Pauperum cura. Edessæ benedictio. Sepulturæ modus denuo præscriptus.
8 Ceterum quicumque patrum, et filiorum, ac fratrum, discipulorumque officio fungimini, a viri qui inhabitatis Edessam, ferte fructus justitiæ vestræ, quicumque mecum quodlibet pro indelebili vestra memoria statuistis ponere; ut ego ipse pretio his constituto, ac pretioso ex iis vase aliquo comparato, dignos opifices fructuosi vestri propositi conducam; dico autem pauperes et orphanos et viduas et egenos et peregrinos et nudos et famelicos, et cunctos labore ærumnaque confectos: ut vestrum salutis monumentum reddatur perfectum in regione viventium. Vobis enim continget in salutem, et mihi voluntaria merces computabitur propter consilium. Alia quippe est merces, quæ operibus, et alia, quæ verbis tribuitur. Major autem est, Fratres, qui dat, quam qui accipit; sicut et ab ipso Domino per Spiritum sanctum audistis. Quemadmodum igitur quilibet vestrum pro suæ voluntatis instituto voluerit, ita et expleatis. Recepi honorum gratiam, Fratres, et abundo. Adjuro porro vos, per Dominum nostrum Jesum Christum, carissimi, ut cuncta pauperibus distribuantur: satis enim superque mihi vestra est caritas; quoniam omnibus viribus ac modis me honorastis: et quamvis ego indignus sim, attamen qui honoratus est Deus, ipse superabundantem vobis mercedem retribuat. Et sicut sapientem Præceptorem dicentem audistis: Qui recipit Prophetam in nomine Prophetæ, mercedem Prophetæ accipiet. Ipse enim Christus munus vestrum perfectum accipiet: quoniam in spe, propter nomen ipsius, me ejusmodi honore affecistis.
9 Suscipiatur igitur munus vestrum, quemadmodum illud justi Noe, et illud antiqui Patris nostri Abraham susceptum est. Et benedicta vestra sit civitas, in qua habitatis. Ipse enim sapientum est civitas et mater Edessa: quæ quidem etiam palam atque manifeste ex ore Christi Domini benedicta est per suos discipulos, nostros vero Apostolos. Nam quando Rexb Abagarus,c qui hanc civitatem exstruxit, rogabat, ut sibi liceret excipere eum, qui peregrinus in terris apparuerat, Salvatorem, inquam, universorum et Dominum Christum, dicebat: Omnia audivi, quæ a te facta sunt, et quæcumque a reprobis et aspernantibus te Judæis passus es. Veni igitur huc, et nobiscum habita: habeo enim mihi civitatem hanc exiguam, quæ tibi et mihi sufficiet. Cujus etiam Fidem admiratus Dominus,d mittens eo per nuntios, perpetuo civitati illi benedixit, firmans ipsius fundamenta: benedictioque illa inhabitans,e in ea permanebit, donec Sanctuse cœlo apparebit Jesus Christus filius Dei, et Deus ex Deo. Nemo igitur vestrum a proposito deficiens, infructuosus recedat. Nam qui aliquid afferre decreverit, et illud deseruerit, injusti Ananiæ mortem patiatur; qui quidem sanctissimum Dei Spiritum tentare voluit, Apostolos vero latere; et reprehensus cecidit ante pedesipsorum.
10 Hæc porro me adhuc loquente, vir quidam ex illic adstantibus, valde illustris, ab immundo correptus spiritu, e vestigio ad lectum cecidit; et vociferans, volutabatur. Ipse autem dixi ad illum: O homo, quid a te factum sit, edicito. Et in verbi præcepto mox surgens ille, respondit: Attuleram; inquit, hoc nescio quod pretiosum indumentum, ut tecum deponeretur: at nos damnasti, vetans ornatiore te cultu sepeliri, quare copi mecum ipse ita reputare: Si nullo modo hisce vestibus indui velit, quid necesse est omnino vestem hanc proferre, ac prodere? quod si dari egentibus imperet, cum aliis rebus atque pecuniis abundemus, indigentibus distribuemus quantum
Atum opus erit. Respondens autem, dixi ad eum: Vade, et quod decrevisti, perfice. Cumque pro eo orassem, ac manus super ipsum imposuissem; sanatus est, et ab immundo spiritu liberatus.
11 Et denno dixi: Admoneo et interdico, ne quisquamg cereum mihi in exitu meo accendat ne ita æterno igne consumamini. Quid enim homini proderit gloria corruptibilis ignis, qui a proprio igne comburetur? nam quando formidabilissimus ille ignis apparebit, in eo, qui obnoxius illi erit, consumetur. Satis ergo mihi sit mei ipsius dolor: neque alia a vobis mihi poena superinducatur. Desinat ac cesset in me, Fratres, quoniam defecerunt in dolore dies mei, et ille me circumdedit laqueus, quem non prævideram; venitque inquisitor meus; et laqueis truculenter me divexantes, abducunt festinanterh satellites; trahuntque me in terram mortuorum, et in regionem, quam non novi. Rogo atque obsecro te, Salvator, Dux, et Creator meus, ne me affligens, miserum reddas et conterens me condemnes. Si enim digne, ea quæ a me gesta sunt, perscrutatus fueris undique ruina me circumdabit. Nam quando hæc omnia mea opera commemoro, intolerabilis timor ac tremor super me cadens conterit me: et gravi quodam horrore conficior, propter retributionum atque poenarum expectationem, quæ in illo cernuntur seculo; tremoreque corripior, et ferre nequeo. Et palam dentes mei concutiunt ac perturbant me, illic propter horribilem judicii sententiam stridentes atque dolentes.
12 Oro vos quoque, dilectissimi, ne cum aromatibus me sepeliatis. Non enim insipienti ac stulto conveniunt deliciae; sed neque gloria decet inglorium, neque alius boni odoris fumus eum, qui putredo est, et pulvis terræ. At date vaporationem fumi boni odoris in domo Domini, et me orationibus potius vestris comitamini, et aromata Deo offerte: me vero fletibus sepelite, in doloribus conceptum: et pro suavi odore, aromatibusque pellucentibus, vestris me orationibus atque deprecationibus adjuvate, obsecro, semper mei in ipsis memoriam facientes. Quid enim mortuo proderit suavis odor, jam sensu carenti? Vestra porro incensa adolete in domo Dei, ad gloriam et laudem ipsius; quoniam et ipse ibi inhabitat.
