S. Mathiæ in fide constantia, martyrium.
Et abiit Jacob, et cum illo, quos genuit, in terrab Chanaan duodecim Patriarchæ: ex quibus præmisit Deus in Ægyptum firmamentum ac Salvatorem, qui adesset eis et semini eorum in tempore afflictionis. Facta deinceps fame in terra Chanaan, descendit Israel in Ægyptum in animabus septuaginta, et habitaverunt patres nostri in oppidis Gessen, et multiplicati sunt nimis. Cumque afflictiones multas tolerassent ab Ægyptiis, surrexit Moyses vir potens et eruditus, qui fugiens Pharaonem persequentem, devenit in Madian. Unde cum pasceret oves soceri sui Jethro in deserto Madian, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi. Appropinquante autem illo ut videret visionem mirabilem, dixit ei Dominus: Solve calceamentum de pedibus tuis. Quod quidem, fratres, scientibus legem loquor, signum fuit repudii. Quod intelligens idem vir sanctus, ait: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, significans videlicet quod idem postea scribit filiis Israel dicens: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris tamquam meipsum, hunc audietis, juxta omnia quæ locutus fuerit vobis.
40 Et iratus Dominus ad Moysen, ait: Ecce. Aaron frater tuus venit in occursum tibi, ostendens nondum consummatam plenitudinem temporis: in quo verus ille nuntius adesset, qui populum suum non de manu significativi Pharaonis, sed de potestate intellectualis et significati, qui est diabolus, liberaret.c Significativa enim cetera omnia quæ gesta sunt: Phase vestrum, indicio est, quod a patribus ad litteram celebratum, maxima in se mysteria continere manifestis et evidentibus de causis patet. Quid enim esus carnium agni proderat ad conscientiam? quare renes accingitis? Quare in manibus baculos tenetis et calceamenta in pedibus? Hæc omnia, fratres, licet scientiam Legis habeatis, sicut scriptum est, nisi credideritis, non intelligetis. Quomodo enim sanguis agni in utroque poste et in superliminari aspersus ab exterminatore nos liberaret nisi Crucem Jesu, qui dicitur Christus, significaret? De ipse namque Isaias dicit: Sicut ovis ad occisionem ducetur. Et inter cetera: Cum iniquis reputatus est.
11 Ut ergo nomen Jesu Pontifex audivit, furore repletus est, et ait: Hæc itaque ad destructionem Legis prosequeris? An ignoras scriptum; Si quis propheta aut Somniator in Israel surrexerit, ut avertat vos a Lege Domini Dei vestri, moriatur homo ille? S. Mathias respondit: Propheta, de quo nobis sermo, non tantum Propheta est, sed et Dominus Prophetarum, et Deus Dei Filius cujus divinitas veris indiciis declaratur. Hac igitur ductus ratione in ipsum credidi, sperans quod in confessione nominis ejus perseverabo. Pontifex dixit: Si dantur induciæ, visne aliquando pœnitere? S. Mathias respondit: Absit a me, ut a veritate, quam semel inveni, non per pœnitentiam, sed per apostasiam, recedam. Jesum Nazaremum, quem vos tradidistis et negastis, verum Dei Filium, Patri per omnia consubstantialem et coæternum atque coæqualem corde confiteor, ore prædico. Christi servus sum, aliud esse non potero.
12 Tunc Pontifex obturans aures suas, et stridens dentibus in eum, cum furore clamavit, dicens: Blasphemavit, et subjunxit: Audiat Legem. Et lecta est juxta quod attinebat: Homo qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum, et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur: lapidibus eum obruet omnis populus: non parcet illi oculus vester, ut auferatis malum ex Israel. Cumque vir sanctus nec blandimentis averti, nec minis concuti posset; protulit in eum sententiam dicens: Os tuum contra te locutum est, sanguis tuus sit super caput tuum
A tuum. Proinde ductus est ad poenam. Cnamque venissetd Bethlaskila, hoc est, domus lapidatorum, indixit silentium et dixit: Quare, fratres, Adamhay, hoc est, hominem viventem, interficitis? Scriptum namque est: Cum videro faciem Domini Sabaoth, numquid non vivit anima mea? Vel ut alii Judaeo peritiori placuit secundum Hebraicam veritatem: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Ait enim, quia prima et ultima littera nominis, quæ sunt Mem et Iod, simul junctæ resonent, quando et ipse per has litteras alluserit ad nomen suum versiculo Psalmi. Et subjunxit vir sanctus: Hypocritæ, bene prophetavit de vobis David, dicens: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et Ezechiel ait: Mortificabant animas, quæ non moriuntur.
12 Testes igitur duo numero, secundum Legis mandatum, posuerunt manus suas super caput ejus, et in cumulo lapidum dejecerunt eum, ac primi lapides miserunt. Mathias autem petiit duos lapides consepeliri sibi in testimonium illis. Et lapidatus est ab illis, e securi quoque Romano more percussus est, ut quasif in hoc Præsidi Romanæ majestatis aliquid deferretur. Tunc extensis in coelum manibus reddidit spiritum die sexta Kalendarum Martiarum.g Et accedentes discipuli ejus honorife sepelierunt eum in nomine Domini nostri Jesu Christi: cui est honor et gloria cum æterno Patre Spirituque sancto in secula seculorum. Amen. a Aliis Anianus et Ananias. ut supra. — b Lazius et MS. Trevir. aliena. — c MS. Budic. Significativa enim tunc fuisse constat omnia, quæ gesta sunt. Phase enim vestrum judicium est. — d MS. Suzat. Bethlascila. MS. Budic. Bethlasrua. MS. Ultra. Bethlasria. — e Hinc passim cum securi pingitur. — f MSS. Budic. Ultr. et Susat. nibil Præsidi deferretur. — g Ita MS. Trevir. In aliis sic legitur: Et accedentes viri ex discipulis ejus sepelierunt eum: quorum sunt nomina, Lachis, Kaph, Herda, Samuel, Simon, Naaman, Joseph, Ismael, Simeon, Joannes. Quique Joannes gratia Dei destitutus apostatavit. ceteris in fide permanentibus Domini nostri. Loco Herda, Lazius habet. Himna et Heimhda.
De Corpore S. Mathiæ apud Trevirenses, et variis miraculis. auctore eodem monacho Trevirensi, ex m codicibus MSS.
Corpus S. Mathiæ Roma Treviros translatum.
His de passione beati Apostoli prælibatis, nunc qualiter corpus ipsius in civitate Treverica, in qua modo honorifice requiescit, translatum sit, pro possibilitate nostrarum virium et sancti Spiritus dono, recto ordine prosequemur. Constantino itaque patre Augustorumb monarchiam Romani principatus adepto, atque inc Christi religione fundato, mater ejus Helena,d primum quidem Judaica impietate seducta, postmodum autem Divina dispensatione correcta, Hierusalem profecta est: ubi cum voto suo pere inventionem sanctæ Crucis satisfaceret, ad filium rediit, ac deinde Romam adf Papam Silvestrem demigravit: cum quo communicato consilio, multum se de perditione urbis Trevericæ, cujus ipsa essetg indigena, dolere confessa est. Unde summopere petiit, ut prædicatores præfatæ urbi transmitteret. At beatissimus Papa Silvester, ejusdem urbis antiquam considerans dignitatem, quæ secunda Roma olim vocari meruerat, quemnam inveteratæ superstitionis extirpatorem idoneum legaret, hæsitabat. Eapropter religiosa fœmina jejuniis et orationibus vacans, sacræ petitionis effectum adepta est. Divinitus namque inspirato consilio B. Silvester S. Agriciumh Patriarcham Antiochenum, virum eruditum, et multis confessionibus clarum, ad se vocavit, eique prædicationem et Archiepiscopalem in Treviros dignitatem commisit. Quod cum ille, utputa longo jam i senio ac labore fractus, renueret, utriusque precibus tandem victus, assensit, et Trevirim ire perrexit.
2 Huic B. Helena reliquias magnificas, k tunicam videlicet Domini inconsutilem, cum uno clavorum ac l cultello Jesu, Sanctum quoque Mathiam Apostolum de Judæa translatum suæ urbi defendendum, per manus Silvestri Papæ tradidit. Cui etiam idem Apostolicus privilegium antiquæ dignitatis, quod hactenus in monimentis publicis habetur, reformavit. Veniens autem Agricius urbem Treviricam a pristino revocavit errore, aquisque salutaribus ablutam Christianæ religioni mancipavit. Sacras quoque Reliquias pro fidelium petitione in diversis locis distribuit: Mathiam vero Apostolum altius terrae infodiens, juxta corpora sanctorum Patrum Eucharii, Materni, Valerii in suburbio Treverensi ad meridiem collocavit. Quo in loco post multos in Christo desudatos labores, Idibus Januarii carnis eductus carcere, ipse quoque requievit. Post cujus obitum urbe quinquies a m Barbaris eversa, ubinam locorum Beatus Apostolus reconditus fuerit, oblivioni traditum est. a Hæc præfatio usque ad Constantino deest in MSS. Budicensi et Ultraectino, erat in Trevirensi. — b Anno Eræ Christianæ 306, quo pater Constantius obit. — c Anno 310, vel 311, in Belgica et Treviris Constantinum fidem Christi amplexum esse, ibique Crucis signum vidise, pluribus probat Bucherius lib. 8 Belgii Romani cap. 8. — d Septem sequentia verba desunt in MS. Trevirensi; quæ ad Vitam ejus 18 Augusti sunt examinanda. Consule interim Baronium ad an. 318 num. 11 et 12. — e Anno 326 uti
3 Mati dicetur. At S. Helenam aliquot postea adhuc annis vizisse diztimus 18 Februarii ad Vitam S. Constantiæ neptis num. 10. — f Sedit S. Silvester a Kalend. Febr. anni 314 ad 335, quo obiit 31 Decembris. — g De hac Trevirorum opinione, quod scelicet Treviris nnta S. Helena fuerit, egimus 13 Januarii ad Vitam S. Agricii cap. 7 noiat. A. — h An S. Agricius fuerit Patriarcha Antiochenus, saltem designatus, an solum ex Clero Antiocheno, aliaque, inquisivimus ad eam Vitam, ubi diztimus eum sedisse an. 314 et Arelatensi i Concilio subscripsisse. — i Forsan circa an. 328 senio fractus Romæ fuit, ac petiti onere Episcopali liberari, ac tum Reliquias accepit. — k Meminit harum aliarumque tunc allatarium Reliquarium Browerus lib. 4 Annal. Trevir pag. 244, et seq. ac Vita S. Agricii num. 6 sed absque mentione hujus tunicæ. — l Cultellum esse, quo Christus in sacratissima caena usus est, tradunt dicti Browerus et auctor Vitæ S. Agricii. Desunt hæc de cultello in MS. Trevir. — m Urus Trevirorum vastata aui etiam eversa dicitur a Francis, Wandalts, Hunnts, iterum a Francis ac tandem a Normannis. Consule Joannem Enen cap. 7 et 9. Browerum et alios. Salvianus lib. 3 Calamitatum, ait Trevirorum urbem, ex qua ortundus erat, quadruplici vastatione prostratam.
