Acta S. Marcianæ vulgata sunt hactenus a Bonino Mombritio tom. 2. Zacharia Lippeloo tom 1, de vitis Sanctorum, Auctore Agonum Martyrum edit. Parisiis, Vincentio Bellovacensi lib. 13, speculi historialis cap. 36 et 37. Petro de Natalibus lib. 2, c. 58, et Italice a Silvano Razzi tom. 1, de vitis illustrium feminarum, sed in compendium contracta. Eadem ex veteri MS. submisit nobis Parisiis vir humanissimus Andreas Duchesnius, quæ hic edimus, collata cum MS. S. Mariæ de Ripatorio, et citatis ante auctoribus. Extant eadem MSS. in codice membraneo ac pervetusto bibliothecæ monasterii S. Bernardi extra muros Toletanos, e quibus partem hujus historiæ allegat Franciscus Bivarius in suis ad L. Dextri Chronicon commentariis ad an. Chr. CLV. Addimus Actis hymnum sacrum, quem ex Breviario Gothico Ecclesiæ Toletanæ refert idem Bivarius, qui per omnia ipsis actis concordat. Citantur etiam a Baronio in Notis ad XII Julii, præter hunc hymnum, ex eodem Breviario capitula quibus etiam martyrium egregie describatur, quæ non vidimus.
2 Quæ circahæc S. Marcianæ Acta controverti queunt, isthæc fere sunt: E qua regione fuerit oriunda, quo loco ac tempore martyrium subierit. Razzie Suevia nescio qua, oriundam scribit, non probat. Insuegritana appellatur a Petro de Natalibus, et Vincentio Bellovacensi. Sueguritana, a Mombritio. Rusueguritana in MS. Duchesnii, quæ coincidunt; et forte Rusuccuritana legendum. Est enim Rusuccuritanus Episcopatus in Mauritania Cæsariensi, ex quo ad Collationem Carthaginiensem anno Christi CDXI convenerunt Fortunatus Episcopus Catholicus, et Optatus Donatista, de quibus agitur cognitione 1, cap. 135 et 176. Et ab Hunnerico Rege Wandalorum ejectus in exilium Mercur Episcopus Catholicus Rusuccuritanus anno CDLXXXIV, ut indicat Notitia Provinciarum Africae a Jacobo Sirmondo edita.
3 Hæc e vicino martyrii loco probabiliora funt. Legitur enim in Actis Cæsaream venisse, ibidem vixisse, et obisse. Est autem Cæsarea hæc totius Mauritaniæ Cæsariensis metropolis, cujus meminerunt Plinius, Ptolemæus, Mela, nummi Claudii apud Ortelium, Possidonius in vita S. Augustini. Ejus Episcopus Catholicus Doutrius fuit in collatione Carthaginiensi, et refertur cognit. 1, cap. 142. Memoratur infra hujus. Cæsareæ porta Typasitasina; quo loco Tipasitana forte est legendum, ab aliquo vicino oppido, cum Tipasitanus Episcopus Reparatus ab Hunnerico in exilium missus, e provincia Mauritania Cæsariensi fuerit, in citata Notitia.
4 De hac Cæsarea Mauritaniæ agunt omnia passim Martyrologia, in quibus hoc IX Januarii refertur S. Marciana. Vetus Martyrol. Romanum, Beda, omnia quæ vidimus Usuardi excusa et MSS. exemplaria (præter duo maxime authentica monasterii S. Germani de Pratis Ado, Bellinus: IX Januarii: In Mauritania Cæsariensi Marcianæ (vetus Rom. Martyrol. Macræ, Usuardi editio Paris. anni 1536, Martinianæ) Virginis et Martyris. Notkerus: In Mauritania, civitate Cæsariensi, passio S. Marianæ Virginis et Martyris. Maurolycus: In Mauritania Cæsariensi S. Marianæ Virginis et Martyris, feris expositæ, et a leopardo discerptæ. Martyrologium Romanum: In Mauritania Cæsariensi S. Marcianæ Virginis, quæ bestiis tradita martyrium consummavit. In nonnullis Kalendariis habetur Martialis Virgo. Legitur et Martialis in Martyrol. MS. S. Hieronymi. Num Marciana ea sit, nolumus conjicere.
