Clebratur S. Petri Galatæ, in Græcorum Menæis, 1 Februarii, memoria cum illustri elogio. Vitam ejus scripsit Theodoretus in religiosa historia cap. 9 qui et illius ita meminit in Ecclesiastica historia libro 4, cap. 23. Quin etiam mons maximæ urbi (Antiochiæ) vicinus, prati instar renidebat. In hoc enituit Petrus Galata etc. Eadem habet Nicephorus lib. 41, cap. 41. Vitam ex Theodoreto hic damus, ex versione Gentiani Herveti, obiter emendatam ex Jacobi Sirmondi nostri, haud paullo accuratiore, interpretatione. Alius Petrus et gente Galata, et profesione monachus, colitur IX Octobris, sed cccc annis posterior; quippe qui sub Theophilo Imp. vixerit, atque ad Basilii pervenerit imperium. De eo Menæa.
De Gallis quidem audimus qui sunt in Europa ad Occidentem. Scimus autem eos quoque qui sunt in Asia, ab illis orundi, qui sedes fixerunt propter Pontum Euxinum. a Ex iis germinavit B. Petrus, atque adeo terque quaterque beatus. Septem autem annis, ut aiunt, postquam natus est, a parentibus, educatus, consumpsit totam reliquam vitam in philosophia certaminibus. Dicitur autem obiisse, cum vixisset nonaginta et novem annos. Eum ergo qui nonaginta et duos annos decertavit, et noctu diuque semper victor evasit, quis pro dignitate laudaverit? Quaenam autem lingua suffecerit ad ejus narrandas res præclare et ex virtute gestas, in pueritia et adolescentia, in virili et in ingravescente rætate, et in extrema senectute? Quis illum sudorem mensus fuerit? Quis luctas, quæ in tanto tempore factæ sunt, enumeravit? Quaenam autem oratio consequi potuerit vel femina ab eo dejecta, vel collectos manipulos? Quis est adeo magna et excelsa mente præditus, ut possit perfecte intueri facultates et copias collectas ex præclara mercatura? Scio rerum illius gestarum vastum pelagus, et ideo vereor accedere ad narrandam historiam, ne obruatur oratio. Quamobrem ambulabo propter littus, et maris quæ continenti proxima sunt admirabor et enarrabo, profundum autem relinquam ei qui, ut divina dicit Scriptura, scrutatur profunda, et occulta cognoscit.
2 Hic ergo primo tempore certavit in Galatia: illine videndi gratia venit in Palæstinam, ut, cum vidisset loca quæ susceperunt salutares passiones, in his Deum qui servavit adoraret; non ut qui loco circumscribatur, (sciebat enim ejus naturam non posse circumscribi) sed ut pasceret oculos spectaculo eorum quæ desiderantur; nec sola animæ vis, qua contemplatur, absque visu, spiritali alimento per fidem frueretur. Iis enim qui amore aliquem prosequuntur est a natura insitum, ut non ex solo ejus aspectu capiant voluptatem, sed et domum et vestes et calceos contemplentur cum magna lætitia. Tali in sponsum amore prædita sponsa, quæ desiderabat in Cantico canticorum, clamabat, dicens: Sicut malus in lignis silvæ, ita patruelis meus in medio filiorum. In umbra ejus desideravi et sedi, et fructus ejus dulcis in gutture meo. Nihil ergo absurdum et alienum fecit hic homo divinus, qui in sponsum quidem eumdem accepit amorem, iisdem autem verbis usus est quibus sponsa: Vulneratus sum ego, clamabat, ab amore. Cum autem desiderasset contemplari sponsi quamdam veluti umbram, abiit visurus loca ex quibus scaturierunt fontes omnibus hominibus salutares.