13 Cur porro corpus corruptioni obnoxium, illustri et inusitata veste involvis, quæ quidem istud haudquaquam incorruptum retinebit? Quare potius terrestre corpus matri ipsius terræ relinquito, quoniam ex ea sine spiritu ipsum sumptum est, et non consentanea est ipsi vana gloria. Virum autem inclytum ac gloriosum decent divitiæ, at pauperi humilitas convenit: et generosos quidem decet regnum, i infimis vero militiæ convenit consolatio, denuntians consolationis gratiam. Neque in vestris monumentis me usquam deposueritis: non enim loculi vestrorum monumentorum ex captivitatibus meis me rediment. Caussam vero ac rationem habeo, ut cum Deo meo habitem, inter peregrinos et advenas, quandoquidem et ego advena sum et peregrinus, sicut et illi. Cum iis ergo conjicite me: quoniam omnis caro, Fratres mei, ei adhæret, cujus est particeps; et quilibet homo suo gaudet simili atque consorte. In co-meterio igitur, ubi contrati jacent corde, ibi me deponite ac turnulate: ut quando Filius Dei venerit, et resurgere illos fecerit, atque reformarit cum eis me sanet, resuscitetque.
Edessa et Ædessa.
a Græce est: ἄνδρες οἱ γὰρ αιδεσσῶν ολούνες: viri Edessæam terram habitantes. Iterum infra nu. 9 αιδεσσα legitur, apud Plolemæum, Stephanum Byzantium, Suidam, et alios Ædessa.
b Græce est: Ἀγγαρος apud Euseb. Ἀγγαρος, errore (ut opinor) librarii pro Ἀθγαρος. plerumque alibi Abgarus, et Agabarus. Ejus ad Jesum Salvatorem, et Jesu ad ipsum epistolas ex lingua Syriaca in Græcam versas recitat Eusebius lib. 1 histor. Eccles. cap. 13 atque ex ipso Iaronius to. 1 ad an. Chr. 31, nu. 58 et seq. ubi ei de Jesu imagine non manu facta, ex antiquis PP. et historicis. De utrisque sæpe alibi mentionem facienus. Sunt illæ quidem epistolæ a S. Gelasio Papa apocryphæ declaratæ. quasi non hagiographæ, inquit Baronius, non tamen ut eas ab Ecclesia omnino proscribat, sicut nec complures alios libros, quos proxime recensuit.
c Græce est: ὁ ταύτεν ἄννειρας βασιλελα, qui hoc regnum excitavit Dicitur. Abgarus apud Eusebium, τῶν υπερ Εὐγράτην εὐνῶν ἐπισημότατα δουβατεύων populis ultra Euphratem preclarissime imperitans.
d Græce: περφας δι ἄγγελων αινωτων, εὐλέγνετω τὴν πόλω mittens per Angelos æternos, benedixit urbi, quibus verbis intelligi videtur Thaddæus, qui anno a Nativitate Christi 43 eo missus, Abagarum ab inveteralo morbo, manu imposita curavit, eumque et cives Christo adjunxit. At Vossius legisse videtur, δ' ἄγγελων, αινωτως εὐλέγνες per nuntios, æternum benedixit urbi. Quod fortassis ad Christi epistolam retulit, quam missam annotanit Christophorsonus δι Ἀνατον ταχυδρόμων per Ananiam cursorem.
e Huc spectant quæ Evagrius scribit lib. 4, cap. 26: quo pacto Cosroes Edessam obsidere constituerit, ratus ea se falsa esse convicturum, quæ de ea civitate omnium fidelium ore ac sermone celebrantur, nempe Edessam numquam ab hostibus subjugatum iri. Quæ res in epistola a Christo Deo nostro ab Abgarum scripta non ponitur illa quidem (uti studiosi ex historia Eusebii cognomento Pamphili. apud quem hæc epistola ad verbum citata est, intelligere possunt) sed tamen eum exitum consecuta esse, a fidelibus non decantatur solum, sed etiam creditur, ratusque ejus eventus prædictionem illam veram esse confirmat. Dein commemorat quo miraculo coactus sit ejus urbis obsidionem abrumpere. Idem ex Evagrio refert Baronius to. 7, an. 845, nu. 12.
f Græce: ταιτα δὲ ζύτου λεγοντος. Hæc autem eo loquente. Et μοχ: ὁ δὲ προς αύτον, pro quo Vossius hic: Ipse autem dixi ad illum, ac deinde, quod hic effert: Respondens autem dixi ad eum, Græce dicitur: ἀποκρίτεις δὲ ἐπε προς ζύτον ὁ μαχάριος. Respondens autem dixit ad eam Beatus, Congruunt alia, et nu. 11 Kzí πάλων ἐπεν. Et rursus dixit. Unde conficere licet. Hoc Testamentum a S. Ephræm antea conscriptum, postea ab aliquo interpolatum, adjectis iis quæ dum illud moriturus recitaret gesta erant; quæ ipsa deinde alius, velut a Sancto omnia scripta essent, primæ personæ aplavit.
g Usum cereorum in excitu et funeribus non damnat, usitatum jam olim, ut ex variis PP. ostendit Vossius, sed præ humilitate adhiberi sibi vetat.
h Græce est, παραλλήπτρες susceptores, sive lictores, sic nu. 16 παραλλήπτωρ Ἀγγελος. i Ita locum hunc exponit Vossius: sufficere ignobilibus, si vel in numerum militum adlegantur, quod honorificum apud Græcos et Romanos.
Preces et oblationes pro mortuis.
14 Respice, Domine, ad humilitatem supplicationis mei, et rogo te, ut miserearis mei, dignumque me facias, unigenite Fili Dei, neque pro rebus a me in vita gestis, retribuas mihi. Nam si iniquitates observaveris, Domine, Domine quis sustinebit? Et si secundum majestatem tuam reddideris nobis, quis in judicio tuo misericordia dignus censebitur? Omne enim os, inquit Scriptura, obturabitur, et totus mundus subditus fiet Deo. Non autem hæc adfero, tamquam gratiam spernens; nam ea loquor, quæ scripta sunt, clementissime Christe. Quæ enim utilitas in sanguine meo, si in ignem ardentem missus fuero? Age igitur jugiter mecum secundum consuetudinem miserationum tuarum; et in eo gratia tuæ cognoscetur pietatis atque clementie. a At licet judicium universæ terræ feceris, sicut gratia tua declarat ac postulat, non salvabitur unus ex millibus, et ex decem millibus non redimentur duo.
