Civitas est Segesteriorum, vulgo Cistero, vel Sistaricum, in Narbonensi secunda, ut habetur in Notitia provinciarum Gallix apud Sirmondum, aut ut in nostro MS. in provincia Viennensi tertia, ad Druentiam amnem sita, episcopatu jam olim insignis, sub metropoli Aquensi. Haud ab ea procul antiquissimum monasterium est Bodanum: ita appellari docuit nos Godefridus Vendelinus vir eruditissimus, qui locum lustravit, Gallice autem Beuvons. Claudius Robertus, Usuardus, aliique plurimi, ipsumque Romanum Martyrologium Bobacum, sive Bobacense monasterium scribunt, Galesinius Babacense, alii Bobiacense, Bobriacense, et minus mendose Badonense; Petrus de Natalibus, Maurolycus et Felicius Belvacense.
2 Bodani Abbas fuit S. Marius; de quo Usuardus VI Kal. Februarii: Item S. Marii Abbatis monasterii Bobacensi, cujus vitam virtutibus plenam vir illustris ac Patricius Dynamius scribit. Plurima MSS. exemplaria et quædam excusa Maurum vocant, aliqua Macerium. Eadem quæ Usuardus, scribit Ado, sed rectius locum exprimit, dum Abbatem vocat monasterii Bodanensis; MS. S. Laurentii Leodii vitiose Lobacensis; MS. S. Mariix Ultrajecti, et MS. S. Gudilæ Bruxellis, Badonensis. Beda vulgatus: Item B. Mauri Abbatis monasterii Bobacensis; at MSS. Marii, Badonensis. Notkerus: Item Marii Abbatis monasterii Badocensis, vita et virtutibus clari. Martyrol. Romanum: In monasterio Bobacensi S. Mauri Abbatis. Eumdem memorat hoc die Saussaius, et reliqui omnes.
3 Vitam S. Marii (ut ex Usuardo, Adone, aliisque jam citatis patet) scripsit Dynamius vir illustris, quem Bellinus et Canisius Damianum, Martyrol. Colon. Dinandum; Carth. Colon. Didamum; quædam MSS. Dinavium, et Climanium appellant; Petrus de Natal. Divanum. Sigebertus Gemblacensis: Dynamius vir illustris ac Patricius scripsit plenam virtutibus vitam S. Marii, qui fuit Abbas Bobacensis coënobio. Autbertus bertus Miræus adnotavit in Bibliotheca sua: An hic apud Sigebertum sit legendum S. Maximi, non habeo quod asseram. De Mario Bobacensi hactenus nihil legi. Legerat enimvero, sed non meminerat. Nam cum ipso nos de Marii nomine ac Bodano cænobio, contulisse olim sermonem meminimus. familiari S. Gregorii,
4 Fuit Dynamius, ut idem recte observavit Miræus. rector patrimonii Romanæ Ecclesiæ in Gallia. Patet id ex S. Gregorii ad ipsum epistola 33, Indict. XI data, quæ ita habet: Gregorius Dynamio Patricio Galliarum, etc. Monstrat quam bene dispenset propria, qui fideliter administrat aliena. Quod vestra nobis gloria ostendit, quæ perenni muneri intenta B. Petro Apostolorum Principi suorum reditium fructus intulit. Cui dum sua fideliter impenditis, hæc apud eum vestra munera fecistis. Sic quippe agere hujus terræ gloriosos de æterna gloria cogitantes decet, ut in eo quod temporaliter prævalent, mercedem sibi non temporalem parent. Proinde debitum salutationis alloquium persolventes, omnipotentem Dominum deprecamur, ut vitam vestram et bonis præsentibus repleat, et ad sublimia gaudia æternitatis extendat. Suscepimus namque per Hilarium filium vestrum de præfatis Ecclesiæ nostrae reditibus Gallicanos solidos quadringentos. Transmisimus autem B. Petri Apostoli benedictionem, crucem parvulam, cui de catenis ejus beneficia sunt inserta, quæ illius quidem ad tempus ligaverunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis solvant. Per quatuor vero in circuitu partes de B. Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, ut hoc ubi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat. Extat alia ejusdem Gregorii epistola, data Indict. XIV ad Candidum Presbyterum euntem ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, Dynamio vel mortuo, vel munus abdicante.
