§ 1. Martyrii locus et tempus.
Scitum illud Martini ab Azpilcueta Navarri pronuntiatum commentar. inc. statuimus 19 quæst. 3, § 17. Regulam illam altissimam S. Francisci observantes ad ungnem et mentem auctoris, quosdam incruentos Christi Martyres videri. Nec desunt tamen etiam, qui fuso sanguine martyrii lauream tulerint, quamplurimi: nongentos supra numerat Vitalis ab Algezira capucinus in Epilogo Franciscanæ familiae, qua variis discreta reformationibus latissime patet. Ipsa initia auspicato consecrarunt qui in Mauritania, ipso superstite patriarcha Francisco, cæsi sunt quinque Heroes, Berardus de Carbio, Otto, Petrus a S. Geminiano, Adjutus, Accursius.
2 Vitalem his Franciscus præfecerat, quem in Aragonia morbus stitit, et gloriosi triumphi, commilitonibus præparati, spe dejecit. Ab eo jussus præcesse ceteris Berardus, ut Marcus Ulyssiponensis parte 1 Chron. Minorum lib. 4, cap. 3, auctor est. Erat Berardus, sive, ut alibi appellatur, Beraldus, vel Gerardus, ex oppido Carbio, sive Corbio, Comitatus Narniensis in Umbria, ortus, adjunctus S. Francisco anno 1213. Eum arabicæ linguae utcumque peritum, concionatorem vero egregium fuisse Wadingus tradit in Annal. Minorum an. 1219, nu. 48. Solus Otto, qui aliis Otho, et Ottonus, sacerdotio erat initiatus, ut Pisanus lib. 1, Conformitatum p. 2, fruc. 8, et Marcus Ulyssiponensis testantur. Petrus a S. Geminiano, cognomen accepit ab oppido S. Geminiani ad Elsæ fluvii fontes sito in Thuscia, Senensis olim, nunc Florentinæ ditionis. S. Franciscum in eo oppido ad pænitentiam mortales hortantem anno 1211, secutus erat, ut ad eum annum observat Wadingus num. 26 Diaconum fuisse Marcus asserit: quod in Hispanica Gallicaque versione penitus omissum est; in Italica mutatum. Frater Otto, inquit Marcus, fuit Sacerdos, F. Petrus Diaconus. Italus interpres, Fr. Otto et Fr. Petrus fuerunt Sacerdotes. Hanc versionem secutus est Wadingus. Arturus a Monasterio in Notis ad Martyrologium Franciscanum, præter hos, Berardum quoque Sacerdotem scribit. Adjutus, sive Adjutor, perperam Sabellico Avitus; et Accursius, vel Accurtius, Fratres Laici, sive Conversi fuerunt: quos tamen Constantius Felicius in suo Martyrologio Sacerdotes quoque appellat.
3 Illustrium horum pugilum palæstra Mauritania Tingitana fuit, in extrema Africa ad Oceanum occiduum, in eaque urbs Maurocum, seu Marrochium, Marueccos Hispanis, aliis Marrocco, Ptolemæo lib. 4, cap. 1, et Tabula 1. Africa Βοζανὸν ἡμερον, Bocanum Hemerum ut concors omnium sententia est. Urbs ca olim amplissima ac celeberrima, inter maximas orbis terrarum habita, regni Maurocani, cui nomen dedit, caput. Regnum hoc a Miramamolinis, seu Miramolinis, administratum est, ex quo pulsis deletisve Christianis Saraceni, aliique impiæ Mahumeti sectæ ganeones, eas regiones invaserunt, quæ ob eorum barbaros mores dici captæ sunt Barbaria. Miramamolini, quæ vox eorum lingua credentium Principem significat, appellati Reges, quod penes eos, gentis instituto, reipublicæ ac sacrorum arbitrium foret, ut alibi Caliphæ dicebantur. Cæptum hoc Miramamolinorum imperium circiter annum Christi 666, ut tradit Mariana noster lib. 6 Rer. Hispanic. cap. 11. Ex his Miramamolino Abenzacobo, Abdelmonis, primi ex secta Almohadica Regis, filio, in Lusitania a Sancio I, anno Chr. 1184, perempto, frater successit Miramamolinus Sobamhecef: qui Lusitaniam iterum anno Ch. 1189, triginta ante horum Martyrum in Mauritaniam adventum annis, invasit. Huic anno Ch. 1200, e vivis sublato successit Miramamolinus Aben Mahomet, qui an. Ch. 1212 Hispaniam cum valido exercitu ingressus, propter suorum perfidiam in Mauritaniam redire coactus est. Superstesne hic an. Ch. 1220, fuerit, adeoque sua impius carnifex manu hos Martyres interemerit, non constat: successori potius, ejus nepoti, Miramamolino Caid Arax, qui adhuc an Ch. 1232, regnabat, tribuendum videtur, quod Marcus ex MSS. Chronicis ac veteri Legenda asserat Miramamolinum, ulciscente id facinus Numine in se suosque integro quinquennio, sanxisse, ut Christianis isthic Catholicum habere ex ordine Minorum Antistitem, et Romano ritu publice sacra colere liceret. Missus a Gregorio IX Agnellus Episcopus ann. Ch. 1233, cum binis ad Miramamolinum litteris, quas ex Vaticano descriptas recitat eo anno Wadingus nu. 27 et 28. Agnello Lupus Ferdinandus Dain ejusdem ordinis successit, Sedis Apostolicæ Legatus dictus ab Innocentio IV, an. Ch. 1246, de quo Wadingus num. 9, 10 et 11, et an. Ch. 1247, num. 27 et tomo 2, an. Ch. 1237, num. 18. Hic inscriptus Martyrologio Franciscano Arturi Monstierii 1 Maii, ille 14 Martii. De Miramamolinis porro Franciscus Belleforestus tomo 2 Cosmographiæ lib. 6, cap. 13 et 14. Vasconcellius noster in Alphonso I Lusitaniæ Rege, num. 17 et Sancio I, num. 6, et pluribus bus locis Mariana, aliique agunt, rerum præcipue Hispanicarum scriptores.
4 Martyrium peregerunt Sancti anno Chr. 1220, licet (haud scimus quo errore) scripserint Carthusiani Colonienses in additionibus ad Usuardum annum 1330, et Pelbartus, de quo mox, annum 1236, nisi (quod remur) utrobique mendum sit typographicum, ut esse in Wadingo, et Ribadeneiræ Latina versione fatendum est: nam ille diem martyrii assignat XVI hic XVII Kalendas Febru. cum fuerit XVI Januarii, sive XVII Kalend. Februarii. Illud porro edisserendum, quotus is fuerit annus Honorii III Pontificis: quotus a conversione S. Francisci: quotus ante ejus obitum. Arturus citatus, ait Honorii III, anno 3, aut 4, occisos, quasi id certo nesciri possit. Pisanus annum tertium, Tiserandus infra num. 12, et Marcus Ulyssipon. cap. 17, assignant quartum. In Wadingo quintus in titulo præfigitur, sed qui eo Christi anno, Julii 18, inchoandus erat: adeoque quartus medio in cursu erat. Creatus est enim Honorius III, 18 Julii anni 1216, obit an. 1297, Martii 18.
