ex Chronico Marchianensi.
Hic Lotharius duxit uxorem Beretrudam quamdam nobilem et elegantem puellam, ex qua genuit Dagobertum Regem et Blithildem sororem ejus secundum quosdam chronographos. Alii dicunt hanc filiam fuisse primi Lotharii avi istius. Hæc nupsit Ansberto Duci nobili in a Germania, unde processit a Karolida progenies regia. Ex hac progenie nati sunt tres clarissimi Princepes, Adalbaldus Dux, et fratres ejus Herchenoldus Major-domus occidentalis Franciæ, et Sigebertus Comes: Huic Adalbaldo nupsit gloriosa matrona Rictrudis, sicut sequens scriptura declarabit. Hic vir generosus, multis locupletabatur dives possessionibus in pago, Flandrensi, Legiensi, Adartensi, Austrebatensi, et Pabulensi. In hujus pagi limite ad Australem plagam, situs est locus Marcianensis super fluvium Scarpi.b Anno regni Lotharii Regis vigesimo quarto, porro a nativitate S. Amandi quadragesimo, construxit idem B. Amandus Ecclesiam S. Petri in Blandinio, et post Marcianensem in honore ejusdem beati Apostoli in præfati Ducis Adalbaldi allodio.
Lotharius Rex Beretrude Regina mortua, secundam duxit uxorem nomine Sichildam; de qua genuit Haibertum. Haiberto igitur et filio ejus defuncto, omnia quæ acquisierat, sub Dagoberti rediguntur imperio. Ex illo tempore usque in præsens Wasconia et Francia, duo scilicet regna unum sunt facta. Dux igitur Adalbaldus in Wasconiam profectus, B. Rictrudem puellam alto sanguine ortam vidit, dilexit, legitimam uxorem duxit, et in his ultimis Galliæ finibus secum adduxit. Eo tempore Adalbaldus Dux et Herchenaldus fraterejus Major-domus reædificaverunt Duacum castrum, et infra castrum ædificaverunt ecclesiam beatæ Dei genitricis Mariæ, quæ nunc dicitur S. Amati. Beata igitur Rictrudis, ut dictum est, ex generosa Wasconum prosapia (Regium Stemma, ac Senatorum genus optimum) nobiliter orta, Adalbaldo Francorum Duci potentissimo, sub Rege Dagoberto, Clodovei videlicet patre, fratrisque ipsius Sigeberti Austrasiorum Regis, qui ipsius erant consanguinei, nobiliter nupta; genuit ex ea filium nomine Maurontum, et tres filias virgines sanctissimas, Clotsendem, Eusebiam, et Adalsendem. Mauronto S. Richarius Pontinensis, pater spiritualis extitit, Clotsendi S. Amaudus Elnonensis, Eusebiæ Regina Nanthildis uxor Dagoberti Regis... In regno Clodovei Princeps et Patricius fuit Erchenaldus frater Ducis Adalbaldi de genere Dagoberti, in regno Sigebertic Pipinus Saxo pater S. Gertrudis virginis n agro Petragorico occiditur:d e caput deferi, transfertur Elnonem. f A Nivialensis cognatus præfati Principis... Dux igitur Adalbaldus, necessitate urgente, a pago Austrebatensi, quem vulgari nomine Ostrevannum vocant, in Wasconiam proficiscitur. Cumque per Aquitaniam iter perageret, et ad Petragoricum solum pervenisset, insidiis malignorum, et uxoris suæ consangineorum, vir justus appetitur, vulneratur, perimitur. Indigne enim ferebant tam humili matrimonio utpote Francigenæ, quam gentemd Gethæ vilipendebant, sororem suam fuisse conjunctam. Cum autem ab impiis capite mulctatus fuisset, ut quædame scriptura refert, ambabus manibus caput suum assumens, ad ecclesiam, in qua tumulandus erat, devexit. Ad cujus sepulchrum multa illo tempore miracula facta sunt. Corpus ejus postea inde sublatum est et ad ecclesiam S. Amandif Helnone delatum: sed quo tem pore, et a quibus personis id factum sit nobis est incognitum. Rex igitur, audita nece tanti viri, turbatus est, et omnis curia Francorum lugent patriam tanto Principe desolatm.
a Ilic Romanus or'u passim dicitur. In Genealogia S. Tarsitiæ 15 Januar. ex genere Senatorum. De hac re actum supra § 2. — b. Hanc Chronologiam plenius corrigenus 6 Februar. ad Vitam S. Amandi, aliqua supra attigimus § 4. — c Vitam S. Pipini damus 24 Febr. De hac cognatione nihil alibi legimus. Filia ejus S. Begga nupta fuit Ansigiso, cujus frater creditur Walgius pater S. Wandregili, cui ex materna origine consanguineus erat Erchenoaldus qui illi ad condendum Fontunellense monasterium fundum dedit. Erant ita nobilissimæ hx et piissimæ familiæ mutuis conjugiis arce conjunctæ. — d S. Ardo Smaragdus in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ. quam danus 12 Febr. cum ex Getarum genere, partibus Gothiæ oriundum scribit, ulti ostendemus Getas a pluribus confuudi cum Gothis quos hi pro vicinis Vasconnibus accipiunt. — e Forte poema supra datum intelligitur. — f Beauschampius pagina 4 Aii. S. Adalbaldum caput suum tulisse ab agro Petracoriorum Elnohem ad Benedictinos ascetas, quod hinc refellitur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.