitio possit animum saum revocare religioni. Habet potestatem pro se quæ expediunt allegare, verbis k executoriis objecta refellere.
B a Deest hoc intilium in MS. Trevirensi. — B is forel Æræ Christianæ 64, sed forsan substituendus amnus a passione 30 aut 31, ut una cum S. Jacobo occisus. — c Aliis Ananias, Anianus. De eo Josephus libr. 20 antiquit. Judate, cap. 8 ista tradit. Rex vero Agrippa junior Josepho Pontifice jusso privatam vitam agere, sacerdotium ejus dedit Anani filio, et ipsi vocato Anano... Is nudax erat, erat et ferox ingenio, secta Sadduceus, quod hominum genus apud Judacos in judicando est severissimum. Nicephorus in Pontificibus Judaeis Ananiam etian vocat. — d Josephus loco indicato hæc ita narrat: Tempus opportunum se nactum ratus, mortuo Festo. Albino adhuc agente in itinere, concilium Judicum advocat, statutumque coram eo fratremi Jesu Christi Jacobum nomine, et una quosdam alios reos impietatis peractos, lapidandos tradidit: quod factum omnibus in ea civitate bonis et legum studiosis vehementer displicuit. Hæc Josephus. Occisium esse S. Jacobum dicto anno 61 ex Eusebi et Hieronymi Chronico recte tradunt Petavius, Bucherius, et alii. — e Giscalam Galilæx oppidum indonirium, a Tito capium, et cives seditio os describit Josephus lib. 4 belli Judaici cap. 4. Lazius addit nomine Galim fuisse — I MSS. Bodec. et Trevir. cum Lazio Simonem habent. — g Judam Gaulaniten appellat Josephus, qui lib. 18 Antiq. Judate. cap. 4 et 2 describit ejus sectam. — h Theodas Magnus legitur in MSS. Trevir, et Susat. ac Lazio. at MS. Bullic. Theodas magnus. Josepho lib. 2 Ant. Jud. cap. 2 sub finem, Theudas prestigiator, ubi et cades ejus indicatur. — i Lazius et et MS. Trevir. sententiæ, at potius legendum salubre. — k Lidem, excusatoriis.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.