5 Duplex S. Francisci conversio fuit; prior ad habitum victumque eremiticum, posterior ad novi Ordinis fundationem. Hæc statuitur a Wadingo in Apparatu ad Annales facta an. Chr. 1208, illa biennio ante, anno 1206. A prima conversione anno decimo tertio infra num. 2, missi dicuntur. Consentit S. Bonaventura cap. 9, vitæ S. Francisci; ubi asserit hunc tertio decimo conversionis suæ anno ad partes Syriæ perrexisse, ut Soldani Babyloniæ posset adire præsentiam. Eodem anno et S. Franciscum, et sanctos Martyres ex Italia discessisse, una omnium sententia est. Surius anno undecimo missos scribit; posteriorem conversionem intelligit. Marcus cap. 1, annum Ch. 1219, vocat undecimum confirmati ordinis; Wadingus duodecimum. At potiore sui parte undecimus fuit. Nam mense Octobri secundo et perfecte conversus dicitur ab eodem Wadingo in Apparatu § 5, num. 16. Et sane post primum Assisii celebratum Capitulum generale in Pentecoste anno 1219, continuo missi sunt, qui hoc eodem Marrochium pervenerunt, et martyrium subierunt 16 Januarii anni sequentis 1220, 14 a prima conversione S. Francisci.
6 Tempus hoc martyrii, a Surio eumque secutis Sedulio et Wadingo, dicitur annus ante mortem S. Francisci sextus: Melius ex antiquis Chronicis et Legenda Marcus Ulyssipon. et Tiserandus statuunt martyrium hos complevisse ferme septem annis ante mortem S. Francisci, exceptis scilicet tribus mensibus, et diebus duodecim. Obiit enim S. Franciscus 4 Octobr. 1226, ut scribit S. Bonaventura in ejus vita cap. 13, die sabbathi in sero; sive die Dominico ab occasu solis inchoato, qui eo anno in 4 Octobris incidit,
§ II. Cultus sacer.
Eodem, quo Martyres occubuerant, anno, aut initio sequentis, quo S. Antonius de Padua ordinem Minorum ingressus est, sacræ horum reliquiæ Conimbricam, Regum tum Lusitanorum sedem, delatæ sunt, atque jussu Alphonsi II Regis in templo cænobii sanctæ Crucis, ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, collocatæ: in quo eorum capita argento ad elegentiam et pietatem obtecta etiamnum spectari testatur Antonius Vasconcellius noster in descriptione regni Lusitaniæ; titulo de Sanctorum delubris num. 23. At duo illorum corpora, ait num. 24, servari Lorvanii prope Conimbricam in cænobio vetere ex sanctimonialium D. Bernardi disciplina, sub qua ibidem vitam egit et obiit sanctissimam Tharesia soror ejusdem Alphonsi II, qui ei plane regificum munus has cælitum misit exuvias. Wadingus ad an. Ch. 1220, num. 43, corpus unum dumtaxat cum alterius capite missum scribit. Franciscus Gonzaga 3 part. Originis Seraphicæ Religionis, conventu 20 Provinc. Portugalliæ refert Catharinam Dezam Abbatissam Lorvaniensem, Pontifice Maximo annuente, anno Domini 1315, ex his reliquiæ spathulam dedisse Fratribus Minoribus in Conventu Spiritus sancti Goveæ vico diæcesis Conimbricensis. Ex tribus gladiis, quibus eos Miramamolinus interfecit, unus integer, cum alterius fracti cuspide, flagellum præterea quo cæsi, ac pecten corneus, quo eorum lacerata corpora sunt, asservantur Vallisoleti in sacristia S. Francisci. Quod donum a Rege Ferdinando Catholico acceptum, isthic fert traditio. Ita Marcus Ulyssiponensis 3 part. lib. 6, cap. 34.
8 Reliquiæ porro illæ quam coli impense debeant, crebris miraculis ostensum: imo, ne veneratio earum prohiberetur divinitus procuratum. Statuto igitur Diæcesano, eorum natalis XVI Januarii ut festive peragatur sancitum est, idque varii Pontifices scivere. Tandem an. Ch. 1481, Sixtus IV festum eorum concessit ab universo Franciscano ordine officio duplice majore celebrari, quod etiamnum viget, ut eorum docent Breviaria. Quia autem eo tempore, amotis ab Urbe aliis Breviariis et Missalibus, tantum Breviaria adhibebantur Fratrum Minorum, ut ex Radulpho Propos. 22, scribit Gavantus sectione 7. Thesauri sacrorum rituum cap. 1, num. 5, officium de sanctis his Martyribus duplex majus consignatum reperitur in Missali Romano Venetiis an. Ch. 1508, excuso. Id deinde abrogatum retinuit diæcesis Conimbricensis, in qua officio duplici coluntur, ut festa propria Conimbricæ anno Chr. 1388, auctoritate Alphonsi de Castelbranco Episcopi cusa tradunt.
9 Eidem publicæ venerationi suffragantur varia Martyrologia. Bellinus in antiquo Romano: Eodem die (16 Januarii) apud Marrochium passio beatorum Martyrum Berardi, Petri, Accursii, Adjuti, et Ottonis, de Ordine Minorum. Addit Molanus: Qui zelo divino succensi, et flagrantes amore martyrii, cum ad prædicandum Christi Evangelium ad partes infidelium transfretassent, a Rege Marrochii pro Christi nomine coronati sunt. Quorum venerandas reliquias Dominus Petrus infans a Marrochio detulit, et in monasterio sanctæ Crucis de Colimbria venerabiliter collocavit, seu potius, ut infra dicetur, collocandas misit. Hæc Molanus, descripta ex Addit. Carthusianorum Coloniensium ad Usuardum; unde acceptum quoque elogium quod in Martyrologio Germanico legitur, quodque Galesinius retulit, in eo tamen corrigendus quod D. Petrum Infantem Hispaniæ scribat, qui Lusitaniæ erat, ut mox dicetur. In Martyrologio quoque Constantii Felicii celebrantur, at non sine mendis: nam et omnes Sacerdotes appellantur, et septemdecim ante obitum S. Francisci annis interrempti feruntur, cum ne septem quidem pleni fuerint, ut jam dictum est. Florarium MS. Apud Marrochium sanctorum quinque Martyrum Ordinis Fratrum Minorum, scilicet Berardi, Petri, Accursii, Adjutoris (aliis Adjuti) et Ottonis, quorum festum instituit sanctissimus Dominus Sixtus IV hoc die celebrari anno salutis 1481. Paria habent Maurolycus et Viola Sanctorum. Martyrologium Romanum: Marrochii in Africa passio sanctorum Martyrum Berardi, Petri, Accursii, Adjuti. Additur in Martyrologio Franciscano: Qui pro fidei Christianæ libera prædicatione, ac Mahumeticæ superstitionis objurgatione, primo vincula et carceres, appropria, famem, sitim, verbera sæpius iterata experti: sale, aceto, ac ferventi oleo plagæ eorum circumfusae; tandem capitis detruncatione martyrii coronam a Domino perceperunt.