Duplex reliquiarum S. Mathiæ inventio: Negligentia in cultu ejus punita.
Anno ab Incarnatione Domini a millesimo centesimo vicesimo septimo, regnanteb Henrico Romanorum Imperatore secundo hujus nominis,c Everhardus Archiepiscopus Sedem Trevericam gubernavit. Huic Henricus Imperator totique Ecclesiæ Treverensi sacram suam direxit legationem, in qua partem corporis B. Mathiæ, etd corpus B. Valerii Archiepiscopi, integrum sibi transmitti non solum petiti, sed etiam precepit. Qua de re inito consilio, cum civitas tota turbaretur, veredariis remissis, hanc praetenderunt excusationem, videlicet se nescire ubi locorum sanctus depositus esset Apostolus: sui periculo capitis incumbere, si illum locum, quo reconditus putabatur, contra voluntatem plebis adire voluissent. Sed cum jussio Regis urgeret, maximeque promissa, quæ ipse postmodum devotus implevit, corda plebis mulcerent, convocatis Suffraganeis suis Archiepiscopus locum ipsum quæsivit et invenit. Cum igitur vestibus sacris induti, glebam B. Mathiæ aperuissent: tantum odorem omnes adstantes naribus hauserunt, ut se Paradisiacis odoribus reflectos æstimarent.e Theodoricus vero Virdunensis Episcopus, cognomento Sanctus, cum se inclinaret, ut quippiam Regi ac sibi de sancto corpore
A pore tolleret, divinitus coercitus, deorsum ruens,f partem cappæ purpureæ, eo quod ossa sacra tetigerit, abcissam in ipso perdidit sarcophago.f
4 Erat autem ibi quidam officio Presbyter, cui solum reponendum se S. Mathias permisit. Hic consilio et præcepto Episcoporum, quos ingens terror invaserat, Mathiam Apostolum in tres portiones divisit, tribusque altaribus diligenter et secrete reposuit paucissimis fidelibus consciis, ne postmodum alicujus violentia civitas Treverica proprio privaretur Patrono. Nec tamen Imperator omnino frustratus est, sed quomodo ejus satisfactum sit voluntati, novit Deus arbiter ævi. Presbyter autem, qui sacra ossa tetigerat, meruit hoc omni tempore vitæ suæ donum habere singulare, ut ubicumque de B. Mathia eo præsente sermo fieret, utriusque manus ejus digiti, quos medicos vocamus, oleo stillarent. Narravit mihi quidam senex religiosus cum lacrymis, se in Compresbytero suo sæpius hoc vidisse cum admiratione multorum. q Nec mirum, si de pio hoc cleum pietatis emanavit: numquid cleum prætenderet, qui pietatem quam infirmis pluribus exercuit, legit, advertit?h
5 Post haec in Episcopatu Tungrensi quondam, nunc vero Leodiensi, locus quidam est,h Sustris nomine, pro eo quod sanctimoniales inibi degunt, quas vulgo Sorores vocant. Erat in eodem loco Master monasterii religioni operam dans, quæ, sicut moris esse solet, sorte candelarum unum ex Apostolis sibi Patronum eligere decrevit. Inscripsit igitur duodecim candelis nomina duodecim Apostolorum, altarique superponens, triduanum jejunium et afflictionem toti indixit congregationi. Tertia vero die cum oratum ab omnibus esset, ipsa caput ab oratione levans, ad altare accessit, unam candelarum corripiens legit, et nomen Mathiæ scriptum invenit: unde plurimum indignata, quod minimum, ut putabat, Apostolorum invenisset, abivit, et sprevit: iteratoque jejunium indicens, simili exitu et sorte Mathiam accepit. i Cumque et tertio idem fecisset, nihilominus Mathiam, elegit. Timens igitur, ne totiens sortem replicando, Deum provocaret, a Deo sibi delegatum Patronum omni studio amplectitur, constituitque a duobus Presbyteris ter in hebdomada Missas celebrari in honore Apostoli. Quod quidem unus omni sollicitudine executus est, alter vero, sive negligentia, seu contemptu dubium, indictum sibi officium non explevit. Quadam ergo nocte cum vino simul et nimio somno sterteret, Sanctus ei Mathias per visum ustitit, et quare dictum officium negligeret, inquisivit. Cumque ille quod diceret non haberet, vir sanctus ait: Eras quidem morte dignus, sed patienter illatam mihi ad tempus perfero injuriam. Tamen ne hanc visionem falsam æstimes, hanc tibi notam inurendam constitui, ut hac cicatrice et tuam omnes desidiam et nostram intelligant animadversionem. Dixit, eoque in fronte tacto, subito recessit. Mane cum ille visionem nihili penderet, et se, ut assolet, somnii delusum vanitate putaret, quidpiam foris acturus egreditur. Cumque occurrentem sibi quemdam ex familiaribus suis salutaret, ille cicatricem admiratus, quidnam ei contigisset, requisivit. Hic autem, ut erat vanus, nihil respondens præteriit: sed ab alio de ipsa macula compellatus, itemque a pluribus, tunc demum visionem suam coepit recolere, et, quia frustra non fuisset, cogitare. Salubri itaque timore correptus atque correctus, deinceps S. Mathiam Apostolum in maximo habuit honore, et quod negligentia deliquerat, omni solertia corrigere studuit. Omni tamen tempore vitæ suæ cicatricem circumtulit ad correctionem et emendationem multorum.c
6 Ea tempestate Presbyter quidam, monachus ecclesiæ Eucharii primi Trevirorum Archiepiscopi, ubi Mathias Apostolus, ut prædiximus, paucissimis consciis latebat, visionem vidit præsagam futurorum. Videre enim se vidit in media ecclesia stellam quamdam radiare, quæ suo fulgore claritatem solis excedens, non solum Gallias, sed et totum orbem illustrabat. Cumque expergefactus iterum obdormiret, vidit ex eo loco, quo stellam viderat, fontem aquæ limpidissimæ scaturire: qui in diversos effluens, totius orbis terminos fluentis salubribus irrigavit. Vidit, et intellexit.
7 Præterea vir quidam in laico habitu constitutus, cui moris erat nocturno tempore Sanctorum cœmeteria circuire, ut orationi liberius vacaret, quo id tempus a negotiis semotum est, ad ecclesiam S. Eucharii quadam nocte devenit. Ibi dum ex more de loco ad locum discurreret, ante oratorium beatæ Dei Genitricis Mariæ procubuit, et dum multa cordis contritione Deo supplicaret, humana tandem victus fragilitate, dormitare cœpit, divinoque, ut post patuit, nutu obdormivit. Vidit enim altare beatæ Dei Genitricis k velut in duas partes scindi in cujus medio quemdam libratæ staturæ et ætatis vidit dormire virum. De sub illo autem sons aquæ purissimæ ebulliebat: ad quem hauriendum diversi sexus et ætatis multitudo innumerabilis properabat. Ex eo vero quicumque bibissent, aut corpus inunxissent, a quacumque detinebantur infirmitate, incolumitati pristinæ reddebantur. Accessit igitur et ipse ut ejusdem benedictionis l et gratiæ particeps fieri mereretur. Tunc quasi strepitu circumstrepentium vir jacens in altari excitatus, et ad eum conversus, quidnam quæreret, requisivit. At ille primum obstupuit, veruni sæpius interpellatus, caussa salutis accedere se cum aliis professus est. Enimvero video, inquit, quantæ jucunditatis et gratiæ participium deferant, qui benedictionis hujus fonte, haud dubium quin tuæ, reficiantur. Accedo proinde et ego, tui maxime præsentia provocatus, in quo divinum quiddam inesse sentio, tam ex habitu corporis quam ex copia virtutis. At ille vultu placido, Mathias, inquit, ego sum, jam olim hic latens: sed noveris, quod tempus revelationis meæ instat. Noveris autem quia te maneat merces maxima, et eos, qui me tuo exemplo adire voluerint, salutis gratia consequetur. Nullius erit irritum votum, nullius vacua postulatio, sed uniusciusque m affectum plenior subsequetur effectus. Evigilans autem ille, secum quæ viderat recensuit, et postmodum paucis fidelibus quæ vidisset gratulabundus aperuit.
