Ex Italico Cæsaris Franciotti.
Clebrat Ecclesia Lucensis, ut aliorum multirum Cœlitum ferias, Sancti quoque Valerii Episcopi et Martyris natalem. Verum omni adhibita diligentia, nihil de ejus vita, rebus gestis, cæde potuit reperiri, præter hæc pauca, fama fere accepta. Credibile est variis bellorum incendiorum vecasibus, et alia monumenta, et præsertim quæ de illius cognomine, genere, vitæ ratione, ac mortis modo, uti et aliorum complurium Sanctorum (quorum asservantur isthic corpora) extabant, fuisse discipata. Fando igitur istæc fere audivimus: a Civem eum Lucensem fuisse, atque ab idolorum cultu, uti et alios complures, ab S. Paulino isthic Evangelium prædicante, ad Christiana sacra esse traductum.
2 Cum porro præsagiret Paulinus haud sibi diuturnum superesse vitæ spatium, dispicere coepit, num quis e discipulis suis idoneus esset, cui ceterorum Christo initiatorum cura credi posset. Valerius præcipue ea dignus præfectura est visus: huncc, si quid sibi humanitus fieret, subrogari sibi censuit oportere. Vix ergo martyrium subierat Paulinus cum Valerius una omnium voce successor est designatus, re ad Linum Romanum Pontificem, universalis Ecclesiæ Pastorem, legitime relata. Eadem quæ Paulino, et plerisque ea ætate Ecclesiarum Præfectis, fortuna Valerio obtigit, adepta martyrii laurea XXIX Januarii, sub annum Christi xc, Dominitiano Principe.
3 Perfectum ab eo tradunt Oratorium, sive sacelum, Deiparæ Virgini dedicatum, cujus S. Paulinus fundamenta fecerat; duoque alia ædificata ab eo sacella, alterum sancti Petri nomini sacrum, S. Pauli alterum, cum essent ambo haud multo ante religionis causasse interfecti: alterum stetisse ferunt ad veterem urbis portam, quæ nomen fertur retinuisse, ut inde Porta S. Petri diceretur; alterum haud longe abfuisse ab SS. Martini etd Reguli æde, atque urbis muris, ex vetustis Actis ante annos 1060, conditis manifestum est.
4 Atque ex his liquet hunc nequaquam illum esse Valerium, quod quidam existimarunt, qui cum impeditioris esset linguaæ, munus prædicandi injunxit Diacono suo Vincentio Hispano, qui dein nobilissimum martyrium fecit. Etenim e Valerius ille Cæsaraugustanus Antistes fuit, neque martyrio occubuit: nam licet a Daciano, Hispaniis a Diocletiano et Maximiano Cæsaribus præfecto conjectus in custodiam, varieque cum suo Diacono anno 303, Valentiæ cruciatus sit; tamen cum custodia detineretur, ubi imperium adeptus est Constantius Constantini Magni parens, ut erat benigno in Christianos animo, dimissus e vinculis ad suam Ecclesiam postliminio revertit, et fato tandem suo decessit. Discrepant igitur hi tempore, loco, mortis genere.
5 Alii hunc eumdem esse Valerium arbitrati sunt cujus extat XXIX Januarii in Martyrologio Romano memoria: Luca nimirum ob fidem pulsum, Treviros petiisse, ibi vita functum: sed corpus postmodum obtinuisse a Treviris Lucenses. Id propterea in animum induxerunt, quod Valerii ambo, ambo S. Petri discipuli (ut de Trevirensi auctor est Petrus Cluniacensis lib. 4, epistolarum, et Marianus Scotus lib. 2, ætatis 6) ambo denique uno die coluntur: verum Ex VAĈIUS. qui in Martyrologio Romano memoratur, Trevirensis Episcopus fuit, non Lucensis; ad illius Ecclesiæ gubernacula admotus sub annum LXXV, neque martyrio coronatus, quod Lucensi obvenit.
6 Cum igitur post S. Paulinum, nullum Valerio vetustiorem Lucensis Ecclesiæ Pontificem reperiamus, jure merito habetur secundus Lucensium Episcoporum. Asservatur ejus corpus in basilica/S. Paulini. Agitur ejus celebritas XXIX Januarii. a Quæ hic de S. Valerio Franciottus, eadem fere narrat. Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ex MS. Ecclesias Lucensis: negat tamen in Tabulis illius Ecclesiæ, Episcopum Lucensem nominari. Addit deinde: Hac die etiam Valerius Cesaraugustanus, (cujus corpus Alexandriæ quiescit) et Valerius Episcopus Trevirensis (cujus corpus Treviris est) colitur, ex quo hunc ab illis diversum esse apparet. Ast in generali catalogo SS. de S. Valerio Cesaraugustano scribit: Corpus Alexandriæ, quæ illum uti Protectorem suum colit, licet corpus Ludi oppido proximo Montis-ferrati asservari feratur; ac Lucæ in Heturria illud etiam haberi, ex Tabulis Ecclesiæ Lucensis, quæ et illum veneratur hac die, appareat. In quodam MS. Kalendis Februarii isthæc reperimus: In Luca civitate sanctorum Martyrum Marciani, Valerii et Ymiliæ Et fuit eo die S. Amilii Ducis Lucæ inventum an. 1200 corpus, ut isthic dicemus. Ast in Vita S. Paulini apud eundem Franciottum et apud Silvanum Razzium, inter eos qui S. Paulini corpus sepelierunt memoratur Valerius.d De S. Paulino Episc. Lucensi et Martyre agemus 12 Julii.e Ferrarius Sacerdotem ordinatum a Paulino scribit, et multos ab eo quoque conversos.d Colitur S. Regulus 1 Septemb.e De S. Valerio Cesaraugustano egimus 28 Janu. et 22, in Actis S. Vincentii.f Eo postea translatum, ut scribit Ferrarius.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.