Atavum suum testatur S. Gregorius hom. 38, in Evang. et lib. 4, dial. cap. 16, fuisse Felicem Romanæ Ecclesiæ Antistitem, ut 5 Januarii diximus, cum de ejusdem Gregorii amitta Æmiliana Virgine esset sermo. Hunc Felicem Joannes Diaconus initio Vitæ S. Gregorii quartum ejus nominis fuisse existimat; ita enim scribit: Iste Senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit, ita ut quartus Felix Apostolicem Sedis Pontifex, vir magnae in Christi Ecclesia reverentiæ, qui basilicam SS. Cosmæ et Damiani Martyrum via Sacra juxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricavit, ejus atavus fuerit. At Baronius in Notis ad Martyrol. XXV Februarii, non quartum, sed tertium fuisse S. Gregorii atavum contendit; quod hic, uti et Gregorius, Romanus fuerit, ille e Samnio oriundus, non e Samo, ut indicat Platina; quodque temporum ratio omnino id postulare videatur, cum a Felicis obitu ad Gregorii pontificatum non nisi 60 anni intercesserint. Sed de hac re proprius erit agendi locus cum de Felice III erit sermo XXV Februarii. Felix IV colitur XXX Januarii, ita enim legitur in Romani Martyrologii tabulis Urbani VIII Pont. Max. auctoritate recognitis 25 Februarii: Romæ natalis S. Felicis Papæ III qui S. Gregorii, Magni atavus fuit etc. antea legebatur: Romæ natalis S. Felicis Papæ IV, qui S. Gregorii Papæ atavus fuit. At 30 Januar. olim habebatur: Romæ S. Felicis Papæ Tertii qui pro fide Catholica plurimum laboravit. Nunc illud Tertii omissum est. Memoratur in multis Martyrologiis 30 Decembris S. Felix Romanus Episcopus; sed quædam diserte Tertium vocant. At 28 Maii refertur hic Quartus in MS. Florario his verbis: Romæ natale S. Felicis Papæ IV qui instituit dedicationem Ecclesiæ singulis annis celebrari. Pauca hæcde Quarto prodita sunt litteris ab Anastasio Bibliothecario in lib. de Romanis Pontificibus:
2 Felix natione Samnius, ex patre Castorio, sedit annos quatuor, menses duos, dies quatuordecim. Fuit autem temporibus Theodorici Regis, et Justini Augusti, a consulatu Mamortini usque ad consulatum Lampadii et Orestis, a die iv Idus Jul. usque in iv Idus Octobris. Hic fecit basilicam SS. Cosmæ et Damiani in urbe Roma, in loco qui appellatur Via sacra, juxta templum urbis Romae. Hujus temporibus consumpta est incendio basilica sancti Martyris Saturnini, via Salaria, quam a solo refecit. Qui etiam ordinatus est cum quiete, et vixit usque ad tempora Athalarici Regis. Hic fecit ordinationes duas in urbe Roma per menses Februarii et Martii, Presbyteros quinquaginta quinque, Diaconos quatuor, Episcopos per diversa loca numero triginta novem. Qui etiam sepultus est in basilica B. Petri Apostoli IV Idus Octobris, et cessavit Episcopatus mensem 1, dies 15.
3 Hæc Anastasius e quibus nonnulla breviter elucidanda, præsertim electio ejus, ac publica opera. Electionis annus, dies, modus indicandus. Rex Theodoricus hæreticus, ut idem scribit Anastasius, cum grandi dolo et odio suscepit Papam Joannem et Senatores (Theodorum, Importunum, Agapitum Exconsules, qui Constantinopolim missi fuerant) quos etiam gladio voluit interficere; sed metuebat indignationem Justini Augusti: quos tamen in custodiam omnes afflictos cruciavit, ita ut beatissimus Joannes Episcopus primæ Sedis Papa in custodia afflictus deficiens moreretur. Qui defunctus est Ravennæ in custodia XV Kal. Junii Martyr..... Cujus corpus translatum est de Ravenna, et sepultum est in basilica B. Petri Apostoli sub die VI Kal. Jun. Olybrio Consule, et cessavit Episcopatus dies 38. Electus est Felix, ut jam ex Anastasio dictum est, die iv Idus Julii, atque ita a XV Kal. Jun. sive 18 Maii, usque ad XII Julii, dies sunt omnino 56 Baronius ad an. 326, vilt VI Kal. Junias, mortuum Joannem, VI Kal. Julias sepultum; electum Felicem 24 Julii: putatque mendosum esse codicem, in quo sepultus dicitur Joannes VI Kal. Junias: sed nobis non persuadet, ut ab Anastasio recedamus, nisi certius testimonium aut irrefragabilem rationem proferat.
