Ênergumeni liberati. Auctor Vitæ scriptæ aliique ægri sanati.
52 Alio tempore juvenis quidam de a Orbitello a ferocissimo damone taliter arreptus erat, quod non solum omnes artus ejus deorsum incurvaverat, sed et loquelam atque somnum ab eo penitus abdicaverat: et, quod amplius admirandum est, proprio gladio perimere sese compellebat. Sed, qui vult conversionem peccatoris et vitam, Dei misericordis clementia non permittebat. Attamen carnis superficiem sæpius incidebat. Qui cum annis duobus et septem mensibus permansisset ita laceratus graviter, ut etiam mundum totum alteratum, atque quasi redactum in nihilum, seque immortalem putaret veraciter; ipsumaudire de Wilhelmi præconiis a referentibus accidit casualiter. Qui mox navem ingressus, comitumque frequentia circumseptus, portum Castellionis feliciter est adeptus, ubi reperit hominem avarissimum cum unico asino, super quem ut ad eremitorium S. Wilhelmi deportaretur, a mercatore pessimo vix tandem obtinuit pretio gemino. Videbat enim aliud animal ad manum pro vehiculo non adesse, et ideo caristiam animalis augmentabat ei, quem sciebat equitaturam habere necesse. At cupiditatis lubrico ultio Divina non defuit: nam asino in domum domini sui in vespera redeunte, continuo mortuus corruit. Super quo exhilarata tota confinitas, de condigna vindicta Divinæ justitiæ laudes et gratias egit infinitas. Ægrotus autem coram sepulchro est allatus Confessoris, ubi tam diu fusis precibus accubuit prostratus, quousque non longe post assurrexit incolumis et sanatus. Qui benedicens Deum in Sancto ejus super collata sibi gratia, lætabundus remeavit ad propria. e lapsu graviler læsus,b
53 Fuit quidam Sacerdos deb Monte-Ursario, qui super asellum incaute insidens, prolapsus est in medio, ita ut non solum sequeretur artuum comminutio, sed et humerus avelleretur a junctura sive a loco proprio. Mox ad domum propriam semivivus bajulatur, a quo vicissitudo revolutionis de latere in latus nullatenus toleratur. Videns ergo humano pennitus auxilio se privari, coepit mirabilium beneficiorum S. Wilhelmi recordari. Mox eo jubente textus Evangelicus apportabatur, super quem jurejurando pactum ab infirmo firmatur, quod, si eum Dominus per Sanctum suum liberaret, ipse festum ejus annuatim celebraret. O mira voeventis necessitas! o mira voti efflicacitas! o mira remedii celeritas! Nocte proxima Sanctus optatus adfuit, et cum duabus candelis irradiantibus illi apparuit, qui dorsum et humerum liniendo linire studuit, et omni remoto dolore, sub omni celeritate sibi sanitatem restituit. At ille in mane die Dominica secundum possibilitatem humanæ fragilitatis ad laudes Redemptoris ejusque Confessoris surrexit, et quantas potuit exultationis voces, una cum commissa sibi plebe, Deo ac Sancto ejus Wilhelmo porrexit. sanatur a S. Guilielmo apparente:
54 Erat mulier quædamc Campiliensis, nobilis genere, sed nobilior fide, toto corpore confracta et conquassata, quæ ad sancti Patris oratorium a parentibus est delata. Sed cum ei Dominus salutem, non sine caussa, tamen occulta, protelaret, contigit, ut quasi diffisa domum propriam remearet. At Dominus nolens eam tanto calore fidei frustrare, ad equitantis valetudinem servum suum Wilhelmum dignatus est delegare. Qui eam per ulnas extollens honoriffe, mox confractam redintegravit miriffe. At illa gaudiis exultans ineffabilibus, mox ait parentibus: S. Wilhelmus ex integro me liberavit propitius: deponite me cursituram quantocyus. Quod ubid Martinus Episcopus et multi alii, qui eis obviam occurrerant, audierunt, præ gaudio lacrymante liberatoris oratorium reviserunt, et mirabilem Deum in Sanctis suis glorificantes, quæ viderant retulerunt. apparente S. Guilielmo sanatur:d
55 Vir quidam illustris in civitatee Castrensi morabatur, qui a decem et septem immundis spiritibus intolerabiliter vexabatur, sed semper ad suffragia Wilhelmi se recessuros fatebantur. Unde factum est, ut quidam de sibi servientibus eum ad Sancti oratorium ducere niterentur. Quibus ab locum venientibus, daemones adeo saeviebant, quod hominem quasi volucrem, per cellas volitare, et, quasi cervum per silvas cursitare cogebant. Profundis igitur suspiriis flebant et in hunc modum plangendo dicebant: Cur miseris inimicus eris, Wilhelme beate? Ex propriis, heu! heu! spoliis expellimur a te. Arida sobrietas jejuni nos male lædit Vultus, cui cedit impia calliditas. Prædas nostrorum rapuisti jam sociorum His vel debilibus parcito supplicibus. Urimur ecce satis ex igne tuæ bonitatis: Confusis liceat omnis ut ire queat. in oratorio S. Guilielmi plangentibus,e
56 Vir quidam illustris in civitatee Castrensi morabatur, qui a decem et septem immundis spiritibus intolerabiliter vexabatur, sed semper ad suffragia Wilhelmi se recessuros fatebantur. Unde factum est, ut quidam de sibi servientibus eum ad Sancti oratorium ducere niterentur. Quibus ab locum venientibus, daemones adeo saeviebant, quod hominem quasi volucrem, per cellas volitare, et, quasi cervum per silvas cursitare cogebant. Profundis igitur suspiriis flebant et in hunc modum plangendo dicebant: Cur miseris inimicus eris, Wilhelme beate? Ex propriis, heu! heu! spoliis expellimur a te. Arida sobrietas jejuni nos male lædit Vultus, cui cedit impia calliditas. Prædas nostrorum rapuisti jam sociorum His vel debilibus parcito supplicibus. Urimur ecce satis ex igne tuæ bonitatis: Confusis liceat omnis ut ire queat. liberatur duobus vicibus. D domini sui in vespera redeunte, continuo mortuus corruit. Super quo exhilarata tota confinitas, de condigna vindicta Divinæ justitiæ laudes et gratias egit infinitas. Ægrotus autem coram sepulchro est allatus Confessoris, ubi tam diu fusis precibus accubuit prostratus, quousque non longe post assurrexit incolumis et sanatus. Qui benedicens Deum in Sancto ejus super collata sibi gratia, lætabundus remeavit ad propria. e lapsu graviler læsus,f 56f Ecce hæc sunt quæ de sancti ac venerabilis Confessoris Wilhelmi miraculis, alio revelante, cognovimus: jam nunc liceat stylum convertere ad ea, quæ oculis nostris conspeximus, vel in nobismetipsis comperimus. En ego ipse, qui hæc scribo, ex quo primo viri Dei, Fratribus ejusdem Ordinis referentibus, notitiam habui, multa ægritudinis et doloris incommoda sustinui. Nam a Nativitate ferme Mariæ Virginis gloriosæ usque ad Octavas Epiphaniæ impuritate renum, splenis et hepatis ac totius corporis continuo laboravi, et pluries (confiteor) posse me evadere mortem desperavi. In Octavis vero Epiphaniæ de media nocte natura recalcitrans, omnem intraneam et venenosam impuritatem projecit ad exteriora, et intumescente facie immutata sunt ægrotantis ora. Quid plura? Occupante inflatura vultum et guttura, factus sum ex toto nihil videns per triduum, et ingerebant nares meæ astantibus fetorem intolerabilem atque continuum. Si tentabame quid cibi aut potus, vel exiguum sorbere, ducebar ad martyrium, et quasi exanimis effectus vix profundum emittebam suspirium. Vocatus est medicus in articulo horæ illius, et affuit, et quasi de me ipso desperans, tandem aliquando phlebotomiam in utroque brachio ferii commonuit. Audiebam interim Fratres sub sibilo auræ tenuis susurrantes, et mortem mihi in januis imminentem sibi invicem flebiliter intimantes. Facta igitur diligentius quam potui omnium meorum confessione peccaminum, ex totis præcordiis meis converti me ad deprecandum Dominum: Domine Deus meus, inquio, meritis et intercessione Wilhelmi Confessoris tui gloriosissimi, miserere hujus inflati desperatissimi.g Sanctissime Wilhelme, adhue in vita tua consummanda restat inserendum unicum capitulum: benignus respice, quousque perficere valeat laudes tuas quas incepit, super hunc ægrotantem servulum. His dictis ultra vanam spem multorum ab illa hora paullatim convalui, et in crastino cum admiratione cunctorum oculos aperui, eth vitam liberatoris, quam morbus interruperat, post dies paucos perficere potui. Et quomodo ego silere queam? quomodo a laude ejus tacere valeam? Denique ipse me turgidum ad vitam mirabiliter revocavit: et ad extremum Prior Provincialis F Franciæ una cum Fratribus suis, quorum votis non erat fas resistere, id mihi humiliter supplicavit. In his omnibus munitionibus haurio protectionis præsidium, quoties audio contra me linguas criminantium, et innocentem de præsumptione lapidantium. His igitur sit finis de vita et miraculis Wilhelmi Comitis ac Ducis mirabilis. Per omnia gratias agamus Domino Deo, qui non amovit gratiam et misericordiam suam ab eo. Ipse igitur Dei filius, qui B. Wilhelmum de profundo inferiore liberavit, et attraxit ad superna polorum, meritis ejus et precibus misereatur nostri servulorum suorum, qui est Deus Deorum vivens et regnans in secula seculorum Amen. a Orbitellum öppidum sua munitione celebre, ad lacum cognominem in ulteriore maritima ditione. — b Vulgo Monte-Orsaio, ultra Monicem-Piscalum. — c Vulgo Campiglia inter Montuniata juga in medilerranca ditione Senensi versus Orienicem. — d Hic Martinus, secundum Ughellam tomo 3 Italiae sacræ, Episcopus Grossetanus floruit anno 1174, et interfuit Lateranensi Conclio sub Alexandro in Papa anno 1179, cujus successor Gualfredus an. 1187 subscripsit insrumenio Albatiæ S. Laurenii de Ardinghesca. — e Castrum arbo rapibus cincia, Ducatus caput inter Senensem ditionem et Ponificiam, ubi Patrimonio S. Petri adjungitur ad Olpitam fluviolun: spectat ad familiam Furnesiam Ducum Parmansium. — f Petrus Solena historia miraculorum huc usque enarrata, subdit: Quidam Sacerdos Canonicus Norbertinus monasterii nasterii S. Mariæ in Tongerloo, nomine Dionysius Mutsaert multa segritudinis et doloris incommoda anno coccxvi patiebatur. Nam a Nativitate B. Mariæ anni ejusdem usque ad octavas Epiphaniae renum, splenaum, et hepatis ac totius corporis impuritate laboravit etc. Ia reliqua, quæ de se Theobaldus auctor scribit, eisdem servatis verbis huic Dionysio applicent: quod non probamus. Apud Cavalconitinum attribuitur Episcopo Cantuariensi, quast hic eoset auctor Vitr. — g Silvius de eodem Mutsaert hæc via immutat: Sanctissime Guilielme respice super infirmum famulum, auxilium humiliter implorantem tuum, ut laudes tuas Deo et hominibus cantare valeam. His dictis etc. — h Silvius de eodem: Laudem Deo et Sancto ejus Guilielmo cecinit multaque alia miracula, quæ de viro sancto comperire potuit, nobis hac cum dictione tradidit. In his omnibus etc. Silvius frequentia interponit: Febribus calidis et alijs istiusmodi generis diversis infirmitatibus laborantes certum nostri Ordinis S. Guilielmi monasterium devote visitantes, et panis particulam aut aliquot aquæ guttulas ab Ordinis Sacerdote certis precibus ad hoc institutis benedicta, per octidum jenuna mente cum tribus Pater et Ave in Dei et S. Guilielmi Confessoris ejus honorem gustantes Dei misericordia et Divi Guilielmi meritis indies apud nos Dei gratia curantur. His igitur etc. Apud Cavalconitenm Rogerius Gyrard qui Vitum ab eo Italiae scriptam in Gollicum sermonem veru doloribus colicis aliisque vehementer afflictus, per intercessionem S. Guilielmi post attactum circuli ferrei ex lorica quam Sanctus olim gestarat, continuo coepit convalescere, ac Romam ad lucrandum jubileum anni 1600 perrexit.