10 Demum orationes, quas in variis reperimus, eorum cultum probant. MS. extat in Legenda Sanctorum Corsendoncana, de qua mox: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui gloriosos Martyres Beraldum, Ottonem, Accursium, Petrum, et Adjutum, fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dominum. Alia est in antiquo Missali Romano anni 1508, et in moderno Breviaro Minorum: Largire nobis quæsumus Domine beatis Martyribus tuis Beraldo, Petro, Accursio Adjuto et Ottone infercedentibus, cælestia semper et Christum amare, quorum glorioso martyrio Ordinis Minorum initia consecrasti. Per eumdem Dom. Tertia de communi Martyrum, Deus qui nos concedis, in officio Conimbricensis diæcesis. Hoc codem die Indulgentias annorum 336, dierum 150, et quadragenarum 12, concessas esse refert Cornelius Thielmannus in compendio vitarum Sanctorum Ordinis S. Francisci Teutonice edito.
§ III. Vitæ scriptores.
Acta S. Antonii de Padua apud Surium XIII Junii, Vincentius Bellovacensis, ipsorum Martyrum æqualis, lib. 30 Speculi historialis cap. 131, S. Antonius 3 part. Chronici tit. 24, cap. 13, referunt, horum Martyrum celebrem passionis ordinem fuisse divulgatum a viro quodam famoso, Petro nomine, qui Marrochio venerandas eorum reliquias detulerat. Bartholomæus Pisanus Petrum Infantem, ait eorum passionem narrasse. Fuit hic Petrus Infans Lusitaniæ, filius Sancii I, non frater uterinus, ut male in Notis ad Martyrolog. Franciscanum legitur; nec primogenitus, (ut Acta S. Antonii de Padua excusa habent, quod in MSS. quæ penes nos sunt, non reperitur) sed tertius in sobole mascula: fratres seniores habuit Alphonsum II Regem et Ferdinandum Comitem Flandriæ. Ipse ducta auxore Aurembiage Comes fuit Urgellensis, inque maternæ hereditatis compensationem Dominus, sive Rex Balearium. Hic, quo tempore sancti Martyres Marrochium advenere, istic cælebs degebat Regis barbari obscequio auctoratus, e patria ob veteres cum fratre Rege simultates exul. Is ergo primus censendus est Acta Martyrum conscripsisse, quæ cum sacris reliquiis fratri Regi miserit. Plura de Petro Vasconcellius in Sancio I, num. 12, inque Alphonso II, num. 9, et de caussis simultatum num. 2. Duardus Nonius in Genealogia Regum Lusitaniæ; Hieronymus Zurita tom. 1 Annal. Aragoniæ lib. 3, cap. 12. Martinus Carillo in Annal. Chronologicis lib. 4, ad an. Ch. 1232.
12 Huic principi nobilis adfuit miles, Petrus Stephani, agnominatus Mangarado, patria Santarenensis, sive Scalabitanus, qui publico juramento sanctorum Martyrum certamina atque miracula asseveravit coram Antiste Ulyssiponensi Matthæo et Ministro Fratrum Minorum, quorum uterque horum Martyrum Acta descripsit, et ad comitia generalia proxime futura remisit. Matthæi sincera, et humilis, sed exacta est historia MSS. Ita Wadingus an. Ch. 1220, num. 41 et 31, a quo et Marco Ulyssiponensi saepius in horum Actis citatur Historia MS. Ulyssiponensis: an hujus Episcopi Matthæi? De eo agit Mariana lib 12, cap. 6.
13 Alia deinde horum Sanctorum diffusior Legenda scripta est, in qua miracula plenius continentur, ut infra Tiserandus n. 23. Hanc passim citat Marcus, et Wadingus, qui tamen, tamquam ipse non viderit, Marcum allegat ex antiqua Legenda illa prominentem an. Ch. 1219, num. 22. Hujus videtur mentio fieri in Bulla Sixti IV, quod ferantur contineri miracula, quibus in ipsa morte et post claruerunt. Eadem videtur quæ a Marco citatur Legenda sanctæ Crucis de Conimbrica, ubi MS. fortassis extat. Aliud ab codem Marco citatur Chronicon antiquum. Galesinius in notationibus ad Martyrol. ait horum Martyrum narrationem totam primo contexuisse Bartholomæum Pisanum. Certe hic librum Conformitatum obtulit in Capitulo generali Assisii an. Chr. 1399. Henrico Ministro Generali, cui etiam probatus fuit: in eo compendium Actorum, quæ eo tempore fusius extabant, refertur. Pisano coævus fuit Marianus Florentinus, qui inconcinna et humili, sed eo sinceriori et fideliori enarratione (verba sunt Wadingi an. Ch. 1214, num. 4.) initia Ordinis S. Francisci protulit.
14 Concessa porro annuæ Martyrum celebritatis peragendæ facultate, Vita ex antiqua Legenda in epitomen contracta, atque in Lectiones novem, quæ in Matutinis, legerentur, distincta fuit. De qua Molanus in annotat. ad Usuardum: Passio quinque Minorum, habetur, in Breviario Minorum antiquato, in officio, quod edidit Joannes Tiserandus Ordinis ejusdem Doctor Theologus; et pagina 372. Surii. Sed hæc ab illa longe diversa, ut mox patebit. Henricus Willot in Athenis Franciscanorum: Joannes Tiserandi, inquit, scripsit officium quinque Martyrum sanctorum Patrum Minorum. Gonzaga de Origine Franciscanæ Religionis par. 1, de Scriptoribus Joannem Tirlandi vocat, ceterum consentit Willotio. Utrumque refert, et sequitur Possevinus in Apparatu sacro. Ipse vero Tiserandus Martyrologio Franciscano a Monstierio inscriptus est ad VII Augusti, diciturque vita, doctrina, et verbo prædicationis insignis, Parisiis sub an. 1494. aut 1493, ordinem mulierum Pœnitentium instituisse. Eam vitam ita in Lectiones distributam hic primum luci damus, ex 4 par. Legendæ MS. cœnobii Corsendoncani Canonicorum Regularium juxta Turnhoutum. Eam verbotenus plurima ex parte descripsit circa an. Ch. 1500, Pelbartus de Themeswar in Pomerio Sermonum, parte hiemali de Sanctis, concione 46, et Belgice vulgata est in Vinea S. Francisci an. Ch. 1518, sed auctior. Consentiunt huic tum quæ S. Antonius ex antiqua illa Legenda edidit par. 3. Chron. tit. 24, cap. 7, §. 1, tum quæ fuse Marcus Ulyssiponensis narrat tom. 1, lib. 4, capitibus 28 primis, adeo ut nonnulla ab utroque aut referantur ab aliis omissa, aut omittantur ab aliis relata. Ex Marco vitæ epitomen contexuit Alphonsus Villegas in Flore-Sanctorum agens de Sanctis Hispanie.
15 Quod hæc Acta adhuc vulgata typis non fuerint, dubitatum est num quæ a Surio edita erant non scripsisset Tiserandus. Asseritur id a Sedulio ob verba Molani perperpam intellecta, ab Arturo quoque in Martyrologio Franciscano, et Wadingo, cui an. Chr. 1219, num. 48, Joannes Tiserandus vetustus auctor dicitur vitæ quam Surius edidit, et num. 31, Tiserandus apud Surium citatur. Idem scribit in Annotatione ad Collationem 23 S. Francisci. Verum dubio suborto an. Ch. 1220, num. 21, Surius citatur, vel Joannes Tiserandus, aut si quis alius est auctor vitæ illorum apud eumdem XVI Januarii. Videtur potius ab aliquo recentiore ex ipsis Tiserandi lectionibus concinnata, mutato subinde ordine, additis omissisque nonnullis.
