Crispini Episcopi Ticinensis et Confessoris VII Januarii sacris Ecclesiæ tabulis inscriptum est nomen; refertur quoque a Bellino, Maurolyco, Galesinio, Molano, Martyrologio Germanico; licet Ferrarius, ut supra diximus, Crispinum primum hoc die coli velit, hunc ad XXX Octobris rejiciat, quo et Crispini II memoria celebratur. Galesinius utroque die Crispinum memorat, et in Notis utrobique se de Epiphanii decessore loqui ostendit.
2 Hujus vitam ita breviter describit idem Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ: Crispinus Episcopus, tertius hujus nominis, post Thomam, qui S. Anastasio successerat, Ecclesiam Ticinensem administravit, Sixto III, Leone I, et Hilaro Pontificibus. Vir fuit magnae et spectatæ sanctitatis. Cujus S. Epiphanius ejus successor, discipulus, et diaconus fuit. Quo sanctus Episcopus, cum valde senex esset, ut scribit S. Ennodius, in Ecclesiæ regimine utebatur, et brachiis illius incedens sustentabatur. Interfuit Concilio Mediolanensi sub S. Eusebio ejus Sedis Episcopo jussu Leonis I Papæ celebrato, una cum S. Maximo Episcopo Taurinensi, et Abundio Episcopo Comensi, et aliis. Cum autem Ecclesiæ suæ annos xxxiv sanctissime præfuisset, senio confectus, Sede Epiphanio derelicta, migravit e vita anno salutis CDLXVI, quo tempore et S. Prosper Episcopus Regiensis diem clauserat extremum, Hilaro Pontifice Maximo et Leone I Imperatore.
3 Hæc Ferrarius; qui XXVIII Maii de S. Anastasio Episcopo Papiensi agens, ait S. Crispini (secundi, ut arbitror, licet non exprimat) successorem fuisse; idque ipsum mox in dubium revocat. Celebratur is in Romano Martyrologio XXX Maii. Sedere, qui hic nominantur Pontifices Romani, Sixtus III, a XXVI Aprilis CDXXXII, usque ad XXVIII Martii CDXL, quo die ab Ecclesia colitur: Leo I, a X Maii ejusdem anni, usque ad X April. CDLXI, quo die ejus dabimus vitam: successit Hilarus eodem anno, mense Novemberi; obiit X Septemb. CDLXVII, quo die colitur. S. Epiphanii Episcopi Ticinensis vitam infra XXI Januarii dabimus a S. Ennodio conscriptam; de ipso vero Ennodio agemus XVII Julii. Concilii Mediolanensis, Sanctique Crispini meminit Baronius tom. 6 Annal. an. CDLI, num. 13, et sequentibus. Qui hic memorantur ei interfuisse sancti Episcopi, Eusebius Mediolanensis XII Augusti, Maximus Taurinensis XXV Junii, Abundius Comensis II Aprilis, coluntur. De S. Prospero, qui hic Regiensis Episcopus dicitur, agemus XXV Junii.
4 Porro quæ hic Ferrarius de obsequiis decrepito Antistiti ab Epiphanio exhibitis narrat, ea inferius in ipsius vita Epiphanii fusius referuntur; uti et quod de agri Summiatis controversia perperam Crispino I tribui supra monuimus; idque inter cetera de eo prædicatur: At ille venerabilis Crispinus Episcopus, favoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram, et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum (Epiphanium) mulcebat sensibus, ut morderet obtutu; et sub specie frontis rigidæ clandestinum circa discipulum nutriebat affectum: pascebatur alumni sui optabili conversatione Pater, et in omnibus ejus actibus oculos amœnabat. Paullo deinde inferius: Postquam tamen invalida senectus, et semper de infirmitatibus querula, venerabilem virum Crispinum Pontificem occupavit; istius sustentabatur manibus, in hujus nitens erigebatur amplexus; pes illius erat, oculus, dextera; cujus ministerio, quidquid optasset fieri, ante jussionem suam videbat impletum.
5 De morte tandem Crispini hæc scribit: Circa finem tamen vitae, quem spiritu prævidebat sanctus Antistes, Mediolanum vicinam expetiit civitatem, etc. Subdit commendatam civitatem, et Ecclesiam suam, atque Epiphanium discipulum. Atque Ticinum, inquit, quasi ad sepulchrum festinans regressus est: qui aliquantis emensis diebus morbo regio perfusus, lucem sæculi nostri superna habitatione commutavit. Meminit obitus illius Baronius tom. 6, ad an. CDLXVI, num. 16. De eo et S. Epiphanio illos Guilielmi LXV Episcopi Papiensis versus recitat Ferrarius:
Crispinus vir mitissimus, Director Epiphanii, Cui successit protinus In gradibus officii.
6 De eodem ista quoque cecinit S. Ennodius Carm. lib. 1, Carmine IX, sive Panegyrico in tricennalibus S. Epiphanii habito:
Crispinum petit inde libens, quem dicere digno Non datur eloquio, nec si modo surgat Averno Qui potuit rigidas de rupibus Apennini, Flumina cum starent, ad plectrum ducere silvas. Helias fuit hic mage nam quis Helisæum Linqueret in terris, duplicato munere palmæ Nutrivit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus Pressit Evangelicis plena est cui dextra papillis? Salve sancte parens: semper salvete recepti Crispini cineres: ad cujus jura redundat Quidquid in hoc Christi miramur dogmatedignum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.