Mortuos sepelit Marcianus: meretrices convertit.
Et quod est magis admirabile, cum in sacris ædibus ejus esset manus tam liberalis, ea erat multo magis profusa in cura gerenda pauperum. Quod quidem nunc vult cursim persequi oratio, adeo ut non solum manifesta fieret illius in egenos benignitas, sed hæc ipsa quoque beneficentia, qualibus donis dignaretur dignaretur illius amatores. Noctu vir ille admirabilis obiens plateas et civitatis angiportus, hujus quoque curam gerebat. Sicubi invenisset mortuum præ nimia paupertate abjectum, et cujus nemo curam gereret, et quem talem vidisset, tamquam magnum aliquod lucrum assecutus, eum lubenter videbat: cumque eum diligenter lavisset et induisset, et alia justa pro more ei fecisset, deinde etiam mortuum tamquam vivum alloquebatur: Agedum, dicens, sis quoque nobiscum particeps ejus, quæ est in Christo, caritatis. Quæ cum sic diceret, habebat eum qui jacebat, audientem. Surgebat enim, (o miraculum, quod verbis non potest explicari) et bonum amplectebatur Marcianum, curam quæ ejus gerebatur, non illum, sed Christum potius ostendens suscipere. Deinde sic mortuus, rursus erat mortuus: et talis videbatur ab iis, qui erant superstites. Hoc autem fuit alias quoque cognitum: sed ex hoc evasit manifestius.
23 Media nocte, quando maxime putabat fore ut a nemine videretur, ventitabat ad quemdam argentarium sibi familiarem, ut aurum permutaret: et accipiens multum minutæ monetæ æneæ, ut haberet quod posset distribuere pauperibus, statim revertebatur. Argentarius autem accipiens noctem intermestivam ad lucri occasionem, iniqua trutina ponderabat aureos. Ille autem nihil contradicens, nec omnino accurate considerans, aperte ostendebat se omnia permittere conscientiæ ejus qui ponderabat. Cum autem hoc sæpe fieret, et Marcianus simulans se non intelligere, nequaquam insimularet argentarium, eum magna subiit admiratio: et simul tempus considerans, nempe medium noctis, ad meliorem venit considerationem: cæpitque suspicari id, quod erat veritati propius, et Marciani vitæ convenientius. Unum certe ex suis pueris jussit eum sequi egredientem, ut sciret, quidnam ab eo illa minuta fieret pecunia. Neque enim ab argentario cognoscebatur Marcianus, ut qui apte vultum celaret, quando ad ipsum ingrediebatur, ut illam minutam acciperet pecuniam. Atque puer quidem sequebatur. Postquam autem incidit vir divinus in quemdam pauperem mortuum in lecto jacentem, et acceptum ex quadam cauponis domuncula, lavit et induit, et cum surrexisset, est amplexus; et eo deinde reclinato, rursus abiit. Puerum, cum hæc vidisset, horror invasit, et conversus, quam citissime fieri potuit, omnia declarat ei qui illum miserat. Illum autem subiit pœnitentia eorum, quæ fecerat: et quod se iniquissime in Sanctum gesserat, deflebat, et pœnas sumebat de sua conscientia. Certe cum is rursus venisset, ut faceret similia, procidit ei ad pedes, et confessus est ea, quæ male fecerat: et quicquid per fraudem lucratus fuerat, enumeravit. Ita bona tacens actio plura potest facere, quam verborum multitudo: et quibus nihil prosunt reprehensiones et suasiones, iis opus laudabile procedens silentio, et latenter transmissum ad eorum conscientiam, meliores reddidit, et effecit ut bonum sua sponte discerent. Divinus autem Marcianus cum dixisset se fuisse nulla affectum injuria, ab eo quod dabatur, et qui dabat se deinceps abstinuit; non tamquam improbum aliquem aversans: illi enim non solum ignovit, sed etiam professus est se eum habere amicissimum; sed toto pede fugiebat cramben ex vana gloria proserpentem, et non volens sua alicui homini fieri manifesta, sed ea apud Deum solum reponens. Licet ergo ei qui velit, considerare, quidnam prius possit admirari, insignene miraculum, an beneficentiæ studium, an in universa machinatione ejus animi libertatem. Verumenimvero de illius beneficentia oratio aliud quoque bonum mihi revocat in memoria.
24 Hæc virtus ei tantæ erat curæ, ut propter eam ne in meretricum quidem domos venire dedignaretur, neque eam rem esse turpem existimaret: sed ad illum ipsum, quem diligebat, Christum adspiciens tamquam ad exemplar, qui cum publicanis et peccatoribus propter eorum salutem sæpe habuit consuetudinem, et malis suaderet mulieribus, quæ erant salutaria: quibus nonnumquam inopia erat caussa sui interitus, dum vellent (proh dolor) suo corpore quæstum facere. In eas ergo magis erat profusus, et dextra magis promptus optimus Marcianus: et maxime si contigisset festum agi die sequenti. Tunc enim erat paratus plura eis præbere, quam illæ erant accepturæ ex abominanda nequitia: persuadebatque eis et uti lavacro, et se in sequentem diem servare impollutas, et ad ecclesiam deinde accedere, et recordantes eorum quæ præcesserant, horribilis gehennæ metum sibi incutere, et Deum placarelacrymis. Quod quidem cum sæpe factum esset, nonnullas boni vincebat consuetudo; divinusque eis ingruens metus efficiebat, ut non solum stupris, sed omni etiam ornamento valedicentes, ad monasteria et asceteria, id est, loca in quibus se exercerent, prompto et alacri venirent animo. Multæ quoque ex iis statuerunt ire Hierosolymam, cum ab illo accepissent sumptus, qui sufficerent ad viaticum. Quæ cum vitam maxime puram et priori ex diametro oppositam ostendissent, ne boni quidem spiritus donorum fuere expertes: sed aliæ quidem ex ipsis morbos solverunt oratione, aliæ autem dæmones quoque, quos prius diligenter coluerant, facile ejecerunt ex hominibus.
