§ V. Consensus Historicorum seculo Christi XII, XIII, et XIV de eadem Ducis Guilielmi apud Compostellam morte.
Guilielmum IX et ultimum Ducem Aquitaniæ et Comitem Pictavorum, in suo ad S. Jacobum in Hispanias itinere Compostellæ mortuum esse et terræ mandatum satis constat ex dictis § præcedenti. Addimus hic Historicos, qui eodem seculo XI et duobus sequentibus vixerunt, ut postea evidentius demonstratur, alias non nisi seculo XV irrepsisse opiniones. Theobaldum Vitæ S. Guilielmi scriptorem excepio, de quo infra agetur. Ac primum locum jure occupat Sugerius, creatus Abbas S. Dionysi anno CIXCXXIII, vita functus ann. CIOCLII: qui in Vita Ludovici VI Regis Francorum, dum iter ejus ægri, cui socius aderat, versus Parisios ac suum monasterium describit, hæc refert: Cum Miliduno castrum Bestisiacum pervenisset, celeriter subsecuti sunt eum nuntii Guillelmi Ducis Aquitaniæ, denuntiantes eumdem Ducem ad S. Jacobum peregre profectum, in via demigrasse: sed antequam iter aggrederetur, et etiam in itinere moriens, filiam nobilissimam puellam, nomine Alienor desponsandam, totamque terram suam eidem retinendam et deliberasse et dimississe. Qui communicato cum familiaribus consilio, solita magnanimitate gratanter oblata suscipiens, carissimo filio Ludovico eam copulari promittit, nec non et deinceps nobilem apparatum ad destinandum illuc componit, nobilissimorum virorum exercitum, quingentorum et eo amplius militum, de melioribus regni colligit: cui etiam Palatinum Comite Theobaldum, et egregium Viromandensem Comitem, et consanguineum Radulsum præcesse constituit. Nos autem familiares ejus, et quoscumque sanioris consilii reperire potuit, ei concopulavit.... Qui cum per Limovicensium partes ad Burdegalensium fines pervenissemus, ante civitatem, interposito magno fluvio Garona, tentoria defiximus, ibidem præstolantes, et navali subsidio ad urbem transeuntes, donec die Dominica collectis Gasconiæ, Sanctoniæ, Pictaviæ Optimatibus, præfatam puellam cum eo diademate regni coronatam sibi conjugio copulavit. Interea iis absentibus obiit Ludovicus Kalendis Augusti, cujus præcipuus Consiliarius fuerat dictus Sugerius, ac deinde pro Ludovico vn ejus filio cum Regina filia Guilielmi Ducis in Terram sanctam profecto, gravioribus regni negotiis præfectus: ut omnia ubique gesta optime potuerit scire.
36 Alius coævus auctorest Teulfus, monachus monasterii Mauriniacensis in diacesi Senonensi: qui lib. 3 Chronici Mauriniacensis usque ad annum CIOCLXVII, quo Rex Ludovicus vn in Terram sanctam profectus est, deducti, Eo igitur tempore, inquit, quo Innocentius Honorio decedente, ad agendas vices Apostolicas recenter promotus, post solennem Concilii celebrationem a Francia repedavit, Guillelmum Pictavorum comitem, ad S. Jacobum peregre profectionem aggressum, aspera infirmitate detineri, et usque ad mortis difficultatem contigit perduci. Hic itaque cum a Deo provisa fatalis filioccatio propinquasset, et inevitabilem spiritus exhalationem sibi imminere conspiceret, terræ suæ Proceres et Optimates accersiens, eos coactitio jurisjurandi vinculo constrinxit, ut filiam suam Ludovico Regis Ludovici filio copularent, et terram suam secundum. consuetudinem connubii manciparent. Ipse vero Guilielmus rebus humanis exemptus in eadem ecclesia B. Jacobi est tumulatus.... Igitur imminente destinatæ virginis ductione, pater Ludovicus itineri necessaria præparat, et ut tanta res cito effectui mancipetur elaborat. Imperialis itaque edicti taxatione utique publicata, militum agmina non parva properanter conveniunt, et ad ampliationem regii comitatus urbes et oppida suorum multitudinem habitatorum emittunt. Inter quos erant præcipui et famosissimi Optimates Theobaudus Comes Blesensis, Radulfus Vermendensis, Guillelmus Nivernensis, Rotrodus Perticensis.... Igitur universis Aquitaniæ Pontificibus cum Archiepiscopo suo Gaufrido adstantibus, Ludovicus est puellæ, nomine Ænorde, legali vinculo sociatus: ibique uterque est impositione aureorum diadematum insignitus. Ibi etiam Ludovicus fidelitatum et homagiorum pacta accepit, et in proprio habere coepit. Sed quia diem nox premit, et crebro mutantur vices humanæ felicitatis,.... omnibus adhuc illius deliciosæ epulationis plenitudine et lætitia dissolutis, ecce legatus pernici cursu delatus advolat, et Ludovicum Regem, qui diu gravi diarrhia laboraverat, vitam Parisius finisse denuntiat. Hujus Regis vita vel probitas ideo a nobis non exprimitur, quia adhuc in mentibus hominum per memoriam scripta esse videtur. Floruit tum etiam E Otto, Episcopus Frisingensis apud Bavaros anno CIOCXXVIII creatus, qui lib. 7 Chronici, relatocap. 20 Lotharii obitu, addit cap. 21. Circa illa tempora multi ex claris Optimatibus mortem sui Principis præcesserunt et secuti sunt.... Rex etiam Francorum Ludovicus, et Anglorum Henricus, et Remorum Archiepiscopus Reginaldus, Comesque Pictaviensis Gaufridus (lege Guilielmus) eodem tempore obierunt. Supervixit Otto scriptor ad an. CIOCLXVII.
37 Succedat, qui gesta Regis Ludovici VII conscripsit, secutus vestigia Sugerii Abbatis, cujus, ut mox constabit, meminit, et ipse, quantum colligimus, monasterii S. Dionisii alumnus eisdem temporibus coævus: cujus hæc sunt verba cap. 2: His diebus Guilielmus Dux Aquitaniæ apud S. Jacobum iter arripuit, qui volente Deo, antequam ad terminum, ad quem suæ peregrinationis accederet, peracta parte itineris, expiravit, nullum virilis sexus in Ducatu Aquitaniæ relinquens hæredem. Verumtamen duas filias habuit, quarum una major natu Alienordis, et alia Alaydis vocabantur. Et quoniam terra sine virili hærede remanserat, Rex Ducatum in manu sua tenuit, et primogenitam sororem Alienordam sibi matrimoniali lege desponsavit, sicut superius est expressum in historia patris sui, de qua filiam genuit Mariam nomine, quæ fuit Comitissa Campaniæ, et secundam Alaybam nomine, Radulpho Viromandensi Comiti cognato suo matrimonio copulavit. Extat et alia historia Ludovici vn subjuncta Vitæ Ludovici VI, a Sugerio compositæ, et cum aliis a Chesnæo edita: in qua eadem fere repetuntur his verbis: Ea tempestate Willelmus Dux Aquitaniæ ad S. Jacobum peregre profectus, molestia corporis ibi correptus, viam universæ carnis ingressus est. Ipse duas filias tantum habebat: quarum altera vocata fuit Alienoris, altera Aaliz. Terra autem Aquitaniæ Domino suo destituta, absque hærede mare remansit. Idcirco Rex Ludovicus totam Aquitaniam in manu sua tenuit, alteramque de duabus prædictis sororibus, scilicet Alienoridem natu majorem, matrimonio sibi sociavit: alteram vero Aaliz juniorem, Radulfo Comiti Viromandensi in uxorem donavit.