16 Tiserandi fere æqualis fuit Petrus de Natalibus qui in Appendice Catalogi agit de Sanctis nuperrime albo Cælitum inscriptis, quibus quinque hos Martyres accenset: et addit, ex horum reliquiis adhuc sanguineum manare liquorem fragrantissimam pluribus medelam infirmitatibus. Quod prorsus idem in Vinea S. Francisci, et apud Surium legitur. Nihil de ca re tradunt Marcus Ulyssiponensis, Tiserandus, Vasconcellius, licet curiose ornatum et situm reliquiarum inspexerit. Non se denique oculatum ejus rei testem, ut æpe alias profitetur Wadingus, ubi eaverba ex Petro de Natalibus et Surio, suis Annalibus inserit an. Ch. 1220. num. 46.
17 Acta in Surii triplici editione vulgata descripsit, sine detruncato, Thomas de Trugillo tom. 1, Thesauri Concionatorum. Integra vulgavit, in capita distinxit, et annotationibus illustravit, Henricus Sedulius in Historia Seraphica. Contracta edidere Zacharias Lippelous, Franciscus Haræus, Abrahamus Bzovius tom. 13, an. Chr. 1220, num. 12, Joannes de Marietta, lib. 3, de Sanctis Hispaniæ cap. 28, Jacobus Doubletius, Thielmannus, Ribadineira quoque lib. de Sanctis Extravagantibus gantibus ex variis eorum vitam Hispanice scripsit. Denique Petrus Rodulphius Tossinianus lib. 1 historiarum Seraphicæ religionis fuse horum Martyrum prosecutus est Acta, in quibus tamen non pauca corrigere fas est, ut quod § 4, Urracam Alphonsi VI, Castellæ Regis filiam, Alphonso I, Arragonio (quod contigit an. Ch. 1106) nuptam, secundum horum Martyrum vaticinium seculo sequenti an. Ch. 1219 prolatum, tradit misere interiisse. De Urraca Lusitana dicetur in Actis. Ita quæ § 5, de pace composita inter Regem Marrochiensem aliumque Sarracenum, et leone itineris comite, narrat, contigerunt aliis Minoribus an. Ch. 1246, ut ex Mariano, Marco, aliisque refert Wadingus eo anno num. 11.
18 Agunt de hisce Martyribus plurimi alii scriptores, e quibus hi a nobis lecti. Hermannus Schedelius in Chronico, ætate 6. Gilbertus Genebrardus lib. 4 Chronici ad an. Ch. 1213. Apud Marrochium, ait, Franciscani aliquot prædicandi gratia hinc inde vagantes, propter Christi nomen necati sunt. Sedulius in Notis ad cap. 8, quod vagantes dicantur, calumniam Sanctis irrogatam refutat, uti ad cap. 4, cos refellit, qui Sanctos hosce alicujus imprudentiæ arguerunt, quod ultro in mortem sese injecissent. Denique eorum meminerunt Sabellicus Enneade 9, lib. 6, sub initium de Marietta iterum lib. 16 histor. Sanctorum Hispaniæ cap. 2 in vita S. Antonii de Padua, et lib. 22, in descriptione urbis Conimbricensis: Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis parte 1, in Sanctis hujus Ordinis, et parte 3, Conventu 2 et 10. Portugalliæ: Joannes Franc. de Pavinis in Relatione 1, pro canonizatione S. Bonaventuræ in præfatione circa finem: Bernardinus de Busto tomo 2 Rosarii, sermone 27, p. 2, § 4. Lucas Wadingus præter Annales, ex quibus a Tisserando omissa miracula damus, de iis agit tom. 3, opuscul. D. Francisci, Annotat. in Collationem 23, et Benedictione 2, Algezira in Arbore Epilogica totus ordinis Franciscani: Thomas Bosius de signis Ecclesiæ tom. 2, lib. 13 cap. 7. Ignatius le Gault de sanctitate Rom. Eccles. cap. 2, sect. 2, Elzearius l'Archer lib. 2, sacri montis Oliveti S. Francisci, cap. 11. Victon de Canonizatione Sanctorum: Ludovicus Zacconi in Compendio vitarum omnium Sanctorum: Stephanus de Garibay, tom. 2, hist. Hispaniæ lib. 12, cap. 47. Petrus de Salazar lib. 2, Chron. provinciæ Castellæ cap. 12. Ferdinandus de Castillo lib. 1, historiæ Prædicatorumc. 31, ubi ait S. Dominicum, audito martyrii hujus nuntio in Capitulo primo generali anno 1220 Bononiæ celebrato. exultasse in spiritu, et suos exstimulasse ad fortiter pro fide Christi, horum exemplo, patiendum. Marcus Ulysiponensis nonnulla miracula recenset tom. 3, Chron. Minor. lib. 6, cap. 33 et 34, quæ a Bzovio contractius edita sunt tom. 18, an. Ch. 1476, num. 24, atque hic a nobis plenius referuntur. Postremo Bulla canonizationis Acta concludet.
AUCTORE JOANNE TISSERANDO.
Ex MS. monasterii Corsendoncani. a Non hominis estb enarrare, cum quibuslibet sane verbis dici non possit, quam admirandum sit minorum religionis sacræ mysterium; quodque immortalis summus Deus optimus, religione, sanctimonia, virtute denique omni, atque immaculata Christi fide, jam pene obrutis, ut alterum Christum ad collapsum humanum genus sibi conciliandum, Patriarcham Franciscum stigmatibus nostrae redemptionis insignitum evocaverit. Cujus sanctam Religionem non solum in temporum decursu amplissimis dignitatibus, summisque honoribus adauxit; verum etiam quodam tam illustri tamque excellentissimo dono in ipsius regulæ primordiis Omnipotens ipse exornavit atque comprobavit. Nam quinque Minorum Fratrum, institutore Francisco adhuc vivente, pro ipsius veri Dei cultu ac Christi Jesu promulganda et tuenda religione, celeberrimo martyrio, præclare intelligimus, auctore Deo, summaque clementia sua inspirante, hanc pauperum regulam in puritate Evangelii institutam esse, confirmatam, ac approbatam. Ad quam strictissime observandam illustrissimi Reges et Principes, potentissimi nobiles, cives opulentissimi, hominesque sceleratissimi, abjectis abdicatisque seculi rebus omnibus et ejus voluptatibus, divino quodamfulgure perculsi, se penitus devoverunt; quidam purissima virginitate tamquam peculiari ornamento; alii doctrinarum gloria, admirabilique sanctitate, ac constantissimæ fidei prædicatione; alii vero, veluti Apostoli ad prædicandum missi, sævissimo martyrio coelestes sedes sibi vendicarunt. Quos pene omnes ii quinque religionis Minorum Protomartyres ad hujus regulæ S. Francisci professionem et observantiam, qua ad immortales delicias, ad æternamque gloriam pervenitur, invitarunt et attraxerunt. Quod indubie probat illud grande, stupendumque lumen S. Antonius de Padua e Canonico Regulari eorum exemplo in Minorem transformatus, ut in sua Legenda plenius habetur.