3 Cum ergo quæ desiderabat ei frui licuisset, profectus quidem est Antiochiam: cum autem vidisset civitatis pietatem ac religionem, externam regionem patriæ suæ prætulit, civesexistimans non contribules et cognatos, sed eos qui erant ejusdem cum ipso sententiæ; et in fide socii, et trahebant idem jugum pietatis ac religionis. Cum illic autem morari placuisset, non extendit tabernaculum, non fixit tugurium, non excitavit domunculam, sed totum tempus transegit in alieno sepulcro.b Hoc vero tabulatum habebat, et septum prominens, cui conjunctæ scalæ eos excipiebant qui volebant ascendere. In eo permansit inclusus longissimo tempore, aquam quidemc frigidam bibens, solo autem pane vescens, idque non quotidie, sed uno quidem manens jejunus, postridie autem ea sumens. dæmoniacum liberat, et secum reinet:
4 Cum autem quidam insaniens, et furore percitus, et maligni dæmonis plenus operatione, ad eum venisset, eum quidem mundavit, deprecatus, et ab illo diabolico furore liberavit. Cum vero nollet abire, sed obsecrasset, ut proilla curatione ei rependere ministerium liceret, eum admisit ut secum habitaret. Eum ego et novi, et memini miraculi, et vidi mercedem curationis, etaudivi sermonem, quem de me habuerunt. Dicebat enim Daniel (erat enim hoc illi nomen) me quoque præclari ministerii hujus futurum socium. Vir autem ille divinus non est assensus ut hoc fleret, parentum meorum in me amorem considerans; sæpe autem me genibus impositum uva aluit et pane. Nam cum mater fecisset periculum spiritalis ejus gratiæ, jussit me semel in hebdomada decerpere illius benedictionem.
5 Ejus autem habuit notitiam hac de causa: Morbus, qui ei in alterum ex oculis incubuerat, visus est medicinæ superare scientiam: nihil enim erat aut scriptum a veteribus, aut inventum ab iis qui fuere posterius, quod non morbo fuerit adhibitum. Postquam autem omnia probavit, et ostendit nullam afferre utilitatem, venit quædam ei familiaris, quæ divinum virum ostendebat, et ab eo factum docebat miraculum. Dicebat enim; uxorem ejus qui eo tempore tenebat clavum Orientis administrationis (erat autem is Pergamus) cum ea in hunc morbum incidisset, eum ipsam curasse, cum deprecatione esset usus et Crucis signaculo.
6 Audivit mater, et ad divinum statim accurrit hominem: habebat autem inaures, catenas et torques, et alia aurea quæ sibi induerat, et vestem variam ex sericis filis contextam: nondum enim virtutem gustarat perfectiorem; florenti autem erat ætate, et mundum muliebrem gestabat ut adolescentula. Cum divinum ergo caput hæc aspexisset, nimii ornatus amoris primum morbum curavit, usus verbis talibus: Dic mihi, inquit, filia, (utar enim ejus voce, et non mutabo verbum sanctæ illius linguae) si quis pictor in arte bene exercitatus, aliquam pinisset imaginem, ut præcipit lex artis, et eam proposuisset videre volentibus, veniret autem aliquis alius, artem non sciens perfecte et accurate, temereque et inconsulte, ut sibi videtur, vellet contra pingere; deinde illam artificiosam reprehendens picturam, superciliis quidem et ciliis lineas adderet longiores, faciem autem efficeret albiorem, et genis rubrum adderet colorem; non tibi videtur prior ille pictor jure succensurus, quod et ars ejus probro esset et contumelia affecta, et eorum quibus opus non erat additamentum a manu indocta accepisset? Ergo universorum quoque, inquit, opificem, et nostræ naturæ effictorem et pictorem jure irasci credite, quod illam, quæ verbis explicari non potest, naturam et sapientiam accusetis inscitiæ. Non enim rubrum et album et nigrum colorem vobis infunderetis, si non existimaretis esse vobis opus hac additione. His autem corpus egeræ arbitrantes, imbecillitatis damnatis Creatorem. Sciendum est autem eum habere potestatem suæ voluntati justa symmetria respondentem. Omnia enim, ut ait David, quæ voluit Dominus fecit. Ejus autem quod est omnibus utile futurum curam gerens, non dat ea quæ damnum afferunt. Nolite ergo Dei corrumpere imaginem, neque tentetis ea addere quæ sapienter non dedit, neque hanc adulterinam excogitate pulcritudinem, quæ vel pudicis affert exitium, videntibus insidians.