15 Quid igitur? Ego enim humilis atque abjectus Ephræm, præ dolore deficiens loquor: Si ergo aliquis persuadere volens, dicat mortalium judicium non fieri, Sed æquabuntur, inquiens, injusti et peccatores justis et probis et veridicis et humiles ac boni improbis et impiis? Non possunt ista sic inter se adæquari: nam impossibile est lucem consumi, atque offuscari a tenebris. Quomodo enim fieri potest, ut justus Abel fratricidæ et injusto Cain adæquatur? Aut qua ratione id facile fieri potest, ut in eodem justi et injusti commerentur loco? Vociferantes enim, diras atque intolerabiles edent voces miseri et infelices reprobi.b Rogo te Salvator, non ut adæques peccatores justis, te obsecro, Fili totius bonitatis; sed ut miserationes tuas extendere digneris super me, et super humiles consortes meos.
16 Quod igitur prius a me dictum est, iterum dicam, et ab eo non recedam, mi Domine; quoniam nisí
Anisi miserationes tuas præclaras super nos extenderis, nemo nostrum adspiciet vitam. Unum enim Deum esse bonum testantur omnes mortales. Non autem quia peccator ego sum, hæc dico: usitatum quippe est sacræ Scripturæ, ea quæ a me nunc dicta sunt, passim referre. Quiesce ac desine, o Ephræm, dicit mihi Angelus apprehensor meus, et redargutor: non enim continua tua suspiria tibi proderunt; quando quidem acerbi satellites qui ad te missi sunt, non mitigantur donis. Et duriter respondens, ad me dixit: Os tuum obstrue deinceps; non enimc consortes tui perditi sunt inter hominum generationes: peccator quippe cunctos arbitratur sibi esse similes; et qui cæcus est, similiter sibi ipsi similes existimat suos propinquos atque vicinos.
17 Accedite ad me igitur, o Fratres mei, et extendentes componite me: nam spiritus meus penitus defecit. Et comitamini me in psalmis, atque orationibus vestris, et assidue pro mea parvitate, oblationes facere dignemini: et quando diem trigesimum complevero, mei memoriam faciatis. Mortui enim, in precationibus atque oblationibus, commemorationis Sanctorum viventium beneficio afficiuntur. Et videte in rebus etiam creatis singulis aliquid simile; veluti germen vitis, racemusque acerbus in agro, et vinum expressum in doliis est. Quando igitur racemus in vite maturuerit, tunc vinum agitabitur, ac de sua quodammodo natura recedet, quamvis immotum domi esse videatur. Similiter etiam de cepa intelligite: cum enim in domo fuerit aliqua arida, et aliqua in agro sata eodem tempore, quo hæc suam viriditatem explicat, etiam illa domi arida germinat. Si igitur creaturarum foctus sic inter sese consentiunt, quanto magis mortui in viventium commemorationibus atque oblationibus recreabuntur? Quod si mihi scite respondeas, hæc naturam rerum creatarum sequi, intelliges te esse primitias quasdam creaturarum Dei. Quod si adhuc non te simile convincit, nisi testimonium quoque adduxero, audi patienter quæ scripta sunt: et, si volueris prudenter etiam intelliges quæ dicuntur. Servus Dei Moyses, in benedictionibus, nonne Rubend ad tertiam usque generationem benedixit? Si ergo non redimuntur mortui, qua de caussa Ruben usque ad tertiam generationem benedixit Moyses? Et si non est resurrectionis memoria, audi quid clamet Apostolus Paulus, dicens: Si omnino mortui non resurgunt, cur et baptizantur pro mortuis? Qui enim erant sub lege, ad expectationem resurrectionis in mysterio detinebantur conclusi, in eam fidem, quæ revelanda erat; sicut legistis, quod in oblationibus sacrificiorum, Sacerdotes in lege mundabant etiam eos, qui suis iniquitatibus in bello vulnerati erant: pleni enim operibus iniquitatis, debitores eorum quæcumque scripta sunt. Quanto autem magis Sacerdotes novi testamenti Christi delere merito poterunt debita eorum, qui decedunt, in sanctis oblationibus et precationibus linguarum suarum?
Cum vero memoriam mei faciendam accesse-ritis, videte, Fratres, ne quisquam in sancta peccet; sed attente et reverenter atque humiliter et sancte ac pure invigilate. Non quod graviorem damnationem promereatur peccatum ex lubricitate carnis commissum, supra cetera ipsi insita: sunt enim alia peccata longe illo graviora atque deteriora, Miserabile tamen hoc mihi impendere videtur, quod forte occasione honoris atque memoriæ, ob inordinatas vestras actiones, rationem pro vobis reddam Deo meo. Fortasse enim in iudicio istud mihi objiciet, dicens: O Ephræm, horum omnium tu caussa fuisti et auctor; quippe qui, hujusmodi homines lascivos congregaveris. Scriptum est enim: Fornicatores, et adulteros judicabit Deus. Et quid dicemus ad hoc, Fratres mei carissimi? Quod paullo ante dixi timore correptus, etiam nunc dicam,
18 quod scilicet, quem Deus judicabit, remisse atque indulgenter cum illo agi censendum est. Dum judicamur enim, inquit Apostolus, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo judicemur. Nam sicut modicum fermentum totam massam corrumpit, ita otium cogitationis malorum diffusum, totum corpus comburit. Et sicut ferri rubigo ipsum, consumit, ita quoque ab hominibus commissum peccatum repugnat honestioribus ipsorum membris et moribus; et jam ab eis perpetratum, consumit atque corrumpit eos, qui viam ipsius adimpleverunt. At qui e ejus voluntatem non fecit, est tamquam solius diei viator permanens in aliquo diversorio, unde post abit. Sic brevi tempore commoratus tandem sese in fugam proripiet. Præterit enim mortale hoc corpus, et induit immortale atque coeleste: et cum interierit, tunc efficaciter incorruptibile resurget, omnis corruptionis expers. Ecce etiam clarissima et jucundissima Ecclesiæ lucerna Paulus ante voces has nostræ imbecillitatis usurpat, aut etiam confirmat, cum ait: Quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
a Notat Vossius, aliam lectionem ita habere: Et licet universam terram ex gratia et misericordia judicaveris; vix tamen unus ex mille salvabitur. Quid si igitur ex sola justitia judicium flat? b Ita MS. Grxe. et alia lectio apud Vossium.
c Quinam hi? an monachi, ut nu. præced. exponere videtur Vossius? an universim Catholici, qui, si parata sibi gratia uti volunt, non peribunt? d Solum habet vulgata edit. Deuteron. 33, 6. Vivat Ruben et non morlatur, et sit parvus in numero. Fortassis Syriaca versio, qua usus est S. Ephræm, ita habuit. Chaldaica ita exponit: Vivat Ruben in vita eterna et non moriatur morte secunda, et accipiant filii ejus hæreditatem suam juxta numerum corum. e Ita ex Grxco restitutimus.
