Miracula ad ejus sepulchrum.
Nec defuerunt miracula, quæ illius sanctitati illustre redderent testimonium. Nam eo ipso die per merita illius, necdum humato ejus corpore, inter cetera insigne quoddam contigit miraculum, quod noluimus silentio præterire. Puer quidam non omnino decem annorum, toto curvatus corpore, cælum intueri non potuit, sed prono semper vultu terram spectabat. Jam triennio id incommodi pertulerat, manuum ac pedum officio penitus destitutus. Cibus aliena manu ejus ori inferebatur, et ad naturæ necessaria a matre portabatur; quæ sic languente filiolo suo ipsa pariter languebat, ejusque afflictione acrius affligebatur. Ut autem percepit hic puer sanctum Episcopum e corpore excessisse, multa instantia obsecrat matrem, ut ipsum perferre non gravetur ad ecclesiam, quo possit sancti Patris corpus exosculari. Acquiescit tandem mater ejus crebro repetitis precibus, eumque suis complexa ulnis, difficulter in templum inferre potuit præ turba. Ut autem propius accessit, constanti animo prostravit se cum parvulo suo coram sacro corpore, et ambo osculati sunt ejus manus et pedes. Ea ipsa hora audit mater quasi fragorem quemdam et commotionem ossium filii sui, quæ (ut ipsa testabatur) potuisset etiam audiri a multis, si non obstitisset circumstantis populi strepitus et tumultus. Redit mater cum illa sua sibi multum cara sarcinula, et cum jam procul a turba recessisset, exclamat filius, et dicit: Sine me mater, meis ingredi pedibus: ecce enim per merita sancti Episcopi sentio me redditum sanitati. Quibus auditis, mater illum deponit, et consolidatæ sunt bases ejus et plantæ, et sine ullo adminiculo, cunctis admirantibus, iter capessit. Stupet mater, stupent vicini omnes, qui noverant puerum triennio tam male affectum fuisse. Timens autem mater puero ob recentem adhuc curationem, nisi ad ecclesiam reversa, gratias ageret omnipotenti Deo, et ejus gloriosissimo Confessori Guilhelmo, illuc redire statuit post turbæ discessum. Sed dum illa expectat, et miranda Dei opera secum admiratur, ecce Dominus volens clarificare Sanctum suum, ad ejus tumulum catervatim confluentibus populis, antiqua potentiæ suæ innovat miracula, signis aliis alia succedunt. Igitur nolens expectare diutius, apprehensa manu pueri, non obstante populi concursu, ad ecclesiam properat, et cum aliis sanitati restitutis, atque ea causas gratias agentibus, ipsa quoque pro filii sui salute gratias agit totius gratiæ largitori.
39 Eodem Dominico die, cum turbæ recessissent, multi et nostræ urbis homines, et locis finitimis degentes, variis afflicti morbis, qui præ populi frequentia ingredi antea non poterant, humiliter ac devote ad Sancti tumulum accesserunt, sperantes in eo qui sanat contritos corde, ut per ejusdem beati Patris merita, optata potirentur sospitate. Sed quia nimis longum est, imo impossibile, non ea modo, quæ ad sancti viri sepulchrum, sed etiam in diversis regionibus ad ejus invocationem quotidie eduntur miracula miracula, singulatim commemorare, dicemus in summa dumtaxat: nempe, videre cæcos, claudos ingredi, hydropicos curari, surdos audire, loqui mutos, dæmoniacos liberari, aperiri carceres, vincula solvi, sanari lethaliter saucios, mortuos ad vitam revocari: atque adeo etiam bruta animantia, non uno morbo liberari: multos jam pene desperatione obrutos, ad sancti Patris recordationem mirifice relevari: denique quacumque vel ægritudine correptos, vel periculo expositos, a malis omnibus ejus intercessionibus ereptos, sentire præsentem virtutem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.
AUCTORE ANONYMO COÆTANEO.
Ex ms. Domus professæ Societatis JESU Antverpiæ.
S. Guilielmi vita ante Episcopatum.
Beatus Willelmus Bituricensis Archiepiscopus, quia veritatem dilexit intantum, ut simplex etiam mendacium abhorreret, in præsenti opusculo dignus est obtinere, ut secundum juratam veritatem a testibus, sicut in sequentibus audire poteritis, vitam ipsius et merita, necnon et miracula, prout possumus veritate simplici disseramus: quibusdam tamen salva veritate appositis, quæ oportuit ex necessitate apponi, ut legendæ series texeretur.
