Carali, quæ vulgo nunc Calaris, Sardiniæ primaria urbe S. Ephisius colitur, sive Ephysius, aut Ephysus. Baronius nomen ejus Martyrologio Romano ita inscripsit ad XVIII Kal. Februarias: Caralis in Sardinia S. Ephisii Martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Flaviano Judice plurimis tormentis divina virtute superatis, demum abscissis cervicibus victor migravit in cœlum.
2 In Notationibus subdit idem Baronius: Hujus martyrii Acta e Sardinia missa accepimus. Agit de eodem Fara de rebus Sardois. Eorum actorum compendium recitat Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, ex vita, inquit, per Marcum Presbyterum scripta, ut Joannes Franciscus Fara auctor est, ac ex monumentis Ecclesiæ Pisanæ, et ex Jo. Maria Arca lib. de SS. Sardiniæ. Subdit deinde: Multa etiam MSS. quæ vidimus, continent inverisimilia, quapropter purgatione aliqua indigent.
3 Ea Acta ad Heribertum Rosweydum e Sicilia missa: a quo, nusquam expressum; suspicamur ab Octavio Cajetano, Is vero illa prænotavit: Consignata illa quidem Acta sunt, ejus testificatione, qui se his omnibus præsentem, hortatuque, ut affirmat, ipsius S. Ephysii (sic enim illum scribit) fideliter veraciterque descripsisse omnia, in fide eorumdem profiteur. Is vero Marcus quidam Presbyter fuit, ut ex ejusdem subscriptione patebit inferius. Cujus narrationem illam ex pervetusto Pergameno codice MS. archivii Ecclesiæ Calaritanæ sub folio 211, et cum hoc titulo, Passio S. EPHYSII MARTYRUS, huc, rebus nusquam, rescriptisve, aut epistolis; in cetero verbis aliquantum ex instituto nostro immutatis, sincere traducimus. Hæc ille. Maluissemus primigeniam ipsius Marci narrationem. Plane similia sunt Actis S. Procopii, quæ ex Metaphraste VIII Julii dabimus.
4 De SS. Ephysii et Potiti reliquiis ex Sardinia Pisam translatis, festo solenniter Idibus Novemberis agi solito, diximus ad S. Potiti vitam XIII Januarii in festum, Prolegom. nu. 7, et sequentib. De crypta ubi olim Carali S. Ephysii reconditæ reliquiæ fuere, ubi ipse in custodia detentus creditur, ita scribit Seraphinus Squirrus ordinis Capucinorum Theologus, in Sanctuario Calaritano par. 1, lib. 3, cap. 17.
5 Calaritanæ urbis regione, quam Estampache vocant, via S. Annæ, haud procul æde et crypta S. Restitutæ, mediocre visitur templum, præclaro Martyri Ephysio sacrum. Curant îd Sodales qui S. Ephisii dicuntur, atque aulæis ceteroque ad splendorem apparatu egregie exornarunt. Nam et frequentia isthic sacra peraguntur, et Martyris ipsius aliæque magnifice celebrantur feriæ. Est vero istud totum fere profundæ cryptæ superstructum. Carcer hic fuit, quo detentus gloriosus Martyr Ephysius asseritur. Quinquaginta gradibus lapideis in eam descenditur, estque mediocris magnitudinis: ad medium in ipsa rupe excisum habet quasi exiguum cubile, solo ad putei normam depresso ad octo circiter palmos, adeo angustum, vix ut hominem sedentem capere queat. In hunc locum compactus S. Ephisius fuit. Prosequitur deinde succincte S. Ephysii acta. Capite 18, narrat repertam in ea crypta columnam marmoream, adhuc sanguine tinctam, Martyrum indubie, ipsiusque adeo Ephysii. Addit repertas sub altari, quod e regione cubilis illius aut ergastuli S. Ephisii in eadem crypta erat erectum, S. Edictii reliquias an. MDCXVI. Quem arbitratur a S. Ephysio cum aliis conversum.
De eo agemus XIII Martii. Ejusdem cryptæ meminit Franciscus Squivellus, Archiepiscopus Calaritanus, in narratione Inventionis sanctarum reliquiarum ad Paulum V, Pontificem Maximum missa. ex iis quæ tradidisse litteris Marcus Presbyter, testis oculatus, dicitur.
S. Ephysii ortus, militaris dignitas.
Cum impius et crudelis idololatra Diocletianus accepisset Imperium, non distulit a suum adversus Christum odium evomens universaliter in Christianos edicere, ac tum quidem edicta per singulas provincias, civitates, urbesque, et loca Syriæ, in qua aderat, mittere promulganda; exequendaque mandare, quorum exemplar inb Italicam ejusdem regionis civitatem, (in qua Ephysiusc Stratilates sub materna disciplina, ob præproperam patris Christophori viri quondam Christianissimi mortem, commorabatur) sub hoc augusto et universali rescripto pervenit: Rex magnus et Imperator Diocletianus, omnibus populis, tribubus, et linguis salutem. Placuit exaltatione nostri Imperii Deorum nostrorum ampliare et honorificare culturam, quoniam ipsi sunt per quos mundus regitur totus. Quicumque ergo in fide illius Galilæi inventi fuerint permanere, aut diis nostris thura ponant, et sacrificent, aut atrocissimis pœnis consumentur. Nolumus enim varios sacrificiorum ritus fieri, ne forte dii nostri irascantur, cum debeant misereri. Una erit omnibus lex et cultura, una doctrina, atque una religio, et nullus a nostra separabitur fide. Si quis ergo inventus fuerit, cui hæc nostra displiceat epistola, et quæ in ea praecipimus noluerit adimplere, quicumque fuerit, punietur, et nostram dominationem in toto mundo fieri cognoscet. Nam qui dixerint se Christianos esse, et deorum culturam affirmabunt nullatenus esse tenendam, sique nostris obedire noluerint præceptis, omnibus quæ excogitari possunt subjiciantur tormentis. Qui vero ex ipsis ad nostram convertuntur magnificam Deorum culturam, de nostro accipient palatio auri et argenti plurimum. Hoc autem ideo facimus, quia Deos nostros propitios habere volumus, et, ut nostro propitientur Imperio, eos exaltare cupimus. Et quoniam cum festinatione partibus vestris appropinquare disposuimus, propter Imperii nostri altitudinem, et debitam Deorum nostrorum reverentiam exurgentes, sacrificia ponite, thura incendite, festa celebrate; quatenus eorum claritas et potestas in finem usquequaque permaneat, et nostri altitudo Imperii.