DE ORDINE EREMIT. S. GUILIELMI,Commentarius historicus.
Duplicem Sampsonis Haii querelam supra retulimus, qua stomachatur tot et tam absurdas fabulas, cum purissima veritate pugnantes, tam de sanctissimo Confessore Guilielmo, quam de ejus Ordine, recitari: priores de Vita illius hactenus conati sumus eliminare, posteriores hic paucis attingimus: neque enim de Ordinibus religiosis quælibet discutere nostri instituti est. Alexander Papa iv S. Guilielmo centum annis junior, xxi Decembris anni cccclvi Pontifex creatus, in tribus diversis Bulli infra citandis, quinque commemorat suo tempore fuisse Eremitarum classes sive Congregationes, sub suo singulas Generali: quarum quædam Domus S. Guilielmi, quædam S. Augustini Ordinum, nonnullæ autem Fratris Joannis Boni, aliquæ vero de Fabali, aliæ vero de Brictinis censebantur. Ex jam tunc, ob quamdam inter se instituti habitusque similitudinem, apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant: ut mirum non sit tanto temporum intervallo, de quibus queritur Sampson, accessisse cum veritate pugnantes fabulas. Ab ipso S. Guilielmo, cujus Domus primam classem constituunt, incipimus: monito ante lectore, hic non agi de Camaldulensibus Eremitis a S. Romaldo fundatis.
2 Postquam ergo ultimos vitæ annos cælesti militiæ consecrarat Guilielmus, in brevi tempore, secundum ea, quæ in posteriore parte Vitæ magis sincera continentur, copulatus est illi, apud Pisanos Silvam Livalliam inhabitanti, sociorum religiosorum numerus. Verum quia vidit ab iis se molestiis, conviciis, injuriisque affici, deinceps solitarius vixit, unico ministro contentus, qui eo in monte de Pruno degente, fuit Petrus, postea collectorum istic sociorum Prior. Ast ultimo vitæ anno adfuit illi in Stabulo-Rodis solus Albertus, optimæ indolis adolescens, individuus usque ad mortem socius. Is adjuncto mox ab obitu ejus Rainaldo quodam, factus est postmodum multorum Pater filiorum, extructo in eodem Stabulo-Rodis vili quodam monasterio, quod Historia miraculorum subinde domicilium S. Guilielmi, sæpe eremitorium, frequentissime oratorium appellat, nonnumquam etiam ecclesiam cellulæ Fratrum, quorum illic habitantium mentio sæpius repectitur. Hinc non male de prima hac classe Eremitarum pronuntiavit Wernerus Rolewinck Carthusianus in Fasciculo temporum, Ordineur Guilielmitarum a S. Guilielmo eremita nomen et originem traxisse; sed a discipulo ejus Alberto fuisse educatum; injuncta illis institutione ac norma vivendi, a se in S. Guilielmo obsercota: quam Honorius Papa, ut mox dicetur, an. cccccxxiv Regulam S. Guilielmi vocarit.
3 Floruit potissimum dicto seculo xim hæc Eremitarum S. Guilielmi congregatio, primo per ricinam Etruriam aliasque Italiæ partes, deinde per Germaniam atque Hungariam, et, quod supra dictum est, Belgium ac Galliam dispersa, novis ubique domibus, sice monasteriis, erectis. Promoverunt eam congregationem plurimum miracula ad Sancti hujus intercessionem patrata: unde etiam Annales Patrum Dominicanorum Colmariensium in Alsatia tradunt ad annum cccccxxii, S. Wilhelmum miraculis claruisse: quod illic, ob Ordinem Eremitarum S. Guilielmi in eas Germaniæ partes, uti infra patebit, inductum, magis observatum est. Fuisse autem dudum ante ab Innocentio in Guilielmum Sanctorum catalogo anno cccccu adscriptum supra diximus. Hæc âltera fuit causa vulgandi latius Ordinis, qui tunc in duas divisus erat speciales Congregationes. Quarum primæ caput fuit dictum monasterium in Stabulo-Rodis, ab Alberto extructum: secundæ monasterium de Fabali Monte. De hac agitur in Bulla Innocentii iv, data Mediolani, vi Kalendas Septembris, anno mcccl, quæ inscribitur Generali Eremitarum S. Benedicti de Monte Fabali ac ceteris Prioribus et Fratribus Eremitis S. Guilielmi. Confirmavit autem dictam Congregationem Honorius Papa in anno cccccxxiv, Bulla data Tibure vi Idus Maii, ad Priorem et Fratres Eremitas S. Benedicti de Monte Fabali, quæ incipit: Solet annuere. Ac Regula S. Guilielmi præscribitur his verbis: Statuentes, ut Regula B. Guilielmi, secundum quam, sicut asseritis, Domino cupitis famulari, ibi perpetuistemporibus observetur. Est autem hæc congregatio de Fabali monte, una ex quinque Eremitarum classibus supra enumeratis: de qua hæc indicata duarum Bullarum verba recitat Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano. Nobis integras videre necdum licuit. Fidetur quam Honorius tulit e vetustissimis esse Constitutionum Apostolicarum, quibus Ordo stabilitus. Ascanius Tamburinus tomo 2 de Jure Abbatum disp. 24 quest. 4. num. 28 hanc Congregationem eamdem censet cum Congregationibus de Brictinis, et Fratrum B. Joannis Boni, a quibus eam infra distinguemus Prius de Eremitis S. Augustini quædam dicenda.
4 Jordanus de Saxonia, Ordinis Eremitarum S. Augustini Provincialis, et legatione Ordinis ad Clementem Papam vi circa annum cccccxlii, aliisque gestis muneribus illustris, in tractatu, quem Vitas Fratrum inscripsit, lib. 1 cop. 14 tradit, Innocentium Papam in fuisse primum Summum Pontificem, a quo Ordo habuit aliquod privilegium scriptum, quantum potuit indagare. Laurentius Empoli in Bullario Ordinis Eremitarum S. Augustini, unicam refert Innocentii in Constitutionem ex lib. iv Decretalium, titulo Qui Clerici vel voventes, cap. 7 Insinuante, ubi mulier nobilis dicitur votum castistatis emisisse in manibus cujusdam de Fratribus S. Augustini. Verum alii per Fratres negunt Eremitas intelligi. Ipse Innocentius in lib. 1 regest. 13 epist. 80 recipit sub protectionem Sedis Apostoliæ Canonicos S. Catharinæ Waterfordenses in Hibernia, secundum Deum et B. Augustini Regulam atque institutionem Fratrum Domus S. Victoris Parisiensis vicentes: ubi per Fratres intelliguntur Canonici S. Augustini: qui fere tum erant Presbyteri, in quorum manibus potius votum castitatis factum credi potest. At fuisse in Europa diu ante varios ubique eremitas secundum Regulam S. Augustini degentes clarum est, attestante etiam Innocentio III, dum lib. 2 regest. 14, epist. 87 et 88 Confirmat abbati et conventui Majoris-Monasterii Turonensis monasterium Fontis-Giardi, iis diu ante ab Episcopo Cenomanensi donatum, quod Fratres Eremitæ, ab institutione loci secundum B. Augustini Regulam conversantes, vitæ ac conversationis extitissent dissolutæ et inhonestæ. Pari ratione arbitramur ab eodem Innocentio privilegia fuisse concessa particularibus domibus Eremitarum S. Augustini, quale datum est eremitorio S. Antonii, in Ardigneta inditione Senensi maritima sito, cujus privilegii formam se vidisse testatur Jordanus loco supra indicato, additque post hunc Innocentium sedisse Honorium Papam III, qui Ordines Prædicatorum et Minorum confirmavit, (imo et Fratribus Eremitis de Monte Fabali concessit Regulam S. Guilielmi, ut supra diximus) eumque aliqua loca Eremitarum S. Augustini sub protectione Sedis Apostolicæ suscepisse. Sed nullam hujus Bullam reperit Empoli.
Successit Honorio Gregorius IX, creatus xx Martii anni CICCCXXVII, qui magno animi ardore procuravit, ut, quotquot vitam monasticam aut eremiticam, profiterentur, aliquam ex probatis regulis assumerent. Ita apud Cherubinum Laertium tomo I Bullarii Ordini Fratrum B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum indulsit hanc Bullam, quæ istic num. 9 habetur: Devotionis vestræ precibus inclinati, præsentium vobis auctoritate concedimus, ut, cum nondum aliqua sit a vobis ex Religionibus approbatis assumpta, B. Augustini possitis Ordinem profiteri. Datum Perusii xvi Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno VIII, Chr. CICCCXXV. Ordinem vero Fratrum Eremitarum de Brictinis, quem supra diximus inter quinque classes Eremitarum numerari, postquam idem Gregorius IX Bulla Laterani data anno I Pontificatus VI Kalendas Decembris, hoc exordio, Sacrosancta Romana Ecclesia, in protectionem Sedis Apostolicæ suscepisset; anno sequente eisdem concessit Regulam S. Augustini. Ab utraque hac Bulla Pontificatum ejus exorditur Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano, ex quo secundam in Alphabeto Augustiniano, edidit Herrera his verbis: Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis, Fratribus eremi de Brictinis Fanensis diocesis, et aliis Fratribus eremi ipsis subjectis, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum olim, sicut intelleximus, motu proprio quemdam novum Ordinem inveneritis, et ad ipsius observantiam vos duxeritis astringendos, quia tandem illo relicto, cum non esset de Ordinibus approbatis, B. Augustini Regulam recepistis, eamque cupitis in perpetuum irrefragabiliter observare; Nos vestris supplicationibus inclinati, vos ab observantia prædicti Ordinis absolventes, a vobis perpetuis temporibus inviolabiliter observari concedimus Regulam memoratam. Nulli ergo etc. Datum Perusii vi Idus Decemb. Pontificatus nostri anno II, Chr. CICCCXVIII. Idem Gregorius IX aliam eisdem Fratribus eremi de Brictinis concessit Bullam, Perusii III Idus Martii anno Pontificatus VIII, hoc exordio: Quæ omnium Conditoris honorem. Ea confirmat eorumdem Fratrum Constitutiones, quibus præscribitur forma vestimentorum, ciborum qualitas, modus Capitulum celebrandi.