2 Et, ne rem quam diligentissime memoriæ prodendam deleret oblivio sanctissimus Dominus Sixtus IV Pontificatus sui felicissimi anno decimo declaravit, et universali decreto sancitum esse voluit, hos quinque Christi Martyres per universum orbem, ut catalogo Sanctorum apud omnes populos asscriptos, a cunctis fidelibus colendos esse: (ut longeantea per suos prædecessores in civitate Colimbriæ regni Portugalliæ, ubi eorum corpora requiescunt, de eisdem Sanctis specialiter decretum fuerat,) annoa natali Christic MCCCCLXXX, die secundo mensis Novembris.
a Ambigas num prologus hic Tisserandi sit, an potius recentioris cujuspiam: Antonii Gentii pula, aut Joannis Gilmanni, Canonicorum regularium Ruberæ-vallis, quorum alias lucubrationes aut collectanea Sanctorum Acta descripsit in hoc codice Antonius Bergensis Canonicus Corsendoncanus circiler anum 1494. In Vinea S. Francisci alius præfigitur, Suriano similis.
b Mendum erat in MS. Pro his namque verbis, enarrare cum, legebatur enim, ut sententia constaret, censuimus hoc aut simili modo emendandum.
c Annus in Bulla ipsa exprimitur 1481, dies vero 7 Augusti, cum decimus an:us Pontificatus esset expiraturus 9 Augusti, quo die creatus est Pontifex an. Chr. 1471, obiit 12 Augusti 1492. Forte die et anno hic signatis concesserat vivæ vocis oraculo privilegium celebrandi hanc festivitatem, ut infra in Bulla dicitur.
Iter Martyrum in Lusitaniam.
Anno Domini MCCXIX, a prima conversione S. Francisci anno XIII, a misit B. Franciscus de voluntate Domini sex Fratres miræ sanctitatis ad regnum Marrochiorum, videlicet Fratrem Vitalem, Beraldum, Ottonem, Accursium, Petrum, et Adjutum: Fratrem vero Vitalem dedit eis Prælatum. Cum autem fuerunt in regno Aragoniæ, Frater Vitalis cæpit graviter infirmari; et videns prolongari suam infirmitatem, nolens suo corporali morbo Dei negotium impedire, præcepit aliis quinque supradictis Fratribus, ut Dei et Fratris Francisci præceptum, Marrochium pergentes, adimplerent. Sancti vero Fratres obedientes, dimisso ibi Fratreb Vitale infirmo,c Colimbriam pervenerunt.
4 Domina verod Oracha Regina Portugalliæ, quæ tunc ibi erat, eos ad se vocans, et cum eis de Deo loquens, vidensque in eis tantum mundi contemptum, tantum ad moriendum pro Christo fervorem, eos perfectissimo Dei servos indicavit; rogavitque eos instanter, quod a Domino suis orationibus peterent, ut eis revelaret suæ vitæ terminum. Qui cum se indignos divina secreta exposcere humillime dicerent,
Fulura divinitus cognita prædicunt. tandem ob devotissimas cum lacrymis preces Reginæ oraturos se promiserunt. Quibus firma fide exorantibus, non solum quod expostularunt, verum etiam eorum martyrium divino oraculo revelatum est. Ipsi vero extremum diem Reginæ post breve tempus futurum eidem prædixerunt, atque eorum corpora post martyrium a Marrochio illuc deferenda, et ab ea cum toto populo honorifice recipienda: quod et factum est.
a Sermo, quo ens jam ad iter accinctos exhortatus est S. Franciscus, refertur a Marco Ulyssiponensi cap. 1, a Wadingo an. Ch. 1219, num. 49, et collatione 23, inter opuscula S. Francisci, lib. 3.
b Ab eo morbo supervixit: obiilque tandem Cæsaraugustæ apud suos sepullus, ut scribit Wadingus an. Ch. 1220, num. 38, a quo Beatus appellatur, inscriptus etiam Martyrol. Franciscano III Febru.
c Aliis vulgo Conimbrica, quibusdam Coimbria dicitur, Regum eo tempore sedes, celeberrima etiamnum civitas, illustri ornata academia.
d Alii Urracam vocant. Uxor fuit Alphonsi II, Alphonso VIII Castellæ Rege nata, et Eleonora Joannis Angliæ Regis filia. Hujus præcipie opera biennio ante in Lusitaniam admissi fuerant Minores, extraque Conimbricam sacellum D. Antonio sacrum impetrarant.
Hispali subita verbera. Iter in Mauritaniam.
Et inde Sancti procedentes a Alanquerium castrum devenerunt, et Dominæb Sanciæ sorori regis Portugallæ totum suum propositum revelarunt. Ipsa vero eorum negotium approbans, induit eos super habitusc secularibus vestimentis; quia aliter non possent ad Saracenos transire. Et sic dissimulato habitu, Hispalim civitatem tuncd Saracenorum, quæ nunc dicitur Sibilia, pervenerunt: et in hospitiocujsdam Christiani per dies octo depositis secularibus vestimentis latuerunt. Quodam vero die, spiritu ferventes, usque ad principalem Myzquitam, hoc est ipsorum templum, sine aliquo ductore venerunt. Quod cum vellent intrare, Saraceni indignati eos clamoribus, impulsibus, et verberibus impetentes, Myzquitam intrare nullatenus permiserunt. Hæc enim est eorum institutio, ut nullus Christianorum, aut alterius cujuscumque sectæ, ipsorum templum ingredi permittatur.e Tandem ad portam palatii accedentes, ade Regem Legatos se dicunt a Rege regum Domino Jesu Christo missos. Cumque Regi multa de fide Catholica proposuissent, ad conversionem et Baptismum suscipiendum ipsum inducendo, et multa turpia de Mahumeto et ejus damnabili lege detexissent; Rex furore excandescens, capitibus eos truncari jubet: sed ad verba filii mitigatus Rex, jussit eos in summitatef turris includi. Illi veroe turris altitudine Christi fidem ingredientibus curiam prædicabant; Mahumeto et ejus profanae sectæ observatores æterno supplicio damnandos. Quod audiens Rex, præcepit eos in fundo ejusdem turris recludi: et post, seniorum consilio,g misit eos Marrochium, ut ipsi optabant, cum Domino Petro nobilih Christiano Catholico, et quibusdam aliis Christianis. Et intraverunt hospitium in quo morabatur Dominus Petrus Infans i supradictus; (in Hispania enim filii Regum post primogenitum Infantes appellantur,) qui sanctos Fratres feeit cum magna devotione recipi, eisque ad victum necessaria ministrari.
a Alanquerium, sive Alanquera, vulgo Alemquer, patria DamianiGoesii; quam dictam pulat quasi Alan-kercke, id est, Alanorum templum, quia Teutonibus adeoque Alanis et Gothis Kercke templum significat. Antonino, Ierabrica, seu Hierabriga, uli censent Vasconcellius, Resendius, Varrerius. Ambrosius Morales. Tago adjacet supra Ulyssiponem. Mauris eam eripuit Alphonsus I. Hinc ergo Ulyssiponem iere Martyres, inde Hispalin navigarunt, ita Marcus Ulyssip. lib. 4, cap. 4.
