Consuevere Christiani Antistites anniversarum suscepti episcopatus diem, laudabili et iis quæ divinitus Hebræis sancita olim erant consentaneo ritu, publica lætitia, et curatiore sacrorum pompa peragere. Id passim in Actis Divorum licebit animadvertere, nec nostri propositi est pluribus id hoc loco exequi. Sufficiunt (quorum pleraque tamen Baronius in Notationibus ad Martyrologium strictim indicavit) gravissimorum Petrum aliquot exempla.
2 Nam S. Ambrostius epist. 60, quæ prima est lib. 8 ad S. Felicem Comensem, de quo 8 Octobris agemus, ita scribit: Simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, et paullo post: tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui. Ac tandem: Natalem tuum prosequemur orationibus, et tu nostri in tuis votis non obliviscaris. S. Augustinus ser. 32, de verbis Domini ita Aurelii Hipponensis Episcopi natalem celebrandum denuntiat: Dies anniversarius ordinationis Domini senis Aurelii crastinus illucescit: rogat et admonet, per humilitatem mean, caritatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime venire dignemini. Idem in sui episcopatus anniversario homilias 24 et 25 de tempore, habuit; atque in priore quidem ita ipsius diei meminit: Verumtamen cum dies anniversarius nostræ ordinationis exoritur, tunc maxime honor hujus officii tamquam primum imponatur attenditur, ac deinde: Die ergo isto solenni episcopatus mei etc. posteriore autem: Hodiernus dies iste, fratres, admonet me, attentius cogitare sarcinam mean. De cujus pondere etiamsi mihi die noctuque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius iste dies impungat eam sensibus meis. Etc.
3 Eumdem morem viguisse apud Orientales, tum alia persuadent, tum quod etiam ad posteros annua celebritas indicta eo die, quo primum episcopatum illustriores quidam adepti Antistites fuere. Ita in Menæis XV Decembris S. Joannis Chrysostomi consecrationis agitur memoria, et S. Basilii ordinatio XIV Junii celebratur a Latinis, quod indubie ab antiquioribus quoque usurpatum Græcis, licet moderni non meminerint. Plurium adscripta fastis, apud Latinos ordinatio fastis adscripta, sacrisque cæremoniis honorata, S. Ambrosii VII Decembris, S. Zenonis VIII ejusdem, etc.
4 Nec ipsa hunc morem respuit Ecclesia Romana, ceterarum parens ac magistra; in cujus Martyrologio ad III Septembris ista leguntur: Romæ ordinatio incomparabilis viri S. Gregorii Magni in Summum Pontificem, qui onus illud subire coactus, e sublimiori throno clarioribus sanctitatis radiis in orbe refulsit. Nam suos ipsi natales, sive consecrationis anniversaria festa, Romani præcipue celebrare Pontifices consueverunt, ut ex S. Leonis sermonibus atque aliorum perspicere est. Imo Romam tunc alii ex Italia universa Antistites plurimi conveniebant. Hilarus id Papa testatur epist. 2 ad Ascanium et ceteros Episcopos provinciæ Tarraconensis: Lectis ergo, inquit, in conventu fratrum, quos Natalis mei festivitas congregaverat, litteris vestris etc. atque ante Hilarum Sixtus III, epistola ad Cyrillum Alexandrinum: Ad beatum Apostolum Petrum fraternitas universa convenit: ecce auditorium congruens auditoribus, conveniens audiendis. Habuerunt Coepiscopi nostri illum gratulationis testem, quem habemus honoris exordium. Sanctæ namque et venerabili synodo, quam natalis mihi dies favente Domino congregarat, quia sic credendum est, ipse præsedit. Idem ad Joannem Antiochenum: Audivit universa fraternitas, quæ ad natalis mei convenerat diem, qualiter bono humani generis Apostolicæ Sedis me præside gratulentur. Et S. Paulinus ep. 16 ad Delphinum, (non ad Severum, ut Baronius eam citat) de Anastasio Papa loquens: Postea quoque interposito tempore etiam ad natalem suum, quod consacerdotibus suis tantum deferre solet, invitare dignatus est. Plura Patrum testimonia citat Rosweydus noster in Notis ad eam epistolam, ubi ex Anastasio Bibliothecario in vita Adriani I, quam ea solennis esset celebritas, ostendit: Denique, inquit Anastasius, ejus beatitudo fecit et pharum majorem in eadem B. Petri ecclesia in typum Crucis, qui pendet ante presbyterium, habentem candelas mille trecentas et septuaginta, et constituit ut quatuor vicibus in anno ipsum pharum accenderent, id est, in Nativitate Domini, in Pascha, in Natali Apostolorum, et in Natali Pontificis.