2 Hic itaque vir beatus dum in minori constitutus ætate, traditus ad erudiendum et educandum suo avunculo Archidiacono Suessionis Ecclesiæ, qui a Eremita cognomine vocabatur, quia mores in simplicitate a convictu formavit, meruit Willelmus Eremita vocari. Quem licet nobilitas generis in fastum potuisset extollere mundialem, morum tamen nobilitas præminens hunc in humilitate servavit, ut castitas mentis et corporis integritas, quam Sacerdotum, quibus suam conscientiam revelavit, asseveratio jurata probavit, in futuro Pontifice firmum constituerent fundamentum.
3 A pueritia quidem in Parisiensi et Suessionensi canonicatus Ecclesia; dum in robur virile maturior excrevisset, molestias seculi ferre non valens, quæ sanctum ejus propositum videbantur impedire, ruptis hujusmodi molestiarum compedibus, adb Grandimontensem eremum convolavit. Ubi in quanta sinceritate mentis vixerit et conscientiæ puritate, quidam Prior Grandimontensis vir religiosus, astantibus Archiepiscopis, Episcopis, et pluribus aliis in solemni consistorio coram reverendæ memoriæ Innocentio Papa tertio, qui eos ad Concilium evocarat, solemni et affirmativa in ordine suo protestatione monstravit: ejusdem Domini Papæ nihilominus testimonio concurrente, quo ipsum, dum quadam vice olim Archiepiscopus confiteretur eidem, asseruit peccata quæ diceret mendicare.
4 Quadam vero die in eodem ordine Grandimontensic turbatione suborta, B. Willelmus, qui suæ mentis tranquillitati timebat, ad Cisterciensem ordinem in monasteriod Pontiniacensi se transferendum piæ studio deliberationis elegit. Conversatus ibi diutius, factusque verus ordinis in humilitate professor, quanto amplius in virtutum acquisitione profecit, tanto apud Deum et homines meruit exaltari. In eodem namque monasterio factus Prior, postmodum in Abbatemc Fontis Joannis, et inde translatus ad Karolilocense monasterium, ibidem per electionem officium suscepit Abbatis.
5 Sed si velimus inspicere in quanta mansuetudine ubique subditos pertractavit, et quot ubique virtutum propagavit exempla, nimia prolixitate onerabimus auditores. Ex iis tamen aliqua perstringentes, sub testimonio veritatis possumus protestari cum illis qui hoc ex confessione ipsius dato protestati sunt juramento veraciter accepisse, quod carnem suam nullo tempore maculavit. In abstinentia rigidus: ex quo seculum dereliquit, numquam carnes aliqua infirmitatis necessitate, seu alicujus victus persuasione, comedit.
6 Hoc etiam speciale virtutis exemplar ex aliis duximus exprimendum, quod licet tantis videretur pollere virtutibus, in hoc se mirabilem imitatorem exhibebat, quod appetitum inanis gloriæ, quæ virtuosis viris se multipliciter ingerit importunam, sub quadam simplicitate cautelæ et modo mirabili elidebat; ab aliis non minus exemplo quam verbo doctrinæ, hoc pestiferum et generale vitium repellendo, intantum ut aliquid, quod simplicitati posset potius imputari, mallet in opere publico demonstrare, quam ad ostentationem inanem aliquid facere virtuosum.
a In 3 vita agetur breviter de S. Guilielmi nobilitate. Vixit 100 annis ante celebris ille Petrus Eremita, de quo pluribus agemus 8 Julii. Is sacræ expeditionis in terram sanctam auctor fuit: unde reversus cænobium condidit ad mænia oppidi Huensis, vulgo Novum monasterium dictum, ubi sancte obiit. Liberos ex legitima conjuge susceperat, unde Eremitarum in Gallia Belgioque nobilis propagata est familia, ut Petrus d'Oultremannus noster in libello de vita ejusdem Petri Eremitæ erudite ostendit. Ea ortum domo esse hunc quoque Petrum Eremitam Archidiaconum Suessionensem, non improbabile est.
b De hac eremo agemus in vita S. Stephani fundatoris illius ordinis, qui ab aliis 8, ab aliis 13 Februarii colitur.
c Hæc fuit, opinamur, dissensio inter Clericos et laicos illius ordinis, de qua Jacobus de Vitriaco historiæ Occident. c. 19.
d Illustre ordinis Cisterciensis cænobium, in diæcesi Autisiodorensi, ad Sæniam, sive Senaem amnem, qui in Icaunam, sive Yonam influit.
e Vulgo Fontaine-Jehan, diæcesis Senonensis.
Vita in Episcopatu. Miracula.