38 Idem sensus fuit historicis seculo sequenti, inter quos Robertus, Montis S. Michaelis ad Oceanum apud Nordmannos in diacesi Abrincensi Abbas, in supplemento Chronici Sigebertini, de rebus sui temporis usque ad annum CIOCCX gestus, ita scribit: Anno CIOCXXXVII Comes Pictaviensis Wilhelmus ad S. Jacobum in Gallicia orationis causas proficiscitur, et in sexta feria Parasceve in ecclesia B. Jacobi moritur, et ante altare sepelitur. Qui moriturus Proceres suos, quos secum habebat, contestatur, ut filia sua major Alienordis Ludovico juniori Francorum Regi cum Aquitaniae Ducatu uxor traderetur, quam prædictus Ludovicus apud Burdegalam Optimatibus regni præsentibus jungit sibi nuptiis quam solennibus: cujus pater Ludovicus intra eumdem fere mensem apud Parisios defunctus, in ecclesia S. Dionysii ante corpus ipsius est sepultus Kalendis Augusti, xxviii anno regni sui. Hæc ille. Ast in alio Auctario Gemblacensi a Miræo edito ita refertur ex MS. Orteliano: Guilielmus Dux Aquitaniæ et Pictavensis filiam, quam hæredem habebat, Ludovico filio Regis Francorum, moriens sponsa-sam dereliquit. Ad quam ducendam filius Regis profectus, interim patre Rege defuncto in regno stabilitur, et regnum Franciæ et Ducatus Aquitaniæ copulantur.
39 Vincentius Burgundus ex Ordine Prædicatorum cognomento Bellovacensis, in Speculo historiali ad annum CICCLXIV, quo tempore floruit, deducto, hæc refert lib. 27 cap. 13: Guilielmus Comes Pictavensis ad S. Jacobum proficiscitur, et in sexta feria Parascevæ in ecclesia B. Jacobi moritur et ante altare sepelitur. Eadem repetit cap. 14 citato utrobique Chronographo nempe Roberto de monte. cujus etiam verba reperiuntur apud Bernardum Guidonis, ex eodem Ordine Prædicatorum Episcopum Lodovensem in Gallia Narbonensi in Chronico Joanni Papæ xxxii anno CICCCCX dicato: in quo hæc leguntur: anno CICCXXXVII Guillelmus Comes Pictavensis et Dux Aquitaniæ ad S. Jacobum proficiscens, in Parasceve moritur v Idus Aprilis in ecclesia S. Jacobi, et ante altare honorifice sepelitur. Pascha eo anno cyclo Lunæ xvii, Solis xxvi, littera Dominicalic, celebratum est in Idus sive XI Aprilis, Indictione XV, quam cum anno CICCXXXVII observat Ordericus Vitalis supra relatus: quem hic auctor fere describit.
40 Sinilia referuntur in variis antiquis Chronicis, quorum auctores latent anonymi: horum aliqua MSS. continentur in Miscellaneis curiosis Philippi Labbei nostri, ubi cap. 12 § 17 hæc leguntur ex Chronico MS. Canonici Turonensis excerpta: Anno CICCXXXVI Guilielmus Comes Pictavensis ad S. Jacobum peregre proficiscens, in die Parasceve moritur, et ante altare B. Jacobi sepelitur: relinquens duas filias Alienordim primogenitam, et Petronillam, quam Radulfus Comes Viromandensis duxit postea uxorem. Ex Chronico MS. Gaufredi Prioris Vosiensis apud Lemovicenses hæc adduntur § 18: Guillelmus Dux viii de filia Guillelmi Ducis Tolosani, fratris Raimundi de S. Ægidio, qui in bello Hierosolymitano memoratur, genuit Guillelmum Comitem, qui obiit apud S. Jacobum et Raymundum, qui fuit Antiochiæ Princeps. Et iterum: Boamundi Principis Antiochiæ filiam duxit uxorem Raymumdus, qui fuit frater Guillermi Ducis Aquitanorum qui apud S. Jacobum obiit. Ex eodem Chronico supra retulimus, eumdem Ducem apud S. Jacobum obiisse. Nonnulla apud Beslium traduntur ex utroque Chronico Lemovicensi supra indicato, atque e priore quidem ista leguntur: Anno CICCXXXVII, v Idus Aprilis, quod tunc fuit in Parasceva, obiit Guillelmus Palatinus, Comes Pictavorum, ultimus Dux Aquitaniæ apud S. Jacobum. In altero Chronico Lemovicensi dicitur Willelmus Dux ultimus Aquitanorum Lemovicinos subvertere dictans, apud S. Jacobum peregrinus abiens, tumulatus. Denique ex tabulario Angeriacensi sequentia adduntur: Ludovicus Rex minor, filius Ludovici Magni Regis Francorum, mortuo Guilielmo Pictavorum Comite apud S. Jacobum, filiam ipsius, consilio et voluntate patris, cum consulatu Pictaviensi et Aquitanorum Ducatu sibi conjugio copulavit.
41 Eamdem opinionem obitus Guilielmi Ducis confirmant suo silentio Auctores coævi, dum vitae ejus eremiticæ, ac novi virorum religiosorum ordinis instituti non meminerunt, et quidem dum ejus, aut filiæ, aut Ducatus Aquitaniæ in Regem Ludovicum, aut ab eo in Anglos translati mentionem faciunt. Inter hos primi censendi S. Bernardus et hujus vitae Scriptores, tum Malmesburiensis, qui lib. 1 Novellæ tradit, Ludovicum Aquitaniam per uxoris dotale fœdus acquisivisse. Henricus Huntindoniensis, qui sub Stephano Rege Anglorum floruit, lib. 8 Histor. refert Ludovicum Regem Francorum a sponsa sua, filia Consulis Pictavensis, per cognationis jusjurandum divisum: eamque Henricum novum Ducem Normannorum duxisse, et per eam Consulatum Pictavensem summis honoribus ampliatum possedisse. Inter domesticos hujus Henrici, dein Regis Anglorum fuit Rogerus Hovedenus, qui sub finem partis prioris Annalium narrat divortium inter Ludovicum Regem Francorum et uxorem Alienor, filiam Ducis Aquitaniæ, factum, eamque in uxorem duxisse Henricum Regem Angliæ. Vixit apud Pictavinos anno CICCLX Hugo monachus Fizeliacensis, qui in Chronico MS. apud Beslium hæc refert: Hic est Rex Ludovicus, cujus pater Ludovicus usquequaque dilatavit regnum suum, et conjuxit ei in matrimonium filiam Guilielmi Ducis Aquitanorum et Comitis Pictavorum, propter quam acquisivit omnem Aquitaniam, Guasconiam, Bascloniam et Navarram usque ad montes Pyræneos et usque ad Crucem Karoli. Guilielmus Neubrigensis natus anno CICCXXXV, biennio ante Ducis Guilielmi obitum, lib. 1 cap. 31, describit Alienoram regiam Ducis Aquitanici sobolemunicam Ludovico Regi nuptam, amplissimum Ducatum Aquitaniæ regno Franciæ junxisse. At per Ecclesiasticæ legis vigorem solutam nupsisse Duci Normannie. Mox Ducatum Aquitaniæ, qui a finibus Andegavensium et Britonum ad Pyræneos usque montes extenditur, ratione conjugis in Ducis Normannici potestatem transivisse, Francis invidia tabescentibus, sed impedire non valentibus ejusdem Ducis provectum.