8 Cum ergo plenitudo temporis venisset, in quo thesaurum in agro, cui benedixit Dominus, absconditum divina dispensatio iterum manifestare decrevisset; n Everhardus Abbas ampliare ecclesiam S. Eucharii disposuit. Cumque prospero effectu opus ipsum de die in diem cresceret, necesse fuit altare prædictum sanctæ Dei Genitricis Mariæ, ubi reliquiæ sancti Apostoli a supra memorato monacho occultius reconditæ fuerant, penitus auferri, ut scilicet locus novae structuræ pateret. Consilio igitur inito prima diei hora, quæ Kalendis Septembris illuxerat, præsentibus viris religiosis ipsum altare perfractum est, de quo miri odoris suavitas emanavit. Qua jucunditate invitati, cum pridem eodem signo Mathiæ partes, unam mense Januario, alteram mense Martio invenissent, sicut a Presbytero trifariam divisus fuerat, propius se iterum contulerunt. Invenerunt itaque arcam plumbeam castigatæ quantitatis titulumque marmori inscriptum Graecis quidem litteris, sermone autem Latino hoc modo: S. MATHIAS APOSTOLVS. Flentes igitur præ gaudio cum multa exultatione majora ossa B. Mathiæ Apostoli cum ipso sarcophago in præfatam ecclesiam intulerunt
A tulerunt, et in theca lignea ferro diligenter compacta, pro tempore reposuerunt: ubi quantum effusum sit lacrymarum gratiarumque actiones redditæ, lectoris industriæ relinquo. Ex illo autem die pax coepit esse, ut omnium Principum discordia in concordiam, ira in misericordiam, odium in caritatem verteretur. Hæc est vere mutatio dexteræ Dei excelsi: hæc mirabilia Altissimi. Celebrata est hæc inventio major et ceteris illustrior Kalendis Septembris ad laudem Dei omnipotentis.
A Est hic annus male intrusus, speciat ad aliam inventionem infra num. 8 relatam: ante illam hæc 80 fere annis contigit, ut infra Lambertus in altera relatione tradit, et ex squentibus manifestum est. Contigerunt autem circa annum 1030. — b Henricus Imperatur II, Rex III, successii Conrado patri an. 1030 pridie Nonus Junias defuncto, mortuus in Nonas Octob. anni 1056. — c Eberhardus successit Popponi xvi Kalen. Jutii anni 1047 defuncto, obiit xvii Kalend. Maii anni 1066. — d Est corpus S. Valerii tunc Henrico Imperatori donatum, et ab eo Goslariæ, urbe Imperiali Sazoniæ, depositum. Quam rem Henricus diplomate testatus anno 1053, Vilmaria municipio donata isti monasterio S. Mathiæ. Diploma editum est a Browero lib. 11 pag. 686. Vitam S. Valerii dedimus 29 Januarii. — e Theodoricus Golhelonis Ducis Lotharingiæ filius, fuit Episcopus Virdunensis ab anno 1047 ad 1090. Fuit aliquamdiu in schismale pro Imperatore contra Pontipicem Romanum. — f Wassenbergius de Episc. Virdunensis bus fol. 251 ait in MS. codice Auræ-Valtis legi eum manum amisisse, quod hinc refectitur. — g MS. Trevir. sequentia ita habet: Quod cum illo oleo inflirmorum plurimi pristinæ sanitati restituti sunt. — h Theofrido in Vita S. Willibridi Suestra, seu Sustera dieitur, in pago Mosariorum sila, haud procul fluremonda, in Ducatu nunc Juliacensi. Celerum hæc in MS. Trevirensi post num. 8 habentur. — i Hæc de tertia sorte solum habentur in MS. Trevirensi. — k MS. Trevir. ultro. — l In MS. Budic. additur, fidei. — m MSS. Budic. et Ultr. votum. — n MS. Trevir. Eberhardus.
Submersus, ope S. Mathiæ ad vitam revocatus: ægri sanati. Reliquiæ immobiles redditæ.
Fuit eo temporeb molendinarius quidam, nomine Lambertus, civis Treverensis, qui parvulum secum assumens in navic filium, ad molendinum in medio Mosellæd alveo constitutum navigare properabat. Cumque ædiculam ipsùs molendini subintrasset puerum in navicula incaute dereliquit, qui baculum manu tenens, coepit colludere aquis, et simplicitate puerili quæque præterfluentia captare. Cumque manum aquæ fluenti cubito tenus immergeret, ipse quoque toto corpore subsecutus est.e Pater autem ejus peracto negotio, pro quo venerat, ad naviculam rediit, puerumque, quem ibi reliquerat, minime invenit: unde nimio dolore correptus querulis ululatibus omnia complevit, maximamque multitudinem rusticorum in ripa fluminis suis clamoribus congregavit. Et cum in aquam se mittere vellet, ut scilicet ipsi puero commoreretur; rogabant eum astantes, ne desperatione actus, duplicem de se triumphum hosti antiquo permitteret: sed magis spe sua in Deum reposita, sibi pueroque consuleret, sciretque Mathiam Apostolum ad salutem omnium esse revelatum. Qua consolatione recreatus, invocato S. Mathiæ nominef puerum aquæ supernatantem, sed extinctum, reperit, extractumque ripa fluminis eum incredibili dolore invexit: ubi cunctorum lacrymis exceptum corpusculum libitina componit, ac sepulturæ præparat, ne calore corrumpi posset ac dissolvi. Sepius tamen Mathiam cum multo gemitu cordis invocans, puerum ab ipso coepit reposcere, dicens, ut sibi eum deinceps serviturum resuscitaret. Quod et factum est. Denique inter manus ejulantium ad nomen B. Mathiæ puer assurgens, aquarum superfluitatem evomuit, et ab omni dolore liber, in servitio S. Mathiæ multo postea vixit temporeg.
10 Quo tempore summam inventionis ejus et miraculorum lætitiam maxima peneh desolatio subsecuta est. Nam in eodem monasterio S. Eucharii quidam Suevus hypocrita, quamquam illiteratus, habitum tamen assumpsit Monachilem, et se, ut id genus hominum assolet, callidissime simulata religione palliabat. Serviebat omnibus, non coram Deo, sed ad oculum, videlicet non ut Deo, sed ut hominibus placeret. Unde quia specie recti decipimur, magnum in brevi favorem omnium adeptus est, ita ut in brevi subcustodis ei officium astu renitenti commiteretur: et pene, quidquid ad custodiam attinebat, potestati et dispositioni ejus permitteretur. Cum ergo novi operis spatium quotidie pararetur, et altaria de locis suis transponerentur, aut frangerentur; ille sacris Reliquiis oculos injecit, opportunitatem quærens, quomodo sibi magnum aliquid tolleret, quod in patriam suam quæstus gratia detulisset.
Venit itaque ad altare quoddam, in quo nomen S. Agricii, de quo supra meminimus, supra ossa ejus in marmore exaratum invenit: sed cum non inteligeret penitus ipsam scripturam, scrutari coepit si quid uspiam simile reperiret: quod et fecit. Nam simile quid in codice vitæ ejus scriptum inveniens, crebra inquisitione ad notitiam hujus nominis accessit. Diabolico igitur instinctu prædictum altare violavit ac fregit, reliquiasque sacri corporis secum asportavit: quas inter ossa vulgi ignobilis in cemeterio reposuit, quousque itineri suo necessaria præpararet. Post triduum poenitentia ductus, quod sacra ossa indigne collocasset; ea rursum inde transtulit, et i in turris cujusdam cochlea, ligno et myricis cooperta, quanto dignius potuit, declinavit. Quadam autem die cum lumen ob venerationem sanctarum Reliquiarum ibi accendisset, eo aliud quid curante, subito k lumen ipsum, casune an potius nutu divino dubium, excidit, ædiculamque ipsam vorax ignis apprehendit. Unde cum ingens incendium surgeret mox ab urbe tota illuc curritur. Fratres vero huc, illucque circumferuntur. Quod cum Suevus ille videret, cochleam adscendit, de qua cum depositum deponere vellet, omnino movere non potuit. Seriniolum vero, ut vel modicum quid inde surriperet, attentavit: sed mox ignis ex ipsis ossibus prosiliit, et faciem ejus genasque subussit, qui veluti amens effectus, a gradu in gradum dilabitur, et vix ad se reversus flammas evasit.
11 Interea maligni quidam, consilio inito, Mathiam inde asportare volebant, asserentes, monachos sicut veste, ita etiam moribus nigros, indignos esse Mathia: quorum peccatis exigentibus tam sanctus et celebris locus exureretur. Et cum plurima in hunc modum vane commentarentur, plurimorum sibi similium animos in idem facinus deduxeront: funibusque applicitis thecam sancti corporis abstrahere conati sunt: sed mentita est iniquitas sibi, et spes impiorum frustrata est. Non est enim sapientia, non est consilium contra Dominum. Denique cum centum et eo amplius homines accessissent, locum ipsum movere non potuerunt: quo miraculo conterriti destiterunt. Arca vero postmodum a duodecim viris inde relata sine labore multis et magnis miraculis usque in præsens coruscat. Suevus ergo ille, non monachus, sed dæmoniacus, ut vidit tam enorme suum facinus latere non posse, per ordinem rem gestam Fratribus aperuit, et cum multo dedecore, ut dignum erat, recessit: ossa autem B. Agricii semiusta collecta ac reposita sunt.
12 Eo tempore quidam paralyticus de Ardenna silva, quæ maxima est totius Galliæ, audita opinione Apostoli, spe salutis animatus, votum vovit, statimque paullo melius habens, lateri utrique aptavit baculos, et ad urbem Trevericam ire perrexit. Tribus igitur hebdomadibus vix iter confecit: veniensque ad locum sanctum, orationi se dedit. Cum vero præ multitudine plebis orare non posset, paullulum secessit: dein secessu silentium nactus, orationi totus incubuit. Qua completa, sanus evasit.
A
13 Nihilominus vidua quædam paralytica cum illo devecta esset, similiter visa revelatione, cum devotissima oratione oraret, officium corporis recipere meruit.
14 Alia vidua cum filiam haberet, solatium senectutis suæ; eo patientius paupertatem ferebat, quo filiæ studio ac sedulitate regebatur. Judicio igitur divino, seu dæmonio seu phrenesi exagitata filia, intolerabilem matri incussit terrorem. Cumque fama B. Mathiæ ad aures ejus pervenisset, gravibus cattenis collum ejus compressit, eoque eam devexit. Cumque triduo orantes nihil impetrassent, quarta demum die mater filiam sanam recepit, et regressæ sunt magnificas Deo gratias referentes.