2 Strata sibi his præmissis via promissæ visitationi, ad exactiorem prædictorum omnium executionem incumbens, Antiochiam pervenit. Cives cujusvis ætatis, sexus, conditionis, certatim ei obviam egrediuntur, pars cantu, pars musicorum instrumentorum pulsu stipantes eum in civitatem introducunt, summa omnium plane lætitia et hilaritate. Ille in Deorum suorum honore et cultu promovendo impiger, seu in Christi odium, et Christianorum necem propensior, sive in utrumque impie fervens, proxima die Primores potioresque Antiochiae viros accersiri ad se jubet; atque ab iisdem præsentibus, quam fidem profiterentur, incipit percunctari. Illi vero respondentes, inquiunt, eam se inviolate observare, quæ sit permanentium Deorum, Jovis nempe, Junonis, Saturni, Mercurii, Apollinis, et Minervæ, ceterorumque coelestium ut aiebant, numinum: quo quidem responso hilaris effectus Imperator, primum iisdem ipsis Düs gratias agens, Antiochenos ob eorum fidem donis ornavit amplissimis.
3 Inde circumfusa etiam juxta vicinias Imperatorii adventus fama,d Æliam quoque urbem advolavit: ibie Alexandria nobili ora stirpe Christophoro viro primario quondam nupserat; qui etsi vir probissimus, et Christianæ religionis observantissimus extiterat, illa tamen eo præmortuo idolorum cultum, quo viri tempore occultius, forte ipsius timore, retinuerat, exercueratque remissius; eo apertius exhibebat, incumbebatque in illum ferventius. Susceperat ex prædicto suo conjuge unicum filium, cui Ephysi nomen fuerat impositum. Huic immatura patris morte, reliqua fuerant maternum iniquitatis lac, et educatio, ac simul ejusdem impietatis disciplina, qua illum ipsa, vano idolorum cultu imbutum, quem etiam Curialium honorum procuratione promovere, eorumdemque functione confirmare, et simul gloriæ cupida ad aliquod dignitatis fastigium tendebat evehere.
4 Quo desiderio adeo arsit mulier, ut, vel quod sibi persuaderet Diocletianum singulas provinciæ urbes, ac sic nec Æliam ut Antiochiam invisurum, vel certe quod levitati muliebri satis est consenteneum, morae, omnis impatiens, ea ad illum cum Ephyso unigenito implendi studio perrexit. Mox adventans adit Aulam Imperatoriam, Diocletianique alloquendi copiam quærit. Is visa muliere, primum ab assistentibus provincialibus sciscitari, cujusnam illa esset; respondentibusque ipsis, ob illius quam habebant notitiam, Æliæ civitatis primariam, nobilem, et prudentem esse; iterum quærit Diocletianus, an haberet virum necne, quamque religionem profiteretur. At iidem, eam plene agnoscentes, Christophoro cuidam aiunt Christiano viro nupsisse; nunc vero eo viduatam esse, et augustam Deorum religionem sequi. Unde lætus Imperator propius ad se mulierem jussam accedere, poscit quid quærat, quid velit. Tum vero Alexandria, quæ linguam Græcum callebat optime, a latere Ephysum suum habens, ac ore supplex Augustæ Majestati loquitur: Rex magne et Imperator in æternum vivas; veni ad Imperii tua altitudinem, quo totus floret, et regitur mundus: habeo siquidem hunc unum filium, Ephysum nomine, quem ad te, Domine Imperator, adduxi ut in tuo sit conspectu, unus ex assistentibus miles.
5 Hunc ut vidit Imperator aspectu decorum, formosumque, et juvenili ætatis flore virentem, recepit hilariter, adeoque ipsius in illum affectio, ac simul Ephysi æstimatio crevit apud eumdem, ut magnam sui exercitus partem mox ei concesserit, commiserique provinciam Christianos persequendi, et ad hoc eum in Italiam cum ipsismet copiis confestim transmiserit. Hoc itaque sibi imposito onere, dum sese profectioni accingit, Dux novus Imperatori refert audisse, Christianos prius mortem optare et pati, quam ut Christi, quem colunt, religionem abnegent, derelinquantve. Ad hæc Ephyso Diocletianus, carcere omni penitus ratione Christum Deum dici posse, hoc sophismo tentavit: Nulla ratio, inquiens, videtur esse cur Christus debeat dici Deus: cum enim a Principibus Judæorum reus mortis judicatus, et ante Pilatum eorum Præsidem flagellatus, septies sputis et colaphis, et corona spinea delusus, et tandem in cruce suspensus, et mortuus fuerit; patet ipsum non fuisse Deum, qui de tantis injuriis, et de crucis supplicio se ipsum non potuit liberare: proinde in illum credentes poteris rationibus confutare; et nisi ad Deorum nostrorum culturam redierint justissime condemnare. a Non videntur hæc statim initio imperii Diocletiani contigisse: nam ipse in Occidentem, Apro interfecto, revertit, et lentius persecutionem adversus Christianos movit, quoad Carinus vixet, ut 20 Janu. in vita S. Sebastiani cap. 18 dicetur: eo occiso sxvire coepit; serius tamen in Syria, ut ex Eusebio alibi dicetur.b Haud scimus an alibi Syriæ urbs Italiae memoretur. c. Σπρατήλετες, Ducem militarem significant. Id tunc necdum congruebat Ephysio nomen.d Ælius Adrianus cum Hierosolynma a Tito eversam restaurasset, rasset, de suo nomine Æliam dixit, qui et multas civitates Adrianopolis appellavit, Spartiano teste, ut ipsam Carthaginem, Athenarum partem. Ferrarius scribit Æliam apud nullum auctorem reperiri. Reperitur apud Eusebium, Dionem, alios.e Ferrarius Alexandram appellat.
Ephysii conversio, cruce cælitus objecta.
Tum vero jam procinctu existens Ephysus, ordinatis mox militibus, facultateque ab Imperatore exeundi accepta, vale matri primum, deinde ceteris omnibus, quos norat, dixit: sique in mandatam adversus Christianos provinciam Italiæ iter arripit. Et primum quidem in locum a Transci dictum accedit, indeque præ solis ardore nimio noctu equitans tendit inb Uritaniam. Undique ei in itinere innumera exit obviam multitudo, salutatumque reverenter excipit honorifice. Verum cum iter suum pedetentim, et noctu, ut dictum est, prosequuntur, stadiisque adhuc fere xxx abesset ab Uritania; hora noctis circiter tertia auditus ingens celi fragor Ephysum turbasque militum perterruit adeo vehementer, ut magis mortui, quam extërriti solum, videri omnes possent. Mox vero de tanto sonitu egressa ad ipsum Ducem vox est, proprio eum nomine appellantis, ac per apostrophem. Quis esset, unde venerit, quove tenderet, sciscitantis. Ille licet prævio fragore admodum adhuc perturbatus, animis tamen in responsionem sumptis, ait se filiam Alexandriæ Æliæ civitatis primariæ mulieris, Antiocchia egressum, a Diocletiano potestatem in Italiam adversus Christianos proficiscendi accepisse; nempe ut eos, ni Christum abnegent idolisque offerant sacrificia, diversis tormenmentis suppliciisque afficiat atrocissimis. Ad hæc repetita in aere voce his verbis replicatum Ephyso est: O Ephyse, et tu per martyrii palmam ad me huc venies.
