Clemens Papa VIII.
Ad perpetuam rei memoriam. Decet Romanum Pontificem in his auctoritatem suam interponere, per quæ sacrarum sanctarum Reliquiarum venerationi opportune consulitur. Sane, sicut accepimus, cum ante annos quadraginta Marcodura oppidum in Juliacensi Ducatu situm a Cæsaris exercitu per obsidionem captum et dirutum esset, insimul monasterium quoddam Ordinis Guilielmitarum in eodem oppido, vel prope illud existens, incendio vastatum fuit: a quo quidem incendio quidam vir pius caput S. Guilielmi Ducis Aquitaniæ liberavit. Cum autem sacra hujusmodi reliquia plures annos penes seculares personas in diversis locis, et præsertim in civitate Antverpiensi, latuerit, demumque apud quemdam civem Antverpiensem reperta, de consensu Ordinarii Antverpiensis, Ecclesiæ Presbyterorum Societatis Jesu prædictæ civitatis ab eodem cive donata fuerit; nuncque in ipsa ecclesia religiose custodiatur; Nos, ne ex præmissis dubium aliquod oriri pro tempore possit, providere volentes, donationemque præfatam approbantes et confirmantes, motu proprio et ex certa scientia nostra, caput S. Guilielmi præfati eidem Ecclesiæ Societatis Jesu Antverpiensis auctoritate Apostolica tenore præsentium perpetuo concedimus et elargimur, et in eadem Ecclesia perpetuo conservari et custodiri, nec inde a quoquam quovis prætextu extrahi aut asportari, præterquam in publicis processionibus, posse aut debere, volumus, decernimus et mandamus. Non obstantibus quibusvis constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ac statutis et consuetudinibus, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque indultis, et litteris Apostolicis in contrarium præmissorum concessis, confirmatis, approbatis et innovatis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xu Martii, MDCCIV, Pontificatus nostrii III. Subsignatum erat M. Vestrius Barbianus. Et munitum erat sigillo ex cera rubra.
19 Meminerunt hujus diplomatis Pontificiæ memoratæ Litteræ annuæ Societatis Jesu ad hunc annum sequentibus verbis: Urbe a Catholicis recepta et religione revocata sacrum illud pignus nostro collegio oblatum, ibique depositum tantisper, dum hoc anno Pontificis Maximi decreto nobis perpetuo jure concessum est, addita etiam Pontificia indulgentia plenaria iis, qui Dominica die ipsius S. Guilielmi festum sequente precabundi nostram ædem inviserint. Imo secundum verba Bullæ xi Februarii anni CIXXCIV datæ, cujus authenticum instrumentum habemus, illa plenaria indulgentia concessa est iis, qui vere pœnitentes, confessi ac sacra communione reflecti, ecclesiam collegii Societatis Jesu Antverpiensis, in qua magna cum veneratione custoditur caput S. Guilielmi, in secunda Dominica Februarii singulis annis devote visitaverint etc. Quæ Dominica necessario convenit aut in x Februarii cultu S. Guilielmi celebrem, aut duos antecedentes, aut quatuor festum illius dies sequentes. At postmodum omnis illa solennitas ipso die natali S. Guilielmi x Februarii celebrata est, in eum finem Indulgentia plenaria a Paulo v concessa XIX Januarii anni MDCXII, atque iterum XXVIII Aprilis MDCXX, uti etiam ab Urbano vii die XV Septemb. MDCXXVI, XXI Martii MDCXXIII et v Decemb. MDCXLI: quorum omnium authentica testimonia apud nos conservantur.
20 Unicum erat Societati nostrae domicilium Antverpiæ usque ad annum CIIXCVII, quando aliud accessit deinceps futurum sub nomine Collegii, politioris litteraturæ gymnasium, et Theologiæ moralis aliorumque scientiarum palestra. At vetus domicilium, separato Collegio, anno ejusdem seculi XVI in Domum Professorum mutatum est, cum duobus ante annis jacta essent fundamenta templi, quod anno primo et vigesimo e marmore perfectum Joannes Malderus Antverpiensium Episcopus die XII Septemb. Dominica prima post festum Nativitatis B. Mariæ consecravit cum quinque tunc in eo extructis altaribus, quorum illud, quod in superiori porticu dextri lateris conspicitur, ad nomen et memoriam S. Guilielmi Confessoris et B. Aloysii Gonzagæ dedicatum esse testatur Episcopus in suo diplomate ea de re XXVI Octobris ejusdem anni dato. Occasione capitis S. Guilielmi in hac æde Domus Professorum servati, eum fastis Belgicis et Burgundicis inscripsit Autbertus Miræus, ubi inter alia ita habet: S. Guilielmi ossa, argenteo simulacro affabre elaborato inclusa adservantur Antverpiæ in augustissima Societatis Jesu basilica ex candido marmore, quod procurante R. P. Carolo Scribanio ex Liguria per fretum Herculeum in Belgicam est advectum. Miræum describit Joannes Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc x Februarii.