4 Gesta autem hæc sunt Olybrio Consule, anno Christi 326. Dicitur tamen sedisse a Consulatu Mamortini, aut potius Mavortii, quia annus ejus primus maxima ex parte cum Mavortii consulatu concurrit. Alioquin cum Joannem Olybrio Consule mortuum constet; cumque 98 die post ejus mortem interiisse Theodoricum scribat idem Anastasius, id est, ut nos conjicimus, 23 Augusti; tamen Felix ab eodem tyranno Romanis obtrusus est, dignus ille quidem eo gradu, per summam tamen tyrannidem, nemini priorum Imperatorum præterquam Constantio itidem hæretico in Felice II usurpatam: ut perspiciant quos sequantur, qui illius Ecclesiæ derogant sacrosanctæ libertati; et sciant eorum sibi quoque funestos exitus esse pertimescendos. Hæc vero omnia, Felicis nota vulgo integritas, Romanorum in alium conspirantia vota, electio tyranni arbitrio factu, sed Romano deinde Clero et Senatui probata, hæc, inquam, omnia ex Athalarici Regis ad Senatum Romanum epistola perspici possunt, quæ est apud Cassiodorum libri 8, Variar. 15, atque ita habet:
5 Senatui urbis Romae Athalaricus Rex. Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi Domini avi nostri respondistis in Episcopatus electione judicio. Oportebat enim arbitrio boni Principis obediri; qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est Pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere; ut agnoscatis illum hoc optasse præcipue, quatenus bonis Sacerdotibus Ecclesiarum omnium religio pullularet. Recepistis itaque virum et divina gratia probabiliter institutum, et regali examinatione laudatum. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. Pudorem non habet victi, cujus votum contigit a Principe superari. Ille quin imo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. Nam quæ sit causas doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optaverit? Civica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus, res ista peragitur. Nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur, detur. Quapropter redeunte Legato vestro illustri viro Publiano, rationabile duximus ad cœtum vestrum salutationis apices destinare. Magna enim jucunditate perfruimur, quoties cum nostris Proceribus verba miscemus; et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio nobis etiam cognoscetis esse gratiosum.
6 Hæc de electione Felicis, qui sedisse dicitur annos 4, menses 2, dies 14, unde sequeretur juxta calculum jam positum obiisse 26 Septembris, sive VI Kal. Octob. cum tamen dicatur decessisse IV Id. Octobris: atqui a 12 Julii, ad 12 Octobr. tres sunt solidi menses. In nullo præterquam Germanico Canisii Martyrologio Felicis memoriam 12 Octobris consignatum reperimus. Obiit, ut ante scriptum, Lampadio et Oreste Coss. anno Christi 530, Athalarici Regis 3, jam inchoato. Cur 30 Januarii colatur nos latet.
7 Fecit Felix basilicam SS. Cosmæ et Damiani in urbe Roma, in loco qui appellatur via Sacra, juxta templum urbis Romae. At Joannes Diaconus supra citatus juxta templum Romuli sabricatam hanc Divorum basilicam scribit: idque Alexandro Donato nostro lib. 3, de urbe Roma cap. 3, magis probatur, quod Claudianus lib. 2, in Stiliconem scribat,
Elusæ, Dominæ pergunt ad limina Romae, Conveniunt ad tecta Deæ, quæ candida lucent Monte Palatino. unde colligit fuisse templum Urbis Romae in colle Palatino, qua devexus est in Sacram viam prope arcum Titi; censetque ubi est SS. Cosmæ et Damiani ædes fuisse templum Romuli: nisi juxta templum Urbis Romae eam collocet Anastasius, quod non longe absit, interjacente nimirum Foro vaccino. Idem cap. 4, ejusdem libri scribit templum Romuli situm in Sacra via, a Felice Papa IV, SS. Cosmæ et Damiano fuisse dicatum. Et lib. 4, cap. 3, Felix IV, Theodato Italiæ Rege SS. Cosmæ et Damiani basilicam, mutata veteri æde Romuli, in Sacra via consecravit. Sed memoria lapsus videtur vir cruditissimus, nam anno Athalarici 3, mortuus est Felix; Theodatus non nisi quadriennio post ad regnum ab Amalasuntha evectus est. Ejusdem ædis SS. Cosmæ et Damiani idem meminit lib. 2, cap. 12, et lib. 4, cap. 12, scribit eam ab Urbano VIII, præclare exornatam. Agit fuse de hac basilica Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Urbis, reg. 1, eccles. 17. Recitat Andreas du Chesne veterem hanc inscriptionem, quæ in ea olim visebatur:
Aula Dei claris radiat speciosa metallis, In qua plus fidei lux pretiosa micat. Martyribus medicis populo spes certa salutis Venit, et ex sacro crevit honore locus. Obtulit hoc Domino Felix Antistite dignum Munus, ut ætherea vivat in arce poli. Hoc esse videtur citatum a Platina carmen vermiculato opere notatum.