Fratribus eremi de Brictinis, an. 1228: his varia privilegia concedunt Inno-tius IV
6 Eosdem Eremitas de Brictinis benevolo favore prosecutus est Innocentius IV, indultis variis Bullis ab Laurentio Empoli Bullario Augustiniano insertis: in harum aliqua indulgentiæ conceduntur iis, qui elecmosynis juvant hos Fratres de Brictinis. Idemque alia Bulla commendantur Archiepiscopis, Episcopis, aliisque Ecclesiæ Antistibus; ut illis harum elecmosynarum acquirendarum facultas non impediatur. Alia denuo approbantur eorum constitutiones, cum facultate eligendi Definitores secundum Regulam S. Augustini: alia mutare locum prohibet. Alia quædam data est secundum hæc verba exordii, in causa, quæ inter Priorem et Fratres Eremitarum de Brictinis in Marchia Anconitana ex parte, et dilectos filios Fratres Minores ejusdem Marchiæ ex altera etc. Aliæ duæ missæ sunt Octaviano Ubaldino S. Mariæ in Via-lata Diacono Cardinali, quibus præcipitur monasterium Vallis-Petræ S. Mariæ Magdalenæ in diecesi Bononiensi, Ordinis S. Benedicti, transferri ad Congregationem Eremitarum de Brictinis. An res hæc ad effectum perducta fuerit, certo affirmare non audet Herrera in Alphabeto Augustiniano, ubi allegat tertiam Bullam ideo datam, assignatis in judices Archiepiscopo Ravennate, et Episcopo Mutinensi. Denique Alexander Papa IV Bulla data Neapoli IV Idus Aprilis, anno Pontificatus 1, qui fuit CICCCLV, varia iisdem privilegia, immunitates et gratias aut ante acceptas confirmat, aut de novo concedit: uti inter alia facultatem, mortuo Priore Generali, novum eligendi secundum Regulam S. Augustini. Est similis Bulla, ut mox dicetur, pluribus Eremitis data sub hoc exordio: Religiosam vitam eligentibus. Suos igitur Priores Generales huic Congregationi Eremitarum de Brictinis proprios fuisse constat; ex quibus Andream quemdam fuisse tempore Gregorii IX testatur Alexander IV in Bulla priore (nam duas sub eodem exordio, Recordamur liquido, edidit) Laterani VIII Kalendas Martii anno Pontificatus II data, in qua hæc leguntur: Intelligentes Frater Andreas tunc Generalis Prior de Brictinis, et alii Fratres sui, quod ad prædicta servanda, sicut etceteri, cogerentur, ad ejusdem prædecessoris (Gregorii IX) præsentiam accesserunt etc. De aliis Generalibus infra agemus. Extat prædicta Bulla apud Wadingum in Apologetico Franciscano, mox citando, cum tribus aliis hujus Gregorii IX, in quibus ejusdem Andræ Generalis meminit.
§ II. Congregationes Eremitarum B. Joannis Boni et S. Guilielmi apud scriptores confusæ: illis data Regula S. Augustini, his, S. Benedicti.
7 Alia ex supradictis Eremitarum Congregationibus est anno CICCXIX in eremo Cæsenate instituta a B. Joanne Bono, Mantuæ anno CICCCLXIX die XXIII Octobris vita functo, quem Sixtus Papa IV anno CICCCCCLXXXIII, Pontificatus sui XI, Beatum declaravit, ut ex MSS. Miscellaneis Francisci Zarzeræ ad Beatificationem pertinentibus, Romæ in Archivo novæ ecclesiæ Patrum Congregationis Oratorii servatis, tradit Empoli in Summario Apostolicarum Constitutionum ad Calcem Bullarii Augustiniani. De B. Joanne sæpe agit Lucas Waddingus in Apologetico de prætenso monachatu Augustiniano S. Francisci, et in hujus Apologetici defensione tertiæ editioni adjuncta, ubi sect. 5 ejus annos accurate digerit, assignato anno CICCXXXIII, quo illi ejusque sodalibus concessit Regulam S. Augustini idem Gregorius IX. Hanc B. Joannis Boni congregationem non distingui ab Ordine Eremitarum S. Guilielmi, plures magno cum errore crediderunt: ex his Generalbrardus lib. 4 Chronographiæ ad an. 1171, quo B. Joannes quartum xtatis agebat annum, hæc scribit: Ordo Wilhelmitarum, sive Guilelmitarum, quos vocant Eremitas, sumpsit initium a Joanne Bono Mantuano, nomen autem a Guilelmo Aquitaniæ Duce et Pictaviensium Comite: qui eam familiam condidit, ut sectarentur collectam ex D. Augustini operibus Regulam. Utrumque etiam conjungit Josephus Pamphilus infra proferendus, et Joannem Bonum, quasi Guilielmo seniorem, priore loco collocat. Jacobus Gualterius in Tabulis Chronologicis, describit Generalbrardum, sed ad annum 1139, allegato Onuphrio, qui ad annum 1160 de S. Guilielmo solum agit his verbis: Ordo Fratrum Eremitarum S. Guilielmi sub Regula S. Augustini a Guilielmo Aquitaniæ Duce factus.
8 Utriusque ergo familiam distincturi, exordium Congregationis B. Joannis Boni repetimus ex Bulla Innocentii iv, quæ incipit: Admonet nos cura, relata in Bullario Augustiniano num. 14, in Originibus Eremitarum S. Augustini a Joanne Marquez editis, cap. 13 § 17, et in Monastico Augustiniano Crusenii par. 2 cap. 28: in qua Bullares gestæ a Guilielmo S. Eustachii Cardinale ita narrantur: Ad audientiam Domini Papæ pervenit, quod bonæ memoriæ Frater Joannes Bonus, primus in Ordine vestro, primam apud Budriolum Cæsenatensis diœcesis, de concessione Diœcesani loci ejusdem, domum incepit: et dum fama conversationis ejus per loca vicina crebresceret, et plurimi converterentur ad eum, ecclesiam in honorem B. Mariæ Virginis construxit ibidem: crescente autem numero et merito ejusmodi conversorum, religio vestra per eos in diversis partibus in quibus mansiones construxerunt, extitit propagata. Cum iïdem Religiosi aliquam de approbatis Regulam non haberent, quidam ex eis accedentes ad Sedem Apostolicam, obtinuerunt ab ea B. Augustini regulam sibi dari, et sic ex tunc coeperunt in regularibus observantiis instrui, et regulariter se habere. Assumpto deinde, ut mox additur, habitu nigro, vocabantur Fratres Eremitæ Joannis Boni Ordinis S. Augustini. Quod autem ex his nonnulli nigrum habitum non admitterent, idem Pontifex Gregorius IX ad Episcopos Marchiæ Anconitanæ misit aliam Bullam, qua mandavit illos ad obediendum compelli. Ea data est anno Pontificatus ejus XIV, Christi CICCXXXIX, relata in Bullario Augustiniano num. 5, in Apologetico Wadingi § 4 num. 3 et a Joanne Marquez cap. 3 sub initium, cujus est hoc exordium: Dudum apparuit in partibus Lombardiæ religio, cujus professores vocati Eremitæ Fratris Joannis Boni, Ordinis S. Augustini, nunc succincti tunicas cum corrigiis, baculos gestantes in manibus, nunc vero dimissis baculis incedebant, pecuniam pro eleemosinis aliisque subsidiis deposcentes.
9 Verum, ut pergit in dicta Innocentii iv Bulla Guilielmus Cardinalis, cum Joannes Bonus, qui per plures annos Fratribus præfuerat, et Fratres ipsi eidem tanquam Institutori Ordinis ipsorum, reverenter intenderant, curæ ipsorum cedere aspiraret, Fratrem Matthæum in Priorem dictæ domus, et per hoc in Generalem Ordinis, præsentatum, Episcopus Cæsenatensis confirmavit... Denique Frater Matthæus, quod ad eamdem curam a quibusdam Fratribus minime sufficiens videretur, in generali Capitulo apud Ferrariam congregato, cessit administrationi generali, quam exercuerat, sicque quidam Hugonem Mantuanum in Generalem Priorem totius Ordinis elegerunt, Fratres vero de Cæsena, et quidam alii de Romaniola eisdem adhærentes, apud Cæsenam convenientes Fratrem Marcum Cæsenatensem in Priorem dictæ domus, et per hoc in Generalem Priorem totius Ordinis, elegerunt... Cum autem Ordo in duas partes divisus, inter multiplices contentiones et discordias in ipso exortas, fere per triennium fluctuaret... præfatus Hugo et Marcus, qui pro Generalibus Prioribus se gerebant, et alii Fratres, de communi voluntate omnium, generale Capitulum apud Bononiam celebrarunt, in quo Fratre Marco et Fratre Hugone administrationi et officio suo cedentibus, Fratrem Lanfrancum Mediolanensem, tum Priorem domus Bononiensis, in Priorem Generalem unanimiter et concorditer elegerunt. Cujus electionem nos de speciali mandato et auctoritate Domini Papæ canonice celebratam invenimus, ac ipsum Fratrem Lanfrancum in Priorem vestri Ordinis confirmatus etc. Datum Perusii vi Kalend. Januar. anno Domini MCCLII, Pontificatus Domini Innocentii Papæ iv anno x Indiet. XI. At Bullam, cui hæc Guilielmi Cardinalis inserta est, dedit Innocertius Perusii xvii Kalend. Maii, Pontificatus anno XI. De variis Ordinibus sub eodem Lanfranco unitis mox agemus.
10 Hæc de Prioribus Generalibus propriis Fratrum Eremitarum Joannis Boni, quibus ostendimus præscriptam Regulam S. Augustini a Gregorio IX, qui etiam Bulla Laterani data in Nonas Januarii, anno Pontificatus sui IV, Christi CICCXXXI, commisit Episcopo Senensi, ut Fratribus Eremitis Montis-Speculi et Silvæ-Lacus unam de Regulis approbatis assignaret. Laurentius Empoli eam Bullam profert in Bullario Augustiniano num. 4, quasi tum S. Augustini Regulam professi essent. Sed prudentius dubitat Herrera, num illam saltem amplexi non fuerint cum conjunctio facta Eremitarum Eturiæ, quam ab Innocentio iv decretam stabilitamque mox dicemus.