42 Richardus Hagulstadensis, qui circa an. CICCLXXscribebat, tradit in Chronico, Henricum Ducem Normannie circa Pentecosten anno MCLI duxisse Alienor Comitissam Pictavis, quam paullo ante Rex Ludovicus propter consanguinitatem dimiserat. Andreas Siltvius, sub finem ejusdem seculi Archiprior monasterii Marchianensis in Belgio, lib. 2 de Regibus Francorum cap. 6 hæc habet: Ludovicus junior duxit Aanordem filiam Willelmi Ducis Aquitaniæ, de qua genuit duas filias, quarum prior nupsit Henrico Comiti Trecensi, posterior Theobaldo Carnotensi Comiti... Anno regni xvi uxorem repudiavit, quæ postea ad thorum transiit Henrici Regis Anglorum et Ducis Normannorum, filii Goffridi Comitis Andegavorum. Ex illa ìgitur hos genuit filios, Henricum Regem Angliæ, qui vivente patre obiit, Ricardum Ducem Aquitaniæ, qui nunc regnat in Anglia, Gosfridum ducem Aquitaniæ et Joannem, qui dicitur Sine-terra: et filias tres, quarum unam duxit Rex Toletanus in Hispania, alteram Willelmus Rex Siciliæ, tertiam Henricus dux Saxoniæ. Hæc ibi. Coronatus est Richardus in Regem in Septembr. anni CICCLXXXIX, mortuus xxvi Martii anno CICCCXIX cui tunc frater Joannes successit. At vixit Aleonordes Regina, filia Guilielmi Ducis ad annum CICCCUI, quo obiit xxxi Martii. Similia refert Gervasius, monachus Dorovernensis, qui circa annum CICCC florebat, Divortio, inquit, inter Regem Ludovicum et Reginam suam Alianor labore multo et artificioso juramento in facie Ecclesiæ solenniter celebrato, Gallicos amplexus jam sibi decrepitos fastidiens, fines quoque Galliæ egressa, in terram suam Pictaviam se recepit. Degebat his diebus Dux Henricus in Normannie manniæ finibus, et erat in omnium oculis gratiosus. Aulior autem jam repudiata, et propriae libertati reddita, terram suam, Aquitaniam scilicet et Pictaviam aliasque terras suas, quæ eam jure contingebant hæreditario, ut domina possidebat. Quæ missis clanculo ad Ducem nuntiis, liberam et absolutam se nuntiat esse, et ad matrimonium contrahendum Ducis animum stimulat... Audiens Rex Ludovicus Reginam repudiatam, Duci Henrico lege maritali conjunctam, innumerum fecit convocare exercitum, ut Reginam olim suam, imo magis Aquitaniam, si fleri posset, revocaret. At Dux convocatis militum et peditum copiis Regem constanter repulit etc. Similia habent corxvi scriptores, Joannes Bromton in Chronico, et Radulfus de Diceto in Imaginibus historiarum: Matthaeus Parisiensis et Matthaeus Westmonasteriensis, quorum ille seculo xii, iste xiv floruit, Thomas Walsinghamius alique.
§ VI. Vita S. Guilielmi a Theobaldo exornata. Quis hic auctor: quæ Provincia Franciæ, cui inscripta.
Bampson Haius in præfatione libri de veritate vitæ et Ordinis S. Guilielmi, scribit se non sine stomacho legisse, a quibusdam tot et tam absurdas fabulas cum purissima veritate pugnantes de sanctissimo Confessore et ejus ordine recitari. Ad quas fabulas evitandas res Ducum Aquitaniæ, immistas actis S. Guilielmi Eremitæ, operæ pretium duximus accurate per sua tempora digerere, ac potissimum obitum ultimi Ducis Guilielmi stabilire consensu omnium scriptorum, qui eodem cum illo seculo ac duobus sequentibus vixerunt: nec hactenus, excepto forsan Theobaldo, de quo jam agimus, ullum auctorem de cujus ætate aliquid certi constat, reperire contigit, qui intra trecentos crcicter ab obitu illius annos imbecillem aliquam aut dubiam objecerit opinionem, e qua colligi posset, unum eumdemque virum esse et Guilielmum ultimum Ducem Aquitaniæ a S. Bernardo conversum, et S. Guilielmum Ordinis Guilielmitarum parentem, qui post eremiticam vitam in Stabulo-Rodis apud Russellanos in Etruria sancte actam, hoc x Februarii defunctus, sacro in Ecclesia cultu honoratur. vita S. Guilielmi a Surio edita mutila,
Chic integra datur:
44 His non obstantibus opposita opinio, qua illi duo unus idemque cententur adeo vulgo invaluit, ut videantur aliter sentientes, temere atque injuriose de Sanctis loqui: quod de iis potius, qui contra faciunt, dici hand immerito posset. Quare necesse est hic rationes investigare, quibus adducti, fortiter magis quam prudenter hanc suam opinionem tuentur. Ac primo adferuntur Acta S. Guilielmi, a Laurentio Surio ad x Februarii ex MSS. edita, sed mutila, omissis ab obitu patratis miraculis: quæ omnia tamen integra extant apud Carthusianos Colonienses, et nos hic damus ex codicibus MSS. Ultrajectino S. Salvatoris, Rubæ-Vallis prope Bruzellam, et altero, quem penes nos habemus, contulimusque cum Vita ex MSS. nuper edita a Petro Silvio Priore Guilielmitarum monasterii Alostani. Alia passim extant apud ipsos Guilielmitas, et Tria quidem MSS. vidit Sampson Haius Parisiensis, quorum unum ait esse biblothecæ Victorinæ. Eorumdem Actorum compendia extant MSS. in monasterio Rubæ-Vallis, in collegio Societatis Jesu Lovanii, et in codice Ultrajectino domus S. Hieronymi; aliud sub nomine Alberti citat Sampson Haius pagina 49 et 50. Post Surium cadem Acta, aut integra, aut in varia compendia contracta, passim ediderunt, quotquot Vitas Sanctorum publicarunt, aut in alias variarum nationum linguas transtulerunt: denique ex eisdem Actis Lectiones in officio Ecclesiastico ad Matutinum recitantur apud Guilielmitas, et hoc tempore nonnullis additis apud Eremitas Augustinianos.
43 Nomen suum Actuor prodit in præfatione, ubi se peccatorem Theobaldum appellat, ac seipsum aliquo modo depingit. De omissis, inquit, solum narrationem texerem, nisi a capite resumere tujuberes, Prior venerabilis Provincialis Franciæ, et tecum Ordinis tui Fratres, omnisque vestra, nostrisque domestica Ecclesia Sanctorum. Erant quidem in multis ccenobiorum vestrorum collegiis, qui digna satis, imo digniori, vestirent narratione materiam: sed hoc est de vestræ religionis xeniis, ut de vobis parva, de alienis majora præsumatis. Ac sub finem miraculorum part. 2 num. 58 ait se, ex quo primo viri Dei, Fratribus ejusdem Ordinis referentibus, notitiam habuit, multa ægritudinis et doloris incommoda sustinuisse, adeoque inter illa Vitam hanc conscripsisse, excepto unico inserendo capitulo, quando morbo ingravescente, per merita S. Guilielmi a mortis periculo ereptus, sanitatique restitutus, illud perfecit. Et quomodo, inquit, a laude ejus tacere valeam? Ipse me turgidum ad vitam mirabiliter revocavit: et ad extremum Prior Provincialis Franciæ una cum Fratribus suis, quorum votis non erat fas resistere, id mihi humiliter supplicavit. Hac Actis de se ipsemet inseruit Theobaldus: neque tituli in ullis MSS. quorum notitiam potuimus habere, ejus mentionem faciunt. Molanus in Additionibus ad Usuardum tamquam virum incognitum habet, ac Theobaldum quemdam appellat.