8 Alterum Felicis quarti publicum opus fuit sancti Martyris Saturnini basilica via Salaria a solo refecta, cum incendio esset consumpta, cujus etiam meminit Donatus noster lib. 4, cap. 3. Cum eam non recenseat Octavius Pancirolus, suspicamur aut nunc non extare, aut nomen mutasse. Basilicam quoque S. Stephani, quam Joannes ejus decessor inchoarat, perfecisse Felicem, ostendit idem Du Chesne ex duabus vetustis inscriptionibus; quarum prior ita habet:
Opus quod basilicæ beati Martyris Stephani Defuit a Joanne Episcopo marmoribus inchoatum, Juvante Domino Felix Papa addito musivo Splendore sanctæ plebi Dei perfecit.
Aspicis auratum coelesti culmine tectum, Astriserumque micans præclare lumine fultum? Domino juvante Felix Episcopus Dei famulus Forum basilicæ beati Martyris Stephani musivo et marmoribus decoravit.
9 Præclaram Athalarici constitutionem, quæ extat apud Cassiodorum lib. 8, Variar. 24, qua decernitur, quod qui quacumque ex causa jure convenire quempiam e Romano Clero volet, ad beatissimi Papæ judicium prius conveniat audiendus; ut aut ipse inter utrosque more suæ sanctitatis cognoscat, aut caussam deleget æquitatis studio terminandam; eam, inquam, quidam non improbaliter conjiciunt S. Felicis postulatione latam.
Quæ hominis hæretici sanctio merito incutere ruborem modernis politicis queat, cum quam ille constare Ecclesiæ cupit longæ consuetudinis, omninoque consentaneam, potestatem, eam ipsi detrahere omni arte doloque contendant. Simul illud Ecclesiasticorum hominum animis alte oportet insidere, quod idem inculcat: Professio vestra vita coelestis est. Nolite ad mortalium vota humilia et errores descendere. Mundani coerceantur humano jure, vos sanctis moribus obedite.
10 Extant in tomis Conciliorum Felicis IV, nomine Ejus epistolæ, tres epistolæ: prima, data Kalendis Martii, Lampadio et Oreste Coss. vetat Missas celebrari nisi in locis Deo dicatis, nisi magna compulerit necessitas. Secunda parænetica est ad Sabinam nobilem matronam, data XII Kal. Nov. Lampadio et Oreste Coss. sed vel in diei nota error, vel in Pontificis nomine. Tertia ad Cæsarium Arelatensem data III Non. Febr. P. C. Mavortii V. C. id est, anno Christi 328. Unde constat prius duabus aliis esse datam. Perperam vulgo data scribitur P. C. M. Sever. Boetii V. C. quæ subscriptio multo torsit, cum ad Felicis IV, pontificatum referri Boetii consulatus non posset, nec Felicis III, tempore sederit Cæsarius. Restituit veram Lectionem Sirmondus noster ex codice Arelatensi.
11 Sepultus est S. Felix in basilica B. Petri Apostoli, ut scribit Anastasius. Hoc ejus epitaphium ex Appendice Antiquarum inscriptionum recitat Du Chesne:
Certa fides justis coelestia regna patere, Antistes Felix quæ modo lætus habet, Prælatus multis, humili pietate superbus, Promeruit celsum simplicitate locum. Pauperibus largus, miseris solatia præstans, Sedis Apostolicæ crescere fecit opes.
Octavius Pancirolus lib. cit. reg. 11, eccles. 7, tradit in reliquiæ. ecclesia S. Thomæ extare aliquas S. Felicis Papæ reliquias, et conjicit eas esse Quarti: aliquas item in ecclesia S. Sixti 23, regionis 9.
12 Scribit Platina, cumque temere secutus Ciacconius: Felix rei divinæ interim curam gerens et Patriarcham Constantinopolitanum declinantem a fide anathemate notavit. Regebat eo tempore Constantinopolitanam Ecclesiam Epiphanius egregie Catholicus Antistes et Romanæ Sedis observantissimus. Cui tamen successit hæreticus Anthimus, sed aliquod annis post F. Felicis obitum, cujus causa miræ excitate sunt turbæ, ut videre est apud Baronium. Idem fere quod Platina scripsit Petrus de Natalib. qui lib. 6, cap. 135, ita scribit: Hic patriarcham Constantinopolitanum Ariana hæresi maculatum excommunicavit, et hæresiarcham damnavit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.