7 Hæc audivit præstantissima et omni ex parte optima fæmina, et statim Petri reti fuit implicata, (piscabatur enim hic quoque similiter atque is qui idem quod ipse nomen habebat) pedesque tangens et vociferans, obsecravit ut curaret oculum. Is autem dicebat, se quidem esse hominem, et eamdem habere quam ipsa naturam; se autem peccatorum magnam gestare sarcinam, et ideo privatum esse ea quæ ad Deum habetur fiducia. Cum autem mater fleret et oraret, et diceret se non esse eum relicturam, nisi sanitatem assequeretur, dixit Deum esse horum curatorem, petitiones autem semper dare iis qui credunt. Dabit ergo, inquit, nunc quoque, non mihi donans gratiam, sed tuam fidem contemplans. Si eam ergo habes sinceram et veram, puramque et ab omni liberam dubitatione, jubens et medicos valere et medicamenta; a Deo datum sume hoc medicamentum. Hæc cum dixisset, manum imposuit oculo, et salutaris Crucis signo facto, morbum expulit. Illine domum reversa, cum et medicamentum abluisset, et omnem extrinsecus inductum abjecisset ornatum, ex legibus a medico satis vitam instituebat: neque varia veste induta, neque aureis monilibus exornata, idque cum esset ætate adhuc admodum juvenis; nata enim erat vigesimum tertium annum, necdum mater facta fuerat: cum enim septem alios annos vixisset, me peperit, qui fui ejus primus et solus foetus. Tantum fructum cepit ex magni Petri doctrina, et duplicem accepit curationem; et cum corpori quæreret medicinam, bonam quoque animæ sibi paravit habitudinem. Talia dicendo ille operabatur, et tam potens erat precando.
8 Cum ea autem aliquando adduxisset famulum coquum, qui a malo dæmone vexabatur, rogavit ut ei suum non negaret auxilium. Cum precatus autem esset vir divinus, jussit dæmoni, ut diceret caussam cur haberet potestatem in Dei creaturam. Ille autem, tamquam homicida aliquis vel murorum perfosor ac latro stans ante judicem, et jussus dicere quæ fecit, sic omnia est persecutus, ut qui præter consuetudinem cogeretur vera dicere: et dixit, Heliopoli ægrotasse quidem servi dominum; dominam autem conjugi, ut pote ægrotanti, assedisse; ancillas autem domus, in qua manebant, narrasse vitam monachorum, qui philosophabantur Antiochiæ, et quantas vires habeant adversus dæmones: et has quidem, utpote fuellas, ludo delectatas, dæmoniacas et insanas egisse; illum ipsum autem famulum monastica veste ex caprina pelle confecta indutum, illas monachorum ritu adjurasse. Cum hæc, inquit, flerent, ego stans pro foribus, superbaque illa et gloriosa, quæ de monachis dicebantur, non ferens, volui facere periculum de illa, quam illos habere juveniliter jactabant, potestate. Ea de causa relictis ancillis, in hunc me intrusi, volens scire quemadmodum expellere a monachis. Nunc autem, inquit, didici, nec ulla alia egeo experientia, mox autem te jubente exeo, hæc dicens, aufugit, fuit que liberatus famulus.
9 d Jam vero alium quoque rusticum cum matris quidem ejus mater, mea vero nutrix, adduxisset, rogabat adversarium vitii, ut ei opem ferret. Is autem rursus rogavit, et undenam esset, et a quonam accepisset potestatem in Dei creaturam. Ut autem silens ille non dedit responsum; oravit Petrus flexis genibus, Deumque est precatus, ut execrando illi dæmoni suorum famulorum ostenderet potentiam. Deinde rursus surrexit; ille autem rursus resistens, tacebat: et hæc facta sunt usque ad horam nonam. Postquam autem majore studio et magis vehementem Domino obtulit orationem, surgens dixit scelerato dæmoni: Non tibi imperat Petrus, sed Petri Deus: responde ergo, ut qui ab illius cogaris potentia. Reveritus est, et si sit impudens, perniciosus dæmon, Sancti lenitatem
Aac moderationem; et magna usus voce, clamavit: In monte quidem Amano versor. Cum autem vidissem hunc in via ex aliquo fonte aquam haurientem et bibentem, contendi hoc mihi sumere habitaculum. Sed egredere, inquit homo Dei, eo, qui pro orbe terrarum est crucifixus, hoc tibi imperante. Audivit ille, et fugit: et a furore liber nutrici redditus est agricola.
10 Cum alia autem hujusmodi innumerabilia possim de beata illa narrare anima, plurima prætermittam, pertimescens vulgi imbecillitatem: ad seipsos enim respicientes, fidem non habent divinorum virorum miraculis. Cum unum autem vel duo narravero, transibo ad alium athletam.