b Sancia hæc soror Regis Portugallæ Alphonsi II, erat, non Reginæ, ut vitiose hic erat scriptum. Ea a Sancio patre oppidum Alanqueram acceperat, in quo et Minoribus extruere monasterium operat. Exat id etiamnum, Vasconcellio teste; post quod innumera prope tota Lusitania ædificata, de primis illis consulti potest Franciscus Gonzaga de origine Seraphicæ Religionis
S. Francisci, par. 3 in provincia Portugallæ: Wadingus item ad an. Ch. 1217 num. 22, 23, 24 et 25. Marcus Ulyssipon. lib. 1, cap. 48, et lib. 6, cap. 28 et 29. Sanciæ hujus, quæ Virgo devota dicitur Petro de Natalibus, virtutes describit Marcus lib. 4, cap. 4. Ribadeneira in horum Martyrum Actis: Gonzaga 3 p. conven. 2 Portugallæ.c Cubiculum interius, in quo his se vestibus induere, traditur modo juvenum esse tirocinium, ac reverentiam sacrumque odorem adspirare accedentibus; idque se crebro expertum scribit Wadingus ad an. Ch. 1219, num. 31.d Hispalis non diu post, anno nimirum 1247, 20 Augusti, obsideræ a Ferdinando Rege Castellæ est capta, ac decimo sextio post mense intercepta. Ultimus istic Saracenorum Rex fuit Axataffus. Ita Mariana noster lib. 43, de rebus Hispaniæ cap. 7.e Circa hoc tempus Hispali regnabat Abenillate, cujus meminit Belleforestus tomo 2, Cosmographiæ, lib. 6, cap. 13.f Locus hic turris Martyrum quibusdam dicitur, aliis Turris auri; sita ad fluminis ripam, ita Wadingus ex Mariano, et Rebolledo.g Pisanus: Rex iratus eos fatuos reputans, de regno suo expulit et emisit.h Potius: nobili Castellano Catholico. Marco cap. 9, ex antiqua Legenda, dicitur: Eques Castellanus, nomine Petrus Ferdinandus de Castro, Wadingo ex Mariano et Marco, Eques Castellanus Ferdinandus de Castro. Memorat Mariana lib. 12 de rebus Hispan. cap. 3, Petrum Castrium Ferdinando Castrio genitum obiisse Marrochii ad XV Kal. Septemb. an. Ch. 1214. Hic forti opera Regi Legionensi in bellis navata, profectus in Africana erat, qua causa incertum. Erant a patre hujus cum ea gente amicitiæ hospitiique jura inita. Certe parens ante an. Ch. 1170, eo fugerat, ut idem Mariana lib. 11, cap. 11. Aliquis ergo ex hac familia fuerit: nisi mendum judicetur in Marco et Mariano Florentino. i Desunt aliqua, hoc aut simili modo supplenda: D. Petrus Infans, frater Regis Portugallæ supradicti Alphonsi II.
Publica prædicatio, exilium, carcer. Aqua divinitus obtenta.
Tunc Fratres ubicumque videbant Saracenos, eis ferventissime prædicabant. Cum vero Frater Beraldus quemdam currum ascendens, populo prædicaret, Miramolinus Rex a inde transiens, qui ad visitandum Regum sepulchra, quæ sunt extra muros, pergebat; cum videret Fratrem prædicantem, nec a prædicatione, eo præsente, desistentem, fatuum eum existimans, præcepit ut omnes quinque Fratres de civitate expellerentur, et per Christianos ad partes fidelium remitterentur sine mora. Tunc dictus Dominus Petrus Infans quosdam de suis servitoribus eis dedit, qui eos usqueb Septam conducerent, et inde ad partes fidelium transfretarent.
8 Sancti vero Fratres, illis in via dimissis, Marrochium revertuntur: et civitatem ingressi, statim cœperunt Saracenis in foro existentibus prædicare. Quod Rex audiens præcepit eos in carcere recludi, ubi sine cibo et potu viginti diebus fuerunt; sed divina consolatione refecti. Postmodum accidit, quod immoderatus calor et magna intemperies aeris supervenit. Æstimantes autem aliqui, quia propter carcerem sanctorum Fratrum illa tempestas evenisset, Rex de consilio Aboturim, qui Christianos diligebat, ipsos de carcere liberavit, præcipiens Christianis, quod ad partes Christianorum eos remitterent sine mora. Cœpit tamen mirari cum aliis Saracenis, quando eos vidit corpore incolumes, et mente constantes, cum viginti diebus continuis fuissent in carcere sine cibo. Et cum liberi fuissent, statim volverunt Saracenis proponere verbum Dei: sed Christiani timore Regis nullatenus permiserunt, sed dederunt eis ductores, cum quibus versus partes fidelium remearent. Fratres vero illis in via dimissis, Marrochium iterum revertuntur. Tunc, habito inter Christianos consilio, Dominus Petrus Infans eos in suo hospitio tenuit, et in publicum prodire, adhibitis eis custodibus, non permisit.
9 Post hæc Dominus Infans cum multis aliis Christianis et Saracenis congregato exercitu, ad quosdam Saracenos Regi rebelles expugnandos perrexit. Qui redeundo per tres dietas non potuerunt pro se et equis aquam ad bibendum alicubi invenire. Cum vero angustia sitis de vita desperarent, Frater Beraldus, prævia prævia oratione, accepto brevi pax illo, terram fodit, et statim fons erupit, de quo ad plenum biberunt homines et jumenta, et utres etiam impleverunt. Et hoc facto, statim fuit fons illi exsiscatus. Omnes vero, tanto miraculo viso, eos in majori reverentia et devotione habuerunt, et multi ejus osculabantur pedes.
a Pelbartus, Indiæ: perperam.
b Septa in ipsis freti Gaditani faucibus munitissimum et frequentissimum ea tempestate Maurorum, nunc firmissimum Lusitanorum propagnaculum; Mauris ereptum an. Ch. 1418, mense Augusto, e quo in Hispaniam facillimus trajectus. Lege Vasconcellium in Joanne I, num. 11.
c Wadingus num. 53, ex Legenda antiqua Arabes vocat.
Varii cruciatus, tentationes, martyrium.
Cum vero reversi Marrochium, custodirentur, quadam feria sexta domum clam exeuntes, Miramolino Regi, ad visitandum Regum sepulchra eunti, se audacter præsentarunt. Frater vero Beraldus currum ascendens, cœpit eo præsente intrepide prædicare. Quo viso Rex iracundia plenus præcepit cuidamb Principi Saraceno, qui miraculum aquæ viderat, ut eos capitali poena puniret. Tunc omnes Christiani timore mortis ad propria hospitia confugerunt, ubi firmatis januis latitabant.