Hinc Cathedræ S. Petri festum, 3 At præ ceteris Apostoli Petri natalis, sive cathedra, in cultu fuit, tum quæ Antiochena dicta, cum primum Anthiochiæ sedem fixit pontificatus; tum Romana, cum isthuc, æterni fundaturus sacerdotii majestatem, pervenit. De alterutra cathedra agit S. Augustinus ser. 13 de SS. Institutio solennitatis hodiernæ a senioribus nostris Cathedræ nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie Episcopatus cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiæ natalem Sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit. Est autem Romana Cathedra omnibus inscripta Martyrologiis, Romano, Bedæ vulgato, Usuardi, Adonis, Rabuni, Notkeri, Bellini, et vetustissimo S. Hieronymi, aliisque MSS. perantiquis. restitutum a Paulo IV. 6 Exoleverat (incertum, quibus causass) Romæ ea solennitas; sed restituta est a Paulo IV, Pontif. Max. cujus ea de re Bullam subjicienus. Non recte ergo Maurolycus: Cathedra S. Petri, qua Romæ primum sedit anno Claudii Imperatoris quarto, ubi Simonem Magum confutavit; quam Paulus IV celebrem esse jussit. Melius Galesinius: Romæ Cathedra S. Petri Apostoli. Is decimo post Christi Domini mortem anno, qui annus in secundi anni finem incidit, quo Claudius Cæsar imperium obtinuit, annua prædicatione perfunctus, quam e vinculis liberatus peregrinando suscepit, in urbem Romam primum ingressus est hoc ipso die: qui propterea prisco Ecclesiæ instituto et consuetudine ad Romanæ B. Petri cathedræ celebritatem institutus, post aliquando intermissus, in usum et veterem ritum Pauli IV, Pontificis Maximi decreto pie revocatus est.
7 De S. Petri Romam adventu fuse agit Baronius in Annal. ad annum Christi 44. Quod fanatici quidam homines in dubium revocare conati sunt, fueritne aliquando Romæ Petrus, id ne refutari quidem meretur. Optatus Milevitanus Parmenianum Donatistam ita compellat lib. 2, sub initium: Igitur negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam; in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus. Cadit ejus Sedis principium in annum æræ vulgaris 43. Tib. Claudio Aug. III, et L. Vitellio II Coss. quo ejusdem Augusti secundus imperii annus Kalendis Februarii expirabat.
8 Testatur Baronius in Notis ad Martyrol. reperiri in pervetustis Breviariis de Romanæ Cathedræ celebritate officium Ecclesiasticum, hancque in eo orationem: Omnipotens sempiterne Deus, qui ineffabili sacramento Apostolo tuo Petro principatum Romanæ urbis tribuisti, unde sese Evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet; præsta, quæsumus, ut quod in orbem terrarum ejus prædicatione manavit, universitas Christianæ devotionis sequatur. Officii vero festi hujus ritus Duplex est a Paulo IV constitutus addidit Clemens VIII. Duplex majus, teste Gavanto Comment. in Rubric. Breviar. sect. 7, cap. 3.