7 Quibus quidem ille, veluti Saulus alter, mente paullo clarius jam intueri incipiens, respondit: Quæso Domine, ostende te mihi, ut videam magnitudinis tuæ potentiam. Unde eo ipso momento ei crux micans in similitudinem crystalli apparuit in aere, voxque hæc simul audita est: Ego sum Christus, Filius Dei vivi, quem crucifixerunt Judæi, et tu persequeris. Ad quæ respondenti adhuc ignoranter Ephyso, meminisse se a Diocletiano audisse, illum a Princibus Judæorum damnatum, multisque delusum opprobriis suppliciisque, ac tandem crucis morte crudelissima affectum fuisse: atque ita deinde argumentanti, si Filius Dei esset, cur hæc omnia tunc ipse sustinuisset, a quibus se divina virtute poterat eripere; subdidit porro in amplissimum amoris sui pignus eadem in aere voce Christus? Ephyse, ab hæc hora vas dilectionis eris, et ego ostendam tibi hæc omnia. Dico tamen tibi, quia nisi omnia, quæ dixisti, patienter sustinuissem, et judicatus ab impiis, quos judicare debeo, non fuissem, quæ Prophetæ prædixerunt adimpleta non essent, et a captivitate diaboli humanum genus eripi non posset: et nisi in ligno suspensus fuissem, Patriarchæ et Prophetæ, de inferni claustro non exiissent: ac si mortem non gustassem qui mortui erant peccatis ad vitam redire non potuissent. Gaudentique jam inde admodum Duci, postremum hoc adjecit Dominus: In virtute crucis, quam tibi ostendi, vinces omnes inimicos tuos, et pax mea semper tecum erit.
8 Post hæc recondita loquentis voce, non minus favorabili, quam insperato divino illo colloquio non mediocriter recreatus est corroboratusque in Christo Ephysus, relatis ad milites gestis his omnibus, ex illis plerosque ita stimulavit corroboravitque, ut cum ipso pariter gratias agentes, gloriam Deo summam darent, ipsumque prædicarent amplissime. Proxima inde nocte Cajetam Ephysus cum copiis suis pervenit, eamque ut primum est ingressus, convocatos omnes civitatis aurifabros interrogat, seirentne an possent vas aureum quo plurimum se indigere aiebat quanto citius conficere. Ad quod singuli, verentes ne Crucem intelligeret, nescire se præsto responderunt unanimes. Quibus ideo dimissis, alium quemdam, quem ea in arte esse peritissimum perceperat, nomine Joannem, accersivit, eique ostensa Cruce, quam dextra ipse gerebat, similem sibi ex auro argentoque studiose ac diligenter elaborandam cælandamque commissit. Verum hic pariter ob hoc inde est commotus, quod et seiret Galilæos Christianosve illud salutis signum credere, et Diocletianum eo utentes omnino variis tormentorum generibus cogi ab ipso desistere vel tandem interfici præcepisse; ideo etiam amplius sibi metuens, quod desperaret se tale opus, uti necessarium esset ad vitandas laboris sui penas, in abscondito adeo posse perficere, ut nemo vel seiret, vel referret. Cujus quidem timoris causa reperta, Ephysus Joannem in secretum ad abditum locum perduxit, ubi per certam loci solitudinem, promissumque ipsi secretum, adeo ut nequaquam unquam id resciret Imperator, hominem obtestatur, ut deposito penitus timore ejus annueret petitioni, aurumque et argentum, quantum ad id sufficeret, offerens, ac multos se illi honores largiturum promittens, ad extremum pro minis negat eum, infecto quod postulabat, opere, ab se ullo pacto dimissum iri.
9 His ìgitur persuasus Joannes Ephyso annuens tandem petitam ab eo crucem ex commisto auro argentoque pretiosissimam, miro artificio elaborat. Verum ea absoluta, dum sequentem diem expectat, quo Duci eam perferat ac tradat, crescit in ea opus, artificiumque. Etenim præter opificis cælaturam (res mira!) noctu tres insculpuntur imagines, suo quæque nomine litteris descripta, in ipsius scilicet crucis titulo EMANUEL, dextro cornu MICHAEL, lævoque GABRIEL. Hinc experrectus Joannes diliculo, dum crucem Ephyso ferendam assumens auctum in ea artificium suum cernit præter Ducis mandatum; novus invadit timor, diuque ille supradictas imagines eradere conatus, nequivit usquam, nec quatenus archisculptoris Dei voluntati propria dissentire tentaverit, factoque tamen umquam valuit efficere. Postridie itaque Ephysus, ante solis ortum, per noctis obscuræ tenebras ad Joannem, nimium sibi visum opus protrahere, se contulit, videndæ recipiendæque crucis desiderio: quam cum præter præscriptum suum tribus illis figuris cælatam aspiceret, divini opificii inscius, præcepti sui trangressori Joanni in primis succensuit quidem acriter; sed respondente eo in cruce ex mandato dumtaxat composita, appensaque per noctem parieti, tres illas imagines se penitus inscio sculptas, mane dum eam acciperet illi pridie deferendam, apparuisse; Ephysus mox eventum hunc Dei nutui tribuens, lætior crucem suam extulit: eamque deinde summo honore amorisque sensu, ac non sine lacrymis, veneratus, purpura involutam recondit, ac tandem inde actis Deo gratiis plurimis, Joannis operam artificiumque largissime compensavit. a An Trani urbem Apulæ intelligit, quæ olim Turenum? b Ejusdem Apuliæ est Urias sinus, atque Uria oppidum circa Sipontum montemque Carganum, an hte Uritania est circunjecta regio, Cerbalo anne irrigua? Sed qui potuit e tractu Sipontino nocte sequenti cum copiis Caietam pertingere? Nam qui Appiano memoratur Uritanus ager, longius etiam distat, circaque Haveniam et Faventiam jacet.
Victoria per Crucem relata.
