Septempeda Piceni, sive, ut nunc loquimur, Marchiæ Anconitanæ urbs fuit, Ptolemæo in 6 tabula Europaæ, Antonino in Itinerario, aliisque veteribus memorata. Eam Longobardi, ut scribit Leander, solo æquavere. Ex ejus ruinis nobile oppidum Sanseverinum ædificatum. Nomen inditum a S. Severino Septempedano olim Antistite. Hunc VIII Junii refert Martyrologium Roman. his verbis: In Piceno S. Severini Episcopi Septempedani. Quo die nullum Baronii ætate antiquius Martyrologium, quod quidem hactenus viderimus, illius meminit. Ferrarius in Catalogo SS. Ital. VI Id. Junii migrasse in cælum scribit: ast in novo Catalogo SS. testatur a Septempedanis VI Id. Januarii coli, suspicaturque hunc ipsum esse qui eo die in Romano Martyrologio S. Victorini frater dicitur, sed perperam Neapoli, pro Septempedæ scriptum esse. Ecclesiæ vero ejus nomine dicatæ consecrationem VIII Junii recolunt Septempedani, ut testatur idem Ferrarius.
2 Victorinus Martyr, cujus frater fuisse Severinus Neapolitanus traditur, celebratur in omnibus Martyrologiis xv April. ad aquas Cutylias martyrio coronatus, quod cum SS. Marone et Eutychete S. Flaviam Domitillam confirmare in proposito tuendæ virginitatis crederetur. Atque hunc Amiternini Antistitem suum fuisse putant. Rursum v Septembris idem memoratur in Martyrologio Romano et aliis, sed veluti diversus, tamen ad Aquas Cutylias interfectus, cum esset Amiterni Episcopus. Ado eo die Severini fratrem vocat, sed manifeste ei quæ Victorini Confessoris sunt tribuit; licet deinde Amiterninum Antistitem creatum velit. Suspicamur v Sept. olim S. Victorinum Confessorem, Amiterninum Episcopum, celebratum, qui cum Martyr obiisse, et Severinum fratrem habuisse diceretur, hinc præbita occasio existimandi alium esse a Victorino SS. Nerei, Achillei, Maronis, Eutychetis socio, et a Victorino Confessore. Victorini Confessoris nomen Martyrologio Romano adscriptum VIII Junii his verbis: Camerini S. Victorini Confessoris. Quod in antiquioribus Baronio martyrologiis non reperimus. S. Severinum Victorini Martyris fratrem, alium ab eo quem Victorini Confessoris germanum astruimus, ante Usuardum qui tradiderit, non legimus. Unde libenter Ferrarii conjecturam amplectimur, ita scribentis: Dum essem Neapoli, ac in tabulis Ecclesiæ Neapolitanæ Severini Episcopi nomen minime descriptum cernerem, diligenter sciscitari a Canonicis aliisque in hujusmodi rebus versatis cœpi, librosque qui de Sanctis Ecclesiæ Neapolitanæ tractant perlegi: tandem me ad Ecclesiam S. Severini contuli, nec quidquam de S. Severino Episcopo, qui Neapolitanus fuerit, scire potui. Severinus enim, qui a Neapolitanis colitur, cuique basilica, in qua corpus ejus asservatur, dicata est, non Episcopus, sed Abbas fuit. Ex quo suspicio mentem meam subiit, nomen Severini Episcopi Neapolitani in Martyrologium alicujus incuria irrepsisse, et uti apud Adonem Acta S. Victorini Martyris cum Actis S. Victorini Confessoris confunduntur; sic Severinum Septempedanum Episcopum, qui, S. Victorini Confessoris germanus fuit, per errorem Neapoli attributum fuisse.