Benedictiones discipulorum. Hæreticorum execratio.
19 Sed enim huc agite discipuli mei, quod reliquum est, sitis benedicti in fortitudine boni pastoris, sanctique Magistri, Jesu Christi Domini nostri, qui est Deus ex Deo. Et quamvis non sim ego sicut Noe, vos tamen benedicti sitis, ut Sem et Japhet. Et licet non sim ut Melchisedech, vos tamen efficiamini ut Abraham. Etsi non sim ego veluti Isaac, vos tamen accedentes sitis benedicti ut Jacob. Et tametsi non sim ut Moyses vos sitis ut Jesus filius Nave. Etsi non sim ego, ut Elias, suscipite duplicem spiritum, sicut Elisæus Propheta petiit. Incipiam autem et apud vos, mei discipuli, vobis bene precari.
Ambaa, vir admirabilis, Christus magnificet monumentum tuum super terram; fiatque persona tua prope Angelos majestatis Dei, et similis reddaris magno Moysi; ut omnes adspicientes te, intelligant te servum esse Dei electum. Et tub Abraam, quia veniens adhæsisti mihi, exaudiat te Deus Abraham in orationibus et deprecationibus tuis; et priusquam os tuum aperias, impleat illud sapientia et intellectu quemadmodum alibi ait Propheta: Dilata os tuum, et implebo illud.
20 Simeon, tibi dico, exaudiat te Deus, quando rogaveris eum in orationibus tuis; et in supernam civitatem ingrediaris. Impleatur ipsius Ecclesia, sicut poculum misturæ populorum, non credentium in salvationem. Veniant sponsæ in conspectum tuum, et inclusæ in doctrina tua. Quarum quidem sponsæ, sunt matres; reclusæ autem, tamquam sub jugo adversarii detinebanturc veniens autem Christus has liberavit, audientes a te parabolas prudentiæ, ut per te doctrinam vitæ ex Spiritu sancto perciperent, et salutem a te animarum consequerentur. Et sicut sapiens medicusd in parabola indigentium, ita in possessione percurrat auditus tuus. Maras vir Galilæus, mansuetus, et simplex, humilis et rectus; mansuetus, inquam, non natura, sed libera voluntate, tamquam in spe Dei decertans, in meis adjuvisti me passionibus. Ipse igitur Deus mercedem tuam inter pios tibi reddat, quam cum Sanctis omnibus accipies.
21 Zenobius, e vir Gisdrazæus, quod interpretatur venatorius, et exercitatus ac potens, validusque, bellator, fiat sermo tuus instar ignis, et iniquorum consumat multitudinem. Et sicut flamma silvas condensas pertransiens, ita tua ipsos delingat disciplina; et erudiaris omni cognitione Dei. Et sicut David, illustris, vincendo sceleratum Goliath, declaratus est, ita et tu per contemplationis excessum atque extasim, errantium animas vinces. Induere armaturam Sanctorum, et galeam spem salutis, firmamentum sanctorum Apostolorum: quæ quidem Sanctorum armatura, et Spiritus ipse sanctus; et galea ipsorum fortitudinis, est digitus Dei. Sit tibi comes et auxiliator semper ipse piùs et misericors Dominus, qui numquam in ulla re deficiet.
22 Væ tibif Paullona, cujus mater ex mulieribus maledicta. Væ ventri qui te peperit, quoniam perditionis omnium hæresum particeps factus es, et prædonum janua ingrederis: opera enim tua, omni nequitia atque flagitio plena sunt. Denudatus, projectus es a gratia, et tamquam Judas Iscariotes proditor factus, et ex cunctis tuis studiis confusus. Columna enim hujus, sedes est, quam tu dereliquisti. Horribile vero prodigium ipse in tuo ostendet corpore, qui cœlum sustinet, et in quo omnis creaturæ natura constituta est atque firmata, quoniam quælibet in ipso creatura fundata est, mare et plenitudo ejus. Confisus quippe es in arundine fracta, derelinquens Crucis baculum atque armaturam, quæ infirmos consolidat, et omnem passionem ac morbum tum animi tum corporis curat sanatque.
23 g Arovandran vir effrænis atque rebellis, quia voluisti congregationes Christi Ecclesiarum a Spiritu sancto congregatas demoliri atque exterminare, ex ea quæ sub cœlo est deleatur memoria tua; et non inveniatur in libro viventium; quoniam dereliquisti vinum vitæ, Christi nimirum sanguinem, et panem cœlestem, hoc est, corpus Christi ac Salvatoris nostri, et comedisti cibum victimarum contaminatarum, et bibisti vinum peccatorum, fel turbidum. Verbum Dei, Filius Patris, in quem os tuum impium maledicta conjecit ac blasphemavit, acuta atque subtili inquisitione exquirat a te exprobrationem atque contumeliam in se factam: similiterqe ex omnibus hæreticis, Arianis, inquam, et Manichæis,h Catharis, et i Ophitis, k Marcionistis, et l Eunomianis, et m Euchitis, atque n Cauchitis, o Paullianis, et p Valentinianis, q Vitalianis, et impuris r Borborianis, reliquisque omnibus nefariis, qui ligna venerantur et lapides, Solem item ac Lunam, cujusmodi etiam sunt augures, et astronomi, qui diversimode separati sunt adversus sanctam Majestatem puræ et immaculatae Trinitatis, Patris et Filii et sancti atque vivifici Spiritus.