9 Asservatur hactenus in basilica Vaticana ipsa lignea cathedra, in qua olim Romæ Petrus sedisse perhibetur, et, ut scribit Baronius in Notis ad Martyrol. quis super se sederit, virtute miraculorum prædicat, in ligno arido viridem gratiam curationum consecuta, cum per eam Deus divinam opem implorantibus beneficia præstare non desinat. De S. Jacobi Apostoli, et S. Marci Evangelistæ cathedra alibi agemus. De hujus vero diei celebritate egregius extat a Petro Ribadeneira nostro scriptus tractatus in Flore Sanctorum, alique ab antiquis ac recentibus.
De festo cathedræ s. Petri.
Bulla PAULI IV Pontif. Max.
Paulus Episcopus servus servorum Dei, Ad perpetuam rei memoriam.
Ineffabilis Divinæ providentiæ altitudo, quæ nullis inclusa limitibus, coelestia pariter et terrena disponit sui recti censura judicii, voluit ut B. Petrus Apostolorum Princeps, cui prius a Salvatore nostro Domino Jesu Christo dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; postquam Antiochiæ aliquamdiu resederat, Romam veniens Cathedram in ea constituerat Episcopalem, eamque viginti quinque annis regeret: et demum Simonis Magi detectis fallaciis, et elusis præstigiis ipsoque Simone Mago superato idem Petrus, et cum eo gloriosus Coapostolus suus, vas electionis, Romanam Ecclesiam plantarent, et suo sanguine consecrarent: et ubi caput superstitionis erat, illic caput existeret sanctitatis: et ubi gentilium Principes habitabant, Ecclesiarum Principes morarentur: et quæ prius erat magistra erroris, fieret magistra veritatis; esset que ibi gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, et per sacram B. Petri Cathedram ipsa Urbs caput orbis effecta latius præsideret religione divina, quam antea præsedisset dominatione terrena.
2 Verum licet Urbs ipsa multo plus debeat eidem Petro, qui eam per Cathedram Episcopalem in ea constitutam regnis coelestibus inserendam condidit, quam illis quorum studio prima mœnium suorum fundamenta jacta fuerunt, ex quibus is qui illi nomen dedit fraterna eam cæde fœdavit; festivitatem tamen ipsius Cathedræ, quæ, juxta antiquissimorum sanctorum Patrum nostrorum testimonium, quintodecimo Kalen. Februarii fuit, et in diversis orbis Christiani, et præsertim Galliæ et Hispaniæ, partibus, dicta die solenniter celebratur, minime observet; celebret que solum festivitatem Cathedræ Antiochenæ, quæ octavo Kalen. Martii, juxta eorumdem Patrum testimonium fuit, tanquam idem Salvator noster, qui sæpius infirma elegit, ut fortia quæque confundat, non respiciens imbecillatem nostram, festivitatem Cathedræ, qua ipse Petrus Apostolus Romæ primum sedit, nostris temporibus celebrandam, seu potius antiquæ celebritati restituendam reservaverit.
3 Quamobrem considerantes, quod si in hac Urbe Cathedram Ecclesiæ Anthiochenæ pie et solenniter veneramur, justum est etiam et conveniens ut festivitatem Cathedræ, qua præfatus Apostolus Romæ primum sedit, eo solennius et magis pie celebremus, quo magis Urbs ipsa illi tenetur et debet; non dedignantes etiam inferiores Ecclesias in hoc imitari, festivitatem Cathedræ, qua idem B. Petrus Romæ eadem die quintodecimo Kalendas Februarii, non solum in hac alma Urbe, verum etiam in universis orbis Ecclesiis, etiam in quibus illa ad presens celebratur, sub duplici officio annis singulis, perpetuis futuris temporibus, solenniter celebrari volumus, statuimus, et mandamus: Festivitati alterius Cathedræ, quæ dicta die octavo Kalendas Martii celebratur, nihil propter hoc detrahendo, sed illam juxta laudabilem hactenus superinde consuetudinem celebrari debere decernendo.
4 Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae voluntatis, statuti, mandati, et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac BB. Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ, apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, Idib. Januarii, Pontific. nostri anno tertio.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.