15 Inter hæc et alia stupenda atque evidentia divinæ virtutis opera, quæ per B. Mathiam illis temporibus in civitate Trevirensi, et in hac regione illuxerunt multimoda: quorumdam mentes, livor Judaicus et Pharisæorum invidia intantum excæcavit, ut magnificis operibus Domini detrahere non metuerint. Pro hujusmodi de quodam participe eorum ad cautelam auditorum intimare voluimus: quomodo videlicet, ad multorum de simili erga Sanctos præsumptione correctionem, illius sit redarguta impietas. Quadam namque die, aliquibus ab urbe egredientibus, qui B. Mathiam cum oblationibus suis devote venerati, alii ejusdem pietatis ac desiderii affectu occurrerunt, si vera est fama, quæ de miraculorum sæpedicta Apostoli glorificatione processit, ab eis curiosius sciscitantes. Ad quos unus maligno spiritu plenus, ut paullo post claruit, Omnia hæc, inquit, doli et fallaciae plena sunt, monachorum et clericorum adinventiones novæ: detestanda hæc eorum conflictio, et totius veritatis aliena, nisi ad confusionem eorum detecta fuerit, insatiabilis eorum avaritia, non saluti, sed lucroinhians, multorum simplicium fidelium animas sub hac falsa specie sanctitatis illaqueabit. Hæc et his similia plurima, cum in auribus omnium inconsiderate evomuisset, omnes fere animo consternati sunt, et tam sancta et salubri apostolicæ venerationis iteratione, desistere mente coperunt; nisi quod a quibusdam ejusdem comitatus, ad non credendum falsissima, quæ ille insanæ mentis protulisset, salubrioribus nimirum verbis persuasi fuissent. Uxor namque illius et filius tamquam propinquitatis affectu, verbis quantum potuerunt, a tanta iniquitate revocare tentaverunt, asserentes, nimium inconsulte cuncta hæc eum protulisse: de occultis alienis nihil esse affirmandum: in caput eorum respicere qui talia agerent: fallenti potius quam falso, facienti et non patienti, omne peccatum plus nocere, et impunitum apud Deum non manere. In hunc modum verbis utrimque pro suæ intentionis studio prolatis; novissime justo Dei judicio, cum nec ab uxore quidem et filio rogatus voluisset abstinere, eidem, cujus instinctu tam perversa locutus fuerat, maligno traditus spiritui, manibus suis sibimet injectis vestem a pectore usque deorsum scidit: deinde ascenso jumento suis eum insequentibus ad montium et silvarum invia evasit. Per bidum quæsitus est, nec inventus; jumentum vero quo sedebat in conosa palude usque ad latera infixum repererunt: infelicem autem illum ac miserum, abdita quæque perscrutantes, non invenerunt. l a Desuntsequentia in MS. Trevirensi Carthusianorum: sed pri- mum excusum a Browero est lib. 13 Annal. Trevir. pag. 740 et 741. — b Browerus aquariæ molæ curator. — c Idem Wernerum appellat — c Idem addit: ubi hodieque Mosella subluens, moletrina rotat et exercet. — e Idem addit: Ad oratorium usque B. Remigii passuum summis aquis eminus forri bacillum, qui scilicet naviculam adpel lit, unaque bacillo adhærero puerum deprehendit: quoniam hunc, ultend juvenis resuscitati miraculum, infra a nobis ex eo dandum. — h Anno 1131 ut ex alia infra relatione constat, quæ multo exactior est. — I In sacrarii superiore parte collocatæ infra di- cuntur. — k Hæc incendii causa infra in dubium vocatur, admüttur a Browero pag. 780. — I Browerus hæc refert pag. 741 additque: Scelestus a dæmone, uti creditum est, ad stygiam us- que paludem evectus, vivus vidensque inferorum poenas luit.
Alia acta inventionis
CORPORIS S. MATHLÆ ET MIRACULORUM, auctore Lamberto monacho Trevir. ex MS. Trevirensi monasterii S. Mathiæ.
Dignum et justum quidem, nec non credimus displicere, si in gloriam et honorem B. Mathiæ Apostoli Domini, præter illam reverentiam, quæ ei in toto orbe terrarum sub die sexto Calendarum Martiarum a Christi fidelibus exhibitur, civitas Trevirorum, quæ felicia ejus ossa continet, a alium quoque diem solennizet. Re etenim vera pium est atque conveniens, ut, quibus gratia datum est Domini Dei nostri, præ ceteris gentibus familiarius ejus quasi perfrui allocutione, atque quotidiana confoveri benedictione, illum propensiori, quam quibus hæc gratia non contigit, revereantur honore. Hoc autem maxime congruum judicavimus, die salutiferæ revelationis ejus. De cujus lætabunda translatione simul et inventione, nec non et revelatione, sed et qualium quantorumque miraculorum glorificatione lætificati simus, Domino adjuvante, prout possumus, dicemus ex ordine. Sed ipsum B. Mathiam in omnium primordiis necesse est, per Dominum Jesum deprecemur, quatenus ejus intercessione non alia, quam quæ sibi digna ac Deo sunt placita, nostra ducti insipientia proferamus. a Kalendis Septembris, quem diem, inquit Browerus, sancti Apostoli inventioni coenobitæ posteri in divinis officiis habent ferriatum.
Corporis S. Mathiæ Treviros delati duplex inventio.
Igitur anno incarnati Verbi Dei trecentesimo a sexa- gesimo octavo, Constantino Magno, patre Augusto- rum, Christianissimo Imperatore Romani nominis sceptra feliciter regente, B. Helena, mater ejus Im- peratrix Augusta, et ipsa nihilominus Christiana in professione firmata, Dominica Cruce inventa, hujus patriæ suæ (erat enim indigena civitatis Trevericæ) piæ memoriæ B. Mathiam Apostolum a Judæa trans- latum cum aliis magnificis reliquiis, de quibus modo non est sermo, per Patriarcham Antiochenum Agri- cium cum benedictione B. Silvestri, tunc Romani Pontificis, huc destinavit. Quod nimirumb exempla F ipsius B. Silvestri eidem Agricio data legendo cog- novimus. Quem videlicet B. Mathiam non longe post fideles populi, qui tunc erant Treviri, in gaudium et lætitiam venturis retro filiis, cauta consideratione, propter ingruentes quas Ariani et Pagani concita- bant Ecclesiarum persecutiones, juxta corporac SS. Eucharii, Valerii et Materni terræ altius info- sum, venerabiliter collocaverunt, cujus nos nunc revelati gaudii participatione, Dei nostri gratia per- fruimur.
3 Perinde multum temporis fluxerat, annorum propemodumd sexcentorum, et Eberhardus Archi- piscopus vir industrius Trevirorum Ecclesiam guber- nabat. Hic efflagitatus est a Rege, qui regnavit in illo tempore, Henrico scilicet Conradi secundi Im- peratoris filio, quatenus ad illustrandum templum suum, quod Goslariæ faciebat, impertiretur ei de reliquiis S. Mathiæ Apostoli, nec non et de corporibus aliorum Sanctorum, quorum fama esset Ecclesiam suam Trevirensem plus omnibus Cisalpinis abunda- re. Episcopus autem reliquias petenti denegabat, quoniam an illic essent dubitabat: imo et si ibi es- sent
A sent, ignorabat ubi essent. Inter hæc quadam vice, cum, ut sæpe faciebat, venisset Romam, sive orationis gratia, sive alia qualibet exigente caussa, forte reperit librum illic, continentem, quibus in locis singuli Apostolorum prædicaverunt, ubi et quomodo passi sint et quieverint: cognovitque legendo S. Mathiam in Judæa prædicasse et quievisse, ac postmodum ab Helena Constantini matre a Judæa translatum, et per Patriarcham Antiochenum Agricium Treverim fuisse transmissum, ibique juxta corpora discipulorum Christi filii Dei, in sinistro latere inter Aquilonem et Austrum fuisse depositum. Quod videns gaudio gavisus est, et assistentibus sibi quibusdam Trevericæ huic Ecclesiæ non satis fidelibus caussa congratulationis ostendit. Qui post Regi, propter quod prælibavimus, non quiescenti, sed magis magisque de die in diem, ut desiderium ejus compleretur instanti, ad gratiam Regis adulantes, magnifici et pretiosi atque sacrosancti illius Ecclesiæ thesauri delatores effecti, aperiunt, quid legendo cognoverint. Itaque cum Rex audierat quod juxta corpora, ut diximus, discipulorum Christi (nec dubitandum, quin B. Eucharii ac sociorum ejus) ossa illius fuerint antiquitus deposita, petiit cum interminatione gratiæ ac dilectionis suæ, simul cum illius reliquiis quantumlibet modicis dari sibi corpus S. Valerii Episcopi, pollicens, quod et fecit, ad honorem Dei et quasi conciliationem patrifamilias monasterii illius, beato supra nominato Euchario, quatenus fratrem et commilitonem suum a se separari permitteret, daturum se de e redditibus suis magnifica beneficia. Igitur persuasu suffraganeorum Episcoporum,f Adalberonis, vocabulo Sancti, Metensis, et Theoderici, cognomento Magni, Virdunensis, aliorumque, quos illo tempore Treviri contigit esse, effodi de profundissima terræ altitudine, licet invitus, tamen permisit Archiepiscopus.
4 Denique cum prædicti Pontifices, aliique e Clero sepulchrum aperuissent, tanta ex eo repente odoris suavitas emanavit, quod omnes admiratione et metu perculsi, et ut credimus, divinitus inspirati, tanto thesauro regionem hanc nequaquam fraudare, sed cooperculo sepulchrum citissime claudere deliberaverunt. Ibi Theodericus Virdunensis Episcopus extremitatem cappæ, qua eo die solenniter erat indutus, amisit: quia dum ipse sanctis Reliquiis curiosius intendit, ut, si posset, aliquid ex eis subriperet, clauso cum celeritate sepulchro, partem cappæ intus claudi contigit, quam eo invito et renitente, statim ferro incidi opportuit. Venerabilis vero Presbyter, qui ossa Apostoli tractare meruit, tali testimonio omni reliquo vitæ suæ tempore claruit; ut, quotiescumque cum aliquo earumdem reliquiarum mentionem habuisset, statim mirum in modum digiti manus ejus dexteræ, Sanctorum ossium tactu sacratæ, quasi oleo imbuti stillare coepissent. Porro prædictorum corporum totiusque Ecclesiæ petitione atque consultu, B. Mathiæ Apostoli ossa sacratissima non deinceps sunt terræ infossa, sed desuper terram, verumtamen ne forte furto surriperentur, in parietibus vel in altariis sunt recondita, vel infra ejusdem basilicæ septa, ubi a fidelibus illis deferrentur piæ devotionis obsequia, nec tamen auferri facile possent cujusquam personae violentia: sique fieret ut civitas hoc munita Patrono, perpetuo ejus non defraudaretur beneficio. Ubi vero sacra illa pignora tunc fuerint deposita, senibus populis de medio factis, succedentibus filiis incognitum fuit.