46 In compendio vitæ e codice MS. Lovaniensi sub finem, dum sanitas illi restituta memoratur, dicitur Theobaldus Episcopus Legendam sancti Patris ob instantiam Prioris Provincialis Franciæ compilasse, et compilando perfecisse, imo potius, ut ipsemet ait, materiam digna narratione vestivisse, ab aliis subministratam. Episcopus etiam appellatur in MS. Martyrologio Guilielmitarum Brugensium. Et Surius MS. codici Carthusiæ Coloniensis adscripsit: Auctore Theobaldo Episcopo: adjunxitque Vitæ a se editæ: Sanctitate et doctrina conspicuo. Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum eumdem Episcopum statuit. Secuti dein reliqui ferme scriptores, et varium ei Episcopatum assignarunt. Nonnulli apud Sampsonem Haium, quos id rejicit, volunt Archiepiscopum fuisse Cantuariensem in Anglia. Apud Patres Augustinianos ab anno CDIOCXVI recitantur in festo S. Guilielmi et per Octavam in Officio Ecclesiastico Lectiones de Vita ejus, auctore D. Theobaldo Episcopo Cantuariensi ejus coætaneo. Est is consecratus Archiepiscopus vi Idus Januarii anno CDICXXXIX, (postquam biennio Guilielmus ultimus Dux Aquitaniæ in Parasceve Domini in Hispanis apud S. Jacobum mortuus esset) ac dein Stephano Rege Anglorum vita functo, Regem Henricum II, ejusque uxorem Alienorem filiam dicti Guilielmi a Rege Francorum Ludovico ante repudiatam, coronavit xvi Kalendas Januarii Dominica ante Nativitatem Domini anno CDICLIV: ac demum cum sedisset annos xxii, obiit xiv Kalend. Maii anno CDICLXI: uti docent scriptores Anglici ac potissimum Gervasius Dorobernensis in Chronicis Regum Angliæ, et Actis Pontificum Cantuariensium seculo Christi xii compositis: apud quos altum de ejus scriptum est silentium. At quod non exigui ponderis est, nullus tunc erat ordo S. Guilielmi dilatatus, nullum in Francia monasterium collegiumve illius Ordinis, nullus ibidem Prior Provincialis constitutus. Imo qui memoratur, par. 2 cap. 9 Martinus Episcopus, floruit apud Grossetanos post obitum dicti Theobaldi Cantuariensis, circa an. CDICLXXIV et sequentes, ut infra ad illud caput observamus. Denique quæ mox proferemus enormia sibique contradicentia menda, chronologiam aliamque antiquam historiam evertentia, clare convincunt, Cantuariensem Theobaldum non fuisse Vitæ illius auctorem, qui etiam non siluisset filiam ejusdem Guilielmi fuisse Reginam Alienordem ac Regem Henricum u generum.
47 Sampson Haius pag. 34 censet Theobaldum verosimilius fuisse Grossetanensem Episcopum. Idem ex Haio scribunt Miræus lib. 2 Originum monasticarum cap. 16 et Ranuccius Picus in Vita; sed fallaci conjectura ob vicinitatem locorum, Grosseti et Stabuli-Rodis. Addit Haius p. 50: Certe Albertum S. Guilielmi discipulum Theobaldus noverat, qui cum eodem tempore vivebat. Verum vivebat tum memoratus Martinus Episcopus Grossetanus, cujus successorem Gualfredum anno CIOCLXXXVII subscripsisse instrumento abbatiæ S. Laurentii de Ardinghesca, tradit Ferdinandus Ughellus Florentinus tomo 3 Italiæ sacræ, ubi reliquos ad hæc tempora adjungit Episcopos Grossetanos: inter quos nullus est Theobaldus. Præterea dum asserit auctor, se eam Vitam scribere jussu Prioris Provincialis Franciæ, cujus Fratribus referentibus viri Dei notitiam habuit; innuit se in Italia non vixisse, ubi et primaria Ordinis provincia, Thusciæ cognominata, vigebat, et Stabulo-Rodis præerat Ordinis universi Prior Generalis. Extat eadem Vita S. Guilielmi Gallice a Claudio Marchantio translata, et cum reliquis Sanctorum Vitis hoc et præcedenti seculo a Renato Benedicto aliisque sæpius in lucem data: ubi in titulo auctor dicitur Episcopus Theobaldus Pictavorum. Verum ex accurato catalogo Episcoporum hujus urbis a Joanne Beslio, Claudio Roberto aliisque edito constat, nullum istic sedisse Episcopum Theobaldum, omnibus temporibus a S. Guilielmo ad nostram ætatem collatis: ut sileamus nullam hujus Ordinis domum in Aquitania extitisse.
48 Renatus Choppinus lib. 1 Monasticon tit. 1 num. 6, In nostra, inquit, Gallia duo tantum habentur sacra B. Wilhelmo coënobia, alterum Lutetiæ, Remis confine alterum in agro Campano. Sed in Belgis structa pluscula visuntur. Lutetianum illud Bonifacio vui Papæ accepto fertur, qui postulante Renerio totius Ordinis Antistite, monasticam ædem Servorum D. Mariæ Wilhelmitis munifice largitus est, vetustis possessoribus ad institutum Wilhelmitarum adactis anno CIOCCXCX, sive, ut alii tradunt anno CIOCCXCVII. Nam Renerius Prior Generalis, cum Ordinis monasteria lustraret, in Monte-Rubeo juxta Parisios, ubi ante aliquamdiu habitarant, traditur ex epitaphio istic olim appenso, obiisse anno CIOCCXCVIII. Ordo iste Servorum B. Mariæ est exabrogatis in Synodo Lugduni sub Gregorio x Pontifice: quodque hi Servitæ albis penulis induerentur, nomen Alborum mæntellorum huic monasterio hactenus, monachisque Guilielmitis in Francia adhæsit. Dicta autem provincia Franciæ, quam nunc Belgii et Franciæ, seu Galliæ Belgiæ appellant, continet varias domos seu monasteria, de quibus infra agemus. Horum prima coepta sunt extruï anno Christi CIOCCXLV et sequentibus, quibus accessit Domus Montis-Rubei extra Parisios circa annum CIOCCLV, quando provincia videtur constituta, aut saltem nomen Franciæ adepta: cujus Franciæ mentionem fieri in constitutionibus alicujus capituli, in Bedernouwæ in Alamannia anno CIOCCLVII habiti, indicavit nobis R. P. Hermannus Pruvost Prior Brugensis et hoc tempore per Provinciam Belgii ac Franciæ ejusdem Ordinis S. Guilielmi Provincialis. Alexander Papa 1y anno Christi CIOCCLIX Fratribus Rubei-Montis dedit privilegium accipiendi certas elecmosynas, uti infra in Commentario de Ordine S. Guilielmi § 4 dicemus. Eodem tempore Ordo Guilielmitarum florebat admodum in tres divisus provincias, Tusciam, Franciam, Alamanniam, uti eæ nuncupantur in Prologo Constitutionum Ordinis, in quo iis provinciis dicitur præfuisse anno CIOCCLXIX Lambertus Generalis, uti anno CIOCCLXXVI Marcus, et sub finem istius seculi supradictus Renerius in Monte-Rubeo sepultus. Ex primis provinciæ Franciæ monasteriis fuit Domus de Wastina, juxta Birulitum Flandriæ oppidum, anno CIOCCLXIX incepta: cujus Domus primus traditur fuisse Prior Hugo de Antverpia, a quo officium S. Guilielmi descriptum haberi Brugis (quo illa Domus de Wastina an. CIOCCCXXX migravit) asserit ante memoratus Hermannus Pruvost, additque Officium illud convenire de verbo ad verbum cum officio, quo hoc tempore utuntur, nuper Antverpiæ recuso: in quo lectiones ad Matutinum recitantur e Theobaldo desumptæ. Quamdiu ille vixerit Prior Hugo de Antverpia, non constat. Hinc tamen colligimus, si Hæc de ætate Hugonis de Antverpia, et Officio ab eo scripto indubitata sint, eodem seculo xii Theobaldum vixisse: qui maluisset ab ipsis Guilielmitis Vitam parentis describi, fuisseque inter illos præfatur, qui digna satis, imo digniore vestirent narratione materiam, jam tum sibi subministratam ab aliis, qui curaverunt eam magis sparsam colligere, ne periret, quam depingere, ut in audientiam deveniret. Videntur hi collectores materiæ vixisse in Belgio, ubi et plura monasteria provinciæ Franciæ erant, et historia Ducum Aquitaniæ minus nota.