5 Scripsit idem Dynamius vitam S. Maximi Episcopi Regiensis, sive Reiensie, quæ apud Surium extat 27 Novembris, Urbico Reiensi Episcopo dedicata. Subscripsit Urbicus Concilio Valentino 2 habito anno 584, et Matisconensi 2, an. 585 et rescripto ad Episcopos Pictavis congregatos anno 589. Hinc patet non vixisse Dynamium sub Anastasio Imp. quod Gerardus Joannes Vossius scripsit: neque id eo argumento sat probat, quod beatissimum Faustum Antistitem Urbici prædecessorem vocet Dynamius: non enim immediatum fuisse decessorem asserit: neque constat, an sit is S. Faustus, ex secundo Abbate Lerinensi Episcopus Reiensis, de quo egimus 16 Januarii; an Faustus II, pro quo Concilio Aurelianensi V, anno 549, integro fere post alterum Faustum seculo, Claudianus subscripsit. Clarius mox ex ipsius S. Marii ætate licebit perspicere, vitam ejus scribi non potuisse temporibus Anastasii Imperatoris, qui anno Christi 318 extinctus est.
6 Petrus de Natal. lib. 3, cap. 32, scribit se vitam hanc S. Marii (quem Maurum vocat) nusquam valuisse reperire. Eam nos a Jacobo Sirmondo nostro accepimus, quicum illam Nicolaus Peresius Regis Christianissimi in Concilio Aquensi Consiliarius communicarat, e veteri Breviario, facile a 400 annis exarato. Est ea in Lectiones novem distributa, et fortassis non integra, ut est a Dynamio primum scripta, sed ad officii Ecclesiastici usum conformata ac contracta, cum Lectione 7, ex homiliis S. Gregorii aliquid sit interjectum.
7 De S. Marii ætate ita scribit Arnoldus Wion: Tempus quo floruit mihi hactenus incognitum. Qua igitur ratione inductus illum inter Ordinis Benedictini Sanctos connumerat, et cum eo Menardus ac Dorganius? Certe a principio Benedictinis institutis erudiri non potuit, qui Gundobadi Burgundiorum Principis consensu, a Fratribus Bodanensis connobii in Patrem electus est; cum non ultra 509 Christi annum prorogarit vitam Gundebadus, quo anno necdum suam Religionem instituerat S. Benedictus. An tamen postea præclara hujus statuta ac regulam susceperit præscripseritque suis, haud nobis compertum. Familiaris ei fuit Lucretius Diensis Episcopus, qui concilio Aurelianensi IV Indict. IV, Basilio V. C. Cos. anno 341, subscripsit; Aurelianensi V, an. 549, per Vincentium Presbyterum; Parisiensi II, an. 533. Lugdunensi II, an. 567, per Vincentium Presbyterum; Parisiensi IV, an. 573.
8 Petrus de Natalib. cum, ut diximus, S. Maurum Bobacensem lib. 3, cap. 32, dedisset, iterum lib. 11, cap. 130, nu. 38, Marium Belvacensem refert, veluti diversum a Mauro: Vitam tamen utrobique a Dynamio scriptam tradit. Hinc Maurolyco aliisque ansa præbita Marium Bellovacensem Abbatem statuendi. Petrus Lovetus V. CL. lib. 2, Antiquitat. Bellovac. cap. 18, primum eum recenset inter Abbates cænobii S. Luciani apud Bellovacos, solius tamen Petri auctoritate niti se profitetur. Lovetum sequitur Cl. Robertus. Ast Antonius Loiselius in Commentariis rer. Bellovac. cap. 3, ex quibusdam vetustis monumentis Marinum profert Bellovacensem Episcopum, quem ait circa tempora Clodovæi II, sive annum Christi 648, sedisse, eumdemque esse suspicatur qui primus Abbas S. Luciani fuisse dicitur. De Marino Episcopo non disputamus, quem Marium, sive Marinum, alti Abbatem Bellovacensem, Petri Equilini vestigiis insistentes, dixere, is est Bodanensis hic noster, multo Clodovæi II, ætate antiquior, qui Clodovæi 1, et flitorum tempore vixerit.