11 Idem Herrera inter monasteria virorum refert sub littera A monasterium S. Antonii de Silva, sive de Nemore, et Bosco, alias de Petriolo, et supra balneum Petrioli, Olim Eremitarum S. Guilielmi, attestans de eo servari in archivo canobii Illicetani Bullam Gregorii IX, quæ sic incipit: Gregorius Episcopus... dilectis filiis Priori et Fratribus Eremitis S. Antonii de Silva juncta Ordinis S. Wylielmi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est etc. Datum Perusii v Kalendas Februarii Pontificatus anno III, Christi CICCXXX. Hic idem Pontifex Gregorius IX, qui tot monachorum eremitarumque Ordinibus aliquam de approbatis Regulis, quod nullam ante haberent, præscripsit, non censendus est neglexisse hos Eremitas S. Guilielmi, quibus, ut supra ex Sampsone Haio diximus, in loco, ubi Sanctus folicem animam colo refuderat, ædem ejus nomini sacram et monasterium amplissimum extruxit, opibusque largissimis ornavit. Nec hoc, addit idem scriptor, satis liberalissimo Pontifici et Ordinis nostri finibus propagandis nato. Cum enim ad illud usque tempus Patres, qui a S. Guilielmo religionis normam acceperant, et successoribus suis tanquam per manus tradiderant, nudis pedibus domi, foris vero calceati incederent, et multa alia austeritatis exempla ex vita ejus, ut ex absoluto omnium virtutum archetypo, assumpta, religiose observarent; quæ plurimos ab eodem instituto deterrebant: voluit ipse auctoritate pastorali tantum rigorem benigne temperare, quo facilior ad illud infirmioribus pateret accessus, et Ordo Guilielmitanus monachorum et cenobiorum numero magis ac magis augeretur. Indulsit nimirum Guilielmitis calceorum et tibialium usum, tum publice tum privatim, ac deinceps illis professionem Regulæ Benedictinæ indulsit. Quæ et idem Haius carmine expressit, in quo Gregorius Nonus plantas velare cothurnis Mandat eremicolis, permultaque prædia donat: Imperat et Sancti Benedicti vivere norma.
Imperat et Sancti Benedicti vivere norma. Confirmat autem hanc sententiam idem Haius antiquorum Patrum præfatione in librum Ordinis, qui in Bullis Pontificiis semper Ordo S. Guilielmi, nusquam S. Benedicti appellatur; multo minus Cisterciensium, quibus alii hunc Ordinem subjiciunt, moti ea communi opinione, qua creditur S. Guilielmus ille Dux Aquitaniæ, qui a S. Bernardo a schismate ad submissionem Ecclesiæ debitam reductus est.
12 Innocentius Papa iv, teste eodem Haio, Ordinem Guilielmitarum multis privilegiis et Pontificiis diplomatibus ornavit, quorum unicum propter ejus amplitudinem, et quod multa capita tamquam naves diversis mercibus onustas contineat, Mare magnum vocatum est. Illud ipse exhibet, et ex eo Petrus Silvus vius sub finem Vitæ S. Guilielmi, et Henriquez in libro Privilegiorum Cisterciencium, inter privilegia Guilielmitarum, et in Fasciculo Sanctorum Cisterciensium cap. 7 Vitæ: ex quibus exordium huc transferimus: Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori Generali, ceterisque Prioribus et Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus, Apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis supplicationibus clementer annuimus, et domos vestras, in quibus Divinis vacatis officiis seu obsequiis, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus: imprimis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti regulam atque institutionem Fratrum Ordinis S. Guilielmi in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Et variis privilegiis, immunitatibus, gratiisque concessis, hæc subnectit: Obeunte vero Generali Priore vestro, vel suorum quolibet successorum, nullus ibidem qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem Fratres communi consensu, vel Fratrum major pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Benedicti regulam providerint eligendum... Datum Lugduni vii Nonas Septembris anno Pontificatus vii. Christi ciccci. Quando præfuisse Guilielmitis Laurentium Generalem tradunt.
13 Suspectam, sed nullo fundamento, reddere hanc Bullam nituntur Marquez, Crusenius, alique, quod eadem, paucis mutatis, Fratribus Eremitis S. Augustini data fuerit, quasi ex praxi et stylo Curiae Romanæ pro variis Congregationibus ejusmodi Bullæ Apostolicæ expediri non soleant. Sed hæc ratio eque tolleret omnem fidem debitam Bullis originalibus Romae in Archivo Ordinis S. Augustini cum plumbeis sigillis adscravatis: ex quibus hanc camdem Bullam sæpius paucis mutatis edidit Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano, tam ab Innocentio iv. quam ab Alexandro itidem iv concessam: quam ante dederunt Congregationi Montis-Virginis a S. Guilielmo Vercellensi institutæ Cælestinus in anno cicccxvii, Ordini Prædicatorum a S. Dominico fundato Honorius in anno cicccxvii aliisque alii Pontifices: ac postea ab Innocentio iv. et Alexandro iv illam obtinuerunt Fratres Eremitæ S. Augustini per Tusciam, ab Innocentio etiam impetrarunt, Fratres
Eremitæ in partibus Ultramontanis Generali ac ceteris Prioribus et Fratribus eremitis S. Guilielmi, phrasi in reliquis hisce passim usitata: sed de re incognita nolumus divinare. Hanc vero Guilielmitis concessam Bullam confirmant subsequentes Pontifices: ac primo Alexander iv eos sub Regula S. Benedicti secundum institutiones S. Guilielmi remanere in solito habitu concessit. Quæ verba ex ejus Bulla excerpta repetuntur in Bulla Clementis iv, et in narratione Stephani Episcopi Cardinalis Prænestini eidem Bullæ inserta. Quæ infra plenius referentur. Hic tantum observandum hisce Bullis recte congruere, cum Ordinem secundum institutionem S. Guilielmi, seu normam ejus vitæ, a discipulo ejus Alberto apud posteros institutum esse, eique sub Gregorio Papa ix Regulam approbatam S. Benedicti accessisse: cujus Ordinis regulari observantiæ eos adstrictos asserit Urbanus iv in Bulla infra danda.
§ III. Congregatio Eremitarum S. Augustinii sub Innocentio IV, diversa ab Ordine S. Guilielmi.
Produximus hactenus, distinximusque Eremitas, ab Alexandro Papa IV in quinque classes sive congregationes divisos. Ex his Eremitæ de Brictinis, atque Eremitæ B. Joannis Boni, cum non haberent aliquam ex approbatis Regulis, sub Gregorio Papa IX acceperunt Regulam S. Augustini, secundum quam singuli sub propriis Generalibus distincti aliquamdiu vizerunt. Eodem modo Fratres Ordinis S. Guilielmi, assumpta sub eodem Pontifice Regula S. Benedicti, suis etiam Generalibus subjecti fuerunt: a quibus altera S. Guilielmi congregatio, Fratrum a Monte Fabali dicta, sub propriis etiam Generalibus fuit distincta. Alii vero, qui nullum ex prædictis congregationibus nomen habebant, dicebantur Eremitæ S. Augustini, unamque ex quinque classibus constituebant, et ut cum Crusenio par. 2. cap. 28 pag. 114 loquamur, nullum forte Superiorem agnoscebant, nisi Episcopos: nam illis, inquit hic, a Summo Pontifice mandatum, ut singulis Eremitarum religiosis distinctius injungant. Si Superiorem habuissent, illi soli suffocisset intimare. Præceperat Gregorius IX Episcopis, ut observarent Eremitas Fratris Joannis Boni, num injunctum, de quo supra actum est, habitum ubique assumerent: extra quos quod hi suum Generalem haberent, extendit mandatum ejus Crusenius ad hos Eremitas S. Augustini, quibus, utpote Regulam S. Augustini profitentibus, nullum legimus ab eo Pontifice mandatum impositum. Postmodum inquit Jordanus de Sazonia, citato lib. 1 cap. 14, Innocentius Papa IV vir utique magnae scientiæ et industriæ, qui sedit anno Domini cicccxl (imo serius, creatus xxiV Junii anni ciccccxlii) considerans Ordines Prædicatorum et Minorum notabiliter crescere, et fructus salubres in Ecclesia Dei proferre. Fratres vero Eremitarum S. Augustini sibi solis per bonam vitam prodesse, coepit velle agere, quatenus ut ipsi, sicut Prædicatores et Minores, finem salubrem et fructum in Ecclesia Dei producere possent. Erant autem tunc temporis in diversis mundi regionibus et praecipue in partibus Tusciæ diversi alii Eremitæ, sub diversis titulis diversimode viventes: quos omnes idem Innocentius Eremitis S. Augustini counvit, reducens eos ad unum ovile sub uno Pastore, scilicet Priore Generali: mandans ut omnes sub una regula, scilicet S. Augustini, uno modo profitendi, uno habitu, uno titulo, uno officio, et eisdem constitutionibus uti deberent, muniensque eos pluribus privilegiis et gratiis: quorum omnium exemplaria et nonnulla originalia sub Bulla ego vidi. Hæc Jordanus.
13 Ex his originalibus Bullas aliquot edidit Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano: in quarum prima omnes ad unam congregationem coguntur, exceptis Fratribus S. Guilielmi: quos tamen contra verba Pontificis vel maxime includit Empoli, hoc præposito summario: Fratres Eremitæ S. Guilielmi in Tuscia assumere jubentur Regulam et ordinem S. Augustini, et secundum illam professionem emittere, salvis suis observantiis, quæ tamen Ordini eidem non sunt contrariæ. Iterum in Emporii Alphabetico, ita Indicem libri appellat: S. Guilielmi Fratres in Tuscia assumere jubentur Ordinem S. Augustini, unde colligitur dictum Ordinem S. Augustini præcessisse. Sed ipsam Bullam proferamus, relatam etiam a Joanne Marquez cap. 3 § 3 his verbis: Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Eremitis (exceptis Fratribus S. Guilielmi) per Tusciam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Incumbit nobis ex officii debito pastoralis, et plantare sacram religionem, et fovere plan tatam, , et quantum in nobis est, universos et singulos in proposito confirmare: ne si favore fuerint Apostolico destituti, non proficiant in incepto, sed deficiant potius vel tepescant. Cum enim per dilectos suos Fratres Stephanum et Hugonem Eremitas propositum vestrum fuerit nobis expositum diligenter; nos, nolentes vos sine pastore sicut oves errantes post gregum vestigia evagari, universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus in unum vos regulare propositum conformantes, regulam B. Augustini et ordinem assumatis, ac secundum eum profiteamini de cetero vos victuros, salvis observantiis seu constitutionibus faciendis a vobis, dummodo ejusdem Ordinis non obvient institutis, provisuri vobis nihilominus de Priore idoneo per electionem canonicam, cui præstetis obedientiam ac reverentiam debitam impendatis. Si vero super præmissis aliquid difficultatis emerserit, ad dilectum filium nostrum Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem, quem vobis Correctorem ac Provisorem deputamus, recurratis. Datum Laterani xvii Januarii Pontificatus nostri anno primo, id est Christi cidccxlv.