§ VII. Vita S. Guilielmi a Theobaldo exornata, ad seculum pene xvi incognita. Varia ejus menda notata.
49 Unum id summopere miramur, Vitam S. Guilielmi, quam seculo xii a Theobaldo volunt exornatam, apud omnes passim scriptores incognitam fuisse: ut etiam qui Sequentibus seculis S. Guilielmum agnoverunt Ducem Aquitaniæ, in alias prorsus sententias deflexerint. Id manifestum reddunt primo quæ supra diximus de variis Guilielmis Ducibus Aquitaniæ, quorum plures habiti sunt fundatores sive parentes Ordinis Guilielmitarum, et maxime S. Guilielmus, qui tempore Caroli Magni e duce Aquitaniæ factus est monachus Gellonensis: quod seculo xv et scriptisse Gobelinum Personam, et Breviario Ordinis Eremitarum S. Augustini insertum fuisse supra ostendimus. Eodem seculo xv aut certe xvi auctor Florarii MS. Sanctorum ad Diem x Februarii aliquem ex his Guilielmis assignat his verbis: Eodem die natale S. Guilielmi eremitæ de stirpe Karolidarum. Hic primo Dux Aquitanicus et Comes Pictaviensis, postea factus est abstinentissimus solitarius, denique spiritu prophetiæ floruit, et miraculis effulsit anno salutis CIOC. Hæc ibi. Ob hanc a Carolo Magno genealogiam S. Guilielmum pro Duce Guilielmo Gaufredo avo ultimi Ducis Guilielmi, etiam a Theobaldo habitum esse supra diximus.
50 Eodem seculo xv ad finem inclinante varii S. Guilielmum dixerunt Ducem Aquitaniæ, sed qui plurimum etiam a relatione Theobaldi dissident. Ita apud Jacobum Philippum Bergomatem in Supplemento Chronicarum anno 1483 Brixiæ excuso, Guilielmus olim Aquitaniæ Dux et Pictaviensium Comes, a primævo juventutis suæ a B. Bernardo Abbate sufficienter edoctus, in vastam eremum secessit. Bergomatem describunt Hartmannus Scedel in libro Chronicarum Nurimbergæ anno 1493 edito, folio 203, et Joannes Nauclerus in Chronico quod sub initium seculi xxv scriptis, volum. 3 generat. 41. At quem Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus collegit Catalogum Sanctorum, habemus Vicentiæ anno 1493 excusum, ad cujus calcem aliquot Sanctorum gesta subnectuntur, ad illius imitationem ex eorum historiis compendiose decerpta, uti his fere verbis auctor supplementi præfatur. Inter cetaras S. Guilielmi, qui dicitur in pueritia a S. Bernardo Abbate institutus, Aquitaniæ Dux, et Pictaviensium Comes, bellator evasisse acerrimus: qui tempore Papæ Eugenii in Romam accessit, unde ferocitate deposita et humiliter accepta pœnitentia, lorica indutus pro interula, quatuor cinctus catenis. Hierosolymam perrexit, et rediens B. Jacobi limina visitavit... Hic post innumerabilia sanctitatis opera remeavit in patriam, et ibidem animam feliciter exhalavit. Hæc ibi, quibus similia referuntur tum in memoratis Amoratis Lectionibus olim apud Patres Augustinianos ad Matutinum officii Ecclesiastici recitatis, tum lib. 21 Anthropologiæ Raphaelis Maffæi Volaterrani, qui in ea componenda distinebatur anno cciocv. secundum quem S. Guilielmus Aquitaniæ Dux, sub Eugenio in Divi Bernardi præceptis eruditus, relictis omnibus, Romam venit: et loricam cum triplici indutus catena, Hierosolymam petiit, deinde S. Jacobi oraculum in Hispania, rursusque inde Hierosolymam; ubi a Saracenis captus paulloque post dimissus, ac revertens in insulam Etruriæ proximam applicuit, apud quam in loco deserto aliquamdiu substitit, Eremitarum modo in saltibus proximis durissime victitando. Post hæc Romam repetiit, inde Centumcellas venit, inde Ariminum, postremo in patriam revertens, multis ordinatis simul et constructis Eremitarum cænobiis, extinctus est in magna populorum veneratione. Haec Volaterranus, qui longe a Theobaldo discrepat.
51 Non adeo abscedit auctor antiqui Martyrologii Coloniæ anno 1490 excusi, in quo hæc leguntur: Eodem die S. Guilhelmi Confessoris. Hic prius Dux fuit Aquitanorum, et ultra modum flagitiosus: sed postea Divino nutu compunctus, abrenuntiavit seculo, monachalem habitum assumens, factus est servus servorum Dei. Hic centies per noctem et diem genua flectebat. Transiens de activa ad contemplativam vitam, etiam ad tantam perfectionem pervenit, quod spiritu prophetia fulgeret: qui postmodum firmatus corpore, et sanguine Christi participatus, migravit ad Dominum. Haec ibi, at non fit apud Theobaldum mentio consuetudinis flectendi toties genua. Dein seculo Christi xvi hæc a Theobaldo scripta S. Guilielmi Vita clarius innotuit. Tum ex illa confectum Officium Ecclesiasticum, et sub finem Breviarii Cisterciensis anno 1508 Parisiis excusi editum est: in quo S. Guilielmus traditur conversus a S. Bernardo tenente corpus Christi sanctissimum patenæ superpositum, idque ad eonam Agni providi. Ad eremitam missus, indutus lorica denis nexa catenis. Ab Eugenio Papa Hierosolymam mittitur. A Patriarcha specui inclusus novem annos peragit. Ad Lucensem urbem pugnaturs cæcitate percutitur, et poenitens visum recipit. Eodem modo vita ejus eremitica, obitus, et miracula interscruntur. Hermannus Grevem Carthusianus in Auctario Usuardi an. 1315 et 1521 edito, meminit schismatis Anacleti Antipapæ his verbis: Guilielmi Comitis Pictaviensis et Confessoris, qui cum se flagitiis totum primo dedisset, et schismati Petri Leonis faveret, a B. Bernardo terrifice correptus, tandem ad cor rediit, ferreamque loricam ad carnem induens, austeram vitam duxit, ac sui nominis ordinem initians, quievit in pace. Secuti deinceps plurimi, potissimum post Vitam a Surio anno 1370 editam, cujus majorem partem Patres Augustiniani ab anno cciocxvi pro officio Ecclesiastico per integram octavam caperunt recitare.