24 Benedictus, qui Catholicam ipsius elegit Ecclesiam, veluti sanctam agnam, quam lupus corruptor non contrivit; et immaculatam columbam, quam non ést assecutus qui eam persequebatur, ut elideret atque deleret, astutus ac callidus venator accipiter. Nam poculum in manu Domini est, vini fæculenti: et ex eo bibunt cuncti apostatæ Christi, divisores sanctae et omni principio carentis Trinitatis; et veritatis hostes, Judæorum, inquam, genus, cum bibisent, evomuerunt, crudeliterque impetum adversus Salvatorem nostrum Jesum Christum fecerunt. Et nihil mirum: nam rabidus canis furore atque insania percitus, etiam proprium mordet dominum. Eodem modo et Judæi fecerunt, et adhuc faciunt, ac quasi rabie quadam agitati, suum diffamant et blasphemant Dominum. Nos vero glorificemus superexaltatum
Deum universorum, cui appropinquare nequeunt apostatarum posteri. Si enim ipsis fuisset aliqua opinandi ratio, quod etiam peccatores in cœlum ascendere possent, omnino dissentientes etiam ibi discordiam seminassent, in domo, inquam, pietatis, in cœlestibus tabernaculis; quomodo antiquis temporibus, horum majores in terra Chaldæa per turris ædificationem omni studio in cœlum ascendere contendebant, et delapsi ceciderunt, a gratia repulsi, inaniter ac frustra inique agentes; atque ideo etiam confusæ, et disjunctissima separatione divisæ sunt omnium ipsorum linguae. Si igitur illos, qui istud mali conati sunt, adeo vehemens invasit calamitas, cum vellent ascendere in locum atque regionem supercœlestium Sanctorum, ac vigilantium diversorium; et merces eorum ita aperte in ipsorum capita recidit; quomodo non magis condemnabuntur, et supplicio digni censebuntur, qui apostasiæ separationem disseminare cogitant in cordibus mortalium, adversus Deum Patrem, et unigenitum ipsius Filium, et Spiritum sanctum? a MS. Græc. habet, 'Δερπάμ, quasi idem sit, qui mox secundo loco benedicitur. Vossius alibi legi ait: Ambaner; al. Amba, hoc tamen idem esse atque Abba! Non est hic S. Abbas, de quo Menæa 22 Novemb. et Theodoretus in Philotheo cap. 4. Quæri pottus queat, an non hic sit Nisibenus ille anachoreta, quem Sozomenus lib. 6, cap. 33 'Δεδας; appellat quamquam idem lib. 3, cap. 15, ubi quinque hos Ephræmi discipulos recenset. 'Δεδαν vocat.b Vel hic Abraham alius est ab eo qui a Latinis 16 Martii colitur, a Græcis 29 Oct. cujus Vitam idem S. Ephræm scripsit, et sibi familiarem ostendit fuisse; vel aliqua ad eam Vitam ab alto post adjecta, cum ibi mors Abrahæ commemoretur, qui ipsi Ephræmo morienti hic adest.c Hæc ad Græcum exemplar modice correximus.d Al. in castris, inquit Vossius.e Græce, ἄνηρ γηδράς, vir Gesdras. Alii, teste Vossio, legunt Gizaræus, et Zigaræus.f Hunc Sozomenus l. 3, c. 15; et Nicephorus l. 9, cap. 16 Παλιωναν appellant.g Græc. MS. 'Αρονανδάν. Sozomenus, et Nicephorus 'Δρανδάν. Vossius alibi ait 'Αρονανδάν, Θουδόχρ. Anarad appellari.h Minus nota hæreticorum nomina exponemus. Κενθαρούς se, id est, mundos, appellarunt Novatiani negantes penientiam et secundas nuptias, ut habet Prædestinatus Sirmondit hæresi 46, et Baron. t. 2, an. 254, nu. 106. Hinc vir quidam eruditus Teuconicam vocem Ketter, quæ nobis hæreticum significat, ductam conjectat. i Ophitæ serpentem colebant ut Dei sapientiam, qui incantante sacerdote,e caverna egressus, altare ascendebat, oblatos panes lambebat, seque circum eos volvebat, ac deinde ad cavernam redibat. Atque hæc erat eorum Eucharistia, quam dein populo dividebant. Agit de his Baronius to. 2, an. 145, nu. 12 et seqq. qui plures PP. citat, quibus adde Prædestinatum hær. 17. Auctor hæresis fuit Euphrates quidam. k De Marcionis hæresi ac moribus fuse Baronius ex antiquis ad an. 146, brevius Prædestinatus hær. 21. l De Eunomii blasphemiis adversus filium Dei ac Spiritum sanctum, et intolerabili superbia, fuse ex S.S. Basilio, Nysseno, Theodoreto agit Baronius an. 360, nu. 35 et seqq. m Massaliani Epiphanio dicti, Theodoreto lib. 4 hæret. fabul. cap. 11, et aliis Massaliani, quod nomen in Græcam linguam translatum Euchitas, sive precatores, significat, πνεματιανούς sese, id est, spirituales appellabant, propierea quod nihil operis exercerent: sed ubi orationi vacarant, diei maximam partem domiebant. Horum deliria describit Theodoretus, ob quæ Enthusiastæ appellati. Egit contra hos, inquit Prædestinatus hær. 37. Ephrem Presbyter Syrorum, sed et S. Amphilochius, ac Flavianus Antiochenus.
n Cauchitæ qui fuerint, haud nunc occurrit. o Pauliani a Paulo Samosateno, Episcopo Antiocheno, dicti, qui Artemonem, sive Artemam, secutus, Christum solum hominem asserebat, Sede ideo dejectus, Aurelliani Imp. temporibus, Theodoret. lib. 2 hæret. Fab. cap. 8. Prædestinatus hær. 44. Qui ergo Artemoniani, iti deinde Pauliani dicti, postea Photiniami. p Valentinus tempore Antonini Imp. ineptas sabulas de Æonibus protrusit. Theodoret. lib. 1, cap. 7. Ab eo Valentiniani per Orientem dispersi, graviter Dei Ecclesiam vulnerarunt, inquit Prædestinatus hær. 11, de iis multa habet Barontus tom. 2 Annal. q Vitalis Presbyter Antiochenus sub S. Meletio, dein Apollinaristarum Episcopus, unde Vitaliani. Ita Voss. et Prateol. ex Nicephoro lib. 11 cap. 12, et lib. 12 cap. 4, de Apollinare infra agemus. r Barbellotæ, ut scribit Theodoret. lib. 1, cap. 13, ad Valentini deliria, alia addiderunt: ob fædissimas actiones Borborlani appellati, ἀπὸ τοῦ βορείρον, a cæno ac sordibus. Agit de his Vossius quoque et Prateolus.
s Græc. MS. μονάρχεω τράδες, quam lectionem etiam Vossius notavit, veritique: quæ sola imperat et regnat ac dominatur.
Fides ac pia opera inculcata, et detestatio hæreticorum.
