De his vetus Martyrologium monasterii S. Martini Tornaci: Passio Sanctorum Polyeucti, Candidiani, et Philoromi: qui pariter in confessione Christi perseverantes igni traditi sunt. MS. Hibernicum conventus Dungalensis et MS. Rhinowiense, itidem pervetusta, hoc ipso die Philoromum referunt. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Usuardum editis anno 1515 et 1521, xvi Januarii, Polyeucti, Candidiani, et Philoromi Martyrum. Acta eorum damus ex codicibus antiquis MS. bibliothecæ Marci Velseri, et monasteriorum S. Maximini Treviris et S. Bertini in civitate S. Audomari. In MS. S. Maximini Poleuctus dicitur, qui aliis Polyeuctus. Tempus et locus martyrii non exprimitur.
Acta ex veteribus mss.
Si quis unanimitatem Polyeucti, Candidiani etiam, et Philoromi sanctorum Martyrum contemplatus sit, non solum eos pro passionibus suis admirabitur, sed et per fidei firmitatem, atque immobilem et inconcussam eorum unanimitatem quam semper ad invicem servaverunt, multo magis stupescet. Ita enim convenienter atque unanimiter propter Dei verbum, et ejus fidem quam plurimum transegerunt tempus, ut etiam facile et manifestius conspiciantur intemerati ac stabiles sensus eorum. Ita fideliter ad invicem justitiæ amicitias salvaverunt, ut prorsus in nullo delinquerent. Tales erant circa fidem, tales etiam circa verbi doctrinam, ut facile quis contemplari posset probatissimam eorum unanimitatem.
2 Necnon et illud etiam his superadauctum bonum silentio non decebat præterire, fratres carissimi, sed magis laudibus condignis cumulare, ut in tantis supertenti periculis, tantis etiam decretorum tumentibus minis, non terrerentur; sed brevissimas quidem temporales minas judicantes, breviores vero et ejus cruciatus, simul se disposuerunt in illo diaboli fervore errantes docere, et a malis arcere, et pro Verbo pati. Ita in omnibus festini et unanimes cursitabant, ut eos quidem, qui a conscii erant quod circa divinum verbum, suaderent: eos vero qui animob incredibili erant circa Dei verbum et fidem, verbo divino subigerent. Et hæc non latenter neque in operto facere studebant, sed palam, et manifeste obviam veritati venientes culpabant. In religiosis et ignorantibus Dei verbum ita ostendebant, ut opus eorum non vanum videretur, nec longe a spe. Et hi quidem suadebant eos ab errore discedere; illi vero qui suadebantur recipiebant cum gaudio doctrinam.
3 Sed ut jam ultra modum et contra decreta hos Sanctos quam plures facere sperarent, comprehensos trahebant ad judicia: illi vero Sancti nihil contradicentes sequebantur, et nec tantum cruciatus plagarum aut sugillationes trahentium patiebantur, sed et omniac ad cædem eorum festinantes obviam ibant: religiosissimi et illi quidem servi Dei, his passionibus increscentes ridebant: filii vero diaboli in majore ira cumulabantur: et in contentionibus exardebant. Et quidem novissime offeruntur Judici. Judex vero respiciens eos, et de vultu et de habitud verecundos, et honore dignos, stupefactus ait ad eos: Admiror vos viros, quomodo ad tantam ætatem venientes, derelinquere sustinetis: aut quomodo ipsi a merita vobis prudentiæ regula excidistis, qui alios docere deberetis, scire non possum. Vel passiones præcessorume metum injiciant vobis: verecundor enim ætates vestras, et has cruciare pigritor, de habitu vestro stimulatus.
4 Et hæc quidem Judex ad eos nimiaf verecundia tactus dixit. Illi vero Sancti respondere jussi semetipsos considerantes; respondit Polyeuctus: Non est lamentationis hoc tempus. Tunc etenim nobis erat lamentandum, quando patrum nostrorum errorem sequentes, digna lamentationis opera faciebamus: tunc miseri, scelesti, atque Deo ignobiles, quando verbum ejus nesciebamus. Ita audi nunc contraria eorum quæ dixisti: non propter nosmetipsos verecundi, nunc tibi assistimus; sed propter Deum nostrum. Non honoras nos propter ætatem, ut dixisti, sed propter verbum, cui credidimus. Itaque si condigna recti sensus sapis, depone nunc tyrannicam potestatem, et verbo Christi Domini nostri suasus liberam ceteris ingredere viam, quæ sine errore est: salva in errore constitutam gentem, cui creditus es, sed ab homine corruptibili et tyrannica potestate conniventi. Si hanc vanam tutelam, quam ab adversariis salvare creditus es, incipies relinquere, accipies a Christo tutelam, et multo melius tibimetipsi subvenies: et ejusdem possessores magis magisque verbum docebis, et sig tyrannicæ legi non suadetis, ille te salvum faciet, et ejus dolores tibi vitam æternam donabunt.
5 Hæc cum dixisset vivacissimus vir Polyeuctus, intolerabilitur ferebatur in silentio Principis, et jocundo quidem provocatori ad respondendum obticuit, ad pænas vero ejusdem præparabatur: quique respiciens ad prædictos sodales, ait: Forsitan et vos huic similia sapitis. At illis devotissimis viris confessis Candidiano etiam et Philoromo, tamquam ex una voce, et una lingua, et eandem professionem promulgantibus; irreligiosus Princeps respondit: Ergo eadem cum illo sentitis? similia sapitis? Et hæc dicens, quæstionariis Sanctos tradens, igni corpora eorum consummari præcepit.
a MS. Velseri, inconscii.
b Idem ms. debili animo.
c Idem ms. ad sedem eorum festinati. ms. S. Bertini ad cædere eorum festinantia.
d Ms. S. Maximini, verendos, et forte rectius.
e Ms. Velseri, modum.
f MS. S. Max. iracundia.
g Idem ms. tyrannicæ legioni suaseris.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.