Per id tempus quidam Romani imperii hostes nonnullas ejusdem in Italia terras invaserant, virisque ac mulieribus in servitutem redactis, nihil penitus intactum liberumve reliquerant. Quo nuntioad Ephysum delato, is ægre id ferens, continuo sese cum copiis itineri prælioque accingit, ac sanctissimæ crucis vexillum potissimum secum gerens, apud se toto itinere proponit, tum se demum hoc sibi signum ad auxilium et victoriam concessum probaturum. Ideoque simul a turbis parumper amotus, equo desiliens, chlamydeque nobili militari indumento exutus, illam, quam gestabat, crucem in edito et sublimi loco collocatam, maximo cum honore, summaque reverentia et devotione adorat, flexisque ad Orientem genibus, et effusis lacrymis, firma fide in hæc plane verba oraturus irrupit: Fiat mihi Domine in auxilium promissio tua, et spes mea, quam habeo in te; tu es enim Christus, filius Dei vivi, quem credunt et adorant Galilæi. Per te ergo, et per sanctæ Crucis tuæ signum, gentes has, quæ in sua confidunt feritate, comprime, atque prosterne.
11 Quam quidem illius orationem subsecuta sunt, mox hæc solantis, promittentisque; Christi verba: Ephyse ne timeas, viriliter age, et confortare, ego enim tecum sum Dominus Deus tuus. Quibus mirum in modum recreatus, alacrisque ac plane intrepidus exurgens, resumpta chlamyde ad suos accelerat, narraturus. Ergo ubi ad eos pervenit, tam militibus quam qui ad profectionem hanc civitatum advenerant, animos ad pugnam addens: State, inquit, fratres mei, viriliter a dextris, et a sinistris meis, et pugnate adversus inimicos nostros; Deus enim nobiscum est, qui per sanctæ ac triumphalis crucis signum de illis nobis victoriam præstabit. Iterumque eosdem ipse, ut inimicos nullo modo pertimescant, sed nudatis gladiis intrepide percutiant, hortatur. Illi vero ejus sermone et hortatu pariter in prælium accensi, roboratique, ac salutifero sanctæ crucis signo, victoriæ medio ab Ephyso proposito, confidentes, ineunt certamen unanimes, statimque ac necdum fere consertis manibus a Saracenos prædam non solum, sed et arma hinc inde, quasi disperditis penitus viribus, projicientes, fugant partim, partimque profligant, et occidunt, adeo ut cæsis eorum duodecim millibus, reliquis fugam capessentibus, tam prospero, sanctissimæ crucis auspiciis opeque, ab Ephyso sit pugnatum eventu, ut nullo penitus ex suis occiso, perditove aut læso, pacatas illas liberasque omnino populi Romani terras unica et fausta illa quidem die reddiderit.
12 Itaque hac tam admirabili divinæ crucis virtutis probatione, omnibus quæ sibi de eadem promissa erant, fidem adhibet constantem, et firmissimam Ephysus, eaque armatus suscepto sacro baptismate, idola penitus abhorret, et animum sancto divinarum Scripturarum studio applicat. Interea vero non multo post tempore nuntiatur barbaricam quamdam gentem, Sardiniæ insulam occupantem, omnia ibi crudeliter et impie undique devastare et depopulari, multamque et validam eam esse: cum confecto aptatoque navali exercitu, cum viginti circiter navibus eo properat, miseræ insulæ succursurus. Ad dum classem appropinquare barbari conspiciunt, resistendi animo cum armis ad littus undique conveniunt, factisque undique copiis, pugnandi avidi classis adventum expectant tum quidem diu; sed cum ipsa non appelleret, sublata pugnæ copia in proprias habitationes, quibusdam in specula excubiisque relictis, singuli sese recipiunt.
13 Orta dein in mari tempestate, infausto vento, quindecim ex Ephysi navibus, quamvis in reliquis ipse superfuit, ad littus illud tandem perlatæ, redeuntibus iisdem Barbaris per speculatores monitis, prædæfuerunt, cæsis quotquotaderant militibus. Inde Dux quod non ita procul abesset, suorum hinc luctus. hinc occisiones hostium audiens, ac sic illos quidem ab his omnino trucidatos sentiens, perterritus licet repentino et infelici eventu, misericordiam tamén præpotentis Dei agnoscit, atque ad ipsum adinstar inutilis servi contrato abjectoque corde, hac oratione recurrit. Non me, Domine, tempestas aquæ demergat, neque me profundum absorbeat, neque super nos urgeat puteus os suum: non me derelinquas Domine, ne barbarica gens exaltetur, et dicat, Ubi est Deus eorum? Sed intende de coelo, et vide, et ne patiaris nos fluctibus maris opprimi, sed fac illud placidum, quia tu es gloriosus nunc, et per omnia secula. Vix absolutis his Ephysi precibus summa in pelago facta est tranquillitas.
14 Unde is cum superstitibus navigationis cursum, Deo propitiante, pacate prospereque ulterius prosequentes, meridianam Sardiniæ oram circumeuntes, Occiduam versus ad fluvium regionis Arboreæ tandem appulerunt. Per quem quidem remigio altius subeuntes, relictis deinde navigiis, eductisque et extractis inde equis, armis, ac ceteris omnibus, quæ deferebant, stadiis circiter tribus fluvii oram occupant: ac mox postea conscensis equis milites catervatim viciniam totam peragrant, lustrantque diligentissime, quidque sibi tum facto esset satius secum ipsi singuli, simulque etiam omnes accurate perpendunt, et consultant. Neque vero interea obdormiunt Barbari, sed advenis continuo fiunt obviam: verum cæsis eorum plurimus, Ephysi milites noñnullos quoque vinctos ad castra et Ducem adducunt, a quibus discunt loci et provinciæ, quod prædiximus, Arboreæ nomen.