5 Verum decursis abhinc fere octoginta annis, placuit Domino Eberhardo, ejusdem, sanctorum videlicet Confessorum Eucharii ac sociorum, coenobii Patri, quatenus veteres monasterii muros destrueret et novos ædificaret. Quacumque occasione opus istud inceptum sit, factum non est absque divina dispensatione, maxime cum nulla veterum ædificiorum urgente ruina tale sit opus exorsum. quod tam sumptuosum, tamque inestimabile postularit impendium. Verum quid Deus intenderit, usque in tempus illud absconditum fuit, quod ipse præscivit et prædestinavit. Fuit præterea in eodem monasterio vir quidam vitæ sanctitate laudabilis, presbyterii honore præditus, vultu angelicus, senex et Deo dignus, plenus dierum, qui in somnis vidit orama præsagium futurorum. Visum est ei quasi de medio monasterii stella rutilans, ac serenissima exurgeret, quae immenso fulgore sui non solum civitatem, sed et provinciam omnem illustraret. Rursum vidit, quasi de medio altaris, quod erat ibi seorsum in honore sanctæ Dei Genitricis, fons exuberans limpidissimus ebulliret, qui rivis affluentibus totam civitatem irrigaret. Rursus quidam ex civibus consuetus erat nocturno tempore Sanctorum loca visitare, et plus ceteris B. Eucharii monasterium frequentare. Cum ergo in una noctium hujus beatæ consuetudinis suæ excubias celebraret, essetque orans ibi secus altare, quod fuit ibi seorsum contra pedes Confessorum, in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ consecratum, ut supra diximus; inter orandum, ut fit, repente obdornivit, et vidit in interioribus altaris per transversem B. Mathiam jacentem quasi dormientem, indutum auro textam chlamydem: visumque est ei quod de sub eo fons limpidissimus ebulliret, de quo veniens utriusque sexus innumerabilis multitudo bibebant, seseque lavabant, et quicumque ex eis infirmabantur sani fiebant. Hoc videns in visu surrexit, et venit propius. Quo appropinquante, conversus ad eum S. Mathias, ita alloquitur: Quid quæris? Qui ait: Quomodo video de concurrente turba, qui infirmi veniunt, fonte hoc potati, sive loti, salvi fuunt; venio et ego ejusdem salutis gratia consequendæ. Imo vero quomodo te, Domine, istic accumbere video, desiderantius accedo: sciebat enim ipsum esse Apostolum. Et Mathias, Bene, inquit, et sapienter agis, hic me toties visitans. Dico enim tibi, quod, quicumque ad hunc locum, de peccatis suis vere poenitens, cum fide ac devotione venerit, et Dominum per merita Sanctorum hic quiescentium precatus fuerit, propitiabitur illi Deus. Quomodo quidem electorum Dei hic corpora plurima sunt recondita: cum quibus et ego jaceo. At ille experrectus, quod viderat, cum reverentia indicare curabat.
6 Interea crescebat illa novi structura ædificii, et deducebatur magna admodum cum festinatione, priori tabernaculo adhuc habente statum. Contigit itaque æstate peracta, autumno inchoante, ut altari majorum arcuum, qui sunt in conspectu sanctuarii, machinas præstruentes, altare sanctæ Dei Genitricis, quod supra diximus, opportunum judicarent esse amovendum. Quod dum fieret, res gaudio digna, omni lapide pretioso gratiorg effulsit: fidelis sermo. Ibi invenerunt locellum in modum arcæ plumbeæ majora corporis ossa Mathiæ Apostoli continentem, sed et marmor latum ad modum palmi, in quo caraxatum fuit, S. MATHIAS APOSTOLVS, simul cum reliquiis intrinsecus positum. Quid plura? Nimirum ædes illa una omnium exultatione et laudantium Dominum voce personuit. Arca autem sacras habens reliquias, in medio delata: theca lignea pro tempore apparata, ferro firmissime compacta, aliaque: propter quod supra paucis intimavimus cautissima custodia obseratum esse, donec perfecto, quod præ manibus erat, opere novo, communi deliberaretur consilio, ubi condecenti mitteretur in loco. Paucis deinde transactis diebus, coperunt multi infirmi confluere, et precibus Apostoli subsecuta est gratia Domini. Benedixit enim Dominus terram suam, avertit captivitatem Jacob:
C Jacob: quia post longos annos sterilitatis, inedie et famis terra dedit fructum suum, et Dominus præparavit mensam populo suo, et depulsa violentia tyrannorum et prædonum, jucunda tempora pacis et quietis successorunt, ut vere dicere exultantes possimus: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ. Contigit autem hæc inventio anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vicesimo septimo, Indictione quinta, regnante serenissimo et Dei cultoreh Lothario Saxone, sub Pontificatu Martyris Christi i Meginheri Episcopi die Kalend. Septembris, prima hora diei, ad laudem et gloriam Christi. a Imo vicesimo octavo, ut ex dictis constat, legendum. Eum tamen annum 368 etiam descripsit Guilielmus monachus S. Maxmini in Gestis Trevitrorum MS. cap. 9. Unde corrupiam chronologiam apud eos viguisse constat, cum Constantinus obierit anno 337, et S. Helena aliquot ante eum annis. — b Joannes Enen in Epitome gestorum Trevirensium an. 1517 excusa privilegium S. Silvestri Agricio datum cap. 4 tradit, in quo corporis S. Mathiæ ab Helena ei traditi meminit. Verur. ut illic editum est hoc privilegium, suspectæ fidei est. — c Iulem cap. 8 tradit corpus S. Mathiæ oratorio cellæ S. Eucharii ab Agricio illatum. — d Imo septingentorum, ad annum circliter 1050 — e Id, acceptio corpore S. Valerii, factum esse an. 1033 supra diximus. — f Adalbero vi, filius Friderici Comitis Luxemburgensis, factus Episcopus Melensis an. 1046 mortuus an. 1082 Idibus Novemb. In Necrologio Melensi plus Episcopus appellauit. De Theoderico Firdunensi ante actum. — g Deerat hoc verbum, ex Browero suppletum. — h Lotharius regnare capiti anno 1125, coronatus an. 1133, mortuus an. 1137 — i Meginerus creatus Archiepiscopus 1127, qui cum Romam versus iter haberet, a Conrado Suevæ Duce, et Imperii candidaio, captus et carceri Parmiæ in Illata inclusus, ubi cumdecim penemenses in squalore excegisset, Kalendis Octobris anni 1130 mortuus est: cui etiam coronam martyrii atribui observat Browerus ad illum annum.
In incendio monasterii, reliquiæ S. Mathiæ, servatæ S. Eucharii dissipatæ.
Sed sicut nullis præcedentibus meritis operum bonorum, sed gratuita potius Dei miseratione de hujus sanctissimi Apostoli insperata inventione magnifice latati, provecti et consolati sumus: ita peccatis nostris merentibus, causissque, quas supermemoravimus, impellentibus, graviter post hæc contristati et periclitati sumus. Anno denique abhinc quinto, qui est Dominicæ Incarnationis millesimus centesimus tricesimus primus, cum jam veteris S. Eucharii structura monasterii in novum studiosissime repararetur statum, quæque ex parte sanctuarii perfecta stabiliter cooperta trabibus tegulisque fuisset; xvii Kalend. Juni, cum Fratres meridiana transacta hora, jam Nonam more solito inchoassent, subito et insperate in ædificio sacrarii, quod versus Aquilonem eidem monasterio adhærebat, maximus ignis accensus, minaces in altum flammas extulit, et correpto citius tecto sanctuarii, exitialem omnibus minabatur interitum. Mox dicto citius universa civitas commota, simulque in unum conglobata, ad sedandum accurrunt ignem: cui se undique accenso ipso ædificio opponentes, incendium divina, ut postmodum rei exitus docuit, voluntate saeviens frustra conabantur extinguere. Igne autem super capita illorum cadente, nec enim ardentia poterant scandere tecta, ingressuque, per quod intraverant, jam prope obstructo, cum evasionis nullus pateret egressus, et ex imminenti periculo undique coarctarentur; licet inviti saevientibus cessere flammis, et aliqui per fenestras super inferiora proxima delapsi tectæ, aliqui vero per funes se summittendo vix incolumes evaserunt. Rursus certatim concurrentes tecta dormitorii et claustri citissime destruunt, ne ignis de monasterio decidens, locum omnino inhabitabilem redderet. Quod utique factum esset, nisi clemens miseratio Dei affuisset. Nan ex oborto incendio monasterii longissime in extremitate villae domus incensa est, quanto magis proxima ædificio tecta, nisi Dei protectio affuisset, pene consumpta fuissent. Unde merito proclamare possumus: Nisi Dominus adjuvisset, forsitan obortus ignis vivos nos absorbuisset. Quantum inibi lacrymarum fusum sit, quanti fletus, quanta suspiria, quis digne valeat enarrare, cum amantissimum certe locum in toto regno per gratiam Dei ex inventione et ex miraculis B. Mathiæ nominatissimum, putarent ab exitialibus flammis exterminandum. Sed quid Dominus misericordiæ et consolationis ostendere dignatus sit, justissime videtur insinuandum.