3 Fatetur quoque Baronius in Notis ad Martyrologium VIII Jun. ambiguam et subobscuram de S. Severino narrationem esse, propter omnimodam cum S. Severino Neapolitano similitudinem. De Victorino Martyre, et Victorino Confessore alibi agemus, et fortassis interea nancisci certiora licebit. Hic solum Martyrologia proferemus. Ado sic scribit VI Id. Januarii: Apud Neapolim Campaniæ, S. Severini Confessoris, fratris beatissimi Victorini clarissimi viri in miraculis. Qui et ipse fratris imitator, post multarum virtutum perpetrationem, sanctitate plenus quievit sepultus in loco, ubi primum abstinentissimus, quam ad Episcopatum vocaretur, conversatus fuerat. Eadem habet Notkerus; eadem Beda vulgatus. mss. Ecclesiæ S. Lamberti Leodii, et Societatis Jesu Antverpiæ, utrumque Bedæ nomine insignitum: Neapoli Campaniæ S. Severini Confessoris, fratris beatissimi Victorini clarissimi viri in miraculis. Addit ms. Ecclesiæ S. Mariæ Ultrajecti: Qui et ipse fratris imitator existens post multarum virtutum insignia, sanctitate plenus in pace quievit. Quæ, loci dumtaxat mutato nomine (quod facile ob S. Severinum Noricorum Apostolum irrepere potuit), S. Severino Septempedano unice quadrant; uti et quæ in veteri Romano habentur: Neapoli Severini Confessoris Victorini fratris.
4 Usuardus. Neapoli Campaniæ Natalis S. Severini Episcopi et Confessoris, fratris beatissimi Victorini Martyris: qui Severinus post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quievit. Eadem habet Bellinus de Padua. Molanus in duabus posterioribus editionibus ista in Usuardo expunxit: Episcopi et Confessoris, fratris beatissimi Victorini Martyris. Hunc enim, inquit in Notis, Ado habet Nonis Septembris. At non Severinum habet Ado Nonis Septembris, sed Victorinum ejus fratrem. Addit Molanus: Usuardo addita putarim quæ expunxi, aut ipsum errando duos Severinos confudisse; Noricorum scilicet Apostolum, et Victorini fratrem. Cum Usuardo convenit Martyrologium Romanum. ms. Centulense, Bedæ præferens nomen: Neapoli Campaniæ S. Severini Episcopi et Confessoris, fratris B. Victorini Martyris. Subscribunt Romano Martyrologio Maurolycus et Galesinius. Fallitur toto cælo auctor Martyrologii Germanici, dum ita scribit: Neapoli in Campania Natalis S. Severini Episcopi et Confessoris, qui frater fuit S. Victorini Martyris, et Neapolitanus Episcopus. Venit deinde in Bavariam, ex ædificatoque monasterio cum paucis monachis illic juxta doctrinam Evangelicam vixit, in omni continentia et castitate, in jejuniis et orationibus; obdormivit tandem in Domino.
5 De SS. Severini et Victorini Actis ita scribit Baronius in Notis ad Martyrologium VIII Junii: Horum fratrum Severini et Victorini Acta legimus accepta ab ipsorum Ecclesia, ex quibus novimus hos fratres fuisse uterinos, eremiticamque vitam excoluisse: quorum Victorinus cum aliquando lapsus fuisset, arctioribus se disciplinæ vinculis mancipavit, ac sancto fine quievit: Severinus autem ad regimen Episcopatus assumptus, sanctitate clarus migravit e vita, cujus venerandum corpus ante quadriennium repertum, honorificentius reconditum est. Floruerunt ambo temporibus Justiniani Imp. cum Vigilius Romanæ Ecclesiæ (ut ipsorum Acta testantur) præsideret. Eorum nos Acta descripsimus ex MS. Fuldensis collegii Societatis Jesu, contulimusque cum Bonino Mombritio, MSS. Metensi, a Jacobo Sirmondo nobis commodato, S. Maximini Treviris, aliisque. Et sunt quàdem ea non ineleganter descripta, et pars, ut apparet, majoris operis de Sanctorum rebus gestis; sed discrepant tamen ab iis quæ citat Baronius, cum in nostris nulla aut Justiniani Imper. aut Vigilii Papæ mentio fiat. Consentanea his Actis Ado v Septembr. memorat, sed quæ de Victorini martyrio subjicit, ea ad alium pertinent Victorinum, de quo XV April.
6 Testatur Ferrarius in Catalogo SS. Ital. ad v Julii, S. Philamenæ virginis corpus ne a Gothis inventum discerperetur, in ecclesia cathedrali conditum a S. Severino fuisse: quod cum Justiniani ætate consentit. Inde refellas quod Cæsar de Engenio Caracciolus scribit, eodem quo Victorinum Martyrem tempore vixisse alterum in Umbria Victorinum cum Severino fratre. Idem Ferrarius inventarum S. Severini reliquiarum meminit (quod ex citato Baronii testimonio colligitur accidisse circa an. 1381), traditque vitam ejus tribus libris a L. Franco scriptam.