9 Ludovicus Jacobillius libro de Sanctis Fulginatibus tradit, S. Mauri Bobacensis caput Fulginii asservari: verum iis ipsis rebus, quas de eo narrat, ipse se refutat. Citat Dynamium, quem ab eo lectum non esse manifestum est; Theodoretum, et alios, apud quos non reperit quæ scribit. Tradit enim Maurum, cognominatum Maronem, vel Marotum, in Syria floruisse vitæ sanctitate, magno isthic numero monachorum præfuisse, quos ad virtutis perfectionem egregie instituit: erexisse monasterium in vico Maronia, triginta millibus passium distante Antiochia, idque Bobacense esse appellatum. Sed post paullo vicum eum mirifice amplificatum, in urbem excrevisse, ac præclaros dein Episcopos habuisse, quorum e numero Dimasius (ante Dinamium vocarat) Sancti vitam litteris commendarit, interfueritque Concilio Ephesino. Monasterium a primo conditore, S. Maronis esse deinceps dictum, monachos vero Maronitas, candido habitu indutos. Maronis discipulum fuisse Malchum monachum a S. Hieronymo celcbratum. Demum secessisse Maronem in altissimum montem monasterio vicinum, in eo fanum idolorum evertisse, pauperem cellam xdificasse, ibi calestibus rebus assidue intantum vitam reliquam exegisse, tandemque sub annum 380, in cælum migrasse 27 Januarii. Positum illi dein templum, ac sepulchrum in eo magnificum. Tandem anno 1130, caput in Italiam asportatum, Fulginii nunc asservari, ac populo ostendi 10 die Martii, qui anniversarius est dedicationis basilicæ cathedralis: at propriam Sancti festivitatem peragi 18 Augusti.
10 Hæc ille. Agit quidem de S. Marone monacho Theodoretus cap. 16, qui a Græcis colitur 14 Februarii. Verum ille non in Maronia vico habitavit, quæ in Chalcidica regione erat, ubi Malchus monachus vixit; sed in Cyrrhistica juxta Cyrum, ut auctor est Theodoretus. De Maronia, sive Maroniade agemus ad vitam S. Malchi 21 Octobris. Neque Dimasius Maroniadis Episcopus Concilio Ephesino interfuit, sed Docimasius Maronie Thraciæ Episcopus. An Maronis illius Cyrensis caput in Italiam allatum sit, haud nunc quærimus: illud solum asserimus longe eum a Bodanensi diversum esse; et Bodanum, sive ut vulgo scribunt Bobacum, Galliæ esse monasterium, non Syriæ.
AUCTORE DYNAMIO PATRICIO, ex veteri MS. Breviario.
S. Marii obitus, vaticinia.
Cum Dominus noster Jesus Christus in primordio nostræ vocationis, humanis pectoribus fidei fundamenta jecisset, ejusdem fidei seges sancti Spiritus immissione per universum mundum longe lateque excrevisset; Christianorum religio Sanctorum actus memorabiles duabus ex caussis scripto commendare consuevit, ut videlicet chorus fidelium eosdem actus in festis annalibus audiens recitari, gaudeat, lætetur, et crescat; et minus perfecti eorumdem actuum exemplis inflammati, ad bene operandum studeat insudare.
2 Sanctus itaque Marius, cujus facta fidelia pro modulo nostræ capacitatis narranda ingredimur, mediocri parentela genitus, civis Aurelianensis fuit. Hic in monasterio, quod ibidem est, factus monachus, ineunte ætate monachalibus doctrinis eruditus puer, et factus juvenus bene operando Deo studuit militare. Cum autem in præfato monasterio, sicut lilium inter ligna Silvarum, inter Fratres moribus, vita claresceret; a Gundobadi Burgundiorum Principis consensu, a Fratribus Bodanensis cenobii, quod est situm in Sistaricensi Episcopatu, in Patrem eligitur: cujus electiob Joannis, qui tunc Sistaricensi Ecclesiæ præerat, auctoritate roboratur; Divina hoc providente et favente clementia, ut qui bene se rexerat, aliis quibus regimen necessarium erat præficeretur. Quid plura? ad jam dictum monasterium adducitur: et a suo Pontifice in Abbatem communi Fratrum voluntate consecratur.