21 Argenteam autem S. Guilielmi statuam, cui caput ejus inclusum asservatur, curavit idem Carolus Scribanius concinne eleganterque elaborari, cum Rector præsesset collegio Antverpiensi, dein auctor curatorque ut illud in domum Professorum erigeretur, novo domicilio in usum collegii a civitate impetrato. Est autem ea statua instar hermarum ad cingulum usque efformata, cujus caput cingitur galea, pectus infra monasticum scapulare legitur lorica, ut solet S. Guilielmus depingi. Imponitur quadratæ basi ex ebeno confectæ, cui laminæ plures argentæ affixæ illustriora ejusdem Sancti gesta, opere anaglypho expressa, repræsentant. Inclusum huic statuæ sacri capitis cranium, excepta inferiore maxilla, integrum fere est, aliquam præferens cavitatem circa cervicem et alteram aurem, particula inde decerpta, quæ forsan Francosurti in monasterio ordinis Prædicatorum, cum inde anno CICCCCCLXXIX Marcodurum transferretur, ad perpetuum ejusdem Sancti cultum reservata est: quam dolent Patres illi aut periisse, aut aliis reliquis immistam, quorum nomina subinde apposita, etiam cum plurimis antiquis monumentis interierunt, monasterio ab hætericis aliquando spoliato, uti ejusdem monasterii Prior, R. P. Guilielmus Puylbord, litteris in Octobris anno CIICCLII exaratis, nobis indicavit, monuitque P. Wenselai sacræ Theologiæ Professoris (cujus supra in diplomate donationis hujus capitis præcipua mentio est) nomen et sepulturam, functionesque quas in Ordine habuit, optime notas esse.
22 Aliam particulam reliquiarum, S. Guilielmi inter flosculos in parra capsa collocatam esse, dentem vero donatum fuisse Duci Mantuano legimus in monumentis archivii nostri, subsignante Joanne Melandro asserente que has reliquias cum variis aliis a memorato supra Joanne
A Joanne Kiebomio acceptas, una cum capite S. Guilielmi ante asservatas fuisse. Viget etiamnum memoria hujus Melandri Societatis Jesu Sacerdotis, pracipius annumerati operariis, qui in vinca Ecclesiae Antwerpiensis a labe luxuriaque hæreseos expurganda strenue laborantur.
§ V. Variæ S. Guilielmi reliquiæ. Quid de nova capitis inventione censendum.
Dum hæc capitis S. Guilielmi Antwerpiam transferendi veneratio adornabatur, veræ pietatis hostis diabolus studuit cultum illum evertere, proclamans ex corpore energumenæ in Stabulo Rodis, caput defossum latere. Ordinem rei gestæ describit Cavalcantinus cap. 40 Vitæ in hanc sententiam: Duas feminas ex monasterio oppidi Aquapendentis quadam vice venisse ad abbatiam S. Guilielmi, ut ab afflictione sua tormentisque maligni hostis diaboli liberarentur: harum alteram, dum sacris exorcismis a viro religioso Ordinis S. Augustini ambæ expiarentur, iteratis vicibus affirmasse, caput S. Guilielmi in medio templi delitescere, sub altari positum eo loci erecto, ubi Sanctus ante fuerat terræ mandatus. Quibus verbis sæpius repetitis monachum illum animo commotum, curasse altare illud dejici, et thesaurum tanti pretii diligenter inquiri, reperisseque poculum luteum nigro coopertum lapide, cui hæc erant insculpta verba: Hoc est caput S. Guilielmi, atque illud in eo repertum esse magna tum præsentium tum vicinorum Castilionensium lætitia, ac solenni veneratione cum campanarum sonitu exceptum, licentiaque impetrata ab Episcopo Grossetano, qui ad sanctas illas reliquias honorandas Vicarium eo ablegarat, instituta sacra processione cum magna reverentia in oppidum Castilionense deportatum fuisse, ac reliquis sacris ossibus appositum. Verum quod pauci energumenorum, qui salutem suam in Abbatia S. Guilielmi supplies expoterenta malignis spiritibus liberarentur, e sententia Primatum caput illud in comitatu plurimorum hominum repetita pia processione fuisse relatum, eidemque altari, in quo ante fuerat repertum, decenter inclusum hactenus adservari. Hæc Cavalcantinus, qui se eo profectum addit, sed non potuisse caput coram adspicere, quasi id nulli prorsus hominum licitum esset videre: ea tamen, quæ scribit, a viris honestis ac fide dignis se accepisse: cumque scriberet, ab ea repositione capitis quinque ac triginta annos elapsos fuisse.
