Hi martyrium peregerunt sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, acb Lysia Duce; qui Valerianum, Candidum, Aquilam, inc montibus Trapezuntinis latitantes comprehendit. Sed Christum confitentes, in angustissimumd Lazicæ regionis castellum, quod a Pinu nomen accepit, relegantur: indeque Trapezuntem revocati, Duci sistuntur, ac taureis verberantur: tum suspensi unguibus ferreis lacerantur, facibusque ardentibus ustulantur. Cum autem proni concidissent, qui illos torquebant lictores, perturbatus Lysias Dux, in custodiam duci Sanctos præcepit. Post paucos inde dies comprehensus est etiam S. Eugenius (antehac enim nusquam deprehendi potuerat) qui et ipse Christum confessus, atrociter immaniterque verberatus. Dein cum Duce in idolorum fanum ingressus, precibus suis omnia stravit, et in pulverem redegit. Inde funibus distentus, baculis bene crassis contunditur. Tum rursus suspensus, ferreis ungulis graviter in lateribus laniatur, tedisque ardentibus uritur, et sale atque aceto mordentissimo vulneribus infuso torquetur. Denum omnes simul in ardentem fornacem immittuntur, indeque liberati gladio supplicia finiunt. a Referunt eodem Menæa
20 Janu. his verbis: Eodem die memoria sanctorum Martyrum Eugenii, Candidi, Valleriani, et Acylae. Eugenium et certaminis socios tres simul Propter animæ generositatem trucidat gladius. ubi paranomasia est in vocibus Eöjlstæa, quæ nobilitatem, sive generositatem significat, et Eöjlstes, Eadem Menæa
21 Janu. Eodem die certamen sanctorum Martyrum Valleriani, Candidi, et Acylae. Eadem utroque die, exceptis duobus illis metris, habet Maximus Cytheraus. Raderus in Notationibus MSS. ad Menæa videtur diversos existimare, negalque uspiam se eos simul legisse alibi, licet singulis nominibus plurimi appellati reperiantur. Molanus tamen 21 Janu. Eadem die sanctorum Martyrum Eugenii, Candidi, Valeriani et Aciclæ. Raderus recte pro Acyla. Aquilam vertit.b Idem hic forte crudelissimus Lysias, qui Ciliciæ Præses plurimos Sanctorum trucidavit, ut alibi sæpe dicemus.c Moschici montes intelligi videntur, qui Trapezunte, nobilissima urbe Cappadociæ ad Pontum Euxinum sita, haud longe jacent, versus Meridiem ad Armenix confinia.d Colchis contermina Cappadociæ, ad cujus fines, flumenque prope Phasin Moschisi montes pertingunt. Colchida Lazi incolunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.