Ss. Severini et Victorini.
Auctore Anonymo, ex veterib. MSS.
Hucusque nos Patris Hieronymi dicta referentes per interpretem locutos Lector advertat: reliquum opus, ut sermo noster est, vestra caritas libenter audiat. Quæ enim singulis de Sanctis fideli auctore comperimus, in historiam misimus, ne laterent homines quorum Deum non latuerunt virtutes. Primumque a Victorino inchoantes, quem Severini legimus fuisse germanum, ut velut ab optimo fundamento opus nostrum inchoans, ad perfecti ædificii solida tecta consurgat.
3 Igitur Victorinus spirans altius, et idipsum quod sibi parebat imperfectum computans, nec satis sibi factum, si alteri liceret in altero; sic germanum allocutus est: Mi frater care, magis jam ex confamulatu Dei quam ex germanitatis vinculo, si ideo vendidimus omnia, ut expediti sequamur Dominum, cur mutua caritate separamur a Deo? Nam cum mihi in te idem, quod tibi in me juris sit, nec mihi deest servitium, nec tibi. Paret alter alteri, dum facio, quod jubes; et quod jubeo, facis; non facimus quod jussit Deus. Sumo indumentum tuum, tu meum: sic geminæ sunt singulæ vestes, cum utrisque suæ communes sint. Eremum peto, quæ perfectos habet. Eumque dictis faciens vale, se de tugurio eliminat, silvas petit vicini montis, quem dicuntd Prolacem. Nec defuit habitaculum, quod natura præstiterat: sedit in specu excelsæ rupis, quod subter fluentis aquæ geminum sinuarat abruptum, uni tantum hospitium viro, ut sedens somnum caperet; vel si reciperet alterum, stans oraret. Texit ostiolum vimine, ut ex antro faceret domum. Hic annum perpetim legens, oransque pernoctat, otiosum agens negotium: et cui nullus intercederet, soli se exhibebat Deo.
4 Cum hæc antiquus hostis bonorum, solito invidens modo, simulans puellam, seque ad antrum viri velut oberraret, applicuit, et sic humili voce obsidens, ut expugnaret, verba cum gemitu dedit: Heu me miseram, quoniam per diversa trahor silvarum errore et tenebris vaga! Nec locus agnoscitur, et iter quæritur, et aviis impedimur. Quisquis es istius dominus loci proculdubio pararis, cui cælum undique et undique silvæ, fac me virtutum tuarum opus. Eripe frendentibus apris, redditurus statim, ut eluxerit. Nec longum posco habitaculum; unius noctis hospes ero: satis superque sufficeret operiri limine tuo, ni me fragilis sexus urgeret, et transeuntium rictus terrerent ursorum. Ecce sævientes ululant lupi, fer opem, dum potens sit: quod victura sum, tuum erit; si moriar, tuum. Sæve artifex, quid non expugnas dolis? Reserat Victorinus cellulam, et hostem secum, dum miseretur, includit. Jubet, ingressa ut resideat in angulo, quia et ipse in alio sedit, ut caperet utrumque.
5 Vix horæ spatium intercesserat, dum inter molimina et assiduum corporis motum protenso pede tetigit hominem Dei, et velut compungensf vulnere noxio calore succendit. Addit igniculum dulcedo sermonis, et malesana jam viscera decus formæ sauciat. Exquisitos cerneres oculos male radiantes, vultumque feraliter nitidum: quasi per intexta vimina lunares radii fulgebant: urget facinus solitudo: quæ sit acturus, utpote sine teste, mentitur ignorari, cum constet magis id omnibus sciri, quidquid Deo tantum teste peccatur. Sed postquam ad opus sceleris est perductus; resupinus in juvenem prædo consurgit, et qui expugnator fuerat pudoris, censor extitit castitatis. Quid agis, inquit, vir perfectissime, cui etiam frater gravis fuit? Tu ne adjungeris alteri, qui recessisti a tuo? nonne tibi germani tunica gravis erat, adeo ut censum integrum computares; qui vices duorum, ducebas officium servulorum; qui novum silvis dogma constituens, suadebas scopulis castitatem; adeo immemor nostri despectorque roboris, ut vetustum sperneres bellatorem? Disce quanti impugnentur insidiis: jace saucius, qui præsumpserasg et coronam. Statim, ut hæc locutus est ex oculis decepti velut fumus evanuit. Jacuit, qui ceciderat, diu: et tanquam cadaver exangue, nocte perpetim sine aspiratione duravit.