3 Consecratus autem ita suæ dignitatis officium amplexatus est, ut quotidie filios spirituales, vitæ venerabilis exemplo, generaret, et eosdem doctrinis coelestibus eruditos mirabiliter educaret. Erat enim hominem exteriorem jejuniis et vigiliis affligens, interiorem orationibus assiduis reficiens; in utroque mansuetus et humilis, in utroque laudabilis et perfectus. Hic dum quodam tempore pro gerendis negotiis sui monasterii ad alias partes secederet, contigit ut in agroc Alegarnensi, a quodam viro illustri Agricola hospitio susciperetur: cujus filiam Sisagriam nomine, quæ fere mortua erat ejusdem hospitis precibus baptizavit, et baptizatam suis orationibus, vitæ et pristinæ sanitati restituit. Cum vero peractis negotiis, pro quibus perrexerat, ad monasterium rediret, quædam matrona nobilis, quæ Licinia vocabatur, excepit illum in domum suam: cujus filius adeo infirmabatur, ut memorata mulier et amici de salute ejus desperarent. Rogatus a matre senex infirmum visitat, super eum orat, oleo sancto eum perungit. O mira virtutis Dei cum Confessore orante celeritas! Dum enim infirmus perungitur, optata sanitas ex insperato revertitur, et infirmitas abjecta fugatur. Sicque factum est ut hospitem, quam tristem invenerat, lætam cum filio ad monasterium rediens relinqueret.
4 Cum autem, ut mos est religiosorum, in Quadragesima idem vir Dei in cella retrusus, parcius solito viveret; Lucretius Diensis Episcopus ad eum visitandum assidue veniebat; tum quia ejusdem viri Dei monachus et nutritius fuerat, eumque patris loco venerabatur et colebat; tum quia ejus dulcibus alloquiis semper refici appetebat. Una itaque dierum cum ad ostium cellæ ejus pulsaret Antistes, andivit ab eo ut recederet, post diem tertium rediturus: et in illo spatio nullus ei victum, nullusque accessum præberet. Recessit Pontifex: et post tridum revertens, ad virum Dei est ingressus. Cui vir Dei: Ductus fui in spiritu, vidique cælos apertos et majestatem Dei; cujus claritatis splendorem mei mortales oculi vix poterant sustinere; vidique beatam et Virginem et Dei genitricem Mariam cum Angelis ad ejus vestigia prostratam, prod pace Italiæ supplicantem. Sed divina pietas ita temperavit responsum, ut nec matrem petentem offenderet, quod autem Italia et multæ aliæ provinciæ indeclinabilem interitum mererentur, respondit. Hæc mihi a Deo revelata, tibi studui revelare, te adjurans ex parte Dei et mea, quatenus ista quæ audisti me vivente nulli revelare præsumas. Postquam autem ejusdem viri Dei corpus Pontifex memoratus sepelivit; et nos ejusdem visionis effectum novimus, qui Bodanense conobium subversum fuisse minime dubitamus.
a De Gundobado actum 21 Janu. ad vitam S. Epiphanii; ageturque ad vitam S. Crotüldis 3 Junii, et alibi.
b Imperfectus est catalogus Sistaricensium Episcoporum apud Cl. Robertum, ubi primus ponitur Pologronius, qui concilio Valentino II, an. 884 subscripsit, et Matisconensi II, an. 888. Multo antiquior hic Joannes fuit.
c An forte Arvernensi scriptum fuit? d Mulla ejus tempore ab Herulis, Golhis, Burgundionibus passa est Italia; post etiam a Francis, Græcis, Longobardis.
Varia miracula, obitus.