Bicum
C24 En fundamentum hujus historiæ, quod credulus Cavalcantinus facile arripuit, diligentior in rebus cuicuimodi coacervandis, quam in discernendis a falso veris sagacior. Certe ex toto libro, quem uno et quadraginta capitibus distinctum de Vita et miraculis S. Guilielmi conscripsit, illa cadem viginti sex capitibus comprehendit, quæ supra eliminanda censuímus. Sed nec ea inter se cohærent, aut Duci Aqutaniæ Guilielmo a S. Bernardo converso attribui omnia possunt. Quæ ad majores ejusdem spectant, describuntur hi ex Bucheti annalibus Aquitanicis, qui eisdem erroribus aspersi. Parentes dubii proferuntur, sive secundum lectiones ad Matutinum in officio Ecclesiastico a Patribus Augustinianis rectari solitas, illi sint Theodoricus aut Theodosius, et Aldatia aut Aldana, a quibus, S. Guilielmum Gellonensem trecentis et quinquaginta annis ante genitum demonstravimus, sive potius pater huic Guilielmo fuerit Dux Guilielmus Gaufredus, quem avum ejus fuisse ac tredecim annis ante mortuum diximus, quam hic nasceretur: ac matrem (si cui is probetur pater) e variis aliquam assignat, Gilbonam, Gerlonam, Gerlottam, Ignatiam, aut potius Joannam, cum ea fuerit Mathildis, aut forte binominis Philippa Mathildis. Eidem suo Guilielmo conjugem tribuit Harmengardem, quæ parentis altera uzor fuit, et una quæ a Malmesburiensi aliisque enormia stupra parenti adscribuntur, in filium transfert, eo minus excusandus, quod anno cum millesimo centesimo natum scribat, ut proximis annis ad ea crimina patranda, quando facta traduntur, porsus fuerit ineptus. Iter Compostellanum attingit, et figmentum Bucheti de morte simulata arripit, defenditque longo introducto colloquio inter Ducem Guilielmum et Albertum quemdam, quem tunc illi existimat fuisse a secretis: idem tamen in Stabulo-Rodis anno ante obitum S. Guilielmi factus illius discipulus, e sene scilicet bonæ indolis adolescens, ut alibi appellatur, tum forte necdum, cum ea mors apud Compostellanos simulata traditur, in lucem editus. Conferantur quæ in Vita par. 2 num. 12 dicuntur, ipsius etiam Alberti libello de vita S. Guilielmi in testimonium veritatis citato.
25 Hic est ille Albertus, qui postmodum multorum Pater factus filiorum, ordinem eremitarum S. Guilielmi educavit, diu post hunc superstes, apud quem, ut dicitur num. 27, mater propria in S. Guilielmi oratorio compertum aliquandiu resedit. Quæ Cavalcantinus omnia evertit affirmans cap. 40 Albertum decimo quarto post S. Guilielmum mense vita functum, matrem ex Aquitania post obitum filii in Stabulum-Rodis advenisse, caput ejus in patriam retulisse, summa id ab Aquitanis veneratione acceptum adservatumque, infinitis postea clarum miraculis, ideoque creditum caput S. Guilielmi fuisse, quod tot seculis aberat a reliquis ossibus, dein Castilionem Piscaliæ delatis. At quæ ecclesia in Aquitania Albertum coluit? Quis translationem illam capitis ad Aquitanos tradidit? Quis infinita miracula aut aliquod ex iis conscripsit? Nihil scimus S. Guilielmo aut Alberto cum Aquitanis commune fuisse: nullum istic Guilielmitæ monasterium habuerunt. Alamannia secunda Guilielmitarum provincia fuit: eo delatum est caput S. Guilielmi, et Francosurti in magna veneratione diutissime habitum: inde Marcodurum ad Guilielmitas anno CDCCCLXXIX translatum, nunc Antwerpiæ, cum Summorum Pontificum auctoritate, cum debito cultu adservatur. Jacobus Polius olim Marcoduri Guardianus Franciscanorum, ut supra diximus, tradit sculptam esfigiem capitis S. Guilielmi et pectorale deaurata, in quibus sacrum cranium olim inclusum fuerat, dein vacua devenisse ad suum monasterium, ibique festis diebus exponiob gratam antiquitatis memoriam, sed aliis sacris fulta reliquiis. Quidni et poculum luteum, incitante per energumenam diabolo, in Stabulo-Rodis repertum, simili modo aliis potuit repletum fuisse reliquiis, quas aliquis credulus existimavit S. Guilielmi fuisse ejusque nomen apposuerit? Quæ demum Cavalcantinus narrat cap. 34 de Dracone per S. Guilielmum occiso, et cap. 35 de lapide miraculoso, cui insederat, nolumus pluribus persequi, antiquorum testimoniis necdum comprobata.
