Adriano imperante, rexit Brixiensem Ecclesiam S. Apollonius Episcopus, cujus ab ea natalis Nonis Julii celebratur. Ab eo S. Faustinus Presbyter, S. Jovita Diaconus, consecrati, ut eorum Acta testantur, quæ XV Februarii dabimus. Horum in sacro hoc munere, suscipiendis pro Christianæ religionis propagatione laboribus, perferendis cruciatibus, ac morte denique subeunda, socii fuere S. Marinus Presbyter et S. Stephanus Diaconus, quorum tamen in illis actis nulla mentio. Sed qui ea tamen studiose expenderit, censebit fortassis SS. Marinum et Stephanum, Comitis Italici jussu trucidatos, reservatis in Imperatoris adventum Faustino et Jovita, utpote nobilissimo ortis genere: aut certe cum sociis S. Caloceri (de quo XVIII Aprilis) circumductos jussu Adriani et decollatos, quorum corpora rapuit Apollonius Episcopus cum Christianis, et digne tradidit sepulturæ sub die XIII Kal. Decemb. Ferrarius in Notis et Galesinius solum solum scribunt cum SS. Faustino et Jovita passos. Fortassis ab Aureliano Comite, Sanctis jam Roma Brixiam ad necem reductis, ipsi quoque tenti cæsigue sunt.
2 Horum corpora cum diutissime latuissent, cum inscriptione anno 1329, inventa sunt, ut testatur idem Ferrarius, et ante eum Galesinius in Notis ad Martyrologium, ubi Annales Brixienses citat. Hanc Inventionem hoc die consignat Ferrarius: Brixiæ Inventio sanctorum Martyrum Marini Presbyteri, et Stephani Diaconi. At Morinum in Topographia martyrologii appellat, in Indice vero ad Catalogum SS. Italix ita scribit: Marinus, qui et Morinus, Presbyter, et Stephanus Diaconus, Martyres Brixiæ XVI Januarii. Galesinius eodem die: Brixiæ Inventio sanctorum Martyrum Marini Presbyteri, et Stephani Diaconi; qui ambo una cum beatis Martyribus Faustino et Jovita variis tormentis cruciati præclarum Christianæ fidei testimonium reddiderunt. Observat Ferrarius de eis nihil in tabulis Ecclesiæ Brixiensis ad usum sacrum confectis legi.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.