Meis igitur præceptis atque doctrinæ sedulo operam dantes, ut mei discipuli, a Catholica ne desciscatis fide, quam et ipse a teneris annis acceptam, immobilem atque inconcussam servavi; neque ab illa in aliquo dubio ac schismate deflectatis. Si quis vero dubitaverit, aut contra Deum sanctamque ejus Ecclesiam impingens ac diffluens, separatus fuerit; spirans adhuc et vivus in infernum detrudatur, et particeps hæreditatis maledictionis Cain reddatur, gemensque ac tremens sit super terram. Et quicumque Patre Filium minorem fecerit, inhumatus et absque sepultura ipse etiam vivus in terram pariter descendat. Si quis vero adversus Spiritum sanctum dissenserit, talis in judicio misericordiam non obtineat. Et si quis adversus Catholicam Ecclesiam sese extulerit, leprosus flat, instar dementis ac stulti Giezi. Quicumque porro rectam intelligentiæ fidem dereliquerit, constringatur iniquitatis funiculo proditoris Judæ. Quam enim ego accepi fidem, hanc a sanctis didici Apostolis; ipsique cum eam a Deo percepissent, omni creaturæ prædicarunt. Intolerabilis ergo, et evitanda summopere iniquitas est, in Deum blasphemia; cujus vos escam atque illecebras fugite aperte, o mei discipuli. Siquidem in Deum universorum apostasiam is prædicat qui blasphemat, et fundamentum verbi fidei emovet. Nosque gravi servitute oppressi a morosa carne erigere nos facile nequimus. Ne ergo peccatis peccata cumulemus.
26 Expectationem autem habeo spei in hoc, et consolationem dilectionis coram Domino, quod nullatenus Dominum in tota vita mea maledictis incesserim, et sermo stultus non prodiit ex labiis meis. Eos enim, qui oderunt te, Domine, perfecte odio habui; et inimicos tuos prorsus abominatus sum. Verborum meorum memoriam, Fratres mei, vestris insculpite cordibus: nam et eorum ab initio auctor mihi extitit Deus. Et hæc vobis in Deum sit exercitatio; ut scilicet vigilias assiduas, psalmodiasque, ac jejunia, et fidem diligatis: et semper Dominum omnium, et Salvatorem nostrum Jesum Christum speretis atque exspectetis. Habere nos præterea cum caritate oportet etiam hospitum ac peregrinorum suscipiendorum curam. Nam qui peregrinum suscipit, plane is Deum ipsum suscipit. Videte ergo, ne quis peregrinum talem dicat; sed quilibet potius vestrum eum ut proprium appellet membrum.
27 Et circa fidem maxime estote constantes, caventes vobis ab adversariis, iniquitatis, inquam, operatoribus, et vaniloquis, et seductoribus. Quod quidem etiam Apostolus dicere atque docere non neglexit, ubi sic loquitur: Scitote, quod post dissessionem meam intrabunt ad vos lupi graves, non parcentes gregi, loquentes perversa, ut avellant discipulos post se. Et alibi in Evangelio dicit Dominus: Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem ipsi sunt lupi rapaces; verba quidem, inquit, dulcia habentes, cor autem plenum felle et amaritudine. Et veste quidem induti sunt lugubri, cum sint ipsi discipuli ab initio invidentis nobis diaboli, quapropter et illius a reportant zizania. Omni igitur studio atque diligentia vobis caventes, fugite istorum consuetudinem. Clarum autem vobis hujus do exemplum, carissimi: si paganus quis ac rusticus consistens inveniatur in loco regio, licet etiam nihil mali atque absurdi visus fuerit perpetrasse, nihilominus velut temerarius dedecore afficietur, et in judicium adductus examinabitur secundum leges, tamquam peregrinus nimirum talis loci.
28 Ne igitur simul cum illis sedeatis in concilio vanitatis eorum, et ne investigetis semitam cogitationis ipsorum. Parum enim interest, an cum dæmone quis habitet, an cum viro apostata et desertore iniquo: adjuratus enim dæmon, præ timore aufugiet; cum ibi permanere nequeat, ubi Christus adversus ipsum nominatur. Tu porro, o homo, cum foris in Christi corpore sis, si intus quoque in spiritu ipsius es, perfectus homo Christi es. Quoniam vir qui non accepit baptisma, similis est domui cuidam præparate Regi, quam nullatenus Rex inhabitavit. At si iniquum et infidelem adjuraveris; dupliciter hic sua malitia utetur, neque quidquam de sua insania remittet. Adjurati autem magis possunt impuri dæmones, quam persuaderi iniquitatis filii. Siquidem dæmones Filium Dei confitentes, dicunt: Tu es Christus Filius Dei. At principes et prædicatores apostasiæ, Judæi, inquam, et Pauliani, impii et Christum oppugnantes, pertinaciter contendunt ipsum non esse Filium Dei. Et vide effrænatos atque acerbos eorum mores. Auctor ac princeps apostasiæ ipsorum, exclamat, et dicit: Quid nobis, et tibi, Jesu Fili Dei? Et ipsi assidue negant.
29 Si ergo fieri potest, ut sterilis salix in loco arido et sicco germinet, fieri quoque poterit, ut aliquando apostata erudiatur. Nam elatæ mentis consilia et sensus humiliabuntur, sicut Prophetæ videtur Esaiæ, prædicanti: Omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava indirecta, et aspera in vias planas. Si igitur salix sterilis in aspreto quandoque germinabit, etiam propheticus nobis sermo confirmabitur, et plura atque majora iis evenient; et accedent prædones et injusti ad discendam veritatem. Sicut autem corvus nequit unquam fieri albus,b et si hic inalbuerit, etiam malus efficietur bonus, et accedens, quod bonum est addiscet. Contingit vero interdum, ut hiberno tempore, decidente nive, corvus aliquandiu albus visus fuerit, licet alias sua natura is obscurus ac niger esset: simulatque enim sese ad volandum incitavit, totamque a se nivem excussit, eodem quo antea colore videntibus apparuit. Similes quoque huic sunt peccatores: quippe qui, cum ad breve tempus compuncti ostenderint temporarios pœnitentiæ fructus, futuri judicii verba formidantes, eo quod in tempore atque proposito compunctionis eorum stabiles non permanserint, paullo postea quasi omnium obliti, iterum ad pristinum vitiorum locum abripiuntur.
