Duo hoc die celebrantur a Græcis Theodosii, ambo vitam initio anachoreticam auspicati, ambo deinde celebris fundatores cænobii; juniori nomen adhæsit Cænobiarchæ; seniori vero Antiocheni; inde namque ortus erat, e Cappadocia alter. Antiocheni hic duplicem vitam damus, unam e Menæis, alteram ex cap. 10, Philothei, seu libri 9, de vitis Patrum, auctore coxvo Theodoreto Cyri Episcopo. Subnectimus de miraculis ab eodem patratis caput 80, 81 et 85. Prati spiritualis, seu libri 10, de vitis Patrum, in quo libro frequens hujus S. Theodosii ejusque monasterii mensio fit, et variæ anachoretarum, qui deinde in ejus monasterio vixerunt, virtutes et miracula describuntur, ut cap. 82, 83, 84, 86, 90, 91, 95 et 190, in quibus passim mominantur montes monasterii Abbatis S. Theodosii in Syria, et quidem eorum unus dicitur Phterigius, supra Rosum, prope Priapen fluvium, et juxta monasterium Abbatis Theodosii in Scopulo. Multa tamen eodem libro narrantur de monasterio S. Theodosii Cænobiarchæ, quæ perperpam in titulis capitum tribuuntur monasterio S. Theodosii Antiocheni, sive in Scopulo.
Ex Menæis Græcorum.
Hic sanctus Pater noster diversus est asceta, seu anachoreta, a a priore Theodosio, civis Antiochenus, claris parentibus natus. Hic cum olim Dominicam vocem attentius audiret, relicta domo, opibus, cognatis, aliisque omnibus, silvas mari proximas ingressus, cel- lam angustissimam excitavit; vitamque solitariam amplexus, vestes cilicinas induit, gravesque ferro catenas interius, unam a cervice pendentem, alteram lumbos stringentem, singulasque alias in singulis ma- nibus gestavit; precibusque et manuariis laboribus intentus, prava corporis desideria, fastumque, et alias improbas cupiditates domuit et fregit. Squal- lenti erat coma et ad pedes usque promissa. Confi- ciebat subinde sportulas; subindeb hortulos in rupe excolebat, oleraque conserebat, ex quibus sibi et peregrinis adventantibus victum parabat.
2 Temporis autem progressu cum fama viri gloriaque longe lateque spargeretur, hominumque concursus ad illum frequentes fierent, qui illius vitam et institutum sequi cupiebant, receptis illis solitudinem quasi in cælestem urbem convertit.
3 Cum veroc Agareni, seu Saraceni, viciniam illam eremi percurrerent, illæso quidem Beato, cujus aspectum verebantur, recessere. Theodosius tamen frequentiorem illorum transitum veritus, solitudine illa relicta in patriam rediit, ibique modicum tuguriolum fixit, ubi cum vitæ consortibus, cælestibus exercitationibus vacavit; præfatus apud suos, et si tum Agareni ipsos reveriti fuissent, scriptum tamen esse in litteris sacris ad nostram cautelam, uti demus locum iræ, Christumque ipsum refugisse ab Herode in Ægyptum, quo doceret ne periculis nos objiceremus. Quid enim volentibus religiosam vitam exercere obsit patria? Cum ergo paullulum ibi supervisset, abiit ad cælum.
a Prior dicitur Theodosius Conobiarcha, quia licet junior prius tamen in Menæis celebratur.
b Græce ειργάζετο μυράς ἀρούρας ἐν τῇ νάπη. De arura consule Onomasticon Rosweydi ad vitas Patrum.
Alia vita
Ex Theodoreti Philotheo, cap. 10.
a Rosus est oppidum Ciliciæ, ab dextra ei qui navigat in Pontum Cilicium. Hujus ad Orientem et meridiem est mons altus, spatiosus; et umbrosus, alit autem feras in nemoribus. In eo cum quemdam ad mare vergentemc lucum invenisset magnus et vulgo celebratus Theodosius, quadam modica extructa domuncula, Evangelicum vivendi institutum solus amplectebatur, vir oriundus quidem Antiochia, insignis autem claritate generis: sed tamen et domo, et cognatione, et omnibus aliis relictis, pretiosissimam, ut Evangelice dicam, emit margaritam. Ac de ejus quidem a cibo abstinentia, et quomodo humi cubaret, et cilicio indueretur, supervacancum est dicere iis, qui ejus vident discipulos et solades, et in eis eamdem cernunt vivendi formam. Hæc tamen ille insigniter persequebatur, ut qui seipsum certantibus exemplar proponeret. His autem adjiciebat ferreum onus collo et lumbis et ambabus manibus. Porro autem gestabat quoqued comam sortidam, et quæ ad ipsos usque pedes pertingebat, et ulterius etiam progrediebatur, et ideo erat lumbis ejus aligata.