16 Haec Innocentius iv, cujus Bullam etiam referti Gabriel Pennottus lib. 1 Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cap. 15; annotatque usque ad tempora Innocentii iv nullos Eremitas in Tuscia fuisse, qui sub Regula B. Augustini viverent, et Eremitæ S. Augustini vocarentur, exceptis forsan Eremitis S. Guilielmi: num hi scilicet ante Regulam S. Augustini fuissent professi, addubitans ex vulgi errore infra explicando, quem etiam Chronologiæ suæ inseruit Cardinalis Bellarminus his verbis: Ordo Eremitarum S. Augustini ab Innocentio iv hoc nomen accepit, cum antea Guilielmitæ dicerentur. Quæ in antiquato Officio Ecclesiastico de S. Guilielmo lect. 8 recitari solebant. Melius exceptionem dictæ Bullæ intellexerunt Herrera in Alphabeto Augustiniano in Illicitano monasterio, Tamburinus num. 38, Wadingus in Apologetico Franciscano § 3, his verbis (exceptis Fratribus S. Guilielmi) adjungens, sub regula S. Benedicti degentibus, quos noluit Pontifex ad illam unionem reducere, additque in Regesto ejusdem Pontificis num. 333 aperte asseri eos Tusciæ Eremitas usque ad illud tempus Regulam observasse S. Benedicti: ut etiam ex his Bullis, duobus post priorem Bullam mensibus datis, demonstratur. Earum prior istic relata inscribitur Priori et Fratribus Eremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, cum hoc exordio: Cum a nobis petitur quod justum est: in qua hæc leguntur: Cum Regulam B. Augustini vobis concedendam duxerimus, ut a vobis et successoribus vestris perpetuis futuris temporibus observetur, ac per dilectum filium nostrum Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem a promissione, quam de observando ordine S. Benedicti, vel quocumque alio, feceratis, de speciali mandato nostro sitis penitus absoluti. Nos absolutionem ipsam ratam et gratam habentes auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani v Kalendas Aprilis anno Pontificatus primo. Biduo ante data erat sequens Bulla Prjori et Fratribus S. Mariae de Murceto Ordinis S. Augustini Pisanæ diæceseos his verbis: Cum vos et alii Eremitæ per Tusciam constituti, de mandato nostro nuper Ordinem et regulam B. Augustini duxeritis assumenda, ea perpetuis temporibus servaturi; ad observationem Regulæ S. Benedicti, quam in eremo vestra fuisse vos professos asseritis, denuntiamus vos auctoritate præsentium non teneri. Datum Laterani vir Kalendas Aprilis, anno Pontificatus primo. Hactenus hæ Bullæ, in quarum priore cum Eremitæ ab quocumque Ordine observando absolvantur, non admittimus omnes ante observasse Regulam S. Benedicti: aliquos etiam arbitramur ibidem Eremitas S. Augustini sub hujus Regula vixisse, memores nos supra retulisse, illis eremitorium in Ardigneta ditionis Senensis sub Innocentio III fuisse. Denique non assentimur Pennotto asserenti multos in Tuscia Eremitas incerti habitus et sedium sine regula, titulo et habitu extitisse. Nam omnibus Gregorius IX aliquam ex approbatis regulis injunxit.
17 Quam serio idem Papa Innocentius et Alexander iv huic Congregationi a se institutæ intenderint, colligimus ex variis Bullis, quas exhibitet Empoli in Bullario Augustiniano, in favorem Eremitarum S. Augustini per Tusciam concessas. Ac primo Innocentius pridie Kalendas Aprilis confirmat Regulam S. Augustini assumptam, et vi Kalend. Maii concedit varia privilegia, immunitates et gratias, etiam obeunte Priore Generali eligendi novum, secundum Regulam S. Augustini: quam Bullam paucis immutatis cum aliis communem esse ante monuimus: incipit, Religiosam vitam eligentibus. Deinde v Idus Maii Antistitibus Ecclesiæ commendat, ut privilegia observentur hisce Eremitis concessa. Postmodum anno Pontificatus sexto, concedit Priori Generali et Fratribus Eremitis S. Augustini in Tuscia facultatem ex Breviariis correctis jurta statutum Regulæ et morem Ecclesiæ Romanæ recitandi divinum officium. Anno sequente, qui erat Pontificatus ejus vi, confirmavit Priori Generali, ceterisque Prioribus, et Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi Regulam S. Benedicti, ejusque liberam proprii Generalis electionem, aliasque immunitates, gratias et privilegia concessit, secundum Bullam pluribus, ut supra diximus, Congregationibus applicatam; quam etiam cum solita immutatione anno Pontificatus x, dedit Priori et Fratribus Eremitis in partibus Ultramontans degentibus, deinceps Cismontanis Generalibus, ut ex infra dicendis liquet, seu propria electione, seu Pontificio mandato subjectis. Denique anno Pontificatus xi constitutiones de consilio Ricardi Cardinalis, et Abbatum de Fallera et Fossæ novae Cisterciensis Ordinis, sed maxime auctoritate mandati sui factas, Apostolico munimime roboravit. Quam constitutionem Alexander iv Bullæ a se Idibus Julii anno Pontificatus primo, Christi cidccxlv eisdem Fratribus Eremitis de Tuscia Ordinis S. Augustini concessæ inseruit, cum plures ante eisdem dedisset, quibus aut a solutione collectarum liberati sunt, aut facultates tum ingredientes Ordinem a censuris Ecclesiasticis absolvendi, tum continuandi usum Breviarii concessi impetrarunt, aut denique Archiepiscopis, Episcopis aliisque Ecclesiæ Optimatibus mandatum est, ut ab Ordine fugitivos ad cum compellerent redire: neve aliis oneribus Fratres hujus Ordinis gravarent, neque sententias a Priore Generali in suos subditos latas immutarent: utque Generalis novo indulto posset exercere officium nondum confirmatus a Papa aut Ricardo Cardinale, cui etiam Cardinali mandatum est, ut egressos expulsosve compellat habitum Ordinis dimittere, cujus formam ab eo determinatam præscribit. Ac tandem III Kalendas Augusti eisdem confirmat generalia privilegia per saepius indicatam Bullam variis Congregationibus concessam, quæ incipit: Religiosam vitam eligentibus.
18 Josephus Pamphilus Episcopus Signinus in Chronico Augustiniano fol. 25 ita primos Ordinis Generales enumerat: Joanni Bono succedit in Tuscia et Piceno Joannes de Spelunca, post quem Joannes de Cella... deinde Adjutus Fanensis, post Philippus Parmensis. In aliis vero Italiæ regionibus successit eidem Mathæus cognomento Sanctus, hic Hugo Mantuanus, deinde Lanfrancus Mediolanensis. Ultimos hosce fuisse successores B. Joanni Boni in propria Congregatione supra demonstravimus: priores vero arbitramur hic Congregationi Eremitarum S. Augustini in Tuscia præfectos. Certe Alexander iv in Bulla, quæ incipit:
A Ex parte vestra suit propositum coram nobis, memoratum Adjutum appellat Visitatorem Generalem Fratrum Eremitarum in Tuscia, constitutum a Ricardo Cardinale. Sed an sub altero Priore Generale, (sive is Joannes de Spelunca, sive Joannes de Cella fuerit) dubium est: num potius Generalis horum Fratrum, modo Visitator, modo Prior appellatur. Ita Bulla (quæ incipit: Pia desideria devotorum eo debemus benigno favore prosequi, cum litteris Cardinalis Ricardi inclusis) eadem data est ab Innocentio iv apud Wadingum § 4 Apologetici Francisconi, et ab Alexandro iv apud Empoli num. 14 Bullarii Augustiniani: at prior inscripta est Visitatori Generali. posterdi Priori Generali et universis Prioribus et Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini. Nonnulli scriptores cum B. Joanne Bono hos Generales tradunt seculo præcedenti floruisse, quod supra in B. Joanne refutatum. Forte aliqui ex his Generalibus præfuerunt post Andream Congregationi de Brictinis.
§ IV. Guilielmitæ sub Alexandro iv Augustinianis adjuncti: ab ea obedientia absoluti. Regula S. Benedicti iis confirmata.
A Alexander Papa iv, ante Raynaldus dictus, a patruo suo Gregorio 1x, Diaconus S. Eustachii Cardinalis factus, postea Episcopus Ostiensis et Veliternus, in Bulla utraque anno Pontificatus n data, quæ incipit, Recordamur liquido, testatur per se olim in minori officio constitutum, et bonæ memoriæ Thomam tituli S. Sabinæ Presbyterum Cardinalem, in partibus Lombardiæ legatione fungentes, ad fel. recor. Gregorii Papæ audientiam pervenisse statum Eremitarum Ordinis S. Augustini: cujus identitas vestium in Ordinibus ipsis confusionem pareret, ac inde scandala graviora consurgerent inter hos et Fratres Minores S. Francisci, ac postea forte inter varias Congregationes Eremitarum a nobis relatas: quas anno Pontificatus n, Christi ciccclvi, in unam Ordinis Observantiam sub eodem Generali redegit. Obierat illo eodem anno ciccclvi, et Guilielmus Cardinalis, Protector ac reformator Eremitarum B. Joannis Boni, et Octavianus Ubaldinus, qui Legatus per Lombardiam præfuerat Eremitis de Brictinis, ac dein indignationem Innocentii iv incurrerat. At Ricardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, Eremitis S. Augustini per Tusciam ab Innocentio datus Protector, supererat, cujus diligentiam plurimum laudat Alexander Bulla anno Pontificatus n data, quæ incipit, Inter alias sollicitudines, ubi ait: Nos itaque considerantes, quod ipsi Fratres ab olim te in Patrem benevolum habuerunt, tuque ipsos amplexatus fuisti sincera in Domino caritate, quodque Fratres et Ordo prædieti sub tua protectione poterunt, Deo propitio, salutaria suscipere incrementa. Hoc ergo Cardinale cooperante, aut etiam incitante, in unum religionis corpus convenire jussæ sunt quinque Eremitarum classes, hactenus distinctæ, quarum tres erant Ordinis S. Augustini, duæ S. Guilielmi. Quæ omnia in Bulla, cujus initium est, Licet Ecclesiæ Catholicæ integritatem, ita explicat Pontifiex.
cooperante Ricardo Cardinale,
20 Dudum a nobis mandatum Apostolicum emanavit, ut de singulis domibus vestris, quarum quædam S. Guilielmi, quædam S. Augustini Ordinum, nonnullæ autem Fratris Joannis Boni, aliquæ vero de Fabali, alio vero de Brictinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant, duo Fratres cum pleno mandato ad nostram mitterentur præsentiam, quod nostra circa vos salubriter ordinaret dispositio, recepturi. Cumque Fratres hujusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent, coram dilecto filio nostro Ricardo S. Angeli Diacono Cardinale, quem negotio unionis vestræ e quinque Congregationibus perficiendo deputavimus, vice nostra, sufficientia ad id exhibuere mandata, et in Generali Capitulo vestro in Urbe celebriter congregato, nomine omnium, a quibus fuerant destinati, et de communi Capituli ejusdem assensu, vos et domos vestras in unam Ordinis observantiam et vivendi formulam uniformem redigi, unumque ex eis ovile fieri, Generalis Prioris præsidentia Gubernandum, unanimiter consenserunt... Porro idem Cardinalis universas domos et Congregationes in unam ordinis Eremitarum S. Augustini professionem et regularem observantiam perpetuo counivit sub Generalis cura Prioris canonice instituendi pro tempore, præ aliis Provincialibus, nec non et Conventualibus singularum domorum, a Prioribus regulariter gubernandas. Et ut novam ovilis Dominici unionem, universalis capitis unitas consummaret, te, dilecte fili Lanfrance, in Generalem Ordinis ejusdem Priorem et Patrem, Spiritus sancti gratia invocata præfecit, ac etiam, prout a nobis specialiter in mandatis acceperat, confirmavit... Datum Lateran. iv Nonas Maii anno Pontificatus n. ut dies annotatur in Bullario Pontificio Laertii Cherubini, cap. 6. ast v Idus Aprilis legitur in Bullario Augustiniano excuso ex Bulla Originali cum sigillo plumbeo Romæ in archivo Ordinis asservata. Inscribitur autem, Lanfranco Generali, Provincialibus et Conventualibus Prioribus, ac universis Fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini. Erat ante Lanfrancus quartus Generalis in ea Congregatione, quam supra a B. Joanne Bono diximus institutam.