52 At his omissis Vitam ipsism S. Guilielmi a Theobaldo editam inspiciamus; quam, si qui ante Surium scriptores noverunt, dignam tamen, ex qua sua describerent, non indicarunt. Ac primum ejus mendiem potest censeri, quod in Genealogia post Præfationem edita Guilielmum vu Gaufredum dictum, ultimi Ducis Guilielmi a S. Bernardo conversi avum, pro S. Guilielmo eremita sumat, ut supra diximus, et iterum ad Vitam resutamus. Capite primo plurima congerit enormia crimina S. Guilielmo afficta: quæ supra ostendimus a variis Ducibus Aquitaniæ aliisque Guilielmis, non ab ultimo præcipue perpetrata: dein Guilielmum vm et ix, patrem et filium, pro uno eodemque viro habet, illiusque adulterium huic adscribit. Capite u et in proponit schisma Ecclesiæ, in quo partes Anacleti Antipapæ aliquamdiu propugnavit ultimus Dux Aquitaniæ Guilielmus, a S. Bernardo post secundum congressum ad concordiam Ecclesiæ reductus: quæ omnia e Vita S. Bernardi desumpta, verbis suis ampliora reddit. At res dein maxime dubia, imo manifeste falsa, offertur capite IV et v: ubi Ducis Guilielmi, eremitis duobus consultis, arcta pænitentia describitur, quasi idem Dux in gratiam cum Ecclesia reconciliatus, ad regimen suarum provinciarum non redivisset: neque deinde, quod S. Bernardus scripsit, Clericos S. Hilarii expulisset: non anno sequenti cciocxxvi cum Comite Andegavensi Normanniam bello vastasset, quod, qui tunc apud Normannos vivebat, testatur vir religiosissimus Ordericus Vitalis: non denique anno cciocxxvii ad S. Jacobum in Hispanias profectus, ix Aprilis in Parasceve Domini vita functus esset, cujus tamen obitum omnes coævi Scriptores uno veluti calamo referunt, a nobis longo ordine recensiti. Quæ de sabro, circulis, catenisque ferreis adduntur, plurimum ex Actis S. Guilielmi Fercellensis, Abbatis Montis-Virginis, amplificata sunt: verba inde descripta in Notis apponimus.
53 Et hactenus Theobaldo cum aliis doctissimis viris causa controversa erat: sed in sequentibus secum ipse pugnat, congressum narrans Guilielmi Ducis cum Eugenio Papa, quasi is eodem tempore, quo Dux a S. Bernardo anno cciocxxxv conversus fuerat, concilium Remis in Francia celebrasset, quod xiii annis post factum tempore Quadragesimæ anno ccioclviii, Pontificatus Eugenii quarto, utpote qui successerit Lucio II, xxv Februarii anno cciocxlv mortuo. Hic dubii hærent auctores, qui alioquin in reliquiis suffragantur Theobaldo. Angelus Manrique ad annum 1130 Annal. Cistercien. cap. 3 num. 6 dixerat cum Surio, cum sanctitate et doctrina conspicuum Pontificem: ad annum vero 1148 cap. 4 num. 4, hæc apocrypha censet, nec verosimilia et Annalibus suis indigna. Sampson Haius scripta Theobaldi in hoc loco indocti hominis manu postea vitiata fuisse suspicatur: censetque Innocentio Papæ potius, quam Eugenio ista tribuenda. Verum obstant omnia MSS. quibus aut Surius, aut Silvius, aut nos usi sumus, iisque asserit Sampson concordare codicem MS. Victorinæ bibliothecæ, imo et reliquia MSS. saltem in capitulis præpositis seu titulis capitum cum eodem errore præferre Eugenium Papam. Atque cam quoque lectionem approbant continuato usu Officia Ecclesiastica Patrum Augustinianorum et Guilielmitarum. Iis denique consentiunt eadem Acta in multiplices contracta epitomas, quarum una nomine Alberti allegata ab Sampsone Haio, ita habet: Qui tempore, quo Eugenius Papa in ob Romanorum adversum se malitiam machinantem in superiorem secessit F Galliam, tyrannus adhuc impius a præfato Apostolico excommunicationis accepit sententiam. Addit Sampson pag. 53: Remis non adfuit anno ccioclviii, cum fama mortis ejus simulatæ (de qua mox agemus) tamquam rei certissimæ, non modo Galliam, sed pene Christianum orbem replesset. Quid ergo? proponit Concilium Remis ab Innocentio Papa habitum anno cciocxxxi, quo defecerat ab Innocentio ad partes Anacleti Antipapæ Dux Guilielmus. Mallet deinde Sampson idem potius Pisanum Concilium substitui anno cciocxxxiv habitum; sed tunc necdum legitimo Pontifici se subdiderat; anno sequenti a S. Bernardo conversus. Joannes Nævius cap. 7 et 8 Vitæ S. Guilielmi, veritus ne quid offenderet, rem totam ita enarrat, ut nomen Pontificis silentio premat. Guilielmus Cavalcantinus cap. 20 Vitæ, Simplicianus a S. Martino cap. 19 Vitæ, Miræus lib. 2 Originum Monast. cap. 16, alique cum præfato Sampsone Innocentium substituunt, expuncto Eugenio. Ad quem accessisse S. Guilielmum epitome Vitæ mox referenda etiam tradit. Ex Actis tamen S. Guilielmi, Roschildensis in Dania Episcopi, qui antea monachus S. Genoveæ Parisiis, jussus est Senonas pro innocentiæ suæ defensione ad Eugenium Papam venire, aliqua videntur huic tributa Guilielmo eaque exaggerata.
34 Præterea Patriarcha Hierosylimitanus, apud quem Dux Guilielmus, ut traditur cap. 7 et 9, arctissimæ specui novem annos, dein duos, inclusus vixit, confessus dicitur, se fuisse filium cujusdam de servientibus Guilielmo, eumque sibi fidelissime famulanti multa bona fecisse, ac immensa donaria munificum contulisse. Est autem hic necessario Fulcherius natione Aquitanus, patria Engolismensis, Abbas Cellæ Canonicorum Regularium, qui a Gerardo Engolismensi, quod partes Innocentii Papæ contra Anacletum Antipapam propugnaret, illatam molestiam evitaturus, in Terram sanctam abiit: ac primo Archiepiscopus Tyrensis, dein Patriarcha Hierosolymitanus creatus est anno CICDXLVI, Pontificatus Eugenii Papæ n, in eaque dignitate vixit ad annum CICDLIX, quo aut sequenti secundum statutum annorum computum, hoc vivendi genus Dux Guilielmus inclusus Hierosolymis absolvisse dicendus est. Unde post vitam instar anachoretarum aliquamdiu in solitudine peractam, traditur transfretasse in Hispaniam, et limina B. Jacobi Apostoli apud Compostellanos visitasse, ubi eum ante xxiv annos diem extremum obiisse supra demonstravimus. Hactenus nullus a Theobaldo observatus est annus Christi, qui deinde par. 2 cap. 3 indicatur CICDLV, quo in Stabulum-Rodis venit S. Guilielmus mense Septembri, ac sequenti festo Epiphaniæ anno CICDLVI accepit discipulum Albertum, vitaque cum illo eremitica ultra annum peracta, ibidem sancte mortuus est x Februarii, anno CICDLVII, licet præcedens annus cap. 6 referatur a Theobaldo, annos a Paschate inchoante. Omitto plura hic congerere inter se pugnantia: hæc satis probant Acta illa videri ab imperitis historiarum collecta esse, atque a Theobaldo digniore narratione (ut ipse loquitur) vestita. Quænam vero ab Alberto S. Guilielmi discipulo fuerint conscripta, infra inquiremus, postquam alia de Duce Aquitaniæ Guilielmo excogitata rejecerimus.
§ VIII. Figmentum Bucheti aliorumque explosum de simulata morte Guilielmi Ducis.