15 Proxima deinde nocte dum se tumultu fatigatum somno Ephysus tradit, tertio ei apparens Christus orbis conditor servatorque, Gaudium, inquit, tibi sit semper; age viriliter Ephyse, et confortetur cor tuum. Unde ille experrectus, omni mentis abjecta formidine, suis quoque timorem militibus excutit, Christum, referens probare eos quidem hactenus voluisse, nunc vero certo illum cum ipsis deinceps permansurum; monetque ideo et hortatur in continenti terra intrepide oberrent, considerentque. Nec mora: copiæ una cum Duce progredientes ulterius, ad locum Tyrum appellatum in occurrentes sibi et ad pugnam paratos Barbaros incidunt. Tum vero dum magno adversarii hinc inde exercitus clamore ad conserendum manus invicem sibi appropinquant, a dextris suis ad Orientem Ephysus virum equo albo insidentem. Eunucho, Augustalis palatii cubiculario, haud admodum absimilem conspicit, gladium utrimque acutum, in ejusque apice sacrosanctæ Crucis effigiem gerentem; statimque ut eum intuetur has voces palam ad se jactantem attentius auscultat: Hoc nimirum (de cruce aiebat) venerandum signum Regis est omnium hominum. Hinc Ephysus accepta redditaque salute equo desiliens, belli cumque instrumentum exuens, in terram pronus adorat illud reverenter, ac porro de Rege, cujus paullo ante meminerat, interrogans, responsum accepit ab illo hujusmodi; se nempe ab eodem Rege, de quo sciscitaretur, missum ei in auxilium cum gladio illo, quem manu gestantem cerneret, quo ille inimicos Barbaros illos esset debellaturus, cujus virtute adepta victoria mittentis Regis numquam desineret meminisse. Tandemque absoluta legatione, divinoque illo munere per Legatum dextræ Ephysi imposito, ac eo secum ire in hostes jusso, Barbari ad pugnandum accurrentes, solo amborum aspectu adeo sunt exterriti, ut vel ante coeptam dimicationem fugam penitus omnes capesserent. Quos continuo Ephysus cum suis insequens, victoria ei e coelo per Angelum illum subministrata, omnino profligavit, tota illa inde Provincia reliquis Barbarorum superstitum cervicibus servitutis jugo subactis, suo libera dominio remanente. a Quas ea xtate terras habitarint Saraceni, diximus 14 Januarii. Nec classes tunc in mediterraneo mari struere, nec tantas procul ab domo copias miltere potuerunt. Posterioris xvi scriptor hæc tradidit, quando Africam, Siciliam, IIspaniam tenuere Saracent.
CAPUT IV. Fidei publica professio.
Postea vero non adeo dudum Calarim a civitatem potiori urbaniorique populo, et omnibus facultatibus refertam proficiscitur: ibique, ex milite prædicator effectus, Christianam fidem disseminare totis viribus contendit. Qua in re, velut in ceteris pene omnibus, cum sibi Deum propitium adjutoremque esse intelligeret, et Crucis beneficia erga se adversus hostes plurima maximaque conspiceret, militi cuidam e suis strenuo hujusmodi epistolam dedit ad Diocletianum Imperatorem deferendam: Diocletiano Magno Imperatori Ephysus Dux. Cum Imperii tui sapientia tanta ac talis fieri debuisset, ut per eam totus mitesceret mundus; mirror valde, quare tam turpes colas deos, qui ex quocumque metallo fabricati, nec sibi nec aliis valent proficere; quorum capitibus stercora aves celi projiciunt; quorum oculi non vident, non audiunt aures, manus non palpant, non ambulant pedes. Hos deos dicere sapientia Romana non debet, sed Christum Deum vivum esse credere, qui omnia ex nihilo creavit. Unde, o Imperator, altitudo Imperii tui omni remota ambiguitate cognoscat me Christum filium Dei vivum colere, ipsumque adorare, et ab ejus fide nulla me posse amplius re divelli.
17 Harum latori socium dedit Ephysus alium militem, qui matri verbis nuntiaret, se suosque Dei optimi maximi gratia, et sanctissimæ Crucis virtute, victores in Romani Imperii hostes extitisse, barbaram Sardiniæ gentem superasse, ac se demum Christiano charactere in sacro baptismate esse insignitum. Hæc ut audivit mater, mørens e vestigio questum de filio ad Imperatorem perrexit, adstansque multis cum lacrymis Augustum salutat: captat illius ad Imperialis dominationis coruscatione, et regni amplitudine benevolentiam: exponit deinde universalem, intaminatumque Deorum cultum; odiumque in filium movens, dolet, et queritur eum a communi et augusta religione aversum, deos ipsos aspernari, ac de medio tollere contendere; ideoque ipsi conviciatur, Magum et Galilæum vocitat; reum Imperialium mandatorum contemptus et perduellii facit: ac demum supplicat Imperatori, ut ad illum mittat aliquem, qui eum cogat a tanta, ut aiebat, dementia resipiscere, redire que ad cultum Deorum, quos Romanus orbis ubique colat et veneretur.
18 Qua Alexandriæ oratione, crevit Imperatoris accepta ex prædictarum litterarum Ephysi lectione iracundia, non aliter quam flamma oleo injecto. Unde continuo de præsentium aliquot suorum consiliob Julicum militem quemdam ad se vocatum Judicem in Christianos Calaritanæ regionis constituit, jussit que ut selectis aliquot nobilibus Antiochiæ civibus, epistolaque quam porrigebat accepta, sese Calarim quanto posset citius conferret, utque ibi inventum Ephysum Alexandriæ filium apprehenderet, et variis tormentorum generibus, si ab errore et stultitia sua nequiret abduci, cruciatum, ad extremum occideret. Audivisse enim aiebat, illum deorum fidem abnegasse, eorumque deridere cultum, quorum ipse virtute ac potentia orbem regeret; credere vero in Christum illum, quem Judæi diversis tortum modis supplicio tandem crucis infami affecerint. Mandavit porro idem Augustus Julico, ut primum quidem studeat Ephysum ad sua reducere numina, et eapropter ampliorem illi honorem gloriæ, et divitiarum cumulum polliceatur. Quod si his hortationibus eum nequeat allicere, omni e contrario penitus honore, omni potestate, auctoritate, et copiis spoliatum, quolibet tormentorum genere terreat, ac dilaniatis dein, si nihil aliter posit, laceratisque immaniter cunctis ejus membris, extremo tandem supplicio, eoque acerbissimo afficiat, ceteris ejusdem sectæ hominibus exemplo futurum, ut et illi eam deserant, et reliqui imposterum ab ipsa deterreantur.
a Ferrarius scribit S. Juvenalem, de quo agemus 28 Moii, tunc Episcopum Caralitanum fuisse.
b Ferrarius Julium appellat.
Tormenta humano divinoque solatio lenita.
Julicus itaque Imperatoris mandata nequaquam detrectans, mox cum civibus illis sibi ascitis, navigationem in Sardiniam arripit, Calarimque delatus, interim dum lustrat locum, ad Ephysum præmittit, qui nuntiet se illum invisum salutatumque, debitamque ei reverentiam (majori quippe dignitate erat Ephysus) exhibitum venire. Annuit nuntio Ephysus, paratumque se ait Julicum, quandocumque veniat, recipere. Quo responso Ephysi ad Judicem delato, mox ipse ad Ducem accedit, salutat, deosculatur, atque inter discurrendum de plurimis invicem, ut moris est, aperta Ephyso adventus sui causas Julicus Augustalem epistolam porrigit. Qua quidem Dux accepta perlectaque, cæcitate et amentia Imperiali indignatus: Stulti, inquit, et fatui Principis mandata, neque peragenda, neque auscultanda sunt. Unde noveris Julice, me Christianum esse, et Christi famulum, Diocletianique præcepta vilipendere, ejusque epistolam pedibus conculcare. Tum vero Judex, ut venerat ab Imperatore instructus, jussusque primum blandiri Duci, dicit Augustum in palatio cupere eum amplioribus honoribus evehere, indigere quippe ipso Diocletianum, hortari demum ideo augusta jussa ne contemnat, ei credat, ac Diis sacrificet.