21 Ut autem eidem Generali obedirent Provinciales et Conventuales Priores ac reliqui Fratres, mandavit altera eodem v Idus Aprilis edita Bulla, cujus hoc est exordium: Apostolicæ Sedis provisio nuper universas domos et Congregationes vestras in unam Eremitarum Ordinis S. Augustini professionem et regularem observantiam perpetuo counivit sub Generalis cura Prioris, etc. Eadem de harum Congregationum conjunctione referuntur in altera Bullarum, quæ incipiunt, Recordamur et liquido memoria retinemus, data xv, vel secundum alios, vii Kalendas Julii eodem anno Pontificatus n. Iterumque alteri Bullæ inserta, cujus est hoc exordium: Litteras nostras vobis direxisse meminimus, data Idibus Octobris ad Archiepiscopos et Episcopos per Lombardiam, Tusciam et Romaniolam, ac Tervisinam et Anconitanam Marchias, Ducatum Spoletanum, Patrimonium B. Petri in Tuscia, Campaniam maritimam, ac regnum Siciliæ constitutos: in quibus scilicet ditionibus Cisalpinis harum Congregationum domicilia erant. Similia repetuntur in Bulla Ricardo Cardinali iv Kalendas Aprilis anno Pontificatus m. Christi mcclvi missa hoc exordio, ante indicato: Inter alias sollicitudines, quibus assidue premimur: ubi quinque iterum Congregationes referuntur in unam Ordinis reformationem redactæ, quarum scilicet quædam domus S. Guilielmi, quædam S. Augustini Ordinum, nonnullæ autem Fratris Joannis Boni, aliquæ vero de Fabali, aliæ vero de Brictinis censebantur. Quarum etiam Congregationum, tunc sub eodem Generali conjunctarum, meminit Clemens iv in Bulla quæ incipit, Ea quæ judicio vel concorda terminantur. Sed de hac infra. Quæ illis eodem anno m Pontificatus concessit Alexander Papa privilegia et immunitates, variæ Bullæ tunc datæ, apud Laurentium Empoli enarrant.
22 Displicuit Fratribus Eremitis S. Guilielmi hæc Pontificia Constitutio, qua ab institutione parentis sui S. Guilielmi, et a regula S. Benedicti a Gregorio IX concessa, atque ab Innocentio iv confirmata, transferebantur ad Regulam S. Augustini, jussi, relicto proprio Generali, subesse cum aliis supra memorato Lanfranco. Quare auxilio Protectorum et Patronorum, multum institerunt apud Pontificem, ut, quemadmodum decessor ejus Innocentius IV. ipsos in priore conjunctione Eremitarum Tusciæ, inter quos degebant, exemerat; ita jam ejus consensu impetrato, permitterentur ab hac consociatione universali liberi, sub proprio Generali secundum suas institutiones in solito habitu remanere. Annuit postulationi eorum Pontifex Alexander data sequente Bulla, quam post Sampsonem Haium referunt Chrysostomus Henriquez inter privilegia Guilielmitarum num. 3. Joannas Marquez cap. 13 Originum Augustinarum § 14, Gabriel Pennetus lib. 1. Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cap. 46, Ascanius Tamburinus tomo 2 de Jure Abbatum disp. 24 quæst. 4 numer. 37 et Aubertus Miræus lib. 2 Originum Monasticarum cap. 15 atque ita habet: Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis, Generali et aliis Prioribus ac Fratribus Ordinis S. Guilielmi, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet olim, pro unione facienda inter vos et alios Eremitas tunc Ordinum diversorum, fueritis ad præsentiam nostram citati; quieti tamen et saluti vestræ paterno providentes affectu, præsentium vobis tenore concedimus, ut sub Regula S. Benedicti secundum institutiones S. Guilielmi remanere in solito habitu libere valeatis, nullis obstantibus litteris, fgratiis vel privilegiis a Sede Apostolica in contrarium impetratis, vel impetrandis imposterum. Nulli ergo etc. Datum Anagniæ xi Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno II, forte III aut IV, tum propter Bullam tertiam de generali unione Ricardo Cardinali anno III Pontificatus, IV Kalendas Aprilis, missam, tum propter monasteria, quæ ob mandatum Pontificium in Germania, Bohemia atque Hungaria, ab ordine S. Guilielmi ad Augustinianos transierant, ut infra dicetur ex Bulla Clementis IV supra indicata: in qua pars hujus Bullæ inscritur his verbis: Postmodum Alexander IV vestræ volens providere quieti, vobis Apostolica auctoritate concessit, ut sub Regula B. Benedicti secundum institutionem B. Guilielmi possetis in habitu solito licite remanere, non obstantibus etc. quæ deinde in eadem Bulla a Stephano Cardinale repetuntur.
23 Idem Alexander IV anno v Pontificatus Ordines S. Augustini et S. Guilielmi ut diversos nominat in Bulla Generali et Provincialibus Ministris et Fratribus Minoribus data, in Bullario Augustiniano num. 29 eademque num. 33 repetitur Ordini Prædicatorum concessa, incipituque, Quanto præclara Ordinis vestri religio: in qua hæc scribit: Sane dudum vestris supplicationibus inclinati, universis Prioribus et Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini et S. Guilielmi auctoritate litterarum nostrarum inhibuisse meminimus, ne aliquos Ordinis vestri Fratres professos in Ordine suo recipere vel retinere præsumant. Dein quia aliquot monasteria Guilielmitarum ob consociationem priorem se Ordini Augustiniano subjecerant, idem Alexander IV absque Capituli generalis assensu id imposterum fieri prohibuit, ut liquet ex Bulla inter Privilegia Eremitarum S. Guilielmi a Chrysostomo Henriquez num. 5 relata, quæ ita habet: Alexander Episcopus... dilectis filiis Generali et aliis Prioribus et Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi.... Quanto contemplationi divinæ vacatis, devote Domino famulando, tanto quieti vestræ paterna volentes imposterum sollicitudine providere, auctoritate præsentium districte inhibemus, ne aliqui Fratres vestri Ordinis aliquas domos ipsius alteri Ordini præsumant submittere, absque consensu Capituli vestri generalis. Nulli ergo etc. Datum Anagniæ, xi Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno VI, Christi CICCLX. Eodem anno, III Nonas Julii, Idem Alexander IV dilectis filiis Priori et Fratribus Eremitis eremi Rubei-montis, Ordinis S. Guilielmi, Parisiensis diocesis, dedit privilegium accipiendi eleemosynas, tum ex bonis male et injuste acquisitis, dummodo II, quibus restitutio fieri debet, non reperiantur, tum etiam ex redemptionibus votorum, Jerosolymitano excepto: quam bullam idem Henriquez edidit num. 4. Migrasse postea Guilielmitas ex eremo Rubei-montis in urbem Parisiensem supra diximus.
24 Altera erat congregatio Ordinis S. Guilielmi sub proprio ante Generali constituta, de Monte-Fabali dicta, atque in prædicta conjunctione comprehensa: sed quid ea in hac immutatione præstiterit, nusquam legimus. Herrera in Alphabeto Augustiniano suspicatur cum aliis Guilielmitarum domibus ab unione resiliisse. quos sub iisdem Generalibus, qui in Stabulo-Rodis ad S. Guilielmum residebant, deinceps vixisse arbitramur. Fuerunt autem Generales Guilielmus anno IX, Lambertus anno LXIX, Mârcus anno LXXVI ejusdem seculi XIII, sub cujus finem obit Reynerus Generalis. Horum forte exemplo Fratres eremi de Brictinis, qui alteram ex dictis Congregationibus faciebant, conati sunt ab ea obedientia recedere, jam pridem sub proprio Generali secundum Regulam S. Augustini viventes, quos idem Alexander Papa Nonis Julii, anno Pontificatus VI, Christi CICCLX, et Urbanus IV Nonis Maii, anno Pontificatus 1, Christi CICCLXII, ad alium Ordinem recedere prohiuerunt, eisdem verbis Bullarum, quæ incipiunt: Solet annuere Sedes Apostolica. Quæ aliaque Bullæ in favorem reliquarum Congregationum sub eodem Generali persistentium ab Alexander datae referuntur in Bullario Augustiniano: ubi et num. 29 conventus S. Bartholomæi de Gestinga in diœcesi Grossetana, ab Ordine S. Benedicti transfertur ad Eremitas Augustinianos, executione commissa Ricardo Cardinali, cui Bulla ea inscribitur, data IV Idus Aprilis anno Pontificatus IV, Chr. MCCLXII, hoc exordio. Sic Ordo Fratrum Eremitarum S. Augustini a suis primordiis etc. Josephus Pamphilus in Chronico Ordinis Augustiniani plures ad eam consociationem compulsas ab Alexander IV Congregationes enumerat, ut Eremitarum Vallis-Hirsutæ, de Pœnitentia Jesu Christi, Turris-palmarum S. Augustini, Centumcellis sanctæ Trinitatis in Tuscia, S. Mariæ de Lupocavo Lucensis diœcesis, S. Mariæ de Murceto Pisanæ diœcesis, et S. Jacobi de Monilio Lucensis diœcesis. Pamphilum describunt Maurolycus, Tamburinus, alique. Jordanus de Saxonia Fratres de Pœnitentia Jesu Christi, Saccitas dictos solum adjungit loco supra indicato. Sed nec illud Bullæ Pontificiæ congruit. Aliquot loca Tusciæ antea sub Regula S. Augustini ab Innocentio IV fuerant confirmata, ut supra de monasterio S. Mariæ de Murceto ex ejusdem Pontificis Bulla probatum est, et infra dicetur de monasterio S. Mariæ de Lupocavo. At Fratres de Saccis alios fuisse a Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini discimus ex testamento S. Ludovici Regis Francorum facto anno CICCLXIX.
