De hoc sancto Abbate Octavius Cajetanus noster in Idea operis de Sanctis Siciliæ: In Sicilia in monasterio Cucumi S. Theoctisti Abbatis. Citat Græcorum Menologium. Aliud id esse Menologium oportet ab eo quod Henricus Canisius vulgavit, in quo nullum Theoctistum Abbatem reperio. Ferrarius tradit vixisse circa annum Christi occe. Molanus in Addit. ad Usuardum: Die quarta S. Theoctisti Ducis (forte monachorum, in quit, id est Abbatis) in Cucumo. An idem sit Theoctistus, quem vii Januarii ex Menæis dabimus, addubitat noster Raderus. Mihi diversus ab eo videtur. Nam hunc etiam v Januarii eadem habent Menæa: Commemoratio S. P. N. Theoctisti: alterum vero etsi monachum fuisse ex adjuncto tetrasticho conjici fortassis queat; non tamen eodem modo refertur cum illa honorifica appellatione, S. P. N. Utriusque mihi ignotæ sunt res gestæ.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.