8 Primum ante omnia incumbebat nobis sollicitudo de Reliquiis Sanctorum, et maxime de pignoribus S. Mathiæ Apostoli, quibus Dominus locum illustrare dignatus est; ne malevolæ mentis homines aliqua machinando consiliarent, ex quibus locus esset ludibrio deinceps et despectui subendus. Quod ita etiam per omnia evenisset, nisi, ut paullo ante dixeram, miseratio Dei affuisset. Cum etenim ignis, ut prædiximus, contigua circumquaque laubendo consumeret, et ædiculæ, qua majus altare cum sarcophago Sancti continebatur, ignis jam immineret; quidam malignæ mentis in unum congregati, communi tractabant consilio, qualiter idem sarcophagum foras extractum, arte qua possent laborarent, ut inde subtractum urbi inferrent, dicentes; manifestis indiciis declarasse, non esse ipsius voluntatis, amplius ibi commorari, cujus protectionis omnimodis monachi indigni fuissent. Circumdatum ergo sarcophagum longissimo fune, ad exteriorem portam usque tendente, omni conanime de incendio eruere conabantur, sed qua intentione id facerent, evidens rei declaravit eventus. Nan centum et eo plures, nunc brachiis, nunc fustibus impingentes, de loco vix movere potuerunt, donec venientes sanioris consilii et majoris auctoritatis viri, adnihilato eorum consilio, sic tandem cum ingenti labore foras extractum, ante ipsius fores oraculi posuerunt. Quod tamen postmodum finito incendio in locum pristinum referentes, levissimi inventum est oneris, ut, quod paullo ante a centum viris non potuit moveri, nunc a duodecim facillime referretur.
9 Ex qua autem caussa ortum sit, vel cur permiserit Deus hoc prævaluisse incendium, scire volentibus pro posse pandamus: nam silentio res supprimenda non est, quia caussa incendii major ipso incendio fuit. Erat ibi quidam monachus, a ex aliunde adveniens, ibi jam ex multo tempore susceptus, qui non ibi secundum regulam promissæ obedientiæ, sed absque subjectione morabatur, et tantum falsissimæ utique fidelitatis ubique demonstrabat, ut non solum ei minima quæque committerentur, verum et etiam cellarii indigne injungeretur obedientia. Qua tandem, licet invitus, amissa, quia inquietissimæ vittæ fuerat, maligno utique suadente diabolo, rursum custodis arripuit non jussus officium, quo et spontaneo quod præbebat adjutorio ad hanc quoque obedientiam aptus esse judicaretur. Quid plura? Ut suæ voluntatis erat, custodis adjutor deputatus, confestim contra voluntatem Fratrum, et etiam sæpe contradicentium, in monasterio sibi lectulum collocabat, quo aptius perficiendæ suæ dementiæ locum inveniret. Inerat autem ei discedendi desiderium, ob quod omnimodis satagebat, licet furtive, Sanctorum reliquias acquirere, cum quibus in alium locum veniens, honorabilius susciperetur. Remanserat autem ibi de veteris monasterii structura turris admodum magna, ingredientibus templum pandens introitum, studiosissime quondam a venerabili Bertulfo Abbate constructa: in cujus ascensu altare statuerat, quod licet ex eo quod nuper ab his, quos supra notavimus, violatum, et Reliquiis in summitate sui fuerat vacuatum, negligeretur tamen, ut postmodum patuit, ex ossibus et cineribus S. Agricii Antiochensis
A Antiochensis Patriarchæ, et Trevirorum Archiepiscopi copiosissime fuerat insignitum. Qui licet per tot tempora nullo sciente inibi servaretur, tamen hoc a senioribus memoriæ traditum audivimus, quod prædictus venerabilis Abbas interdum clanculo ascensa ipsa turre, orationi ibi per totum vacaret diem, sæpissime etiam pervigilem ante memoratum altare prostratus duxerit noctem. Forte igitur sic operis ratio postulaverat, ut eadem turris destrueretur, quatenus locus novæ daretur structuræ. Cumque ædificia ejus et laquearia jam pene ablata fuissent, prædictus monachus, nescio quo instinctus spiritu, cum jam cœnandi horam præteriisset, operariis ab opere suo domum discedentibus, arrepto ferramento, prædictum altare confringere aggressus est. Et cum aliquantum in frangendo laborasset, invenit scrinium diligentissime sigillo superposito reconditum: quod sigillum, quia litteras non noverat, cujus esset, scire non poterat, sed primam tantum litteram se cognovisse nobis retulit, quæ est in capite supradicti Abbatis Bertulfi, et ideo ipsius fuisse judicatur, qui ædificata ipsa turre altare pariter statuerat. Foras ergo prolatum scrinium, rejecto sigillo, temeraria non verebâtur aperire manu: brevemque titulum marmori inscriptum ipsis ossibus superpositum auferens, quia aperte erat scriptus, utcumque potuit legendo, cognovit S. Agricivs Archiepiscopys, scriptum esse. Lætus ergo effectus, scrinium descendens secum detulit: et quia illud secure servandi locum non habuit, in cœmeterio inter ossa mortuorum in crypta reposuit, donec tandem aptum sibi locum provideret, quo illud sine timore, nullo sibi conscio servare posset. Quod et triduo ibi absconditum latuit, quoadusque in sacrario, quia, ut diximus, custodis adjutor erat, locum aptum servandarum Reliquiarum cautissime provideret. Est autem sacrarii domus inferior lapidibus camerata, superior autem lignis adoperta. ad quam de inferiori per cochleam ascenditur. In hac ergo superiori locum inter trabes et tectum præparavit, ibique sacra ossa de crypta reportata locavit, magnamque struem lignorum veteris ædificii circumposuit, sæpiusque illic eundo, interdum etiam ibi dormiendo locum frequentare non destitit. Interea iter suum licentia acquisita parat, nunciumque fideli suo cuidam amico direxit, rogans eum obnixe ad se venire, adjiciens quod rei quam vellet cum illo tractare, nullum omnino alium vellet interesse. Reliquiarum igitur parte de scrinio
C pannis quos præparaverat imposita, studiosissime satagebat, quatenus nil suæ obstaret profectioni: ut omnibus rite præparatis, quacumque die sibi placeret, liber posset discedere.
10 Talia miser, divinam non recogitans animadversionem, tractaverat: sed Deus omnipotens, qui S. Agricium noluit separare a sanctissimo suo Apostolo, cujus quondam per tanta terrarum spatia vector extiterat, impiam ejus dispositionem manifestavit et cassavit. Cum etenim, ut prædiximus, locum eumdem aliquandiu juga sollicitudine frequentasset; die ante prædicta inde descendens more sibi solito, alias nescio quo ire paravit: cum subito ipsa domus, incertum unde exorto incendio, cum Reliquiis et monasterio combusta est, licet aliqui ad honorem Reliquiarum eum lumen ibi habuisse affirment, quod ipse ex toto negavit: vel rursum alii dicant, ab igne, quo candelæ ibi parabantur, hoc evenisse: quod incredibile videtur, quia ante triduum ignis ex toto ibi defecerat: re autem vera divina voluntate hoc decretum fuerat. Igne autem flammas in altum jacente, ille miserrimus anxius de Reliquiis, festinus accurrens, domum ascendit: pannum cum Reliquiis jam incendio proximum apprehendit, quem secum trahere cupiens, omnino non potuit: nec ultra iniquis manibus tractando cessit, sed potius ibidem comburenda remansit. Qui cum in trahendo frustra diu laborasset, desperans scrinium aperuit, ut saltem aliquod membrum inde acciperet, quod suæ voluntati incombustum servare posset. At cum introspexisset, subito ignis, quasi fulgur de sacris ossibus jaculatum, ita faciem ejus inflammavit, ut resupinus corruens, pene exanimatus esset. Sed nec tunc quidem os aperuit, ut alicui ex accurrentibus cum armis et aqua rem panderet: quod si fecisset, jam illæsæ incendio Reliquiæ ereptæ fuissent. Ita Deo disponente, Agricii ossa et pulvis in loco permanserunt, quæ inique furanda de loco requietionis sublata fuerant: quæ postea minutatim inter carbones diligentissime requisita magna ex parte inventa sunt, ut majorem ipsius corporis partem nos non dubitemus habere. Pulvis vero cum cineribus cautissime cribro purgatus, ibidem in unum locum servandus repositus est, quibusdam suadentibus, ut in honorem ejusdem S. Agricii, altare ibi statueretur, et dedicaretur Ecclesia. Per omnia benedictus Deus, qui nos licet indignos, noluit privare Patrono tali: cujus nos auxilio ubique gaudemus perfrui. Postquam autem hæc acta sunt, videns auctor hujus sceleris, non posse celari, quod Deus voluit manifestari; cuncta quæ gesserat, vel cogitaverat, protulit in medium: monstravit quoque locum, ubi reliquias collocaverat: quem Fratres diligenter perscrutantes, sicut jam diximus, quantum potuerunt, semiusta ossa coadunaverunt, et honorifice in reliquum habenda conservaverunt. Ille autem miser, dictante omnium sententia, cum licentia discessit, quia neque sibi, nec loco huic habitare, ulterius commodum nobis visum fuit.