5 De tempore martyrii silent Acta. Ad decimam sub Quando obierit. Diocletiano et Maximiano motam persecutionem referre videtur Vinc. Bellovacensis. Et consentit Galesinius: In Mauritania Cæsariensi, inquit, S. Marcianæ Virginis et Martyris, quæ Diocletiano Imperatore bestiis exposita, demum a leopardo dilacerata, in summa fidei constantia ad martyrii et virginitatis præmium abiit in cælum, et in Notationibus: Coronatur anno Domini ccc, Diocletiano VII et Maximiano VII Coss. Eadem leguntur in Martyrologio Germanico. Sed anno præcedenti, id est, ccCXIX Consules fuerunt Diocletianus VII, Maximianus VI. In Florario MS. sub Licinio Imperatore passa dicitur, sub Judice Baudario an. Ch. ccCVII, quod erat et MS. Adonis Martyrologio monasterii S. Laurentii Leodii ad marginem adscriptum, antiqua tamen manu. Hic Baudarius in Actis Budarius appellatur, et potius Judicis assessor fuit quam Judex
6 XI Julii referunt eamdem duo vetustissima exemplaria MSS. Usuardi, monasterii S. Germani de Pratis: In Mauritania Cæsariensi S. Marcianæ Virginis et Martyris. Eadem habent Martyrologia MSS. S. Mariæ Ultrajecti, S. Gudilæ Bruxellis, et Bavaricum Bedæ nomen præferens. Nonnullis Maria dicitur. Ita eodem die Martyrol. MS. S. Donatiani Brugis. In Mauritania Cæsariensi S. Mariæ Virginis et Martyris. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Usuard. Apud Cæsaream Mauritaniæ passio S. Mariæ virginis, quæ sub Budari passa est. Martyrol. MSS. S. Maximini, Adonis S. Laurentii Leodii, et Florarium clarius eamdem Marcianam sub Mariæ nomine exprimunt, his verbis: Eodem die in Cæsarea Mauritaniæ, passio S. Mariæ Virginis, quæ leonem ferocissimum vicit, et ad stipitem ligata, a tauro feroci percussa in mammilla cruore perfusa est: ad ultimum a leopardo uno morsu evulsa anima de corpore exivit. Martyrol. MS. S. Hieronymi: In Mauritania civitate Cæsarea Marciani, quo loco Marcianæ nomen censemus reponendum. Et quidem v Idus Julias occubuisse Marcianam habet MS. Duchesnii, alia vero v Id. Januar.
7 XII Julii in Martyrologio Romano ista leguntur: Toleti S. Marcianæ Virginis et Martyris, quæ pro fide Christi bestiis objecta, atque a tauro discerpta, martyrio coronatur. Ejus in nullo alio Martyrologio mentionem eo die reperimus. Citat in Notis Breviarium Toletanum, putatque die uno Natalem, altero translationem illius agi. Franciscus Bivarius in commentariis ad Dextri Chronicon, putat duas diversas esse Marcianas; et hanc quidem, quæ XII Julii celebretur, esse Catellii filiam, S. Quiteriæ sororem, citatque illa verba Juliani in Chronico: Marciana passa est Toleti anno CLV, aliquanto post sorores XII Julii, et infra. Mentio fit alterius Marcianæ in Martyrologiis, et licet obierit a tauro dilacerata, tamen hæc altera longe vetustior est. Dextri Chronicon anno Christi CLV, ista habet: Toleti patitur S. Marciana filia Catellii Reguli Lusitaniæ, sororque octo aliarum Virginum, Ælio et Laterano Coss. Hunc restituit Bivarius cum in exemplari editionis Cæsaraugustanæ legeretur Licentius Cos. et annus Christi 253. Queritur idem in commentariis, hujus Acta, Africanæ Marcianæ attributa. Verum quo Hispaniensi potius quam Mauritanæ ea convenire convincat, nihil profert, et quæ in Actis expressa sunt loca, ad Africam pertinere ostendunt. Sed Bivarius in Actis ex ms. cænobii S. Bernardi prope Toletum, quæ suo instituto repugnabant, omisit.
8 Ludovicus de Anjos in vitis Sanctarum et illustrium Lusitanarum, beneficio Fla. Dextri reperti Marcianam Lusitanis vindicat, cujus nomen testatur mulieribus isthic crebro imponi solere. Verum quod asserat ix, eam Januarii celebrari, hæc eadem videtur, quæ in Mauritania passa est. Marietta quoque lib. 4, de Sanctis Hispaniæ, cap. 60, Marcianam Virginem et Martyrem hoc ix Januarii coli refert, eamque ex Hispania oriundam. Ita se legere, apud Cardinalem Baronium in Notis ad Martyrol. Romanum; reliqua ignorari, tempus nimirum, locum, genusque martyrii. Sed quam parum hæc considerate scripta sint, loca Baronii satis indicant. De sorore S. Quiteriæ, alibi agemus.