20 At respondit Ephysus, sacrificium se Deo suo Jesu Christo offerre quotidie, cujus præcepta custodiat, et Diocletiani non curet, quod sacram Scripturam sic monentem audierit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, quoniam animam non possunt occidere; sed eum potius timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Ecce vero corpus meum, subdit, poenas quascumque pro Christo paratum sustinere. Judex ad hæc Ducem monere, ut his sermonibus abstineat; et dicere se eos, solum quod amicus esset, impune ferre. At Dux contra in his persistens, Dixi, inquit, me Christianum esse, ejusque crucem die noctuque adorare, qui in Judices omnes, Principes, Reges, et Imperatores terræ, ac in universum genus humanum plenam absolutamque habeat potestatem.
21 Quibus tandem in iram versus, assistentibus sibi militibus Judex Ephysum ligari, ligatumque in carcerem detrudi, imperat: statimque die postera, pro tribunali sedens, educi illum, vinctumque ante se jubet consistere. Cum ecce ethnicus hinc inde populus Calaritanus eo festinat, Præsidique questum accedit, Ephysum deorum suorum derisorem, blashematorem, deturbatoremque, ac regiorum edictorum effractorem esse vociferans. Cujus clamoribus majori accensus ira Judex sanctum athletam adeo immaniter fustibus in præsentia sua mulctari jussit, ut sexdecim militum manus mutatis vicibus plectentium fatigari feriendo ipsemet viderit. At hoc tam atroci spectaculo permotis nonnullis, præque humana commiseratione sustinentis Ephysi, ejusque pulchritudinis, et florentis ætatis in lacrymas prorumpentibus, constanter æiebat Dux fortissimus: Viri fratres et patres, nolite flere super me, sed super vos, quia diaboli estis errore decepti, et quorum animæ, nisi convertimini, erunt in æterna damnatione; hanc statim orationem subdens: Domine Jesu, Christe, qui errata corrigis, et elisa redintegras, esto in adjutorium mihi, et corrobora servum tuum, quatenus diabolicam omnem artem conculcare valeam.
22 Interea dum hæc agebantur, qui cum eo ex suis superstitibus erant milites, ab ejus conspectu sese nequaquam unquam subtraxerunt; quinimo animi corporisque corporisque præsentia ei semper assistentes, ipsius carnes, tum etiam ferreis uncis ex Judicis præcepto laniari discerpique viderunt, donec costis ossibusque denudatis ipsimet carnifices eum jam exanimem esse asseverarunt. Verum bellator ille fortis et patiens intentam in Christo et Domino suo spem habere, voce, quæ ei extrinsecus sola esset, continuæ orationi incumbente testabatur. Hinc et quod adveniente jam vespere non videretur illius saevius cruciandi temporis satis superesse, eum in carceres detrudi Judex mandat, secumque interim, qua ratione postea igne torqueat concremetque, cogitat. Tum vero Caplicarius, seu carceribus præpositus quidam, Terentianus nomine, ob summam, quæ alias sibi cum Ephyso intervenerat durabatque, necessitudinem, clausis ostiis secreto collectum amicum, albaque involutum sydone curat quidem quam potest humiliter et benevole. Verum Angeli extemplo ægrum visitant e calo, ac proprio se ei ore prodentes, Angelos esse ad consolandum eum a Deo missos asserunt; negataque eorum confessioni ab Ephyso fide, ne sibi sacro-sanctæ crucis signum in frontibus efforment, signo se Crucis a Martyre postulato confirmant. Credens igitur Ephysus Angelorum præsentiam, sic humilis eos affatur: Scio equidem, quod tribus pueris in caminum olim Babylonicum projectis, atque in eo orantibus, missus est Angelus Domini de celo, qui ignis flammam extinxit: sed ego quid operatus sum boni, ut ad me mitteret Dominus Angelos suos?
23 Hoc Ephysi sermone, Angeli cognita amplius viri sanctitate, Deum ipsi enixe rogant, ut sui ipsius conspectu tantam Martyris sui humilitatem abjectionemque dignetur in præsentiarum compensare. Quorum quidem exaudita oratione, Ephyso in carcere Christus Dominus summo coruscantem lumine videndum se obtulit, sanumque illum erigens, timorem jussit expellere. Ne timeas, inquit, Ephyse serve mi, neque minas tyranni expavescas; quoniam ego tecum sum, nec te deseram. Viriliter age et confortetur cor tuum: tu enim hoc in loco multum milii populum acquires, et oves congregabis innumeras. Hinc vero Ephysus maximo correptus timore, in terram cadens, ad preces e vestigio recurrit, oratque præsentem Dominum hoc modo: Dominator Domine Deus, cui nullus resistere potest, secundum multitudinem miserationum tuarum miserere mei, et ne memineris iniquitatum mearum antiquarum: respice in me Domine, quoniam tu creasti me, atque cognoscere te mihi dedisti. Delicta ergo juventutis meæ, quibus te irritavi, teque graviter offendi, ne memineris piissime Deus. Quibus mox replicat Dominus: Pax tibi Ephyse, dulcis amice, confortare mecum iterum, ac viriliter age, accipies enim coronam vitæ, et per martyrium gloriam æternam consequeris.
Idola subversa, impii puniti.
Sic habita finitaque et Domini et servi, Christi seilicet ac Ephysi conversatione, colloquioque; nonnullis post actis diebus misit ad Terentianum unum ex ministris, qui sciscitaretur, ac referret, si viveret adhuc Ephysus, necne. Minister narrat illi, quæ transacto tempore, a quo in carceribus esset Martyr, audissent. Minister ejus videndi desiderio ad locum, ubi is aderat accedit, inclinatque se eum versus aptius videndi caussa. Verum cum Sanctus acclamaret viso ministro, Ecce ego; et ille videre se illum nequire diceret; respondit Ephysus: Quoniam diaboli sagitta cor tuum vulneravit, et idola vana, surda, et caca coluisti, cæcus eris, et videre me non poteris, et in tenebris eris et in tenebris ambulabis. Inviso itaque Ephyso minister domum reversus, hero senioribusque assistentibus refert omnia.