30 Audite instituta atque præcepta mea, o discipuli mei, eaque semper memoria tenete: neque a via veritatis recedatis, neque traditiones et admonitiones meas declinetis. Cum autem bella audieritis, et tumultus in creatura, scitote, quod in januis adsit finis; et spem ideo vestram firmiter constanterque retinete. Scriptum enim est, fore ut cuncta fiant, quæ in Scriptura dicta sunt. Nam cœlum, (inquit,) et terra pertransibunt; iota autem unum, aut unus apex de lege præterire non poterunt, quemadmodum Dominus et magister noster per semetipsum juravit et dixit. Nostis autem ipsum veracem esse, et numquam mentiri. Ut ergo adstare queamus incorrupto et immutabili justissimæ sententiæ Judici, demus serio operam, ut nosmetipsos per bona opera perfectos atque integros in patientia assidue reddamus.
a GRÆCE est: διδ δα χαι τὰς κρείου τυχχανον ζιζανώς. Vossius veriit: qua propter et illius sunt zizanlorum semina.
b Simplicius et clarius MS. Sicut autem corvus nequit unquam albus fieri, neque hl albi flent, aut malus bonus evadet.
Caput VII.
Modestia piæ fæminæ inculcata. obitus.
31 Interea vero dum ista cum lacrymis sanctus ac beatus vir præciperet atque mandaret, et totius civitatis multitudo circumstaret ac fleret; mulier quædam, nomine Lamprotate, magni Aristidæ filia, semota hinc inde virorum et mulierum turba, procidit ante pedes ejus, et dixit: Per Deum tuum, quem a juventute tua usque ad senectutem dilexisti, permitte mihi ancillæ tuæ, ut exiguum loculum, sicut præcipiendo adjurasti nos, facere possim, in quo venerabiles reliquias tuas recondam. Ille autem suscepto atque probato propositi illius fervore, dixit ad illam: Mulier, vade, fac quemadmodum tœcum proposuisti, et alias hoc facere volentes ne impedieris. Ex marmore autem cave monumentum mihi feceris: nihil enim mihi vana gloria proderit.
32 Mandatum porro hoc brevissimum tibi impono, quod vide ut serves: Ne prorsus in lecticis sedeas. Neque enim pium est ac sanctum, neque licitum, ut vir ad gestamen mulieris suas cervices reclinet; et satellites suis humeris circumferant eam, quæ nobis interitus ac mortis caussa fuit: siquidem Christum, ad cujus adorationem accedis, ipsum jugo subijcis. An non legisti, vel audisti, quod omnis viri caput sit Christus? Et cum quidpiam alicui metiris, memento resurrectionis universalis, et actionum nostrarum retributionem ibi nobis futuram a Deo. Nam in qua quis mensura emensus fuerit, eadem remetietur illi. Quin et ipsum forte Deum audisti dicentem: Unumquemque secundum vias vestras, et juxta studia vestra, judicabo vos, domus Israel: vivo ego, dicit Dominus.
33 Tunc juravit puella coram circumstante populo, dicens: Per Deum, cui constanter a juventute tua usque ad senectutem inserviisti, in posterum non ingrediar lecticam, et non subibit homo amplius gestaturus lecticam mean. Quod si mentita fuero, veniat in eadem hora romphæa resolutionis atque eversionis in juventute mea: et in futuro igne, portio mea cum impiis computabitur. Et si mandata tua transgressa fuero, in exemplum proponar coram tota Dei Ecclesia. Beatus autem vir respondens, ad illam dixit: O filia, priusquam deficiam ac moriar, benedicam tibi secundum propositum atque desiderium tuum. Non deficiat ex semine tuo Sanctorum doctrina usque in secula. Cum venerit Christus ad mutandum coelum et terram, ipse memoriam tuam in libro vitæ inscribet in regno coelorum. Et pax Dei, quæ Sanctos sertis coronat immaculatis, in vocatione præmium tibi largiatur, secundum cor tuum. Quoniam Deo, et Patri convenit gloria, et unigenito Filio adoratio, et Spiritui sancto majestas atque magnificentia, ante omnia secula, et nunc et semper: et in generationum generationes per infinita secula seculorum, Amen.
34 Et hæc, ac plura his alia dicens, animam Deo reddidit. Defunctusque est Beatus in Domino in optimo vitæ statu: et factum est ipsius corpori, sicut suis ipse mandaverat discipulis, ad gloriam Dei omnipotentis, Amen.
Oratio S. Gregorii Nysseni Ep. de vita ejusdem S. Ephræm
Exordium. Propositio. Quæ in Ephræm laudanda.
Recondita in divinis Evangeliis similitudo me ad propositum dicendi argumentum serio cohortatur, linguamque silentii fræno constrictam solvit, ac cogitationum semitas, velut spatiosos quosdam campos, exæquat atque adornat, currumque orationis ad iter aggrediendum promptum reddit et expeditum, dum clara voce hisce quodammodo exclamat verbis: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Quid vero ex iis intelligendum sit, subjungit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Numquid igitur reprehendendi merito erimus, si negligentes atque ignavi silentio involverimus illud, in quo celebrando magnos sumere animos ipse mandavit Dominus? Cum enim sancti hujus Patris vitam, tamquam illustrem ac sole splendidiorem facem, orbi accenderit, exponendamque vobis proposuerit, non fert, ut illam silentio prætereuntes sub modio occultemus; verum in sublimi potius Ecclesiæ vertice reponamus, ut cunctis eluceat, qui in hac totius orbis terrarum versantur domo: et qui ex ulla lumen acceperint, cœlestem Patrem glorificent atque collaudent.