§ V. Privilegia Guilielmitis ab Urbano IV et Clemente IV concessa. Controversia hos inter et Augustinianos sedata.
25 Urbanus IV post obitum Alexandri IV Pontifex creatus XIX Augusti, anno CICCLXI, utrique Ordini Eremitarum et S. Augustini et S. Guilielmi varia privilegia concessit. De iis Bullas novem suo Ordini datas profert Laurentius Empoli in Bullario Augustiano, et quidem primo anno Pontificatus ejus impetratas, excepta forte ultima, cui tempus, quo data est, non apponitur. In hac privilegia generalia cum suis immunitatibus et gratiis indulgentur Fratribus Eremitis in regno Hungariæ degentibus, verbis Bullæ saxpius indicatis, cujus exordium est, Religiosam vitam elegentibus etc. quasi hi ab aliis sejuncti proprium haberent Generalem, quo obennte possint novum juzta Regulam S. Augustini eligere. Verum, ut mox constabit, Lanfranci successor Guido tempore Clementis IV præsuit æque Eremitis in Hungaria et reliquis Ultramontanis partibus in Alemannia degentibus, quam Cisalpinis Italis et Siculis. Inter alia privilegia sacultas Augustinianis confirmatur contra desertores et apostatas Ordinis: utque contra eos necessarium auxilium conferatur, Archiepiscopis, Episcopis aliisque viris ecclesiasticis in dignitate constitutis Pontificium mandatum imponitur: dum scilicet Congregationes Eremitarum de Brictinis, et B. Joannis Boni cum reliquis Eremitis Ordinis S. Augustini in unum religionis corpus sub eodem Generali conjuncti, longiore usu mutua consuetudine assuescerent.
26 Idem Urbanus Papa, quod intelligeret post decretum Alexandri iv, reddita Eremitis S. Guilielmi priore libertate secundum institutionem S. Guilielmi et regulam S. Benedicti vivendi, quosdam tamen Guilielmitas ad Ordinem Augustinianum transiisse, et quædam monasteria Guilielmitarum ab ipsis Augustinianis occupata suisse, in favorem Ordinis Guilielmitarum concessit sequentem Bullam, relatam a Sampsone Haio, Chrysostomo Henriquez inter Privilegia horum Eremitarum num. 6 et in Apologetico cap. 9 et cap. 7 Vitæ, uti et Miræo lib. 2 Originum Monasticarum cap. 13. Urbanus Episcopus... Generali ceterisque Prioribus et Fratribus Ordinis S. Guilielmi salutem... Præclara Ordinis vestri expetunt merita, ut in his, quæ animarum fructum pariunt et eumdem Ordinem ab infamiæ macula reddunt tutum, Apostolicam Sedem vobis inveniatis propitiam et benignam. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod, licet vos Ordinis S. Benedicti regulari observantie adstricti sitis; nonnulli tamen ex vobis, assumpta audacia, quod sub leviori pugna de antiqui hostis versutiis facilius triumphabunt, humanæ fragilitatis seducti consilio, ad mitioris observantiam Ordinis aspirantes, ad Ordinem Fratrum eremitarum Ordinis S. Augustini proprio motu se transferre præsumpserunt, in vestrum et Ordinis vestri dispendium, animarum suarum periculum, et scandalum plurimorum. Quare super hoc præfatæ Sedis providentiam suppliciter implorastis. Nos igitur piis vestris supplicationibus annuentes, ne quis postquam in Ordine vestro votum professionis emiserit, ad præfatum Ordinem eremitarum absque prædictæ Sedis licentia speciali se transferre valeat, auctoritate præsentium inhibemus; decernentes irritum et inane quidquid contra tenorem præsentium ab aliquo contigerit attentari. Datum apud Urbem-veterem, x Kalend. Febr. Pontificatus nostri anno II, Christi cicccl. xni.
27 Ob hac decreta Pontificia angore scrupulisque, torquebantur conscientiæ multorum, qui cum integris monasteriis nuper ab institutione S. Guilielmi ad regulam S. Augustini transierant. Aliquorum animis quietem allaturus Leo Episcopus Ratisponensis vulgatum a Marquez cap. 13 § 13, Crusenio par. 3 cap. 2, et Herrera in Alphabeto August. pag. 412, edidit diploma his verbis: Universitatem vestram volunus non latere, quod in nostra præsentia constitutis Fratribus, videlicet Guidene Priore Provinciale S. Augustini ex una parte, ac Fratribus S. Guilielmi de Semanshausem et de Schontall nostrae diœcesis ex altera, dum inter ipsos de unione olim celebrata, per venerabilem D. Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem, quem tali negotio fel. rec. Alexander Papa præfecerat, vitæ suæ quæstio verteretur. Nos visis utriusque partis litteris cum diligenti examinatione adjudicavimus Fratrum S. Augustini authentica litteris partis contrariæ prævalere, ipsis Fatribus S. Guilielmi nostrae diœcesis dando consilium et favorem, ut se submitterent unioni, et quod hoc facere valent salvis conscientiis, nostro judicio præsentibus Fratribus Prædicatoribus et Minoribus, super hac quæstione vocatis, sumus publice protestati. Ne igitur prædicti Fratres S. Guilielmi talem unionem subiisse animi levitate, possent ab aliquibus imposterum indicari, sed quodammodo inviti et coacti, ad petitionem utriusque partis præsens scriptum sigilli nostri munimine roboratum ipsis in testimonium duximus concedendum. Dat. Ratis-Bonæ anno Domini cicccl. xni, indict. vi, vi Idus Februarii.
28 At reclamatum est a Generale, Prioribus, aliisque Ordinis S. Guilielmi Eremitis, atque implorata sententia Summi Pontificis, qua, quid faciendum in hac lite esset, promuntiaret. Conquerebantur autem sibi a Generale, Prioribus et Fratribus Eremitis S. Augustini ablatas domos de Porta S. Mariæ de Ibiseborne Maguntinensis diœcesis, de Corona S. Mariæ de Fuvisene Constantiensis diœcesis: de Semninkuse, de Valle-speciosa (quæ supra in diplomate Leonis Episcopi Ratisponensis de Semanshausem et de Schontall appellantur) Ratisponensis diœcesis: de Mindelhan Augustensis dioce. vallis S. Joannis de Pinonia, de insula S. Mariæ Pragensis diœ. de Lixtin Caninensis diœ. et quasdam alias domos Ordinis S. Guilielmi cum Fratribus domorum ipsarum Alamanniæ et Ungariæ regnorum, ut traditur in narrative inserta Bullæ Clementis iv Papæ, cujus exordium est. Ea quæ judicio vel concordia terminantur, relatæ ab Ascanio Tamburino tomo 2 de jure Abbatum disp. 24 quæst. 3 num. 34. Joanne Marquez cap. 13 § 14, et Chrysostomo Henriquez inter Privilegia num. 7 et cap. 18 Apologetici, ac 7 Vitæ. Hic autem Clemens iv Ecclesiam regebat, in locum defuncti Urbani iv, creatus v Februarii anno CICCCL. XV. Quo eodem anno traditur Lanfranco vita functo successisse apud Eremitas Augustinianos Guido II Generalis: sub quo et Guilielmo Generale Ordinis Guilielmitarum lis illa sopita est, primum coram Jacobo Sabello S. Mariæ in Cosmedin Diacono Cardinale diu multumque discussa, et postea de voluntate Ricardi S. Angeli Diaconi Cardinalis, cui Ordinis Eremitarum S. Augustini protectio commissa erat, definita a Stephano Hungaro Episcopo Cardinale Prænestino, Protectore Ordinis S. Guilielmi: cujus sententia in memorata bulla Clementis iv refertur his verbis.
29 Nos itaque a patribus accepto hujusmodi compromisso, et a sanctissimo Patra, Domino nostro, Clemente Papa iv, obtento vivæ vocis oraculo, consensu et licencia ordinandi, statuendi, definiendi super his prout nobis expeditius videretur, ac etiam arbitraria potestate nobis a partibus ipsis concessa, ordinamus, dicimus, statuimus, et providemus et arbitramur quod prædictæ domus de porta S. Mariæ de Ibisiborne, et de Corona S. Mariæ, nec non et si quæ aliæ sunt in regionibus diversis (exceptis prædictis regnis Alamanniæ et Ungariæ) cum ipsorum Fratribus, eorumdemque possessionibus et juribus ad dictum Ordinem S. Guilielmi totaliter redeant, et sub regula S. Benedicti, secundum institutionem B. Guilielmi remaneant in habitu solito, antequam transirent ad S. Augustini Ordinem supradictum. Quas domos cum juribus et pertinentiis snis, eidem Priori Generali Ordinis S. Guilielmi submittimus, easque ad Ordinem S. Guilielmi supradictum sententialiter laudamus et decernimus omni tempore pertinere... Relique vero domus prædictæ, et omnes aliæ domus, quæ de prædicto Ordine S. Guilielmi ad prædictorum Eremitarum Ordinem S. Augustini in prædictis regnis Alamanniæ et Ungariæ transierunt, cum ipsarum Fratribus et juribus, bonis mobilibus et immobilibus, et pertinentiis universis permaneant in prædicto Ordine S. Augustini pacifice et quiete, et eas decernimus et arbitramur ad eumdem Ordinem S. Augustini omni tempore pertinere, supra dictis Generali aliisque Prioribus et Fratribus S. Guilielmi Ordinis perpetuum silentium imponendo...
A Pronuntiatum anno nativitatis Domini CIODCLXVI Indict, viii, die ultimamensis Julii, Pontificatus Domini Clementis Papæ IV anno II, quo eodem anno bulla Clementis Papæ, cui ea sententia includitur, data est IV Kalend. Septemb.