2 Deprecatione autem et hymnodia utens assidue, cupiditatem, et iram, et arrogantiam, et alias animi belluas sopiebat. Labores autem semper augens laboribus, persequebatur eam quoque quæ manibus fit operationem: nunc quidem sportellas quæ vocantur, et vimineas crates contexens; nunc autem parva prædia in saltu efficiens, et semina dejiciens, et illinc quantum victui satis esset, colligens.
3 Postquam autem procedente tempore ejus fama pervasit in omnem partem, multi multis ex locis concurrebant; ejus et habitationis, et laboris, et instituti esse socii cupientes: quos quidem excipiens, ad eamdem vitam deducebat. Et videre licebat alios quidem vela, alios vero sagum ex pellibus textentes: alios vero crates vimineas vel sportellas connectentes, alios vero terram colentes. Et quoniam locus erat maritimus, ad transmittendum quoque quadam constructa navicula, quæ ponto appellatur, ea utebantur ad ea quæ erant inferenda, et exportans opera eorum qui simul habitabant, et importans ea quæ erant necessaria. Memor enim vocis Apostolicæ quæ dicit: Noctu diuque operantes, ne essemus oneri alicui vestrum; et: Manus hæ mihi et iis qui erant me cum suppeditarunt; et ipse laborabat, et hortabatur suos contubernales, ut cum animæ laboribus, corporis quoque labores conjungerent. Est enim absurdum, ut ii quidem qui aluntur in vita seculari, se affligentes et laborantes alant filios et uxores, et præterea et tributa conferant, et ab eis exigantur vectigalia, et Deo offerant primitias, et mendicorum pro viribus medeantur inopiæ; nos autem non quæramus ex laboribus ea quæ sunt necessaria, idque cum vili quidem et modico cibo, vili autem veste utamur, sed sedeamus quidem compressis manibus, alienis autem fruamur laboribus. Hæc et talia dicens, hortabatur ad operandum, in tempore quidem, quæ sunt ubique præscripta, divina peragens officia; id autem quod intercedebat temporis, impendens operi.
4 Non levem autem curam gerebat hospitum, viris lenitate et morum mansuetudine ornatis, et in proximum caritate præditis, ut eis providerent, committens; ipse autem visebat et inspiciebat omnia, perscrutans an ex latis legibus unusquisque suo fungeretur officio. Hinc factum est, ut tam insignis et celebris esset ejus fama, ut qui navigabant, et plusquam mille stadiis aberant, Deum Theodosii invocarent in periculis, et Theodosii appellatione sedarent tempestatem.
5 Eum audaces quoque et immanes hostes sunt reveriti, qui maximam Orientis partem sunt de populati. Quis enim ex iis qui in nostro habitabili orbe terrarum habitant, non auditione accepit ea, quæ illo tempore facta sunt, ab iis qui olim quidem Solymi, nunc autem nominantur e Isauri. Illi tamen, qui necf oppido, nec vico pepercerunt, et quæcum que capere potuerunt, diripuerunt, et igni mandaverunt, sunt illam reveriti philosophiam, et cum solummodo panem petiissent, et ut pro se orarent significassent, illud illæsum reliquere monasterium: idque non semel sed etiam bis fecere. Veriti tamen Præsides Ecclesiarum, ne pecuniæ cupiditate illis barbaris a diabolo immissa, captivum abduceretur magnum illud lumen (erat enim verisimile fore, ut magna vis pecuniæ ad eum redimendum transmitteretur ab omnibus qui habent in honore res divinas) ei persuadent ut se conferret Antiochiam. Jam enim captivos ceperant duos Præsides Ecclesiarum, eos quidem omni officii genere sunt prosecuti: cum autem quatuordecim millia aureorum pro utrisque accepissent, permiserunt ut redirent quo vellent. Postquam autem pervenit Antiochiam, habitavit quidem in habitaculo, quod invenit situm prope fluvium, omnes autem traxit ad seipsum qui sciunt talia colligere.