26 Aliæ S. Guilielmi reliquiæ variis in locis adservantur, quæ, ut fieri solet, potius ad hunc Magnum Guilielmum vulgo notiorem quam ad alios ejusdem nominis Cælites, referuntur. Ita inter sacras reliquias palatii Scurialis Regis Catholici apud S. Laurentium visitur corpus S. Guillermi, uti scribit Manrique in Annalibus Cisterciensibus an. 1136 cap. 1 num. 11, addito e tabulario ejusdem monasterii testimonio Gregorii de Hanzlede Provincialis Commendatarii Ordinis Theutonici in Ballivia Westphaliæ, qui corpus Sancti testatur a se traditum. Quia, inquit, etsi in ecclesia nostra Braculensi, sub districtu Tremonensi diocesis Coloniensis, propter miracula et frequentes ibidem stationes et peregrinationes habitas antiquitus celebre fuerat, refrigerato eo loci prisco fervore, nisi quod ex fama solum saneti illius Ducis Aquitaniæ habitum sit, hoc tempore solitarium, et quasi latens stare videbatur. Ne igitur pretiosæ ejusmodi gazæ perirent, sed alibi prout decet venerari, et in augmentum divini cultus prodire possent, hinc e tumba antiquissima levatas per Sacerdotem et Capellanum dono dedimus etc. Actum in belliviæ meæ commenda Mulhemensi xxvii mensis Octobris anno cclcxxvi. Joannes Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico inter alios auctores, qui de S. Guilielmo scripsere, allegat hos Annales Cistercienses Angeli Manrique, et quidem memoratum supra annum et caput, nulla tamen harum reliquiarum facta mentione, quasi solum fama niti non audeat. Ejusdem tamen S. Guilielmi depositionem inter Sanctos Hispaniæ celebrat ob aliquas ejus Madridii in monasterio Excalceatorum S. Bernardini Ordinis Seraphici adservatas reliquias, quas tradit Hieronymus Quintana lib. A Histor. Madridensis cap. 113, hoc x Februarii ibidem sacro cultu honorari. At facultate concessa xvii Martii anno cclice a sacra Congregatione rituum, ut observat post alios Barbosa in Decisionibus Apostolicis collectione 402. Officium de S. Guilielmo dicitur in monasterio regali S. Laurentii.
27 Patres Minores Bethuniæ in Artesia teste Arnoldo Raissio in Hierogazophylacio Belgico, ostendunt longa Patrum traditione os brachii S. Guilielmi Aquitaniæ Ducis. Habent etiam, eodem testante Raissio, Canonici Regulares Cameraci apud S. Aubertum, particulam de ossibus S. Guilielmi Confessoris. Inter Reliquias quæ apud Hispanos in urbe Placentina adservantur, iteratis vicibus particulas S. Guilielmi annotat Tamayo de Salazar in catalogo adjuncto Vitæ S. Epitacii a se illustratæ. At partem sacrorum artuum Lutetiam Parisiorum allatam, in sui nominis et Ordiniæ cænobitica æde religiose collocatam esse tradit Saussaius in Martyrologio Gallicano ad ni Julii, quo ejus signat depositionem, at conversionis diem tradit agi hoc decimo Februarii. Coloniæ Agrippinæ in asceterio S. Michaelis custodiri etiam caput cujusdam S. Guilielmi tradit Gelenius in sacris fastis Agrippinensibus ad hunc x Februarii. Brugis apud Guilielmitas adservatur pars loricæ ejusdem Sancti, quam grassantibus febribus Brugenses multum venerantur, instituta ad ejus honorem quadam confraternitate. Habent et Guilielmitæ Hubergenses in Brabantia annulum ferreum antiqua veneratione celeberrimum, quem ex monasterio Baselduncano, quod Silvæ-ducis extitisse diximus, acceperunt. Est et similis annulus apud Guilielmitas Alostanos, quem ferunt febri laborantibus solatium præbere. De alio circulo ferreo egimus in Notationibus ad caput ultimum Vitæ, diximusque illis circulis loricam corpori S. Guilielmi adstrictam fuisse.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.