Quod Vita S. Guilielmi a Theobaldo edita, omni antiquitati contradiceret, novam conciliandi auctores rationem excogitavit seculo xvi Joannes Buchetus, plurimis tam soluto quam adstricto sermone editis idiomate Gallico libris notus, inter quos sunt Annales Aquitaniæ, quos ab origine gentis libris quatuor deduxit primum ad an. Ch. CIDJXIX, dein ad an. CIDJXLV. Hic lib. 3 cap. 1 describit antiquos Duces Aquitaniæ supra a nobis memoratos, et quem ibidem diximus Ebalum uiæm Guilielmi tritavum fuisse, sublatis duabus generationibus solum abavum facit. Hoc Ebalo natum diximus Guilielmum n Caput-Stupæ dictum: ast apud Buchetum eidem Ebalo subrogatur Guilielmus, Hugo cognominatus: huic, omisso Guilielmo n, Guilielmus IV, pater Agnetis Imperatricis, quem ille Caput-Stupæ vocat, alii Ferrei-brachii. Deinde rejectis Guilielmo v, Pingui ac Crasso, et Guilielmo vi Acerrino appellatis, substituitur Guilielmus VII, Wido Gaufredus antea dictus: ac tandem sublato Guilielmo VIII, ultimus assignatur Guilielmus, aliis ejus nominis nonus, Bucheto quintus. In posteriore editione, qui unus idemque est Wido Gaufredus, in duos distinguitur, altera inducta generatione, sed Wido dicitur brevi tempore præfuisse, mox post patrem defunctus, et zolum ob monasterium aliquod a se conditum notus. Buchetum describit Cavalcantinus cap. 1 Vitæ S. Guilielmi. Ceterum longævi adeo reliqui in regimine constituuntur, ut ab Ebalo Duce anno ICCCCXXXV defuncto, quatuor solum statuantur Aquitaniam rexisse per duo integra secula ad annum usque CICDXXXVII, quo Guilielmus ultimus si non vitam, saltem Ducatum creditur reliquisse. Hic idem Guilielmus traditur patri anno CICDLXXVI successisse, quem supra ostendimus anno CICDCX natum esse.
56 Hic ergo Buchetus lib. 3 cap. 2 Acta Guilielmi Dhujus ultimi Ducis refert, eumque facit post vitam eremiticam peractam, fundatorem Ordinis Guilielmitarum: ac primo fatetur, omnes rerum Gallicarum scriptores tradere hune Ducem Guilielmum an. CICDXXXVII in Gallicia apud S. Jacobum vita functum esse: contra quos omnes insurgit, ac primus asserit, eum in illa ad S. Jacobum peregrinatione, morbum mortemque simulantem, nocte media ac veste dissimulata, a suis se subduxisse ac fugisse, fidelissimis ministris tribus tantumodo consciis: inter quos et Ducem ipsum longum habitum colloquium inani sonitu verborum complet, dum illi Domini sui voluntati acquiescerent, unusque corum, Albertus nomine, in fugæ socium se adscisci permitteret. Hæc a Bucheto excogitata sententia plurimos novitate sua attraxit hujus inventi approbatores, inter quos existere miramur etiam Sampsonem Haium, qui dum Episcopum Signinum Josephum Pamphilum exagitat his eum ratiocinationibus argute stringit pag. 56, quærens unde scire potuerit a S. Guilielmo Ordinem Augustinanum restitutum, amplissimis monasteriis ornatum. Ast unde procurator rerum civilium Buchetus post quadringentos annos id potuerit scire, etiam non immerito indagare deberet. Opponit perperpam Buchetus, per Vitam S. Guilielmi, quæ Parisiis extat apud Guilielmitas, constare, eum post deliberationem cum quodam eremita initam, lorica galeaque ferrea supra nudum corpus vestitum, accessisse ad Summum Pontificem, ab eoque Hierosolymam ablegatum, novem ibidem annos specui a Patriarcha inclusum vixisse, tum in Italiam regressum, militiam apud Lucenses resumpsisse: at mox paënitentem mutato consilio reversum Hierosolymam, alios duos annos in priori cellula peregisse, atque inde Galliciam ad S. Jacobum pietatis causas peregrinatum esse: denique reliqua vita in Etruria exacta in Stabulo-Rodis mortem oppetivisse. Hæc pluribus Buchetus, sed sibi contrarius. Nam hæc in Vita S. Guilielmi a Theobaldo scripta leguntur, in qua solum posterior illa ad S. Jacobum peregrinatio habetur, neque aliam in suo monasterio Vitam reperit Sampson Haius Guilielmita Parisiensis. Unde ergo, quod jure hic repeto, Buchetus post quadringentos ab obitu S. Guilielmi annos didicit, morbum eum mortemque apud S. Jacobum simulasse, cum ea illius Acta sub initium conversionis, susceptæ in Galliciam peregrinationis non meminerint? Unde didicit Albertum per viginti circiter annos individuum lateri S. Guilielmi adhæsisse socium, quem eadem Acta ex ipsius Alberti verbis tradunt par. 2 num. 12 bonæ indolis adolescentem, solum xii illi adfuisse menses, a festo scilicet Epiphaniæ anni CICDLVI ad x Februarii anni sequentis CICDLVII, quo ex vita Guilielmus migravit? Unde diducit Innocentium Papam silentium, quo simulatam ejus mortem non esset revelaturus, S. Guilielmo addixisse? Acta nullum indicant cum Innocentio Papa illius congressum, sed, ut supra diximus, Eugenium Pontificem constanti ubique lectione referunt, cujus tamen loco, sed ab homine sui immemore, intrusum in aliquo codice Innocentium innuit Sampson Haius, sorte post excogitatam hanc Bucheti correctionem.
37 Bucheti menda, quibus aut S. Guilielmi aut Bucheti asseclæ aliorum Aquitaniæ Ducum infuscatur nomen, descripserunt deinde plures historici: inter quos Claudius Paradinus in Tabulis genealogicis familiarum Regum et Principum Galliæ eosdem solum Duces Aquitaniæ, eademque matrimonia recenset: et Sampson Haius, expuncto etiam patre ultimi Guilielmi, ait hunc sexagesimum retatis annum inter summos honores, frequentissimam familiam, et amplissimas divitias, vixisse: quem supra demonstravimus, solum ad annum retatis XXXVIII pervenisse. At præ reliquis scriptoribus inventa a Bucheto fabula maxime adornatur in Commentariis Historicis sub nomine Joannis Haii, Baronis Cutalensis,
A Cutalensis, editis anno 1571. et nuper cum Bucheto in eodem volumene recusis. Idem ex Bucheto profertur Ducum Aquitaniæ catalogus, eadem simulatæ ultimi Guilielmi mortis affingitur imago: tres adduntur reliquæ vitæ et peregrinationis adsciti comites, quos hujus figmenti conscios quidem admittit Buchetus, sed unum Albertum penitentiæ et austeritatis socium electum tradit. Adjunguntur praeterea in iisdem commentariis Joannis Haii plurima Ducum diplomata ac variis occasionibus concessa privilegia: de quibus severe, sed incorrupte indicat in antiquitate Gallicana eruditissimus Andreas Chesnæus in bibliotheca historiæ Francorum an. 1618 edita, et post diligentem recognitionem recusa an. 1627, dum cap. 21 in priore editione, et in posteriore cap. 23 ista pronuntiat: Hic liber ubique plenus est diplomatibus adulterinis, et cum quadam deceptione editus sub nomine Domini Haii, qui nequaquam auctor illius est. Hæc Chesnæus: cui consentit Joannes Beslius in memorata sæpius historia Comitum Pietavensium et Ducum Aquitaniæ, qui par. 2 integrum tractatum habet de mendaciis, falsitatibus, et anachronismis operi Joannis Haii inspersis, et par. 1 cap. 37 asserit testamentum ultimi Ducis Guilielmi in eisdem Haii commentariis cap. 24 editum, esse falsum et confictum, uti reliqua ejusdem libri: quod autem ab eo tum conditum est testamentum, asservari in Novo-monasterio ab avo apud Pictavos extructo. Verum rogatu Guilielmi Anginotii Collegii Societatis nostræ apud Pictavos Rectoris, quem id per litteras rogaram, accurate excussum est archivum Novi-monasterii, neque tamen testamentum Ducis Guilielmi, quod Beslius indicat, potuit reperiri.