11 Dictus vero Princeps missis apparitoribus jusit eos ad se venire. Qui cum fuissent ad Principis domum bis adducti, illo absente, ministri diaboli eos alapis et ictibus percutientes in majorem carcerem recluserunt: et ibi sancti Fratres Christianis etc hæreticis verbum Dei continue prædicabant. Tunc Princeps fecit eos adduci. Quos cum vidisset constantissime fidem Catholicam confitentes, et iniqua Mahumeti et suæ legis exprobrando audacter reserarent, ira magna succensus præcepit eos variis tormentis torqueri, et in diversis domibus ab invicem separatos fortiter flagellari. Tunc iniqui ministri, ligatis manibus Sanctorum et pedibus, funibus in collis eorum positis, ipsos per terram trahentes et retrahentes, sic graviterd flagellarunt, quod fere viscera apparebant. Super ipsorum etiam vulnera ebulliens oleum et acetum superinfundebant, eosque super aspera stramenta vasorum ferventis olei et aceti, fragmentis impositis hinc inde volutabant. Et sic per totam noctem afflicti a triginta Saracenis fuerunt crudeliter flagellati.
12 Eadem nocte visum fuit custodibus, quod lux magna de cœlo descendebat, et sanctos Fratres recipiens ad cœlos cum innumerabili multitudine sublimabat. Qui stupefacti et territi ad carcerem accedentes, eos devote orantes invenerunt. Rex vero Marrochiorum, iis auditis, furore succensus, præcepit ut sibi ducerentur. Ligatis itaque manibus, nudis pedibus, expoliati Sancti, afflicti, plagati, fustibus continue acti, ad Regem ducuntur. Quos cum vidisset Rex in fide solidissimos, introductis quibusdam mulieribus, ceteris exclusis, dixit eis: Convertimini ad fidem nostram, et dabo vobis mulieres has in uxores; et pecuniam magnam, et eritis honorati in regno meo. Beati vero Martyres responderunt: Mulieres et pecuniam tuam nolumus; sed omnia contemnimus propter Christum. Tunc Rex ira succensus gladium arripiens, Sanctis ab invicem separatis unum post alium caput per medium frontis fregit: atquee tres gladios simul conjunctos constringens propria manu, ferali crudelitate, eos decollavit.f a Sequentia rejicit Wadingus in an. Ch. 1220.b Hic Marco et Pisano dicitur Abozaida; in officio Contimbric. Albuzaidus.c Potius Sarracenis, aut Mahometanis, ut sequentia indicant.d Surius cap. 6, Occurrit illis, dum nudi traherentur per plateas, atque assiduis flagris cæderentur. Princeps quidam Mahometicam suadens fidem, Otto vero illius persuasionem confutans, etiam in contemptum profanæ legis in terram spuens, gravi ab ipso alapa percussus est. At ille verborum Domini non immemor, alteram præbuit maxillam, dicens: Ignoscat tñi Deus, quia nescis quid facis. Eadem fere Pisanus.e Pisanus: decollavit, tres enses in feriendo confrigens, integrum unum servari, supra dictum.f Scribit Marcus Ulyss. atque ex eo Wadingus, Martyres in ipsa martyrii hora D. Sancie Infanti Alemqueræ oranti apparuisse, machœram sanguine rubentem in signum sui martyrii manu tenentes, dicentesque se jam per martyrium curis finem posuisse, et ad cœlum evolasse, ibique perpetuos suos fore intercessores apud Deum, qui exhibitam eis beneficentiam noluit irremuneratam.
Reliquiæ collectæ. Miracula facta Marrochii.
Compleverunt autem suum martyrium anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo, XVII Kalendas Februarii, Domini Papæ Honorii tertii anno quarto, ferme septem annis ante mortem S. Francisci. Post hæc corporibus et capitibus Sanctorum a mulieribus extra projectis, nequissimi populi funes pedibus et brachiis ligantes, extra muros civitatis traxerunt, ac sacra corpora, ululatibus et clamoribus maximis per gyrum civitatis tracta, tandem urgente nocte ipsa membratim dilacerata in campis reliquerunt. Tunc vero Christiani elevatis manibus in cœlum, Dominum pro eorum triumphali martyrio collaudantes, reliquias Sanctorum devotissime ac lætanter colligere cœperunt. Quod cum viderent Saraceni, omnes ut rabidi canes tantam lapidum multitudinem in Christianos jactaverunt, ut grandinis tempestas videretur. Sed meritis Sanctorum Christiani omnes fugientes ad propria redierunt: et sic timore mortis in propriis domibus clausi per triduum latuerunt. Nam illo tempore a Petrus Fernandi, et Martinus Alphonsi Scutiferi Domini Infantis per Saracenos in foro interfecti fuerunt.
14 Postmodum vero facto magno igne in campo, corpora sanctorum Fratrum in illum projecta fuerunt, ut totaliter cremarentur. Sed ignis divina virtue a sanctis reliquiis, tamquam a materia contraria declinabat, et totaliter extinguebatur: primo caput unius Martyrum frequenter in ignem projectum, nec in capillis ullum combustionis signum sensit, quod adhuc cum pelle et capillis in monasterio sanctæ Crucis de Colimbriab ostenditur incorruptum. Saraceni autem quidam propter amicitiam, quidam propter lucrum, nec non Christiani ibidem captivati, Sanctorum reliquias colligentes, Domino Infanti obtulerunt. Qui cum magna devotione eas recipiens, commisitc Johanni Roberti, Canonico sanctæ Crucis de Colimbria, viro perfecto, et tribus innocentibusd domicellis.
13 Nullus autem audebat intrare locum, ubi sacræ reliquiæ servabantur, quem alicujus facinoris etiam sola conscientia arguebat. Unde illo tempore quidam Petrus e Rosarius nomine miles, habens concubinam, Rosariam nomine, cum ascenderet solarium, ubi sacræ reliquiæ servabantur, in medio factus immobilis, fortiter clamavit, dicens: Succurrite, succurrite, date mihi confessionem. Et facta confessione prædicto Canonico, et abjurata concubina, descendit liber, viribus corporis recuperatis: sed ultra loqui non potuit, quousque de mandato Infantis dictus Canonicus ei caput unius Martyris possuisset supraf pectus; et statim loquelam et vires recuperavit, ut prius.
16 g Quidam etiam scutifer, qui aliquando Sanctorum reliquias, quæ super scutum desiccabantur, devote contrectabat, semel actui fornicationis se ingessit. Et cum rediens, vellet, ut prius, sacras reliquias adaptare, scutum, in quo erant, subito se levavit in altum, ut ipsum tangere non valeret. Pænitentia vero ductus, mox ut fuit confessus et contritus, ad locum solitum reliquiæ descenderunt et se contrectari manibus ejusdem scutiferi permiserunt. a Marcus Ulyssip. cap. 18, et cum secutus Wadingus num. 39, referunt occisos Martinum Alphonsum Tellium Infantis consanguineum, et Petrum Ferdinandi de Castro, ab Infante missos, ut sacras reliquias vel prece, vel mercede redimerent. Rodulphitus denuo emendandus, quod reliquias velit ab Alonso Telio consobrino D. Infantis Colimbriam delatas.