6 Dum autem me trahit impetus orationis, prætermisi narrare miraculum, quod a divino illo viro factum est, quod multis quidem fortasse videbitur esse incredibile, et tamen remanet in hodiernum usque diem, oratione testificans, et ostendens qualem apud Deum gratiam et fiduciam est consecutus hic vir admirabilis. Præceps quædam petra imminet monasterio quod ipse ædificavit: erat autem primo sicca, et omni humore vacua. In-ea fecit aquæductum, qui a vertice fertur in monasterium, tamquam qui motum aquarum haberet in potestate. Plenus autem fiducia in Deum, et firmiter credens, ut est verisimile, se Dominum habere benevolum et fidem habens in quam nulla cadebat dubitatio, ascendit in supremam partem ejus qui nunc est aquæductus, priusquam surrexissent solades ad preces consuetas. Et Deum precatus, fretus eo qui facit voluntatem timentium eum, virga, cui innixus erat, petram percussit. Ea vero rupta, aqua instar fluminis scaturiit: et monasterium ingrediens per aquæductum, et quantum ad omnem usum sufficit abunde suppeditans, in mare propinquum influit: et in hodiernum usque diem ostenditur, operans Moysaica magni Theodosii gratia. Sufficit vel hoc solum ad ostendendam viri hujus erga Deum fiduciam.
7 Cum autem Antiochiæ vixisset parvo tempore, migravit ad choros Angelorum. Per mediam autem urbem ferebatur sacrum corpus, tamquam aureis quibusdam coronis, feretro illo decoratum, cum omnes Duces concurrissent, et qui magnos suæ fidei creditos tos gerebant magistratus. De cubili autem erat magna iis et decertatio, cum id omnes auferre contenderent, et ex eo benedictionem et utilitatem percipere cuperent. Sic elatus, ponitur in æde sanctorum Martyrum, cumg Juliani, victoria insignis in pietate athletæ, fuisset et contubernalis et eodem tecto usus. Idem autem loculus eum excepit, qui illum quoque divinum et beatumh Aphraatem.
8 Gregis autem præfecturam accepit i Helladius ille admirabilis, qui in illis quidem locis perpetuis fuit sexaginta annis, deinde Cilicum divinitus electus est Antistes, cum neque priorem reliquisset philosophiam, et illis laboribus Pontificatus sudores quotidie adderet. Hujus cum Beatus quoque Romulus fuisset auditor dux maximi gregis fuit creatus. Permansit autem illius chorus in hodiernum usque diem, idem servans vitæ institutum. Est autem prope monasterium vicus, qui Syriace appellatur Maratus. Ego autem fine imposito huic narrationi, rogo ut ejus quoque consequar benedictionem.
a Rhosopolis urbs Ciliciæ in miraculis S. Simeonis Stylitæ in monte mirabili, in 2, Nicena Synodo Act. 4, Rhosus Stephano. Rossus Ptolomæo ad Issicum sinum inter Issum et Seleuciam. Perperam ad Russos, seu Roxolanos, confugit Raderus in Notis ad vitam S. Romani Thaumaturgi in Menæis 27 Novemb.
b Respectu Antiochiæ, seu Syriæ ulterioris, in qua Theodoretus scripsit.
c Idem Theodoretus sequenti capite 11. Magnus ergo Theodosius ab Antiochia profectus, cum in montibus Rosicis decertasset, et Antiochiam reversus esset, sic vitæ finem accepit.
d Theodor. ibidem de S. Romano: Erat autem coma magno Theodosio similis: vestis autem ferrum similiter.
e Populi ad montem Taurum inter Lycaoniam et Ciliciam Stephano. Consule Ptolemæi tabulam
1 Asiæ, et lib. 3, cap. 4, de situ Galatiæ. Infestarunt Isauri Armeniam et vicinas regiones circa ann. Chr. 40, ob quorum rabiem tum S. Joannes Chrysostomuse Cucuso Arabissum abductus est. Conveniunt tempora, quod S. Theodosii discipuli et sodales a Theodoreto referantur in vivis fuisse, cum hæc scriberet, qui citato anno 40, circiter octavum ætatis annum agebat. Consule dicta VIII Januarii ad vitam S. Attici, num. 33.f S. Chrysostomus epist. 131 ad Elpidium: Nam ne castello quidem, perinde atque carcere, nunc inclusi, fidenti animo esse possumus, propterea quod Isauri hujusmodi arces obsidere non dubitent.g Hic est S. Julianus Sabas, cujus ante vitam descripserat Theodoretus cap. 2, et referenus infra xiv Januarii, quo colitur.h S. Aphraatem celebrabimus vu Aprilis, hunc Theodoretus adolescens vidit, et sancto illius dexteræ benedictionem percepit, ut cap. 8, in vita ejus refert. Hinc conjicimus S. Thodosium ad ann. Chr. circiter 412, vitam produxisse. i Raderus suspicatur Helladium hunc coli a Græcis in Menæis iX Novemb. quod istic examinabimus.
De eodem s. Theodosio,
Ex Prato spirituali Joan. Moschi.
De fonte concesso a Deo fratribus monasterii in Scopulo ad orationes Abbatis eorum Theodosii.