58 Interea confictum hoc testamentum extollunt posteriores: et quasi simulata Ducis Guilielmi mors certo probari inde posset, id ediderunt Joannes Marquez cap. 13 Originum ordinis Fratrum Eremitarum lingua Hispanica editarum 66, Nicolaus Crusenius par. 2 Monachismi S. Augustini cap. 21, Ranuccius Picus annotatione 10 ad Vitam S. Guilielmi, Simpliciamus a S. Martino. Cap. 16 Vitæ S. Guilielmi, Angelus Manrique in Annal. Cisterc. ad an. 1136 cap. 1 num. 4 aliisque. Edidid idem Guilielmi Ducis scriptum, ultimum suæ, ut credidit, voluntatis elogium, Baronius tomo 12 Annal. Eccles. ad an. 1136 num. 23, quo anno recte cum mortuum fuisse censebat. Idem hic quoquedamus, utest in tertia editione Surii excusum: In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, quæ est una Deitas. Hoc est testamentum, quod ego Guillelmus Dei gratia cum Domino Guillelmo Episcopo facio in honorem Salvatoris mundi, etbeatorum Martyrum et omnium Confessorum et Virginum, et maxime Virginis Mariæ, cogitans de meis innumerabilibus peccatis, quo suadente diabolo temere perpetravi, et timens judicii tremendi diem, videns bona, quæ videmur tenere, sicutfumum in aere inter manus nostras evanescere, nosmet etiam in hac peregrinatione sine peccato una hora non posse vivere, et satis parvo tempore manere, et omnia quæ putamus possidere caduca, et suis possessoribus gravamen adferre, commendo me Deo, quem relictis omnibus sequi volo. Filias meas Regis Domini mei protectioni relinquo. Eleonoram collocandam cum D. Ludovico Regis filio, si Baronibus meis placuerit, cui Aquitaniam et Pictaviam relinquo. Petronillæ vero filiæ meæ possessiones meas, et castella, quæ in Burgundia, ut proles Gerardi Ducis Burgundiæ, possideo. Et ne videardegenerare, sed imitari sancta vestigia parentum meorum in bono opere, commendans me Deo et Sanctis ejus, et in bonis operibus societatem servorum Dei, volens benedictionem accipere de omnibus monasteriis dominationis meæ, mille libras terræ distribuendas, prout Baronibus meis placuerit. Et quicumque hoc nostrum testamentum disrumpere tentaverit, excommunicatus a Deo et hominibus existat, qui vero in hoc adjutor fuerit, sit omnibus particeps. Signum Guillelmi. Signum Eleonoræ. Signum Comitis Arvenensis. Signum Domini de Thoarcio. Signum Richeldi Baronis. Signum Brocardi Comitis. Signum Pontii.
59 Hactenus testamentum Guilielmi Ducis, quo relato, Baronius, quamvis id fuisse confictum nesciret, motus tamen auctoritate Abbatum Sugerii et Roberti de Monte ac silentio reliquorum scriptorum, indicat Ducem Guilielmum in sua ad S. Jacobum peregrinatione defunctum esse, ac plures Guilielmos a recentioribus per errorem in unum conflatos. Non defuerunt etiam hoc et præcedenti seculo illustres scriptores, quibus idem de Guilielmo Duce sensus. Robertus Gaguinus bibliothecæ regiæ a Ludovico xii præfectus lib. 6 Histor. Franc. cap. 2 hæc scribit: Cum morbo paullulum levatus Ludovicus esset, ad S. Dionysii coenobium orationis causa venit: inde abeunti nuntii ex Aquitania detulere, Guillermum eorum Principem Compostellam proficiscentem defunctum esse, atque ex testamento hæredem instituisse unicam, quam filiam habebat. Ea re cognita Rex testamentum laudat, moxque filium Ludovicum.... in Aquitaniam mittit. Burdegalæ conventus Procerum habitus est, atque ibi omnium consensu Ludovicus Alienoram Aquitaniæ hæredem uxorem duxit. Pâulus Æmilius Veronensis sub eodem Ludovico xii et Francisco i apud Parisios in æde Deiparæ Canonicus lib. 3 de Rebus gestis Francorum in Ludovico vii eadem ita exponit: Guilielmus Dux Aquitaniæ religionis causa in Hispaniam ad D. Jacobi profectus, in itinere morbo correptus, obtestatus est Proceres comitatus sui, secundum obitum suum summa ope contenderent, uti Leonora filia Ludovico Regi, Crassi Regis filio, nuberet. Mortuo fidem officiumque Proceres praestiterunt. Illis evocantibus Burdegalam a patre missus juvenis Rex, sibi matrimonio puellam junxit, maximo utriusque gentis gaudio. Similia habet Joannes Tilletus Episcopus primum Briocensis, dein Meldensis, in historia Regum Franciæ ad tempora Henrici Regis u digesta editaque anno 1353.
60 Ethi quidem ante Baronium et Joannem Haium floruerunt. At hoc seculo Dionysius Petavius par. 1. Rationarii temporum lib. 8 cap. 22 hæc scribit: Ludovicus vii cognomine Junior, Francorum sceptra suscepit anno cclxxxvii, qui Alienoram Willelmi Ducis Aquitaniæ filiam, ex ejus suprema voluntate in conjugem accepit, cum eaque dotalem illius ditionem. Hic ille est Willelmus Pictavorum Comes et Aquitaniæ Dux, quem Anacleti partes contra Innocentium pertinacius tuentem S. Bernardus anno cclxxxv meliorem ad mentem reduxit. Quem quidem brevi postea, hoc est, sub exitum Crassi et Ludovici Junioris initium, in Hispania mortuum esse; quo S. Jacobum veneraturus adierat, testis est Sugerius, qui ætate illa vixit: nec non Robertus de Monte, qui anno cclxxxvii obiisse confirmat in vr feria Parasceve in æde S. Jacobi, ibique unte altare sepultum. Ex quo Theobaldus scriptor ejus vitæ redarguitur, qui in annum cclcvimortemillius rejicit. Similia scribunt Philippus Labbeus in Elogiis Historicis num. 36. Joannes Mariana lib. 9 Rerum Hispanicarum, Bernardus Girardus du Hallain lib. 8 Histor. Franc. in Ludovico vn, aliique quos in classe non videntium, aut nimis cæcutientium constituunt supra relati Crusenius, Manrique, aliique, quod ob confictum testamentum non subscribant asserentibus Ducem Guilielmum mortem simulasse. Sed cæciores judicarentur supra memorati auctores coævi, et cum iis potissimum Episcopi Proceresque Aquitaniæ, imo et Franciæ, cum suis Regibus Ludovico v1 et vn, qui ob testamentum illud de tota hæreditate Ducis non mortui minus æque statuissent. Sed hæc de Guilielmis Ducîbus Aquitaniæ dicta sufficiant:
Aciant: nunc quid de S. Guilielmo Magno eremita, ejusque Vita ac cultu sacro sentiendum sit, exponamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.