AUCTORE Jo. TISSE-RANDO, EX MSS. LUCÆ 21. 18.
b Vasconcellius in descriptione regni Lusitaniæ, tractatu de insignioribus Sanctorum delubris num. 23, ail unius ex his Martyribus caput esse coronæ cincinnis adeo in orbem illibatis, ut ne unus quidem defuisse capillus videatur: quod lucem affert illi sacræ paginæ oraculo. Et capillus de capite vestro non peribit. Quæ verba historiæ interserit Wadingus num. 39, ubi se caput illud sæpius vidisse, et attentius observasse testatur. c Capellanus is erat D. Petri Infantis, quo solum titulo, nomine omisso, refertur apud Surium. d Ephebis, seu pueris honorariis masculis, ut ex aliis colligitur. e Hic Petrus Infantis Petri familiaris, cognominatus Rosarius a Rosa, seu Rosaria Burgensi concubina. Wadingus num. 40. f Ribadeneira, imposuisset capiti. g Hoc miraculum ad sequentem lectionem in MS. referebatur.
Reliquiæ in Hispaniam delatæ. Miracula in itinere.
Post hæc Dominus Infans fecit fieri duas arcas argenteas: ita quod in una erant capita, in alia vero corporum ossa. Ipse vero in sua capella reposuit, ibique continue Sanctos devotissime exorabat, ut ad propria redire posset, obtinerent; cum jam invitus longo tempore ibidem detentus perdurasset. Tunc Rex Miramolimus dedit sibi liberam licentiam redeundi contra suorum consilium, qui, ut eum occideret, antea consulebant. Cum vero Infans cum suis licentiatus recederet, post diem et noctem venerunt ad quemdam locum, ubi prope audiebant rugitus leonum et terribiles ululatus. Qui territi, positis reliquiis inter se et locum illum, ad quem videbant leones convenire; mox disparuerunt, ut nec leones viderent, nec eorum rugitus audirent.
18 Cum vero procedentes ad multivium accessissent, et quam eligerent viam penitus ignorarent; Dominus Infans præcepit mulam, quæ sacras reliquias deferebat, antecedere, eamque omnes insequerentur. Mula vero, Domino dirigente, statim a vita divertit, in qua paratæ erant Infanti insidiæ Saracenorum, ut sibi postea fuit dictum: et per quamdam inusitatam et asperam incedens viam, per montes et valles divertebat: et sic brutum animal per viam securiorem eos usque Septam direxit, navesque paratas, Domino disponente, ascendentes navigaverunt. Et prima nocte supervenientibus tenebris timebant nautæ, ne in aliquos scopulos irruerent et perirent: et tunc omnes ante reliquias prostrati sanctis Martyribus supplicabant, ut eos a tanto periculo liberarent. Et ecce subito claritas quædam effulsit, ita ut hinc inde mare possent conspicere navigantes: et tunc clare viderunt quod ad illos scopulos naves ducebantur; sed lucis beneficio ab illis divertentes, salvis omnibus, ad desiderata littora a Algizire etb Tarife. Deinde Hispalim pervenerunt: ubi per Christianos Infanti nuntiatum est, Saracenos ad eum capiendum a Rege missos. Quo audito inc Castellam omnes quamcitius se dederunt. Et vix nautæ vela levaverant, et ecce milites Regis Marrochiorum affuerunt, ut Infantem etiam invitum reducerent, et suos capitibus detruncarent: sed Sanctorum meritis liberati cum salute Hispaniam intraverunt.
a Algizire e regione Septæ, in Hispaniæ littore Gaditano, portus est Iæticæ, seu Andalusiæ. Wadingus num. 43. Algeliram scribit, nomen Geographis incognitum. Algizire legit etiam Marcus. Ludovico Nonio V. CL. Algeriza dicitur.
b Tariffa dicla, ut tradunt, a Tariffio Duce Maurorum, qui primus cum proditore Juliano sub Iudurico Rege an Ch. 713, in illas Hispaniæ partes Mauros induxit. Cujus copiis Calpe mons primum estoccupalus. Heracleaque urbs illi monti imposita, Gibraltaris dicla a Tarif, et Gebal quæ vox montem significat. Ita fere Mariana lib. 6, cap. 22. Quidam Tariffam veterem fuisse Tartessum scribunt, refragante Nonio, Marcus hic pro Tariffe. Palmam habet. Tarise dicitur in Vinea S. Franc.
c Marcus et Wadingus in Galæciam: scilicet circumnavigando Lusitaniam, quam ingredi Petrus Infans necdum ausus, in regno Legionensi apud Alphonsum Regem permansit, ac sacras reliquias ad fratrem Alphonsum II. Conimbricæ agentem, in Lusitaniam transmisit. Vasconcellius in Alphonso II. num. 9.
Reliquiæ Conimbricam delatæ.
Cum vero a Astoricam pervenissent, et hospes, in cujus domo hospitabantur, a triginta annis esset morbo paralytico sic afflictus, ut loquela et membrorum officio privaretur, et Sanctorum tot mirabilia audivisset, prostratus ante arcam, ubi Sanctorum reliquiæ servabantur, orans pro remedio sanctos Fratres, ibidem cunctis videntibus loquelam et omnium membrorum obtinnit sanitatem.
29 Cum verob Colimbriam appropinquassent, ubi jam sanctorum Martyrum fama pervenerat, Domina Oracha Regina Portugalliæ supradicta cum universo populo sanctis occurrit reliquiis, cum magna solemnitate et devotione, usque adc monasterium sanctæ Crucis de Colimbria ipsas deducentes, ibidem honorifice collocarunt. Cum autem B. Franciscus eorum martyrium audivisset, exultans in spiritu, dixit: Nunc veraciter dicere possum, quod habeo quinque Fratres.
21 d Et eodem anno quo Sancti fuerunt interfecti, contra Regem Marrochiorum et ejus regnum indignatio Dei in vindictam Sanctorum efferbuit. Nam manus dextera ejusque brachium, quibus occiderat sanctos Fratres, et ejusdem partis omnia membra usque ad dexterum pedem fuerunt desiccata. In patria etiam illae tribus annis immediate sequentibus nihil pluit: ex quo secuta est tanta sterilitas rerum, et hominum pestilentia per quinque annos continuos, quod major pars illius gentis fuit per mortalitatem deleta, ut juxta numerum fratrum in vindictam pestilentialium aqqnorum numerus sequeretur.
a Astorica, Plotemaø 'Åstøpruka 'Åujøpsøa, Asturica a Plinio, et Antonino, valgo Astorga, Asturiæ urbs, et propria Asturum sedes, urbi gentique Astura annis, cui adjacet, nomen dedit.
b Adde ex Marco cap. 21, et Wadingo num. 44, qui reliquias portabant equites plurimi et nobiles, inter quos eminebat nobilis vir Alphonsus Perez de Argunia.
c Scribunt Marcus cap. 22, ex antiquis Chronicis, Ribadeneira, Wadingus nu. 43, cum Rex et Clerus cuperent reliquias portari ad ecclesiam matricem, repngnantibus qui eas attulerant, multum recta tetendisse, per vicum Sampsonis, alias veteris ficulnæ, ad ædem sanctæ Crucis, atque ad ejus valvas occlusas stetisse; ut vero apertæ sunt, progressum ad primarium saceltum, ante cujus altare utroque curvato genu non ante surrexerit quam sarcina levaretur.
d Sequentia eisdem verbis narrat S. Antonius 3, parte Chron. tit. 24, cap. 7, § 1.
e Pisanus, usque hodie numquam pluit; nimis enormì mendo.
Lectio VIII.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.