30 Hæc pauca sufficiant excerpta ex longissima Bulla pacificationis inter utrumque Ordinem Eremitarum SS. Augustini et Guilielmi: quam mirum est in Bullario Augustiniano non extare, cum ad Ordinis notitiam non minus necessaria sit, quam quæ ab eodem Clemente IV impetratæ referuntur, quibus immunitates et privilegia ab decessoribus Pontificibus concessa, fere eadem repetuntur. At Bullam eam cum Joanne Marquez agnovit Herrera in Alphabeto Augustiniano, ubi monasteria Guilielmitarum ad Augustinianos translata, atque in hac Ordinum concordia illis permissa refert: ex quibus est Insula B. Mariæ in Bohemia, postea a S. Benigna cognominata, ob sacrum hujus Sanctæ corpus huic monasterio anno Chr. CICCCCXXVII donatum. Quod autem Georgius Bartholomæus Pontanus lib. 1 Bohemiæ sacræ tradat monasterium illud ab Ulrico a Waldeck anno CICCCLXII extructum esse Eremitis Ordinis S. Augustini, recte corrigit Herrera, illud vi Unionis Alexandri IV ex domibus Guilielmitarum Ordinis S. Augustini accessisse; quod indicato anno potuit contigisse, quem annum Pontanus annumque extructi monasterii confudit. Aliud est Pinoniense monasterium, sive Vallis S. Joannis de Pinonia, alius Binonia, et Pivonia: quod item Pontanus lib. 2 Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini erectum tradit a Bretislao Bohemorum Duce, et ab Episcopo Severo Bohemorum Apostolo consecratum circa annum CIXCL, quæ magis intricata sunt. An perperam iis et personis et temporibus, attributa sunt, quæ post ducentos circiter annos cum Guilielmitæ in eis regionibus slorerent, potius videntur peracta esse? Tertium est monasterium Mindelhamense in Suevia septem Suevicis milliaribus Augusta distans: quod eodem errore Martinus Crusius in Annalibus Suevicis par 3. lib. 2, cap. 12 et ex MSS. tractatibus Bruschii scribit fundatum esse Ordini Guilielmitarum anno CICCCLX. quo ab illis ad Augustinianos est translatum; qui dolent illud hoc tempore ab hæreticis possideri. Alterius de Lixtin memoria hoc tempore desiit, et diecesis Caninensis, in qua illud situm fuisse dicitur, est forte Caminensis in Pomerania, regione Germaniæ ad mare Balthicum, jugo hæreticorum jam pridem oppressa, aut potius Canadiensis in Hungaria Transdanubiana, cujus Sedis Episcopus et Martyr S. Gerardus colitur XXIV Septembris: ubi Turcicus domi natus cum religione Christiana sustulit memoriam monasteriorum antiquorum. Alia duo monasteria tum a Guilielmitis ad Augustinianos translata in horum potestate permanserunt, indicantibus et volentibus Leone Episcopo Ratisponensi, in cujus diecesi sunt, et Stephano Cardinale Prænestino. Horum alterum est Semanshusium in inferiore Bavaria, cujus erectionis litteras XII Kalendas Maias anno CICCCLV scriptas, quibus donatur congregationi Eremitarum S. Guilielmi se in eo conventu vidisse testis est Milensius apud Herreram; ubi pro Guilielmitis substituit Augustinianos Joannes Aventinus lib. 7 Annalium Boiorum, quasi ipsis primo fuisset constructum. Alterum est monasterium Vallis-Speciosæ, vulgo Schontall, in Palatinatu Bavariæ versus Bohemiam situm, ad quem conventum aliosque Alamanniæ, Boemiæ, ac vicinarum ditionum Divum Guilielmum pervenisse tradunt supra memorata Ordinis S: Augustini antiqua Officia lect. 7: de quibus recte pronuntiat Herreral, quæ nulli fundamento innixa, omittenda esse. De monasteriis Ordini Guilielmitarum restitutis mox agemus.
§ VI. Privilegia Guilielmitarum in Synodo Basileensi confirmata. Domus et monasteria Ordinis.
31 Non defuerunt subsecutis temporibus Pontifices atque Imperatores, alique Reges et Principes, qui Ordinem Eremitarum S. Guilielmi suo favore ac patrocinio protegerent, illique, immunitates, gratias, aliaque privilegia concederent, ac varias elargirentur possessionesquæ omnia patres Synodi Basileensis anno CICCCCXXXV ad horum Guilielmitarum petitionem confirmarunt, hac Bulla edita a Sampsone Haio et Chrysostomo Henriquez inter privilegia ordinis num. 8. Sacrosancta generalis Synodus in Spiritu sancto legitime congregata, scilicet universalem Ecclesiam repræsentans, dilectis Ecclesiæ fliii, Generali, Provincialibus, Prioribus et Fratribus ac Conventibus monasteriorum Ordini S. Guilielmi per Alamanniam, Franciam et Italiam, ac alias ubilibet constitutis, Salutem et Omnipotentis Dei benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor nequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti Ecclesiæ fliii vestris justis supplicationibus grato occurrentes assensu, decimas, redditus, census, terras, villas, possessiones, prata, et alia bona ad dicta monasteria vestra spectantia, omnesque libertates et immunitates a Romanis Pontificibus et Imperatoribus, vel privilegia sive indulgentias vobis et dictis monasteriis vestris indultas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis et monasteriis vestris concessas, sicut ea omnia juste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eisdem monasteriis auctoritate nostra confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Basileæ IV Nonas Septemb. anno a Nativitate Domini CICCCCXXV.
32 Quæ vero in memoratis in ea provinciis illo Christi seculo extiterunt Ordinis Eremitarum S. Guilielmi monasteria, hic subjungimus, ex codice MS. monasterii Alostania Petro Silvio Priore Guilielmitarum nuper cum Vita S. Guilielmi excusa. Est autem prima provincia Tusciæ, ubi hic ordo exortus est, in qua sequentes domus seu monasteria numerantur.
Stabulum-Rodis juxta Castellionem Piscariæ prima domus, vulgo tunc ad S. Guilielmum dicta, et sedes Generalium. De ejus situ supra egimus, infra de varia ejus destructione et restauratione acturi.
Monasterium S. Quiritii de Pambolonia. Monasterium de Phango prope Castellionem. Monasterium de Athorona juxta S. Cassianum. Monasterium S. Lituardi. Monasterium S. Francisci de Campania. Abbatia S. Antonii juxta Castellum novum, quæ agnominatur Castrum Abbatis. Hanc Abbatiam extruxit et dotavit Carolus Magnus. Huic videtur Bulla a Gregorio IX anno CICCCCXX data, de qua supra num. 11 egimus. Quod autem a Carolo Magno extructa et dotata dicatur, supra § 1 ante Acta resutavimus. Monasterium de Aquæ-ortu. Monasterium de Cylo. Monasterium S. Leonardi in Aquæ dente, quod appellatur Mancipalus. Monasterium S. Juvenalis de Urbe-veteri. Monasterium S. Joannis de Aigentola. Monasterium S. Salvatoris de S. Balbina Romæ. Monasterium S. Pauli de Albano ultra Romam, et est in Comendis. Monasterium S. Amati. Monasterium S. Petri de Palubrio ultra Romam. Fuerunt in eadem Provincia sequentes Præposituræ.
A Præpositura de Castellione Piscaliæ cum cura. cum variis præposituris,
Præpositura de Castello plano sine cura. Præpositura de Grosseto sine cura. Præpositura de Campania sine cura. Præpositura de Buriano cum cura. Præpositura de Bolseno sine cura. Præpositura de Plumbino cum cura. Præpositura de Rochastrata cum cura. Præpositura Montis-latronum sine cura. Fræpositura Montis Veneris sine cura. Præpositura Archidociæ cum cura. Præpositura S. Angeli juxta Campagnaticum cum cura. Præpositura Montis-Piscalis cum cura. in provincia Alamanniæ,
33 Secunda Provincia est ALAMANNIÆ, in qua hæc monasteria et domus recensentur.
Domus Vallis-Comitis, dicta Stella-Mariæ, juxta villagium de Obereeth ultra Uriborch. Domus de Uriborch, dicta Cella Mariæ. Domus de Porta Mariæ juxta Cruishoute, citra Hagonobiam, supra in Bulla Clementis iv dicta de Ibiseborne, Maguntinensis diæcesis, cum sequenti ab Augustinianis reddita anno CDCCLXVI.
Domus de Corona Mariæ in eadem Bulla dicta de
B Fuvisene, Constantiensis diæcesis.
Domus de Mylenbach. Domus de Clyngenobia. Domus de Mentenborne. Domus de Hagenobia. Domus Vallis Mariæ extra Hagenobiam. Domus de Meveghem in Suevia. Domus de Maguntia. Domus de Argentina.
Domus Vallis Principum Wynsbach juxta Bachracum.
Domus de Wormacia in vico Judæorum.
Domus de Witsenborna.
Domus de Spira extra portam S. Marci.
Monasterium monialium Vallis Virginum prope Lymborch.
Grangiæ Agla et Fons Mariæ, annexæ domui de Argentina.
34 Tertia Provincia est FRANCIÆ, quæ aliis Franciæ et Belgicæ, Miræo etiam Galliæ Belgicæ est, qui catalogum monasteriorum ejus ex codice Beverensi edidit lib. 2 Originum Monasticarum cap. 17, atque ex eo recudit Chrysostomus Henriquez in fasciculo Sanctorum Cisterciensium sub finem Vitæ S. Guilielmi. Floret autem Ordo vel maxime in hac Provincia, in qua hæc numerantur monasteria.
Domus dicta Porta-cooli extra Buscumducis incepta anno CDCCV, aut rectius secundum codicem Beverensem anno CDCCLXV. Hujus monachi a prædio suburbano Baselduncani dicti, ob bellum Gelricum temporibus Caroli v migrarunt in urbem, ex qua eos cum religione orthodoxa anno CDCCCXIX Mars Batavus expulit. Portæ cooli mentio fit lectione 7 antiquati Officii et statuitur in Alamannia, id est Saxonia, in nemore quam invisisse dicitur S. Guilielmus. Verum sive de hac sive alia Domo mentio fiat, fabulosam cam narrationem supra rejecimus.
Domus de Wastina juxta Bieruliet, incepta anno CDCCLXIX, quæ locis illis anno CDCCCLXXVII submersis, Brugas translata est anno CDCDXXX, et vocatur Vallis S. Antonii.
Domus de Barnaphay in Arduenna silva, incepta anno CDCCLXIX.
Domus Pratum Mariæ dicta, inchoata etiam anno CDCCLXIX.
Domus Paradisi juxta Duram, incepta anno CDCCLV: aliis anno CDCCLII. In hujus ecclesia diu servatum fuit sacrum caput S. Guilielmi, ut infra dicetur, ubi de ejus eversione agemus.
Domus de Walincuria, inchoata anno CDCCLV in D Comitatu Namurcensi.
Domus de Nova-terra, incepta anno CDCCLVI, post bellis destructa, translata est in Oudezeele anno CDCCCCLXVII, deinde in Peene anno CDCCCCLXXVIII, et intitulatur Nazareth. Sunt ea loca in agro Casletano apud Flandros Occidentales.
Domus Montis-rubei extra Parisios, fundata anno CDCCLXVI, (imo potius circa annum CDCCLVI) translata Parisios CDCCCXVII in locum Alborum Mantellorum. De ea Domo egimus supra § 6 ante Vitam.
Domus S. Ursmari extra Alostum, incepta anno CDCCLXVIII, postea per bella destructa, intra oppidum translata est anno CDCCCLXXX.
Domus S. Catharinæ extra Nivellam, incepta anno CDCCLXX.
Domus de Hubergis, qua Antverpia Bergas ad Zomam itur, incepta anno CDCCLXXVIII.
Domus de Motta extra Leodium, inchoata anno CDCCLXXXI.
Domus Paludis Comitis, vulgo Grevenbruick in Ducatu Juliacensi, inchoata anno CDCCLXXXI.
Domus sanctæ Trinitatis in Bevere inchoata anno CDCCCCLXX, duobus milliaribus Belgicis Antverpia in Wasiana ditione trans Scaldim.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.