6 Sed postquam luce clarescente sidera delitescunt, fugiens testem criminis cellulam, nocentes deserit silvas: redit ad germanum: atque in currentes lapsus pedes, diu vocem pudore compressit, prodens tamen lacrymis se dolere, quod erubesceret dicere. Sed postquam caussam victus exposuit, et a consolantis affectu,h pœnam sibi ipsi censor imposuit: findens namque namque arborem, manusque inserens, et præduratam cuneis pessulans cicatricem, agit, ut in supplicium pedes pendeant, qui ante Deum stare noluerunt: una sub obtestatione colligat fratrem, ne quis se prius solveret, quam, cui deliquerat, ignovisset.
7 Sed mox Severinus sancto Episcopo nuntiavit de fratris facto, et pœnæ novitatem, quam ipse sibi ingesserat. Deducit i suum Pontificem ad locum: qui allocutus pro ingenio, cum satisfactum diceret, volens solvere, prohibetur a revincto. Id ipsum grate obviat differens, orat, benedicit, redit. Cumque id-ipsum sæpe fecisset, interim vinctus post impetratum jejunium vespere Dominica modicum panem, nec plus aut minus aquæ coactus a fratre capiebat, qui etiam se simili cibo et jejunio pro fratre macerabat.
8 Jam ferme totum transierat triennium, absumptisque inedia visceribus, vixque inhaërente cute sola in vinculis ossa pendebant. Laxior pœna nondum retentura suspensum, si voluisset revinctus vitare supplicium. Igitur cum hoc per omnes fama jactaret, in alieno casu sui quisque misericors, coeunt omnes ad Episcopum, qui hujusmodi ambiret invidiam. Clamant esse solvendum, quem etiam pœna ingereret absolutum. Venit cum omnibus ad monasterium: nec, ut solebat, lenis, sed plurima auctoritate succinctus: ac sic erecto supercilio alloquitur revinctum: Satis exhaustum est pœnarum. Crede Victorine mihi, si credis Deum, tecum hoc jam meo agi sacerdotio, quod Petro Christus contulit, cujus nos heredes sumus: in cælo solvitur, quod in terra solvitur, quia et quod ligatur in terra, ligatur in cælo. Cum videam tibi etiam ipsa vincula jam parcere, quæ cernimus laxiora; solvo in terra, quem solutum confido apud Regem cælorum. Sed postquam hæc Episcopus est locutus, statim ad referandum arborem, artificum manus et multitudo colligitur, et dum Victorinus nequiret resistere, nec sic optaret absolvi, petit hebdomadæ jejunium, ut cum cunctis se oratione et jejunio juvantibus solveretur. Impetrato statim, quia non longe distulerat, et ne minus crederetur dolor alienus, impleta hebdomada redit cum populo Episcopus. Omnis ætas, uterque sexus accurrit, magnis ac minimis terra densatur, scanditur tectum monasterii, vicinæ arbores onerantur, clamor idem omnium: Beatissime Papa, absolve quem absolvit Deus. Tunc Episcopus exerta manu facto silentio, sic locutus est: Expletum est, Victorine, jejunium, quod petisti: redde, quod promiseras; stet sermo, quem dixeras; ne iterum mentiendo pecces, et jam non est alia pœnitentia. Tunc S. Victorinus ubi se verbis constrictum vidit, elevans ad cælum vultum post triennium, quia elevare vincula non permittebant manus, oblatoque prius a Sacerdote sacrificio, altum congemiscens sic locutus est! Deus Pater unigeniti tui filii Domini Jesu Christi, cum quo per Spiritum sanctum universa fundasti; per quem hic mundus in diversas est species divisus; qui es omnium creaturarum reparator et conditor; per quem et factus homo et refectus est; per quem et concessa immortalitas et victa mors, inducta per diabolum, sed subacta per Christum; per quem renati secunda nativitate sumus, si tamen peccare desinamus, quia primam peccando violavimus; per quem hujus lucis usum cum fratre commerui, meque vita sine fratre privavi; a quo mundi censum cum luce suscepimus, ob quem mundi censum pro immortalitate distraximus, ut pura tibi servitia exhiberemus; si te pura mente secutus sum, ut essem perfectior, et a fratre discessi; si te omnibus præposui affectibus; si te k in nocentibus silvis solum quæsivi; si te in illo meæ carnis ergastulo semper oravi; si et quod sum deceptus a diabolo, misericors fui; si quod persuasus sum admisisse, tamen tibi sine teste peccavi; si ad te statim lapsus cucurri; si tibi me reum cum fratre obtuli, cui sine fratre deliqui; si ut satisfacerem delicto, huic volui subjacere supplicio; si me reum feci ante judicium, si ad te cum mea pœna festino; si satisfeci pœna; converte sententiam: sit absoluti testis hic populus, qui est testis addicti. Si jam mereor veniam, solve vincula mea; si adhuc pœna superest, detur dilatio solventis.