23 Non dudum post tribunal accedens Judex, sisti sibi Ephysum mandat. At hic dum Prætorium ingreditur, facie ipsius solis instar coruscante, et corpore sine ulla fustium vel uncorum plaga, cicatriceve, aut plagæ nota existente; Calaritanum omnem populum præsentem rapuit in admirationem, tanto miraculo attonitum, ac suspicientem quanta præter naturæ vires admiranda Deus in Sancto suo esset operatus. Unde non potuerunt uno fere ore omnes Deum ipsum Christianorum sanctissimum potentissimumque non exclamare, ac eum in auxilium suum invocare, et deprecari. Cujus quidem tam frequentis et sancti populi applausus impatiens Judex, ex ipso tribunali assurgens, signo silentii manu facto, elata voce sic concionem aggreditur: Fratres carissimi, a fide vestra, quam usque in hunc diem inviolatam tenuistis, extranei nequaquam efficiamini: in istum, qui insanus effectus est, nolite credere. Scitis enim Deos nostros esse felices, et cuncto mundo auxilium præstantes, quos ideo Imperator et omnis orbis colat. Ipsi vero hunc servum suum Ephysum plasmaverunt, et ut ad sensum redeat sanum effecerunt.
26 Contra autem Ephysus non minus alte quam audacter in hunc modum respondet: Dominus Deus Jesus Christus unigenitus Dei filius, secundum carnem de Virgine natus, et pro humani generis redemptione crucifixus, efformare me ad imaginem et similitudinem snam dignatus est, non dii tui lapidei, vel ex quocumque metallo facti, quos surdos vanosque sacræ Scripturæ attestantur. Sed si vis, deorum tuorum templa ingrediamur, ut quis me Deus ex ipsis plasmaverit, ut ais, agnoscamus, et in quem credere populi isti debeant videamus. Lætus tum Judex nihil magis quam Ephysi aversionem certam inde expectans, a Prætorio ad ædem usque Apollinis viam verri, linteisque et mollibus pannis totam sterni curat. Ac ea quidem sic parata incedentem ejusdem Judicis præcepto Ephysum, et ad prædictum Apollinis templum properantem, mulieres in muro hinc inde obambulantes hortabantur, et ad eum conversæ exclamabant: Ephyse Dux, quoniam honorabilis es mulieris filius, convertere et sacrifica diis. Idem Duci repetit pars populi alacris. Sed porro universa fere Ethnicorum multitudo cujusvis sexus et conditionis læta hilarioremque Judicem stipans, Ephysum ad prædictum templum sequebatur.
27 Cum Sanctus cunctis prope jam ad ostium delatis Julicum invitat, et admonet primum ingredi, primumque diis suis sacrificare, ut ipsi illi suum adventum honoremque gratulentur. Qua Ducis invitatione exultanti animo suscepta ingressus Judex ad Apollinem statim exclamat his vocibus: Magne Deus Apollo, vosque præpotentia numina, ecce Ephysus servus vester, ad vos venit sacrificaturus vobis: suscipite ergo propter deprecationem meam servum vestrum, atque cum illo gaudentes misericordiam ei vestram impendite: vos enim estis qui miseremini ad vos redire volentium. Moxque ipse ad Ephysum regressus foras: Ingredere, dixit, Ephyse, dulcis amice: dii enim te expectant recipere, et tibi indulgentiam præstare. Cujus quidem Divus Martyr blasphemiam iniquitatemque tantam ulterius non valens tolerare: Pereas tu, increpat acriter, et dii tui, et omnes, qui illos colunt. Ad quam Sancti increpationem valida adeo febris Judicem corripuit, ut se prope mori sentiret: temploque simul cum idolis corruente penitus, is adeo in illo eventu perterritus, ut e vestigio navim conscendens, relicto Calari in vices suas Flaviano quodam non minus impio, in patriam remeare contendit.
Blanditiæ, minæ, tormenta superata.
Substitutus itaque Judex Flavianus, eodem ferme Flaviani Ju-momento adduci sibi fortem illum Ducem præcipit: idolis evertit, quoniam antecessor tormentis novissime nihil cometmitt: nihil profecisset, verbis primum et illecebris, ac minis postea tentare aggreditur: redeat hortatur ad sanam mentem, et ab illa stultitia sese revocet, sic eum præmia, dona, honoresque ab Imperatore consecuturum, ac tormentorum pœnas vitaturum proponit, idemque suadere contendit Augusti amicitia, suique ipsius benevolentia, qua se illum prosecuturum, et ei quicquid postulet concessurum policetur: ac tandem e contrario absterr et minis, plurimis variisque tormentorum generibus propositis. Sed constans et strenuus victor, Miror; respondit, te virum rationis participem ad tantam insipientiam devolutum, ut credas me vel per blanda verba, vel per tormentorum minas, posse a Deo vivo et vero separari, et diis tuis surdis ac vanis, manibus hominum fabricatis, quibuscumque promissionum illecebris sociari. Non enim est hominis sensum habentis, ligna et lapides colere, vel pro auro et argento Deum cœli relinquere. Ego autem Deum Patrem adoro, et Filium et Spiritum sanctum, ac sanctæ et vivificæ Crucis lignum venerabile.
29 Hæc ita sancto Martyre clara elataque voce prosequente, micante e cœlo fulgore in conspectu iniquissimi Judicis, stipantiumque militum, Sancti facies non minus meridiano sole resplenduit. Verum illi hoc licet portento exterriti, dicere tamen sibi ad invicem dignum esse morte Ducem Martyrem non desiverunt. Ex quibus vel unus, Archelaus nomine, Principem Flavianum salutans, gladio suo capiti Ephysi sese obtulit amputando. Cum auditis decollationis suæ sententiis eorum, gestisque prædictis attentis, ad militem illum accurrens parata cervice eum est quidem hortatus, ut feriret. Sed is dum manum ad feriendum attollit, decidit ita ei gladius, ut amplius illum nequiret erigere. Quibus visis perpensisque a Judice et præsentibus jubetur invictissimus athleta catenis collo injectis in carcerum custodia reponi, dum, ut ipsi aiunt, quid eo fiat investigent. Perrexit in carceres hilaris Ephysus, quantumvis catenarum pondere prægravatus. Statimque ac est illos ingressus, positis in terra genibus orare in hunc modum cœpit: Domine Jesu Christe fili Dei vivi, qui totum mundum illuminasti, et per crucem tuam a potestate diaboli liberasti, ne derelinquas me usque in finem. Nunc vero, Domine, gratias ago tibi, quia tu me creasti, et me peccatorem ad te convertisti: tu enim omnes peccatores, qui ad te redeunt, recipis, et qui a via veritatis errant illuminas et exaudis. Nunc Domine exaudi me servum tuum, et perfice in bonum desiderium meum, ut merear introire in regnum tuum. Quæ quidem oranti illi hac voce e cœlo emissa responsum est: Pax tecum Ephyse serve mi carissime: scias quod tecum sum ego, et non deseram te, quia multa pateris pro me, et adhuc patieris.