Alio quoque tempore viro Dei placuit, ut causa orationis S. Martini Turonensis limina visitaret. Cumque ipsa nocte vigiliarum in civitate Turonica dormiret, caballum, qui de sella ejus erat, latro quidam furto subripuit. Sed virtus Divina sic latronem meritis jam dicti viri Dei obsedit; ut per totam noctem plateas civitatis rimando quæreret, nullusque ei de civitate pateret egressus: facto mane vir Dei latronem prævenit, et caballum recuperavit. Et licet latro præventus poenam corporalem meruisset, ex insita mansuetudine liberum abire permisit. Simili miraculo, in urbe Lugdunensi suas equitaturas vice alia recuperavit.
6 Illud etiam non est prætermittendum, quod quodam tempore quidam Nemphidius cum Senatore Agricola S. Marium comitantes causa orationis Parisios ibant, ut S. Dionysii limina visitarent. In quo itinere Nemphidius viri sanctitatem cognoscens, et de ea mente integra confidens, eum rogavit, ut ejus precibus filium habere mereretur. Negat Sanctus, asserens humiliter se tanti meriti non esse, ut per eum quod petebat Nemphidius posset obtinere. Licet autem, ut justorum mos est, tanta petitioni se favere nequaquam posse simpliciter affirmaverit; post triduum tamen memorato Nemphidio filium certo tempore nasciturum prædixit. Quod autem Sanctus in hoc verus Propheta fuerit, Evodius promisso tempore Nemphidio natus ostendit.
7 Illud etiam dignum duximus annectendum, quod antequam de civitate illa egrederetur, non sine suorum mæstitia multum cæperit infirmari. Nocte igitur insequenti membra languore fere præmortua lecto collocavit. Sed in ipso noctis spatio, sic divina ei subvenit clementia; ut summo mane lætus et incolumis surgeret, et socios ad iter agendum hortaretur. Cum autem omnes qui aderunt de ejus subita valetudine mirarentur; ait: S. Dionysius in illa nocte ad me venit, me tetigit, et sui præsentia me pristinæ sanitati restituit.
8 Cum itaque, ut diximus, factus incolumis ad monasterium rediret, quidam pater familias eum suscepit hospitio. Tempore opportuno vir Dei ad mensam accessit, sedit, allatumque panem more solito benedixit. Cum autem quidam assidentium de pane benedicto, cani, quem amabat, jactasset; statim ut canis panem quem acceperat visus est in corpus trajicere, vitam amisit. Indignum quippe erat, ut canis pane illo vesceretur, quem dextra Sacerdotis sanctificaverat.
9 Alio quoque tempore dum ad quosdam Ecclesie filios visitandos accederet, canis, quæ catulos habebat, subito exiliens, capsellam ejus scidit. Cum vero Dei famulus pro hac re vultum parumper inclinasset, duo lupi ejus injuriæ ultores canem ipsam rapuerunt, et raptam suis pastibus destinantes ad silvam teste populo perduxerunt. Si quis autem non credit quod aliquando silvestres bestiæ ferocitate deposita justorum utilitatibus noverunt famulari, audiat a Paulo primo eremitæ leones sepulturam fecisse, et S.b Mariæ Ægyptiacæ; audiat, et in omnibus laudet Dominum, miretur, et credat.
10 Aliud etiam supradictis adjiciendum esse censuimus: quod quotiens servus Dei in aura dubia, aut segetum spicas triturandas stravit, aut in quolibet itinere ad mensam sub aperto aere sedit, numquam illum pluviarum inundatio molestavit, numquam impedivit. Sic namque Deus nimborum impetus ubicumque ruentes meritis et virtute sancti Confessoris refrenavit; ut cum alios euntes et redeuntes, eorumque labores suis inundationibus indifferenter humectarent, virum Dei ejusque socios illæsos, et ejusdem areas intactas pertransirent. Nec mirum si nubium infusionem fugare potuit, qui vitiorum tenebrosam caliginem a primo flore juventutis in se studuit enervare. Tantæ siquidem virtutis et sanctitatis erat, ut per eum Dominus cæcis visum redderet, surdis auditum restauraret, infirmos pristinæ sanitati reformaret. Quamdam etiam maligni spiritus infestatione captivam, per eum orantem Dominus liberavit.