9 Vix hæc Victorinus ediderat, l cælumque ex serena parte contonuit, vinclaque arboris purior ignis absolvit. Ruit in faciem turba circumstans, et qui ceciderat solus erectus est. Itaque omnibus collaudantibus Deum, deductus est ad ecclesiam. in qua degens sine crimine raptus brevi ad urbis m Amiterninæ Sacerdotium. Cumque esset omnibus virtutibus pollens, ut Angelicus haberetur, choros meruit introire Sanctorum; regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
10 Porro Severinus, quem supra memorati diximus fuisse germanum, dum magno studio edomat carnem suam, ut illius fraudem, qui fratrem deceperat, posset vincere, et omnes ejus impetus evitare, cumque germani culpam velut suum delictum in se ipse damnasset, ut impleret, quod dictum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur, Septempedanæ meruit Ecclesiæ Sacerdotium: n quem locum ut merito se probaret indeptum, brevi omnibus æquiparans non potuit superari. Sed quia hic breve est omne quod magnum est, ad cælestia cito meruit regna migrare o vi Kalendas Maias; in eodem sepultus loco, in quo habuerat monasterium, et quod dilexit in corpore non deseruit sanctitate: plures enim nunc in spiritu, quam tunc præsens, exhibite medicinas.
11 Sed tacendum non puto, quod de ejus comperimus sanctitate. Nam cum Idibus Maiis ejus depositio celebretur, licet et Kalendis Maiis, quibus est indeptus Sacerdotium, turba conveniat; tamen ad supradictum diem velut ex omni orbe devota convenit multitudo: accurrunt plurimi Sacerdotes, ut et devotionem deferant et benedictionem deportent: sed pridie quidam Innocentius vir sui nominis, p auctor adhuc et unicus, vicum q Faverianum petens, vidit noctis medio lucere silvas ita ut incendium crederet, sed cum r strepitus existeret, ingrediens quemdam locum credens iter Rectorem Provinciæ noctu ingredi, paullulum se ex aggere s elaterat pavens, ut e vicino caussam disceret. Nec longum post spatium, vidit quatuor cum funalibus præcedere, quorum illud lumen erat: duos post eos stolatos ire cum virgulis, post unum residentem in equo, cujus et vestium candor et capitis nivem antecederet. Post quem calvus alius equo vehebatur: quos magna sequebatur peditum multitudo, e quibus unum, qui claudicans remanserat, curiosius inquirit, qui essent; et ait, quatuor lampadarios quatuor esse Episcopos t Xystum, Marcum, Marcellum, et Julium; duos cum virgis, Stephanum et Laurentium: duos sedentes, Duos Apostolos Petrum et Paulum; reliquosque sequentes, Martyres et Episcopos: Sed et v Zipherinum ire cum mutatoriis Petri, qui rogatus a Severino semper hac die intersit, ut benedicat populum et visitet. Quis de meritis ambigat Severini, cui tantum videt Apostolos deferre? Vel quis et hunc immerentem æstimet, cui est videre permissum?