Ex ms. Andreæ du Chesne.
Erat beata Martyr Marciana civis a Rusueguritani municipii, virgo pulcherrima, Deo dicata, nobilis genere; quæ contemptis divitiis ad Cæsaream veniens, accola in-cellula sua castitatem custodiens habitabat, et mundanæ conversationis ambitiones etb delicias fugiebat. Quadam die visendæ civitatis gratia processit ad publicum, populares incipiens videre conventus, et ignotam se turbis ambulantibus aggregavit. Ante carcus sedenti vocabantur, et sunt proximi portæd Typasitasinæ. In ipsa platea Diana in marmorea stabat statua, sub cujus pedibus aqua per lapides decurrebat in patena marmorea. Quod profanum simulachrum B. Marciana videns, stare non passa est. Nam truncato capite totam confregite statuam.
2 Quod ubi nefariif municipes aspexerunt, statim furore vesano eam cæde maceraverunt, et totum corpus delicatæ puellæ livoribus infecerunt. Sed ubi ad martyrium robusta membra conspiciunt, cum magnis clamoribus usque ad ipsa atria prætorii congeminatis cædibus devotam Deo virginem protraxerunt. Statim pro tribunali inter carnifices sisitur, et ad spectaculum sacrilegæ quæstionis aptatur. Ante interrogationem Judicis Deum confessa est, et inania figmenta damnavit: Nolite, inquit, Deos colere, quos faber artifex fecit ex ligno, aut marmore, aut auro, aut argento, vel ex quolibet metallo. Dii vestri manu hominum facti sunt, et ab ipsis hominibus venerantur. Convertimini ad Deum vivum, qui est creator omnium rerum. Vana simulacra contemnite; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
3 Iratus Judex talibus dictis, Virginem Deo dicatam, questionariorum manibus alapis cæsam, in ludo gladiatorio jussit includi: Tradatur, inquit, uni, et serviat plurimis: ut illic et corpus et pertinax animus puniatur. Gaudens beata virgo Marciana ad custodiam venit. Non territa est sola inter tot viros furentes, quia pudicitiam suam Deo custode servabat. Erat unus inter gladiatores nomine Flammeus; huic tradita est, ut captivitatem pudoris nocturno tempore sustineret. Eadem nocte dormientibus cunctis omnibus horis orationem faciens vigilabat. Sed gladiator ille, nomine Flammeus, dum per tenebras ad cubile virginis venire contendit, subito paries angularis lapidea mole constructus est; et gladiator ille suo deceptus errore usque ad matutinam lucem Deo interdicente Virginem non permissus est invenire. Mane autem facto gladiator cum lacrymis rogare coepit, ut ei veniam daret, et pro eo a Domino veniam peteret, ut de ludo gladiatorio vivus evaderet. Cui sancta Martyr Marciana respondit: Deus meus, qui ancillæ suæ castitatem tueri dignatus est, te eo die quo martyrium sumpsero liberabit. Alia die illud parietis interpositi miraculum omnes populi loquebantur. Qui sermo usque ad aures Judicis venit. Confestim furore succensus, mutari jubet alterum. Traditur alii, et ipsum similiter paries natus a sancto corpore separavit. Tertia die traditur impudico cuidam, natione barbaro, colore nigro, membris valido, gladiatori crudelissimo, veluti in carcere Christi sponsa nuptura. Simile more dum per nocturnas tenebras hostis ille eam conatur opprimere, soliti parietis murus se interposuit, et audaciam feralis gladiatoris repulit et exclusit. Alia die mirabilia Dei et omnis populus et ipse Judex evidenter expavit, et se ab illo ludibrio deprædandæ virginitatis abstinuit.
4 Cœpit jam secura virgo de Deo, totam se deputare martyrio. Quadam die in illo ludo inter gladiatores lanista proponitur, et lethalis ictus vulneris edocetur. Subito deg Budarii Archisynagogi domo, quæ in vicino fuerat, ab ejus filiæ vel filiis, vel aliquantorum Judæorum vocibus gravissima exacerbatur injuria, ut Prophetica voce cogeretur precari divinas insultantibus flammas: Hæc domus, inquit, cælesti incendio ardeat, ut in perpetuum reparari non possit, et lapis ipsius ruina omnibus ædificiis, ubi fuerit, sempiternam præstet ruinam.