Pervenimus ad monasterium Abbatis Theodosii in Scopulo: (est autem mons inter Seleuciam et Rosum Ciliciæ) Patresque loci illius duxerunt nos supra monasterium, quantum est jactus sagittæ, et ostenderunt nobis fontem magnum valde ac speciosum, dixeruntque nobis: Fons iste, fratres, naturalis non est, sed nobis divinitus indultus est. Sanctus enim Pater noster Theodosius multum jejunavit, multumque lacrymarum fudit, ac multis orationibus et genuflexionibus obtinuit, ut Deus nobis aquæ istius solatium et usum præstare dignaretur. Ante enim ex torrente patres nostri aquam hauriebant: sed Deus, qui facit voluntatem timentium se, sua, infinita bonitate præstitit nobis aquæ istius benedictionem per orationes sancti Patris nostri.
2 Verum ante hoc biennium quidam ex fratribus petierunt a Patre monasterii, ut lavacrum ædificarent in monasterio. Abbas autem graviter id quidem ferebat, cessit tamen, fratrum infirmitati condescendens. Ædificatum est igitur lavacrum in monasterio, semelque tantummodo lavatum est in eo, cum statim exsiccatus est talis tantusque a Deo nobis præstitus fons. Et in veritate vobis dicimus, Christiani, multum jejunavimus, multum oravimus, multas genuflexiones egimus, ut aquam reciperemus, nihilque profecimus. Annus ergo integer sine aqua fontis impletus est, eramusque in magna tribulatione. Statim vero ut Pater noster bonus et mitis destruxit lavacrum, Deus aquam iterum reddidit nobis.
De puteo aqua impleto, submissa imagine ejusdem Abbatis Theodosii.
Narraverunt nobis Patres ipsi et istud, dicentes: Cap. 81. Mulier quædam fidelis in partibus Apameæ his diebus puteum fodit: cumque plura expendisset, ingentesque labores tolerasset, et effosso puteo in magnam altitudinem, aquam non invenisset, in mærore et afflictione multa erat, et propter laborem et propter impensas. Apparuit autem ei sic afflictæ mulier quædam in somnis, dicens: Mitte in Scopulum, et adduci tibi fac imaginem Abbatis Theodosii, et per ipsum tibi Deus aquam præstabit. Mulier autem protinus duos homines misit ex suis, accepitque imaginem Sancti. Quam cum in puteum submississet, statim aqua manavit, ita ut dimidium putei impleretur. Tulerunt autem nobis ex eadem aqua, et bibimus, et glorificavimus Deum.
Quomodo triticum ejusdem monasterii germinaverit propter cessationem consuetæ eleemosynæ.
Narraverunt autem nobis rursus et hoc, dicentes: Cap. 83. Consuetudo fuit ut in cœna Domini pauperes omnes et pupilli regionis hujus confluerent huc, et acciperent medium tritici sextarium, benedictiones tredecim, et sextarium vini, mediumque sextarium mellis pro quolibet. Ante hoc autem triennium, magna tritici sterilitas fuit, vendebaturque triticum in regione hac, sextarii duodecim uno numismate. Cum ergo venissent jejunii dies, dicunt Abbati nostro quidam ex Patribus: Noli Domine Pater, secundum consuetudinem dare pauperibus triticum, ne desit monasterio, triticum enim non invenitur. Abbas autem cæpit dicere Fratribus: Non infringamus, filii, benedictionem Patris nostri Theodosii. Videte, mandatum, senis est, non expedit nobis illud transgredi. Vere ipse est qui curam nostri gerit. Fratres autem in sua perstiterunt sententia, dicentes Abbati: Non suppetit nobis quod dare possimus. Tunc Abbas contrastatus ait illis: Ite, et secundum quod vultis facite. Non itaque, ut consuetum erat, dederunt benedictionem in die sancto Cœnæ et Parascevès. Præfectus postmodum qui præerat horreis, aperuit ostia, et reperit triticum totum germinasse: quare coacti postea sumus illud in mare projicere. Tunc cæpit Abbas noster dicere Fratribus: Qui Patris nostri monita irrita facit, ista patitur: labores nunc inobedientiæ metite. Quingentos modios daturi eramus et Patri nostro Theodosio per obedientiam placuissemus; fratresque nostros pauperes consolati fuissemus; nunc vero quinque fere millia modiorum tritici perdidimus. Quid lucrati sumus, filii? quantum nobis ipsis nocuimus? Duo profecto mala egimus: unum, quia mandatum Patris nostri præterivimus; alterum, quia spem in Deum non habuimus, sed in horreo nostro. Vel ex hoc discamus, Fratres, quia Deus est qui disponit omne humanum genus; quodque S. Theodosius invisibiliter pro nobis filiis suis curam sollicite gerit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.