Marciani paupertas, existimatio, miracula.
Hæc ille, non, ut faceret aliquis ex iis, qui magnis affluunt opibus, id quod redundat exinaniens, sed propter magnum quod egentibus afferebat auxilium, ne ipsis quidem parcens necessariis. Sed nonnumquam cum omnia etiam extulisset et erogasset, quæ habebat in manibus, sibi solam spem bonam, et ad Dei solum manus adspicere, relinquebat: adeo ut cum aliis quæ habebat bonis, etiam quod ad nihil possidentem attinet, primas partes nulli cederet. Hujus autem quod dico, signum est. Dicitur enim, quod a festo Sanctorum revertens aliquando, (nam nec iis, nec Domini, quæ fit in medio multorum, laudationi deerat, divini cultus et religionis gratia,) revertens ergo, quoniam pluviam erumpere contigerat, madefactus et domum ingressus, cum se inclusisset et vestem exuisset, paucis exsiccabat carbonibus. Accidit autem, ut Dei amantissimus Pontifex tunc eum accerseret. Qui autem missi fuerant, cum domum invenissent clausam, pulsabant ostium, et jubebant egredi. Illum vero pudor, ne nudus videretur, cogebat intus manere, quoniam ne alia quidem ei vestis aderat, ut posset indutus progredi. Et ideo renuntiavit quidem se venturum, sed tamen adhuc differebat, donec unus ex iis qui aderant, se gerens paullo curiosius, cum uni foramini oculum admovisset, et contemplatus esset id quod fiebat, et ipse repletus fuit admiratione, et effecit ut aliis uteretur hujus rei testibus, dum suis cernerent oculis. Postquam itaque id quod visum fuerat, omnes obstupefecisset, reversi sunt, et Patriarchæ cum admiratione omnia aperuere. Illi autem non modo venit in mentem admirari, sed potius eos increpare, quod ex adeo parvis statuerint magnum judicare Marcianum, cum liceret ex multis aliis, et quæ nullus posset alius facile efficere, illum existimare admirandum et beatum.
26 Quanta autem fuerit ex æquo omnium in hunc magnum reverentia, populi, inquam et Senatus, et ipsius Imperatoris, testatur quidem fama: testantur autem etiam, qui tunc fuere potentissimi, a Aspar et Ardaburijs. Qui etsi essent mala opinione præditi, et iis qui recte sentiebant, inimicissimi, divinum tamen Marcianum ne facile quidem intueri poterant, insignem insignem ejus virtutem reverentes: et ideo illi magnum honorem tribuebant, et templum magna Anastatiæ, quod ab illo fuerat conditum, pretiosis vasis ex auro et argento factis decoraverunt. Ille autem donum remunerans, decrevit ut diebus solemnibus, patria eorum lingua (Gotthi enim erant) divinitus inspiratæ scripturæ in eo templo legerentur. Sed Byzantinis quidem erat Marcianus adeo venerandus. Vocabat autem fama eas quoque, quæ procul sitæ erant, civitates; et undique confluebant, alii quidem percepturi peccatorum curationem, alii vero morborum: et nec deerant quidem, qui a Roma veteri veniebant. Inter quos aliquo quoque, quod factum est dignum memoratu, non par esse arbitror fraudare vestras aures.
27 Quædam enim mulier laborans diuturno fluxu sanguinis adeo graviter, ut omnis medicinæ, quod ad eam attinebat, vanum existimaretur studium et supervacaneum, ea Roma relicta, (eam enim vocabant divina signa Marciani, quæ canebantur ab omnibus) pervenit Constantinopolim. Neque vero eam tantum iter confecisse pœnituit, ut quæ tanta vexatione nihil dignum consecuta sit; sed simul ut ad justum accessit Marcianum, et morbum significavit, curata est mulier. Talis enim fuit hic vir divinus, ut nec tactu quidem sæpe, sed sola precatione et nudo aspectu liberaret eos qui accedebant, et ei exhibebant negotium. Tantus quidem fuit Marcianus miraculis: talis autem iis quoque, quæ recte et ex virtute gesta sunt, convenienter divinæ promissioni, quæ dicit: Eos qui me glorificant, glorificabo. Cujus intercessionibus nobis concedatur, illius esse bonorum participes, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria et potentia nunc et in secula seculorum, Amen. a Aspar senioris Ardaburii filius, junioris, cujus hic mentio est, pater. Ambo Ariani, spadonum ensibus interiere, ut tradit Marcellinus Comes, Indict. 9, Leone Aug. iv, et Probiano Coss. anno Christi 471. Chronicon Alexandrinum Indict. 3, Pusæo et Joanne Coss. an. Christi 467, hoc ait contigisse, magnumque in urbe tumultum exstitisse, cum haberent copiam magnam Gothorum, et Comites, et alios famulos sibi adhærentes.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.