12 Sed si quis etiam vitam vult scire Innocentii, paucis audiat verbis: Cum hæc vidisset, statim ad ecclesiam properavit, factusque catechumenus, interposito tempore etiam baptizatus est. Nec umquam deserens ecclesiam factus Clericus, etiam Presbyterii meruit benedictionem, ut semper innocens atque in sua innocentia permaneret, ut de eo dictum putemus: Ecce vir Israelita, in quo dolus non est. Hic aliquando cum ad S. Severini monasterium properaret, in quo erat ordinatus, sequitur eum ovicula, in qua totus ei census erat, et cum nequiret transire Flosorem,, quem imber incitaverat; forte per x tigelum, quod ripis superposuerant pastores transiit, ove in alia relicta ripa: quæ erumpens in vocem hoc ait: Cui me hic reliquisti? Tunc vir plenus Deo inquit: Transi, quia ego ipse transivi in nomine Domini Jesu Christi. Tunc animal innocens sumpta per Deum fiducia sequitur Innocentium. Per meritum pastoris, est data vox pecori, et confidentia per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.
Explicit vita SS. Victorini et Severini, duorum germanorum ex Picentina provincia, qui prius solitariam simul ducentes vitam, postea Episcopalem sortiti sunt nobiliter eminentiam. a Hoc exordium aberat ab aliquot MSS. Ex eo colligitur, hanc narrationem partem esse majoris operis.b Propter Septempedam qui nunc fluit amnis, Potentia dicitur. Cluverius Flusorem nunc Chientum dici putat, qui Tolentinum alluit. Potius veteri scriptori habenda fides.d Lacus est in Apennini valle, quem Potentia flumen exhaurit, cui oppidum hodie apud confluentem appositum est, vulgari vocabulo Pioraco. Id antiquis fuisse dictum a situ ante lacum PROLAQUEUM, ut in AEQuis ad Anienis ripam oppidum sub lacu erat SUBLAQUEUM, ex Antonini disco Itinerario, ubi iter est ejusmodi: Nucerie, Dubios, Prolaque, Septempeda, Trea, Auximum. Ita Cluverius Ital. illustr. lib. 2, cap. 6. Verisimile est montem huic oppido vicinum intelligi, vel jugum aliquod Apennini.e Alii silvis, errore, etc. uti et Ado.f Al. vulnere noxio, calorem.g Al. de corona.h Hic fortassis aliquid deest. i Camerinensem, ut ait. Ferrarius. Est Camerinum inter Chientum et Potentiam amnes situm, haud procul a Prolaqueo. k Al. innocentibus. l Al. cælique. m Amiternum Sabinorum urbs celebris fuit: ea eversa, magnorum operum, theatri, templorumque supersunt vestigia, ut Leander testatur; superest ecclesia D. Victorino sacra, (teste Ferrario) Martyri, ut remur, qui ad Cutilias aquas interfectus tamen juxta Amiternum sepultus est, et Episcopus Amiterninus fuisse illorum populorum traditione creditur. Sedes Episcopalis Aquilam Amiterno est translata. n ms. Met. Quem locum merito indeptum virtutes per eum factæ declarant. o ms. Met. v Id. Januar. forte vi Id. Januar. scriptum fuit. Certe xxvi April. xv et 1 Maii, qui dies hic exprimuntur, nullume nostris Martyrologiis ejus meminit. p Absunt quatur hæ voculæ a quibusdam mss. In nonnullis est Actor, id est curator fortassis ac dispensator cujuspiam, aut viri potentis, aut Reip. Suspicetur aliquis legendum, Actor adhuc et minus. q Fabrianum interpretamur, nobile hac tempestate oppidum inter Sentinum, Camerinum, et Matelicam; in cujus agro Attigio vicus, in Attidū oppidi ruinis. r Al. trepidus. s Mombr. eximit. t Coluntur sancti Pontifices, Sixtus I, 6 April. n. 6 Aug. III. 28 Martii. Marcus 7 Octob. Marcellus 16 Janu. Julius 12 April. v ms. Fuld. Ziferinum an Severinum, sive ad oppidum S Severini? Est alioqui in eadem Umbria Tifernum Tiberinum, apud Tiberis ripam, quod nunc Citta di Castello dicitur; alterumque Tifernum Metaurense, nunc S. Angelo in vado, ad Metaurum flumen in Ducatu Urbini. Neutrum tamen Septempedæ admodum vicinum. x Ita mss. pro tigillo. Mombr. particellum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.