11 Si quem vero movet, cur Deus ossa Sancti sui permiserit ab igne consumi, non enim defuere, qui de hoc murmurare et nos falsitatis arguere invidiose non desisterent, dicentes: Quia si reliquiæ istæ sancte fuissent, ab igne non periissent. Quibus omissis, si quem fidelium movet, breviter respondendum est illi. Primo quia sicut Deus mirabilis in Sanctis suis, multos eorum invisibiliter eripuit de manibus impiorum, sic plurimos eorum per cruciatus temporales transmisit ad regna coelorum: illos quidem protegens misericorditer, istos autem occulto judicio permittens cruciari crudeliter, qui visi oculis insipientium quasi mori, sed in pace sunt translati. Denique tres pueros in ignem Babylonium misos sacra Scriptura refert hymnum Deo inter ignes illæsos cantasse, Joannem vero Baptistam Evangelista testatur in præmium saltatricis capite cæsum esse, cujus etiam ossab Eusebii Cæsariensis historiæ liber undecimus a Paganis effossa refert et igne cremata fuisse. Et quis nesciat Baptistam Domini non solum tribus pueris, sed etiam omnibus natis mulierum secundum vocem Domini majorem surrexisse? Quotidie quoque videmus pro peccatis populi ab infidelibus Chistianis corpus Dominicum cum ecclesiis comburi, quo nihil unquam sanctius dici vel excogitari potest. Secundo autem hujus rei dubitationibus respondemus, sicut superius initio descriptionis ejus jam diximus, pro peccatis nostris hoc evenisse, nec nos dignos fuisse, quos majoris signi indicio Dominus dignaretur lætificare. Quippe nobis desidiosis et male viventibus, quos baculo sustentaverat paternitatis, gaudio scilicet B. Mathiæ inventionis, nullo usis studio conversationis melioris justum fuit adhiberi virgam correptionis acrioris, sicut Scriptura dicit: Flagellat Dominus omnem filium quem recipit. Si igitur summi Patris filii sumus, vel si non sumus et esse cupimus, flagella Patris quasi filii suscipiamus, suscipiendo mala quæ fecimus recogitemus, recogitando fletibus diluamus, diluendo præterita, futura caveamus. Quamvis, etsi altius aliquid sentire
A volumus, nequaquam sine miraculo incendium istud transiisse cognoscere potuerimus. Excepto enim, quod liquido apparuit, quod Apostolus Domini a S. Agricio separari noluit, vel rursus quod S. Agricius hinc asportari abnuit; mihi hoc satis mirum videtur, quod in tanto periculo ignis et incendii, in tanto concursu et multitudine utriusque sexus populi, nemo prorsus vitæ vel salutis suæ debilitatem incurrit, nullus omnino nostrum rerum suarum aliquid perdidit.
12 Hæc utcumque dicta sufficiant, nunc aliqua miraculorum B. Mathiæ dicamus, quæ ante inventionem ejus contigisse multi adhuc in corpore manentes religiosi prædicant, a quibus nos hæc contigit audisse. Si enim multis profutura Dei summi opera, et pro sui veneratione cunctis admiranda propalare et enarrare honorificum est, a patribus filiis tradita, ab ipsis utique posteris tradenda sunt, ut devotio fidelium ad persolvendas ei grates impigra semper et expedita maneat, per modicam fidem nostram et pene dissolutam, et ut ita dicam, jam jam per omnia conscissam deificis miraculis redintegrare et recuperare non desistit. a Suevus supra dicitur. — b Imo Ruffinus 1b. 11 cap. 28. qui id sub Jaltano apostata factum tradit: et Eusebit historia in Constantino Magno desinit, cui reliqua a Ruffino annectuntur.
Miracula nonnulla ex Annalibus Trevirensibus Christophori Broweri suppleta.
Sed nec minus in illum adolescentem Apostoli promptum opitulandi studiom eluxit, qui per eosdem dies vico Temelza, cæco Mosellæ gurgite raptus, et diu multumque conquisitus, extractusque, demum exanimis est. Hujus, cum magnis anni caloribus, offensi cadaveris odore propinqui, festinant exequias, mater jam fractis annis, orbitate icta, et pervicax doloris, domum velle deferri mortuum, ut vel lacrymis suis et extrema pietate filio parentet. Lecto igitur composito, stratoque de more, tristis ac flebilis circumsistit vicinia, assiduisque precibus Apostolum implorat. Nocte ergo tota in pervigilio ac precibus acta, linteis amotis, sentiunt leniter aspirare defunctum, et sensim in corpus, rigore jam suo conclamatum, spiritus immigrare vitales. Quid multa? Qui diem noctemque mortuus jacuerat, Apostolo duce, redux in derelictæ vitæ lucem regressus est.
C 14 Sed et puer Coloniensi diœcesi, villa S. Severini mortuus gravi ex infirmitate, cum lautus ornatusque, pervigilio agitato, mater Apostolum Mathiam plenis fiduciæ precibus orasset, puer, (mirum dictu) exterritis et diffugere parantibus, quotquot aderant, illico revixit.
13 Atque hæc ex quamplurimis paucissima asserendæ Apostoli inventioni. Nam ego quid varia tristium morborum agmina ad memoriam hanc sedibus suis alioqui pulsa fugataque memorem? tabidos artus suo restitutos vigori, fluentes paralysi nervos, sola prece substrictos; et auribus, lingua, pedibus, ceterorumque membrorum captos officio, muneribus ad vota dumtaxat suis redditos? quid, propulsatos ab obsessorum corporibus redditos? quid, propulsatos ab furore solita mentis tranquillitate, naufragos portu, saluteque donatos? infinitum sit, si nunc ista percenseam.
16 Ardebat Lutzelburgiorum vastitate atque populatione adhuc diœcesis, ob castrum Bommagense in S. Petri fundo constructum: et Brunicho tyrannus, loci municeps in omnes prædandi occasiones intentus, provinciam præcursabat: cum Immo agricola pagi Punderichi, qui sub Joannis Baptistæ natalem cum filio et conjuge, flumine adverso subvectus ad honorandam Apostoli memoriam labitur in tyranni manus; isque ocyus constrictum et in custodiam abductum ferreis compedibus onerat, conjuge dimissa ac filio fuga elapso. At uxor vicem sollicita mariti, cum assiduis precibus ac votis B. Mathiæ Apostoli patrocinium fatigat, et captivus haud segnius graviora in dies perfunctus, eumdem adhibet deprecatorem propulsandæ servituti; ecce tibi cum æstivo sole, cœlo flagrantissimo, sopitis somno custodibus, Immo vehementius incumbit in preces. Ilicet compedum retinacula crepitare, et laxatum sponte sua, in sublime ferrum exilire. Tum pavor mox circumsistit hominem, animoque vario fluctuatus, ex summane murorum corona se præcipitet, an vero per medios custodes contendat ad salutem? Ad extremum intentiore cura beatum Apostolum invocans, Deoque immortali caput salutemque suam commendans, ex alto se dat in casum, citraque noxam delatus ad ima, sospes lætusque grassatorum manus effugit.
17 Opem Apostoli nec is irritam sensit, qui cum prævalido antagonista vel nolens comparatus, in arenam duelli causa descendit. Vir nobilis erat, cujus de industria nomini pepercere, sævus et oppido crudelis in subditos. Is graviter in se odiis omnium concitatis, cum rapinis et injuria multos afflixisset, alios exhausisset funditus; ad extremum irritatis laesorum animis, in ejus horrea atque ædificia furtim congestæ faces, atque ultio eo relegata, unde sæviendi initium illa sumpserat. At is tam inopinati casus intolerans, dum auctor incendii manet in occulto, vicino suo innoxio diem dicit, obrutumque calumniis, ex duobus alterum eligat compellit; ut vel judicium reus subeat, vel singulari inito secum certamine caussam disceptet. Hic trepidare ad sola pugilis verba misellus, et se suaque omnia in servitutem dicare, sine recusatione, dummodo hac tanta se calumnia liberet, amicorumque preces ad id consequendum interponit. Sed exorari flectique homo implacabilis nequit. Tum innocens ille, velut leto sacer, et arenæ destinata victima, prodit uno dumtaxat clypeo tectus, munitusqne clava. At contra nobilis ille monomachus non sine satellitio, thorace etiam atque diverso telorum genere, probe incedebat instructus. Magna hominum erat expectatio, palæstram corona ambientium. Ubi collato propius pede consertæ manus, nobilis prægrandi librata securi clypeum adversarii, ictu uno minutatim distringit. Hic tum nudo latere palpitans gladiator inexercitatus, jugulum præbere, aut fugam latebrasque circumspicere. Sed animabant prope jacentem voces adstantium, pariterque rogantium, ecquid jam ferrum recepturus, infelis ad Apostolum Mathiam preces non funderet? Ergo cum gradu resumpto, se fortius colligit in arma, simulque manum haud frustra missurus, Mathiam Apostolum appellat, adversarium ictu clavae sic feriit, ut ruenti spiritum mox expresserit, armaque potentior imbecillo submisit. Ita sub monomachiæ, licet parum laudatæ periculo, innocentem tamen Apostolus protexit; et nec votis populi, pugnantis famæ salutique deesse voluit. b
18 Atque hæc de beati Apostoli Mathiæ tum recens inventi illustrata miraculis gloria, ab hoc ipso aevo litteris propagavere probati scriptores. Quo temporum cursu, ad venerationem publice item exposita magni Patroni ossa, pro manifesto tradiderim. Sed primaeva theca, quæ prænobili opere, ex versicolore metallo, et laminis argenteis extructa, parergis et imaginibus effulgebat, seu bellorum, seu hominum injuriis periit, ejusque crusta nonnulla, et resegmina tabulis reliquiarum inserta creduntur. Arculam, qua Apostoli sacra ossa asservantur, materie cedrinam existimant, cujus longitudo unius ulnæ cum dimidia, latitudinem quarta pars longitudinis
A dinis dimetitur. Quæ vero jam in oculis hominum estc tumbæ species, ex candido lapide, opere statuario non ineleganti quidem, at minime vetusto, refecta est, cum inscriptione:
IN HAC TYMBA CONSERVATVR CORPVS S. MATHIÆ APOSTOLI CVM MEDIETATE CORPORIS S. PHILIPPI. a Egerat Browerus ante de filio molendinarii in Mosella submerso, et patrocinio S. Mathiæ ad vitam revocato, de quo in superiori relatione num. 7 actum, rejectis ad notas variantibus lectionibus — b Addebatur gravis maledici obtrectatoris pomitio supra num. 13 relata. — c In catalogo reliquiarum monasterii S. Mathiæ an. 1515 excuso, dicitur sacratissimum corpus ante chorum in tumba argentea conservari. ex MS Treverensi.
Basilica Trevirensis S. Mathiæ ab Eugenio III Papa dedicata: variæ indulgentiæ concessæ: reliquiæ variorum Sanctorum adservatæ.
Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo octavo, decennovennalis Cycli anno nono, Indictione undecima, præsidente Apostolico a Eugenio III Romanæ Ecclesiæ Summo Pontifice, anno Papatus sui tertio, Imperii Conrardi tertii Regis gloriosi secundo, regni undecimo, venerabilis autemb Adalberonis hujus civitatis Archiepiscopi anno decimosexto, dedicatum est hoc monasterium ab eodem venerabili Apostolico, et ab Adalberone Archipræsule, Idibus Januarii, petente venerando Bertoldo Abbate, ordinationis suæ anno duodecimo. Consecratum est autem principale altare in honore S. Joannis Evangelistæ et S. Eucharii, Apostolorum Philippi et Jacobi, S. Stephani Protomartyris, quorum etiam reliquiæ ibi continentur; insuper habetur ibi de petra super qua natus est Dominus, de præsepio Domini, de virga qua flagellatus est Dominus, de sudario Domini, de sepulchro Domini, de virga Moysis, de vestimentis S. Mariæ matris Domini, de pallio S. Jacobi fratris Domini, Reliquiæ sanctorum Apostolorum Jacobi fratris S. Joannis Evangelistæ, S. Bartholomæi, S. Mathiæ, Urbani Pontificis Maximi, Marcelli Pontificis Maximi, Syxti Pontificis Maximi, SS. Innocentium, Adelberti et Wenzeslai Martyris, xl. Martyrum Thebæorum, sanctorum Martyrum Blasii, Cypriani, Mauritii, Cyriaci, Vitalis, Bonifacii, dens S. Hippolyti, Leandri, Alexandri, Justini, Crescentii, Maxentii, dens Lazari et de sepulchro ejus, Pancratii, Hermetis, Gangulfi Martyris, Severæ Virginis, Eustachii, Thyrsi Ducis Trevirensis, Bonifacii Ducis. Reliquiæ Episcoporum Confessorum Eucharii, Valerii, Materni, Agritii, Cyrilli, de stola et de pallio S. Maximini, Magnerici, Modesti, Auctoris, Mari, Modowaldi, Bonosii, Felicis, sanctorum Trevirorum Pontificum, Nicolai, Remigii, Augustini, Medardi Episcoporum, Benedicti, Eusebii, Celsi, Felicis in Pincis, Galli, Undecim millium Virginum, Vincentiæ Virginis de undecim millibus, Martinæ Virginis, Praxedis Virginis, Benedictæ Virginis.
20 Altare quod est in medio monasterii ad tumbam B. Mathiæ Apostoli consecravit idem Eugenius Papa et Albero Archiepiscopus Trevirensis, in honore sanctæ Crucis et sanctorum Apostolorum Mathiæ et Jacobi fratris Domini. Continentur etiam ibi Reliquiæ de sepulchro Domini, Reliquiæ Apostolorum Mathiæ, Jacobi, Bartholomæi, sanctorum Martyrum, Cornelii Pontificis, Stephani Pontificis, Pancratii, Gangulfi Martyris, Severæ Virginis, Thebæorum Martyrum, Thyrsi Ducis Trevirensis, undecim millium Martyrum, de Reliquiis SS. Eucharii, Valerii, Materni, Agritii, Remigii, Eusebii, Celsi, Undecim millium Virginum, Vincentiæ Virginis, Martinæ Virginis. Iste Eugenius Papa et Albero Archiepiscopus Trevirensis contulerunt ad dedicationem monasterii nostri et duorum altarium, videlicet ad principale altare, et ad illud quod est in medio monasterii ad tumbam S. Mathiæ triginta annos, decem et octoc Carenas.
21 Altare quod est ad Aquilonem sub turri consecravitd Hamedeus Losannensis Episcopus in honore S. Joannis Baptistæ, et omnium Patriarcharum et Prophetarum. Continentur vero ibi reliquiæ de dente S. Joannis Baptistæ, Stephani Papæ et Martyris, Mathiæ, Eucharii, Valerii, Auctoris, Thebæorum Martyrum, Bonifacii Martyris Maguntini Episcopi, Martyrum Georgii, Marcellini et Petri, Naboris, Nazarii, Eustachii, dens Hippolyti, Thyrsi Ducis et Martyris, Alexandri, Crescentii, Maxentii, Constantii Martyris, Undecim millium Virginum: qui etiam contulit unum annum indulgentiæ et quatuor Carenas.
22 Altare quod est inferius, consecravit idem Episcopus in honore SS. Gregorii Papæ, Nicolai et S. Benedicti Abbatis et omnium sanctorum Confessorum: continentur ibidem reliquiæ SS. Benedicti, Nicolai, Valerii, Materni, Agritii, Auctoris, Clementis Metensis, Maximini, Modowaldi, Sigismundi Regis, Undecim millium Machabæorum Martyrum et aliorum Martyrum et Confessorum et Virginum. Idem Episcopus contulit ad dedicationem ipsius altaris annum unum indulgentiæ et quatuor Carenas.
B Reliquiæ in altari majori:
C Altare quod est ad Austrum sub turri consecravit e Hymerus Tusculanus Episcopus et Cardinalis, in honore S. Stephani Protomartyris, S. Laurentii et omnium sanctorum Martyrum. Continentur ibi reliquiæ S. Stephani Protomartyris, S. Clementis Papæ, S. Cornelii Papæ, SS. Laurentii, Vincentii, Blasii, Georgii, Christophori, Gangulfi, Eustachii, Oswaldi Regis, Sigismundi Regis, Thebæorum Martyrum, Undecim millium Virginum et aliorum multorum Sanctorum. Qui Cardinalis ad dedicationem ipsius altaris contulit duos annos et octo carenas querentibus et petentibus limina B. Mathiæ.
24 Altare vero quod est proximum ostio monasterii consecravitf Henricus Archiepiscopus Eboracensis, in honore S. Agathæ Virginis et omnium SS. Virginum. Continentur ibi Reliquiæ SS. Virginum Agathæ, Luciæ, Agnetis, Cæciliæ, Odiliæ, Anastasiæ, Barbaræ, Scholasticæ, Eugenii, Concordiæ, Columbæ, Euphraxiæ, Praxedis, Priscæ et aliæ. Insuper et pyxis plumbea maxima, quæ reperta est in antiquo altari plena reliquiis Sanctorum: qui etiam contulit unum annum poenitentiæ et quatuor Carenas.
25 Altare, quod est in crypta, consecravitg Hartwicus Gebennensis Episcopus in honore SS. Petri et Pauli, et omnium Apostolorum. Continentur ibi reliquiæ sanctorum Apostolorum, Andreæ, Bartholomei, Mathiæ, Eucharii, Valerii, Agritii, Martini, Thebæorum Martyrum, consimiliter vero et aliorum multorum Sanctorum. Qui contulit annum unum poenitentiæ et quatuor carenas.
26 Omnes fere Reliquias prædictas contulit Dominus Eugenius Papa de Urbe. Isti autem sunt Cardinales, qui interfuerunt huic consecrationi, Hymerus Tusculanus Episcopus et Cardinalis,h Humboldus Presbyter Cardinalis de titulo Joannis et Pauli, i Wido de Summa Presbyter Cardinalis de titulo S. Laurentii et Damiani, Gisilbertus Presbyter Cardinalis de titulo S. Marci, k Hugo Presbyter Cardinalis de titulo S. Laurentii in Lucina, Julius Presbyter Cardinalis de titulo S. Marcelli, Wido Presbyter Cardinalis de titulo S. Potentianæ Virginis, Heribertus Presbyter Cardinalis de titulo S. Anastasiæ Virginis, l Wido Diaconus Cancellarius
Arius de titulo Cosmæ et Damiani, Octavianus Diaconus et Cardinalis de titulo S. Nicolai in carcere, m Wido Cremensis Cardinalis de titulo S. Eusebii, n Gregorius de titulo S. Angeli. Cardinalis, Joannes de titulo S. Mariæ novæ, et Dominus Hyacinthus de titulo S. Mariæ Cosmedin, Dominus o Otto de titulo S. Georgii ad velum aureum.
Omnes isti Cardinales quilibet eorum contulit omnibus visitantibus limina SS. Apostolorum Joannis et Mathiæ, Philippi et Jacobi, et sanctorum Confessorum Eucharii, Valerii, Materni, Agritii et multorum aliorum Sanctorum qui in nostro monasterio requiescunt, annum unum poenitentiæ, et centum dies et unam carenam. p n Eugenius in creatus est Summus Pontifex anno 1145. venit in Gallias an. 1147, anno sequente Romam reversus: mortuus an. 1153. Adventum ejus ad urbem Trevirensem late describit Bronerus pag. 775 et seq. ubi et hos temportis characteres refert.
— b Adalbero, infra Albero, uli passim ab aliis dicitur. Adalbero etiam apud Joannem Enen legitur. — c Carenas auctor appellat, quas alii Quadragenas. — d Amadeus Lausanensis aliis: cujus exiant homiliæ de Depra Virgine. — e Himarus et Imarus aliis, creatus Cardinalis anno 1142. mortuus Cluniaci an. 1154. ad quem scripsi varias epistolas S. Bernardus. — f Est Henricus Treviris Dominica n Adventus anni 1147 ab Eugenio Papa Archiepiscopus Eboracensis consecratus, mortuus Beverlaci an. 1154. — g Forsan is est, qui Claudio Roberto est Arditius Genevensis Episcopus, aut etiam decessor. Nam catalogus admodum imperfectus est. — h Aliis Humbaldus et Hubaldus, Allucingolus Lucensis, creatus an. 1140. — i Aliis Guido, Diaconus ab Innocentio n factus; dein Presbyter Cârdinalis tit. SS. Laurentii et Damasi, uti et Gilbertus hic Gisilbertus dictus. — k Creati sunt anno 1144 Illogo, Julius et Aribertus, hic Heribertus, a Carlestino n, at Guido, hù Wido Cibo Genuensis a Lucio n. — l Guido aliis, Pianus ex Comitibus Copronæ, creatus Cardinalis Diaconus an. 1130. ast Octavianus 1138. — m Guidoni huic titulus S. Callisit ab aliis datur: creatus est an. 1145. — n Gregorii titulum alii non exprimunt, creatus est an. 1144 cum Joanne, et Hyacintho. — o Aliis Odo sive Otho til. S. Gregorii in Velabro creatus an. 1130. — p Plura addebantur subsecutis temporibus facta, quæ omittimus. De reliquiis sacris ejusdem monasterii extat catalogus anno 1815 editus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.