11 Erat quidam vir libidinosus, qui superioribus temporibus fuerat Dux militiæ. Puella autem quædam innupta, sed nubilis, quæ ejus suberat dominio, relicta matre et suis, fugit in quoddam gynæceum, in quo erat coetus athletarum. Decertant enim feminæ quoque similiter atque viri, et descendunt in stadium virtutis. Cum hujus fugam didicisset Dux militiæ, matrem flagris cecidit, et vinctam suspendit, nec eam prius emisit e vinculis, quam religiosarum mulierum ostendit habitaculum. Sua itaque usus rabie, illinc rapuit puellam, et domum suam reduxit; et speravit infelix, se suam expleturum libidinem. Sed qui magnis et malis tentationibus de Sara uxore Abrahæ tentavit Pharaonem, et pudicam mulierem conservavit intactam; et qui Sodomitas percussit cæcitate, qui eos qui erant incorporei, aggressi fuerant, tamquam hospites, insectari contumeliis, is cum hujus videndi virtutem percussisset cæcitate, effecit ut præda evaderet e manibus: et ipse quidem ingressus fuerat in thalamum; illa autem, quæ intus custodiebatur, mox exiit et evanuit ex oculis, et ad maxime expetendum pervenit habitaculum. e Sic cum didicisset stolidus, se non esse eam superaturum, quæ Deum sponsum elegisset, coactus est quiescere, eam quæ capta fuerat, et divina potestate evaserat, non amplius requirens.
12 Haec tempore procedente in gravem morbum inciderat; morbus autem erat cancer: cum mamilla autem inflatu dolor quoque crescebat. Sed magnum invocabat Petrum, cum dolor esset vehementissimus: et dicebat sacra illa voce in aures suas immissa, totum illum sopiri dolorem, et nullum exhine sensum sentire molestiæ. Ea de caussa eum accersens, frequentius accipiebat consolationem. Dicebat enim toto illo tempore illius præsentie, dolores omnino recedere. Sed illam quidam, cum sic decertasset, laudibus victoriam significantibus ex hac vita excedentem est prosecutus.
13 Rursus autem matrem meam, cum postquam me perperisset, esset in ipsis mortis foribus, a nutrice rogatus, veniens eripuit a mortis manibus. Ja- D cebat enim, ut aiunt, medicis quidem desperantibus, familiaribus autem deplorantibus, et finem expec- tantibus, clausis oculis, febre vehementi laborans, nullum ex notis agnoscens. Postquam autem venit qui apostolico et sermone dignatus fuerat et gratia. et Pax tibi, dixit, filia, (hæc enim erat ejus salutatio) dicitur protinus et cilia erexisse, et eum fixis oculis aspexisse, et benedictionis fructum postulasse. Post- moribundæ quam ululavit autem chorus fæminarum, ( animi precibus sub- venit:
14 Hujus quoque vestium superficies operata est similiter atque divinissimi Pauli. Hoc autem posui, non utens aliqua hyperbole, sed consentientem ha- bens dieto veritatem. Nam cum propriam zonam di- visisset in duas partes, (erat autem lata et longa, ex crasso lino contexta) hujus quidem dimidio suos lum- bos, altero vero meos cinxit. Hanc cum sæpe quidem mihi ægrotanti mater imposuisset, sæpe autem patri quoque, morbum exegit. Quinetiam ipsa quoque hoc medicamento sæpe usa est ad sanitatem. Multi autem ex notis quoque cum hoc didicissent, assidue ad fe- rendum ægrotis auxilium, hanc zonam accipiebant; et ubique illius gratiæ ostendebat operationem. Cum quidam sic eam accepisset, privavit eos qui donave- rant, in eos, qui ipsum beneficio affecerant, se in- gratum ostendens. Hoc modo suimus illo dono nudati.
15 Cum sic resplenduisset, et radiis Antiochiam moritur: illustrasset, abductus fuit a certaminibus, expectans coronam, quæ est reposita victoribus. Ego autem, eum invocat Theodoretus.
a Menha: παρὰ Γαλεταις τοις πρὸς τὴ 'Δυκύρς τραρεις απυδ Γαλατας, qui juxta Ancyram sunt, educatus.
b Græce: ὑπεράων δὲ ιτχεν οὐτος, χαι δρύραχτον τενα προβιδλη- μένον. Vertit Raderus: qui supra triplices cum procurrente septo cancellos habebat. Sirmondus: cujus pars superior prominens habebat tabularum.
c Hervetus calidam ait bibisse. Græce est: ὑδατι μεν ψχειὸ χρά- μενος.
d Ita vertit Sirmondus. Hervelus: matris quidem meæ mater, mea vero matertera. Græce: τῆς μντρὸς μέν ἡ μάτηρ, κυμ δὲ τιτθῆ.
e In Menxis tribuitur Sancto hæc ipsa Virginis liberatio.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.