11 Illud autem memorabile prædictis est inserendum, quod cujusdamc Donati servi Dei transitum, absens corpore, præsens spiritu, cognovit, et cognitum Fratribus cum lacrymis publicavit. Quidam autem ex his qui aderant, probare volens utrum viri Dei visio veritate niteretur, misit ad locum, in quo jam dictus Donatus Deo militaverat; et legati assertionibus, ut vir Dei prædixerat, ita esse invenit. Hæc quæ audistis, Fratres carissimi, ex miraculis sæpe nominati Confessoris excerpsimus, plurima prætermittentes, ne sermonum prolixitas audientibus fastidium generaret. Tantarum itaque virtutum gloria redimitus, tantorum miraculorum longe lateque coruscans, VI Kalendas Februarii, hoc est, hodie, prædictus Confessor Domini Marius felix de corpore migravit ad Christum, cui cum Patre et Spiritu sancto regnum et imperium in secula seculorum. Amen. ab S. Pauli vitam dedimus 10 Januar. S. Mariæ Ægyptiace dabimus 2 april.c Colitur S. Donatus 10 Aug. ubi Ado hoc paullo aliter narrat: Cumque dies vocationis ejus instaret, adveniente sancto Abbate Mario, cul ita fuerat revelatum, inter verba orationis migravit ad Christum, sepultusque est ab eodem Patre in loco suo.
Miracula post mortem.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum.
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua; et reliqua. Homilia S. Gregor. Papæ: Homo iste, Fratres carissimi, qui peregre proficiscitur, Redemptor noster est, qui de mundo ad Patrem transiens fidelibus servis quinque talenta, id est, bona spiritualia tradidit. Quia vero S. Marius fidelis servus extitit, cum fidelibus ab ipso Redemptore memoratum pondus creditur accepisse. Inde est, quod de corpore migrans ad pedes ejusdem Redemptoris spirituales usuras exigentis accessit, rationem de commissis et ipse rediturus, et quoniam super quinque talenta lucratus fuit alia quinque, audire meruit: Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui.
13 Post cujus felicem transitum, cum annorum lustra plurima fluxissent, et quarumdam sævarum gentium crudelitate, tota Gallia suis habitatoribus fere destituta haberetur, et Christi monasteria luctu perpetuo flenda in eremum versa fuissent, a quibusdam viris, corpus præfati viri Dei ab Ecclesia Bodanensi sublatum, ad hoc oppidum a Forcalcariense, Deo disponente, delatum est. Requiescit autem in ecclesia, sibi famulantibus ex eadem perpetuam requiem largiturus: inqua ecclesia multi multa miracula per eum Dominum fecisse asseruerant. Ex quibus ad tanti Confessoris memoriam commendandam pauca excerpsimus, quæ veridica testium assertione didicimus.
14 Quodam autem tempore quidam puerulus lascivius ultra modum sub sarcophago prædicti Patris ludis profanis ac saltibus insistebat. Cum autem fronte inverecunda prædictis insisteret, divina ultione percussus cecidit: statim coepit membris defici, et in quinque sensibus corporis debilitari: crevit pœna, crevit et supplicium: et ut ab ipso loco manibus aliorum sustentatus recessit, cum pœnaet supplicio spiritum exhalavit. In quo datur intelligi quoniam Deus ultionum Deus est; et licet videatur esse remotus, præsens tamen Sanctorum injurias assidue creditur judicare.
15 Illud prætermittere etiam nequaquam debemus, quod quadam vice quidam vir religiosus ejusdem viri Dei basilicæ custos, cum circa medium noctis ad ecclesiam veniret, ut lumen lampadi daret, extinctum invenit: O, inquit, Pater mi, da consilium servo tuo: nox atra omnia possidet: omnes dormiunt: ubi ignis reperiatur, nescio: viæ semitam pes ignorat. Quid ergo faciam? Cum igitur anima anxiaretur in illo; et ad quam partem se verteret; ignoraret; subito non sine ejus ineffabili gaudio, candela quam tenebat in manibus accensa apparuit.