2 Quamobrem non sic paternum illius metuendum est vinculum a, ut ipsius Domini mandatum spernatur. Quin etiam ipsius laudationis initium inde capiendum fuit; tametsi in extremam orationis partem nos istud rejecerimus. Rem enim ipsam recte inspicienti, illud haud prorsus videatur vinculum, quod humanam gloriam aversantem vetet exornare laudibus: aut sane vinculum ad solvendum facile, obligatioque ejusmodi, quæ ad hoc ipsum potius præstandum impellat amantes. Nam ex quibus ille laudes se evitaturum arbitratus est, interdicti vinculo nostros conatus subvertens atque impediens, ea nobis ipsa laudandi occasionem suppeditant. Cum enim singulæ præclaræ animi ipsius dotes uberem ad laudandum materiam exhibeant, tum illud cumprimis, quod laudibus, non afficiatur. Optabat quippe non videri, sed bonus potius esse. Ex quo quidem vel solo, licet aliud nihil laude dignum præstitisset, collaudati profecto mereretur. Adeo enim laudibus se delectari aiebat, ut eo vinculo vituperationem ex illis manantem obsignare maluerit atque evitare. Istud vero primum nostræ orationi stadium aperit, et clare metam ostendit, ad quam dirigere cursum oporteat: ne temere progredientes feramur præcipites, sed per viam incedentes regiam, consideremus admirandum illum Dei virum, prohibiturum non fuisse ne laudaretur, nisi laudibus se dignum cognovisset: nam nullus, nisi valde insignis atque suspiciendus, cum adhuc in vita maximis virtutibus præcellat, memoriam sui oblivione apud posteros deleri jubeat. Et quemadmodum Paulus prædicator gratiæ, auspex Ecclesiæ, os Christi licet de se ipse dixerit, Non sum dignus vocari Apostolus; non tamen ideo effecit, cur minus Apostolus vocaretur: imo quanto ipse submissius de se sensit, tanto majorem consecutus est gloriam. Sicque magnus noster hic Pater, quoniam prudenter ac caute seipsum laudibus indignum censuit, ideo deinceps laudibus celebrari promeretur.
3 Cum ergo ea Ecclesiæ nostræ consuetudo sit atque institutum, ut virtutis cultores, propterea quod ejus partes amplexi sint, coronentur; atque illi potissimum qui ob humilem de seipsis existimationem spiritu sublimes evaserint; cum ipsum dicat Evangelium: Qui se humiliat, exaltabitur; haudquaquam sane vituperandi, vel irridendi, aut reprehendendi sunt, qui sancti hujus Patris virtutes atque encomia describentes, ipsius nobis vitam, tamquam spirantem et animatam aliquam columnam erigunt. Quæ vero commemoravimus, nequaquam falsa esse prudens auditor cognoscet, si, ubi peroratum fuerit, varia ipsius virtutum genera collegerit, ex quibus nos velut pretiosis ac diversis lapillis auroque distinctam contexentes coronam, gratum atque optatum Christi Ecclesiæ donum offeremus. Gestit quippe illa ac gaudet ejusmodi se muneribus decorari, quandocumque solennis memoria justi celebranda occurrit.b Quapropter cum ita circulus ferat anni, ut hodie collaudandus ac celebrandus sit nobis S. Ephræm, fleri nequit, quin ingenti cum gaudio monumentum istud, pignusque amoris suscipiat, et amplectatur. ob varlas virtutes, b die anniversario; vir longe maximus.
4 Ephræm igitur ille mihi celebrandus est, qui cunctis Christianis versatur in ore: Ephræm, inquam, Syrus; neque enim illius nos pudet generis, cujus illustramur moribus. Ephræm, cujus vitæ atque doctrinæ splendor universo terrarum illuxit orbi: nam in omni fere loco, qui illustratur a Sole, cognoscitur; illisque tantummodo incognitus remanet, qui magnum Ecclesiæ lumen S. Basilium ignorant. Ephræm, notus ille revera Ecclesiæ Euphrates, cujus aquis irrigata Christianorum multitudo, centuplum fidei fructum producit. Ephræm, fertilis illa Dei vitis, quæ dulcium instar racemorum, doctrinæ fructus afferens, Ecclesiæ filios divina caritate nutriens explensque, reficit atque oblectat. Ephræm, bonus et fidelis Ecclesiæ dispensator, qui virtutum rationes æqualiter conservis distribuens, Dei familiam prudentissime administrat.
Omissis autem,
quæ primo tractant Rhetores,
C genere, patria, educatione, artibus,
Ephies 4. 13.
6 Cum ego noverimus magnum hunc nostrum Patrem ridiculis iis laudibus, quibus homines sensui ac corpori dediti capiuntur, cumulari nolle; ex propriis eum laboribus saltem mediocriter celebrare conabimur: neque enim oratio eam habet naturam, ut supra vires intendatur. Quamobrem adnitemur, ut neque infantia præpediti, quæ de eo dicenda sunt, silentio involvamus; neque per semitam aliquam a Patrum institutis alienam incedentes, a via deflectamus regia: verum inter utramque transcurrentes, conveniens orationi nostrae temperamentum adhibeamus. Cujusmodi autem sunt illa, quæ ad contexendam ejus laudationem nobis proposuimus atque subjecimus? Actio nempe et contemplatio, quas virtutum examen consequitur, fides, spes, caritas, pietas erga Deum, sacrarum Scripturarum mèditatio, animi et corporis puritas, lacrymarum assiduitas, vitæ solitudo, e loco in locum secessio, malorum fuga, doctrina perpetua, precatio continua, jejunium, et vigiliæ immoderatæ, humi cubatio, et vitæ austeritas pœne incredibilis, voluntaria paupertas cum humili tate singulari, misericordia humanam conditionem superans, zelus divinus in eos qui rabie adversus pietatem atque religionem inveherentur; cuncta denique, quibus ad Dei imaginem homo insignitur. Istis noster hic Pater decoratur laudibus: quæ commemoramus, agnoscit: prærogativas has esse proprias, eum non latet: ac sermones hosce, ut nobis, non sibi utiles, non contemnit. Nam vel exigua de ipso enarratio, studiosis causa complectendæ existit virtutis. Atque ista non aliunde, sed ex iis quæ in variis ipse suis disseminavit scriptis, didicimus: ex quibus, inquam, sedulæ instar apis, ex plurimis floribus utilia colligentes, favum hunc spiritualem consecimus. Nobis vero hæc ipsa conantibus nequaquam subirascetur, quando scelestum dæmonem, qui multos vel in extremo agone supplantare solet, non pertimescit amplius: jam enim ad tranquillum pervenit incorporeorum portum, ubi nullas omnino procellas reformidat atque tempestates. Age igitur, singulis eorum, quæ enumerata sunt, paullulum immorantes, qualis eximius ille vir evaserit, et in quem gradum spiritualis sanctimoniæ seipsum provexerit, his qui convenerunt ostendamus.
a Ita caverat Testamento, cap. 2, nu. 7 ne quis ergo beatum me prædicet. Et paullo ante: Ne quis etiam vestrum, Fratres, præconilis me celebret.
b Græce est: 'Έφραιμ δὲ νῶν εἰς εὐγημεῖα πιρεχήχης τρεχῶν ὸ χρόνοι. Ephræmum vero nunc ad celebrationem adduxit currens tempus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.