Contigit autem ut Bituricensis Ecclesia suo viduata Pastore sub electionis dubio fluctuaret. Cumque mentio facta fuisset de tribus Abbatibus Cisterciensis ordinis, de isto videlicet beato viro, et de duobus aliis, ut aliquis istorum eidem præficeretur Ecclesiæ; electionem contrariam diversorum altercatio impedivit. In hoc tamen vota omnium convenerunt, ut cuidam viro religioso, videlicet Odoni Parisiensi Episcopo, quondam cantori Bituricensis Ecclesiæ, optio conferretur, ut quemcumque velletex iis tribus Archiepiscopum nominaret. Qui in ecclesia B. Mariæ de Salis unam noctem cum quibusdam viris religiosis, quos secum habebat, in oratione et vigiliarum observatione deducens, cum Missarum officio, non sine multa lacrymarum effusione ac devotione peracto, ex revelatione divina eligendum Abbatem Karoliloci evidentius comperisset, etad nominandum eum properans ad Capitulum, præfatam ecclesiam fuisset a ingressus; quosdam a Capitulo missos invenit, qui eundem Abbatem sibi per concordiæ unitatem nominari Archiepiscopum instantissime postulabant. Quod factum esse potius creditur ex vocatione divina, quam electione humana.
8 Pontificali igitur infula decoratus, licet invitus cum multorum persuasionibus religiosorum, qui ejus noverant sanctitatem, victus fuerit, et vix tractus oblatæ sibi dignitatisb oneri succubuit, non honori. Suscepti prius ordinis observantia non mutatur: pristina retinetur humilitas, conservata intantum, ut Pontificalis fastigium dignitatis mentem ejus nulla elationis ostensione corrumpere videretur, nec exteriorem habitum immutare. Abstinentiæ consuetudo prioris, licet Archiepiscopales delicias inveniret, usum sobrietatis antiquæ retinuit illibatum. Orationum instantia consueto cursu olim noctes cum somni brevissima degustatione deducens, non amittitur in mutatione officii, sed mutatur. Negotiorum enim occupatio, quam officii necessitas ingerebat, horam consuetam orandi præpediens, consuetudinem orandi non studium alternavit: quia datum sibi tempus in otio non consumpsit, sanctæ meditationi, quam prædicationi consultius reservabat, vel orationi vacando quam pro se ac pro commisso sibi populo fundere necesse habebat. Misericordia exuberans, quam erga pauperes et afflictos semper habuerat, in assumpto Pontificali officio non defecit, sed collatarum simul cum officio abundantia facultatum, usu largiori mentem simul et intentionemc secuta est largitoris. De animarum commissa sibi cura sollicitus, aut recipiendis confessionibus eorum, quos in multarecipiens lenitate spiritus confovebat, ut lucrifaceret Christo, aut prædicationi per se vel per alios sedulus intendebat.
9 Superabundantem gratiam caritatis, qua præminens in sublimitatem virtutum, multorum ad se corda convertit, sicut multi noverunt, qui hoc per experientiam didicere, non possumus satis abundanter exprimere: quia quoslibet inimicos sibique injuriantes dilexit intantum, ut gratis obsequiis quorumlibet amicorum, graves etiam injurias visus fuit prætulisse. Cujus rei exemplum si velim in medium ego deducere, qui opusculi hujus materiam suum aggressus, ex injuriarum molestia, propter quam nec immerito contra me debuerat gravius indignari, gratiam ejus ultra quam crediderim, me protestor et gaudeo habuisse, et jam si dici possit, aut debeat, meruisse.
10 Cumque his atque aliis plurimis virtutibus præmineret, addidit Dominus servo suo illam gratiam meritorum, ut vivens etiam miraculis coruscaret. Accidit namque quod quidam Presbyter,d Guiraudus nomine, Cappellanus S. Germani de Podio juxta Bituricas, usum manus sinistræ ita omnino amiserat, ut celebrare non posset. Qui cum fere per didimidium annum hujus infirmitatis incommodo laborasset, ad eundem beatum virum accessit. Idem autem palpans manum ipsius languidam, dixit ei ut confiteretur peccata sua, et melius se haberet. Post tertium vero diem ita convaluit, quod ipse die tertia celebravit.