30 Peractis itaque proximis octo diebus Flavianus tribunal repetens, jubet iterum sisti Martyrem, hortaturque ut antequam eum flammis tradat deos suos veneretur. Cui quidem Ephysus, corpus suum in illius esse potestate inquiens, monet ut quicquid eo velit faciat sine præstolatione. Regnabo enim ego, subdit, cum Deo meo in æternum, et tu miser cum diabolo cruciaberis sine fine. Replicat perfidus Præses, vana illius verba ineptaque ferre se amplius non posse; quippe qui per magicas artes de militis manu corruere gladium fecit, maximo suo et militum stupore. Verum quod Sanctus nihili penderet minas tormentorumque objectiones omnes, his magis magisque confirmatus in Christo tyrannum increpare, filium diaboli vocitare, promissa tormentaque ab illo proposita deridere; Patrem sibi esse Jesum Christum, Regem celi et terræ, et Dominum suum potentissimum profiteri, qui Flavianum, et diabolum ejus parentem inferno alligaturas, æternisque ignibus esset addicturus. Unde magis accensus Judex, illi se dejerat effecturum, ut diis suis ipse sacra faciat. At ridens imperterritus Christi miles, sævius tyrannum objurgat, immanem bestiam et agrestem vocat: quærit cur talia minetur, ac veluti rabidus canis frustra latret, cum illum ipse non timeat, nec deos ejus, ignemve, ferrum, catenas aut reliqua quæcumque tormenta inferre possit.
31 Ad hæc autem ille Flavianus: Corpus tuum, inquit, reipsa igni faciam apponi, vulneraque vulneribus imprimi, resinam, picem, oleum, et omnem pinguedinem candentem subministrari, et acri denum aceto omnes tuas plagas aspergi mandabo. Statimque Sanctum ministris imperat in pavimento violenter extendi, muneribus, quæ in sacrificium offerret, ejusdem dextræ impositis. Parent ocyssime Judicis imperio ministri; cum vir sancta fortitudine præditus, duabus jam prope horis in pavimento extensus, projectis e manibus muneribus illis profanis, Spiritus sancti ope, prædicta illa omnia tormentorum genera sibi illata gloriose superat. Unde non oblitus Deo adjutori suo gratias agere, cœpit cum regio Propheta canere: Impulsus, eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me: fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me. Ac mox Flaviano ceterisque ejusdem farinæ circumstantibus interrogantibus, quid miser diceret, quid loqueretur, cur plangeret, subjecit: Propter peccata mea plango, ne forte animam meam impediant, quoniam multa mala commisi: unde corpus meum lutum et pulverem conspiciens, si pro Deo centies posset occidi, ob animæ meæ salutem lætarer plurimum. Dæmones enim in animarum perditione valde congaudent: quibus tu (Flavianum intuens) ad exurendum perpetuo sociaberis.
32 At ille Sanctum eisdem vinctum catenis in carcerem detrudi mandat, alteraque die iterum sibi ad tribunal, dum ibi sederet, adduci. Tum vero primum extensas ei manus conteri penitus jubet: deinde dum interim in ipsa extensione sinitur, inito cum ceteris consilio, fornacem ingentem accendi e vestigio curat, et statim Martyrem in eamprojici. Projicitur ipse quidem, at sanctæ et salutiferæ Crucis signo munitus patienter fortiterqe flammas ferens, canit hilaris: Igne me examinasti Domine, et non est inventa in me iniquitas: tamquam aurum in fornace probasti me Domine. Oransque subdit: Nunc, Domine, clementiam tuam posco, ut, qui liberasti tres pueros de camino ignis ardentis in Babylone, eruas me de medio istius, ut gentes istæ videant mirabilia tua, et glorificent nomen tuum in æternum. Nec est a Christo repulsam passus tam bene meritus orator: etenim illæso eo in mediis incendiis remanente, erumpentes a clibano flammæ, Flavianæ iniquitatis executores circumstantes uno momento combusserunt.
33 Hinc ex adstantibus quoque huic spectaculo populis, alii portento attoniti Flavianum compellere, ut Ephysum cito demitteret, veriti, ut aiebant, ne nisi id præsto fieret, mox cuncti quoque simul pari facto corriperentur. Alii Christianos sese profiteri, et palam clamare sanctam se Christi crucem adorare, Imperatoris præcepta respuere, Deorumque sacrificia abhorrere atque detestari; deinde ad Ephysum conversi dicere: Tecum, sanctissime Pater Ephyse Dux noster, tormenta et mortem pati pro Christi nomine parati sumus. Alii vociferari virum sanctum et justum, vitæ æternæ et felicitatis perpetuæ indicem, talia sustinere non debere: non deficientibus tamen ex eodem cœtu, qui contra affirmarent, imperii edicta, et sacrificiorum antiquorum ritus nequaquam esse contemnendos.
CAPUT VIII. Martyrii consummatio. Miracula.
Quos illorum omnium clamores ferre amplius non valens Judex, imo eum invadente mortis metu, tribunal prætoriumque reliquit, habitaque nocte proxima consultatione, mane illud repetens, capitis tandem sententiam tulit in Christi Martyrem sanctissimum, ex hoc ferebreviculo recitatam: Ephysum rebellem, nostris diis credere nolentem, eorumque sacrificia per superbiam respuentem, Imperatoris atque totius mundi religionem vanam putantem, eamque dissuadentem, nostris precibus aures suas nullo modo inclinantem, honores et hujus vitæ gaudia pro nihilo habentem, contumelias, derisiones, opprobria, vincula, carceres et tormenta pro Galilæo illo crucifixo libentissime tolerantem, capite præcipimus obtruncari. sacrilega impiorum Ethnicorum ultione vendicatum, inde non procul in loco celebri ex parte Orientis hymnis et psalmis decantatis. Deoque datis laudibus, et actis gratiis reverenter est reconditum. Ibi vero deinde sanctus Martyr innumera patravit miracula. Nam ex hac eadem Marci narratione cæci ibi visum receperunt, mundati sunt leprosi, fugati humanis corporibus dæmones, surdis auditus, incessus claudis est restitutus: ac etiam ubicumque pro qualibet necessitate ipsi Divo Ephyso supplicatum est, præsto ipse et cum effectu semper adfuit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.