16 Alio quoque tempore quidam rusticus, membris omnibus contractus, ita erat toto corpore dissolutus, et in unum similitudini hominis contrarium conglobatus; út non homo, sed monstrum aliquod putaretur. Hic ad multa Sanctorum limina adductus fuerat: sed quoniam ut credimus sancto Confessori nostro reservabatur, nulla sui corporis præsidia se percepisse fatebatur. Ad ultimum divina ei opitulante clementia non sine multo labore ad præoptata limina sancti Confessoris defertur, et in ejusdem ecclesia delatus deponitur. Precatur miser cum lacrymis miserandi corporis erectionem, et qui aderant ei compatientes eadem deprecantur. O Dei pietas omni devotione colenda. O Sanctorum merita mortalibus omnino veneranda! Inter lacrymas namque infelicis hominis, et verba multorum orantium, miser erigitur: fragor ossium et nervorum extensio a multis auditur: occurrit mox Comitum curia, mirantium tumultu citata: occurrunt Proceres: occurrit utriusque vulgi sexus: clamant omnes, alii alios clamoribus prævenientes, Non nobis, inquiunt, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sic miser qui venerat, meritis jamdicti viri Dei factus incolumis, lætis gressibus ad propria recessit.
17 Prædictis etiam addere decrevimus, quod quadam die quædam puella innupta, mentis levitate ducta, lapidem dirigens aram sancti Confessoris percussit: necdum directus lapis in pavimento ceciderat, cum nervorum viribus exhaustis, et membrorum virtute debilitata, puella cecidit. Quid plura? Quæ paullo ante lasciviens venerat, facta flebitur et infelix. Ad Confessoris Marii limina excubias fideliter actura perducitur, offert seipsam, offert preces et lacrymas: spondet Sancto vigilias annales, si facta incolumis ad propria revertatur. O mirum divinæ pietatis auxilium! Dum plorat mulier, dum se totam in ara mentis, devotis precibus, immolat; exauditur, et tota pristinæ incolumitati restauratur. Sospitate itaque recepta cuidam conjugio copulatur: sed cum tempora tempora temporibus venientibus transirent, et memorata mulier conjugalibus deliciis minus sapienter adhærens, vota quæ Sancto promiserat persolvere distulisset; ejus oblivio infirmitate pristina prævenitur: nervorum auxiliis iterum attenuatur, et membrorum valetudine omnino privatur. Iterum ad præfata sancti Confessoris limina, mariti cura, perducitur: iterum meritis ejusdem peroptatæ sanitati redonatur. Læta mulier ex insperata sibi reddita sanitate, perpetuum Sancto vovet obsequium, ad propria numquam reditura amplius. Sed cum sponsus adversus conjugem de tali voto nimis incanduisset, territa mulier conjugalibus minis, et blanditiis emollita, cum eo ad propria revertitur. Reversa statim miseranda mulier, peste jam dicta iterum premitur: iterum ad limina Sancti perducitur: iterum saluti præoptatæ restauratur. O infelix nostrae humanitatis conditio! o nefanda in persolvendis votis oblivio! Rursus nempe Sanctus obliviscitur: rursus impudica mulier infirmitate solita enervatur; rursus ad sæpe dicta limina confluit, iterato voto Sanctus iterum honoratur, et mulier quæsitæ sanitati iterum restauratur: restaurata gaudens et incolumis, repatriat meritis sancti Confessoris caussis similibus non amplius reversura. Audiant illi, qui in hac Ecclesia Deo et S. Mario morum stabilitate promiserunt, audiant et mentis..... diligenti cura revereantur, si omnia recta sunt erga votum; si recta omnia bene sibi contigisse, lætentur: si autem aliter est, sciant quoniam hoc in anima patiuntur, quod præfata mulier in corpore legitur passa fuisse. Votis itaque fractis per penitentiam consulant, ad pedem sancti Confessoris accedant, lacrymas et preces offerant, ut salutem, quam exercendo perdiderant, morum stabilitate redintegrata, rursus per Dei misericordiam habere mereantur. Amen. a Situm est Folcaucquier inter Sistaricum et Aptam Jullam.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.