5 Tandem aliquandoh v Idus Januarii, exoptata passionis dies venit. Primo mane dum gladiatores de more ornati de i ludo descenderent in arenam, ut dicta Martyris complerentur, gladiator ille, Flammeus nomine, ex spectantium populorum vocibus fidelem de more accipiens libertatem. Sed multitudo, quæ ad spectaculum confluxerat, clamare coepit ut Marciana Martyr objiceretur ad feras. Ligatur ad stipitem devota Christi virgo; et dimissus est leo ferocissimus, qui cum magno impetu veniens erectas manus in puellæ pectus imposuit; sanctum corpus Martyris odoratus, eam ultra non contigit. Omnis pene populus mirari coepit, et Christianam puellam dicere dimittendam. Sed Budarius cum filiis suis et aliquantis Judæis, quos ad studium clamoris collegerat, in seditionem vociferantur, ut taurum Judex produci præciperet. Quo facto, injectis cornibus percussit eam graviter in papillam. Statim de beato corpore cruor exclusus est, et semanimis cecidit in terram. Recepta est intra portarum claustra, et ad aliam coronæ pugnam siccato sanguine revocatur. Tertia vice ad stipitem ligatur. Quæ exclamans, ait: Christe, te video, te sequor, suscipe animam famulæ tuæ: tu mecum fuisti in carcere; tu meam servare dignatus es castitatem. Judex autem amplius irascebatur. Tunc feram homicidam produci jubet. Producitur leopardus ingentissimus et crudelis. Qui exiliens uno morsu evulsa pene omnium membrorum cute, animam Martyris coegit exire, quæ continuo meruit ad cælos ascendere.
6 At ubi devotæ Virginis exivit spiritus a corpore, eo temporis puncto Budarii k blasphemi domus, cum omnibus qui ibidem fuerant, divino arsit incendio. Nam etiam a l Judæis frequenter domus eadem ædificari tentata est, et semper recidit in ruinam. Multi etiam qui ad structuram saxa collegerant, portare magis sibi visi sunt ad sepulturam. Manet usque hodie de illa domo æterna Martyris beatæ sententia, et in ævum mansura perdurat. Beata Martyr Marciana contempta divitiarum potentia de mundo transivit ad martyrium, de ludo gladiatorio ascendit ad cælum, et consortium meruit Angelorum, cum quibus beata vivit in perpetuum seculum. Amen.
a Rusuccuritani forte legendum, ut supra dictum n. 2, Mombrit. in Mauritaniæ Sueguritano. Vincent. et Pet. de Natal. Insue gritani.
b ms. Du Chesne divitias.
Idem ms. arches. neutrum sat assequimur.
Patres Concilii Eliberitani an. Ch. cccv statuerunt can. 60.
EN VARUS. Si quis idola fregerit, et ibidem fuerit occisus, in numerum eum Martyrum non recipi. Verum, ut bene observat Baronius ad ix Aprilis, hanc laudem meretur quis, cum Deus id jubet, et privato quodam instinctu ad illud faciendum impellit: uti multos alios fecisse constat, quod hæc ante illud Concilium in Africa fecit.f ms. Du Chesne mancipes.g Razzi Bindarium appellat. Florar. ms. et Ado ms. S. Laurentii Leodii Baudarium.h Mombrit. Idibus Januarii, Du Chesne v Idus Julias. i Alii gymnasio. k Al. blasphema domus. l ms. canobii S. Bernardi prope Toletum; a Judæis, Budarii parentibus.
Vetus hymnus de s. Marciana.
Ex Breviario Eccl. Toletanæ.
Sacræ triumphum Martyris Celebret vox Ecclesiæ: Camœna sit cunctis una, Marcianæ in laudem Virginis.
Quæ passionis præmium, Dum tendit, adipiscitur: Ultro ad palæstram gloriæ Audet prompta concurrere. Hæc namque astantem dæmonis Cernens, adlisit effigiem; Sub cujus larga perpetim Fluebat unda gressibus. Mox flagris cæsa, trahitur Celsa ad Prætoris atria:
Atque ludis a illicitis Prosternit membra Virginis. Quam prædo pudicitiæ Dum inter umbras sequitur, Oblata extemplo cælitus Secluditur maceria,
Vincta deinde stipite, Profana voce includitur: Sed poenas fertb blasphemia, Ruinas, et incendia.
Emissa namque bestiis, Leo percurrit percitus, Adoraturus veniens, Non comesturus Virginem.
Taurus dehinc prosiliens, Forma et mugitu horribili, Sulcabat ejus teneras Papillas ictu vulnerans.
At fera pernix corpore, Et maculoso tegmine, Lethali dente ad ultimum Membra puellæ laniat.
Post hos triumphos anima Vinclis elapsa corporis, Plaudens petit ad libera Summi poli fastigia.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.