11 Inter miranda etiam ipsius Sancti opera, quibus sanctitas ejus latere non potuit, illud etiam mirabile duximus exprimendum: quod cum quidam puer, Odo nomine, filiuse Artaudi Pinaudi, manentis prope castrum de Monte Falcenia, tremorem capitis incurrisset, et ex illius concussione tremoris, cerebro perturbato et oculis vehementius angeretur; contigit ut B. Willelmus in quadam ecclesia ejusdem castris solemne dedicationis officium celebraret: ad beatum virum deductus est puer ille a parentibus. de dolore pueri dolentibus vehementer. Qui cum ei fuisset oblatus, vir sanctus dolori eorum solita piatate compatiens, puero manum imposuit, caput ejus blanda contrectatione palpando. At vero palpantis pura devotio, sua non est intentione fraudata: quoniam et capitis tremor omnino cessavit, et in lætiam parentum mærore converso, virtus miraculi declarata, in laudem et gloriam Salvatoris erupit. Et quid amplius? Si vitam ejus subtiliter velimus inspicere, non minus vita ipsius, quam habere pro viva lectione potuimus, quam et hæc et alia miracula refulserunt, quibus vitæ sanctitas potius attestatur, quam miracula sanctitati.
a Ms. Belfort. egressus.
b Idem ms. non oneri succumbit, sed honori.
c Hæc duo verba secuta est adjecimus ex Breviario Cisterc. deerant in ms. sensus tamen ea videbatur exigere.
d Breviarium antiquum Corisopîtense: Girandus.
e Ms. Belf. Archaudi.
Variæ virtutes, sancta mors.
Quamvis autem in hujus operis narratione proposuerimus breviter et succinecte procedere, ne per multiloquii evagationem veritas læderetur; duo tamen huic narrationi delectat inserere pro utilitate, ut creditur, auditorum. Quippe vir iste beatus, cum fere semper hilaris et jucundus, quod quibusdam displicebat austeris, se socialem et amabilem exhibebat; vitium detractionis, quod in locationis cursu subrepere consuevit viris etiam sibi studiose caventibus, summa intentione vitabat, ita quod cum occasio detractionis incideret, aut verba detractoria incidebat, mutando materiam, aut si verba persistenter detrahentis, penitus abscedebat nolens pollui audiendo, quæ vix aut numquam ipsum polluere consueverant in loquendo. Verum cum vitam et pollutos mores alicujus, quem carnis lubricum infamabat, aliquis tamquam improperans et insultans deducebat in medium, ipse hoc vitium patienti benigne compatiens excusabat, hoc modo dicens: Frater dic ei qui cum membrorum tremore febricitat, quod a tremore hujusmodi se compescat; et probare sic poteris si propter hoc tremere vel febricitare desistat. Nolens facit forsitan id quod facit, et vellet cessare si posset. Subveniendum est lalibus orando pro ipsis: et compati patientibus potius quam insultare improperando debemus.
13 Postpositis his et aliis, quæ narratio nimis longa portenderet in immensum, ad describendum modum exitus, quo ex hac luce migravit, stylum vertimus breviorem. Cruce quidem assumpta volens ad fines Albigentium contra hæreticos proficisci, cum itineri necessaria præpararet quadam infirmitate corripitur, quæ licet dolorem ingereret infirmanti, numquam tamen sensum ejus vel rationis vigorem pristinum immutavit. Sed cum quadam scilicet die Mercurii post Epiphaniam ad visitandum ipsum sui Clerici more solito convenissent, et videntes eum gravatum, de accipienda communione Sacramenti, ac dererum suarum dispositione monerent; tamquam certus de termino vitæ suæ dixit se instanti die Veneris id facturum. Qua die adveniente per quemdam religiosum Abbatem Missam faciens celebrari, et eucharistam cum debita veneratione deferri; Sacramento accepto reverenter, extremæ quoque unctionis sacramentum a subsequenter accepit, petita venia prius a singulis, et recepto postmodum pacis osculo ab eisdem. In sequenti nocte Veneris, omnibus rite dispositis, et eo etiam ordinante seorsum positis Pontificalibus vestimentis, quæ sepulturæ Pontificalis necessitas postulabat; abscedentibus universis, exceptis familiaribus monachis et conversis, cum jam nox profunda somnum mortalibus induxisset, eo nutu quo potuit matutinas decantari præcepit, quarum psalmos ipse non oris voce, sed cordis, prout consueverat, decantavit. Completo matutinali officio, se proprio nisu deponens in terram, et manu, prout potuit, elevata, benedictionis signaculum in astantis consueto more depingens, spiritum benedictum cum ipsa gratia benedictionis emisit. In transitu vero ipsius v Idus Januarii terminus est signatus.
Sed prætermissis eis quæ circa sepulturam ejus acta sunt, monachis Karoli-loci ad suum monasterium corpus ejus transferre volentibus; et miraculis etiam prætermissis, quæ ipso sepulto in Bituricensi Ecclesia statim coruscare cæperunt, cum in subsequenti a Ordo contrarius in sup. vita expressus, nu. 29. quenti volumine plenius sint descripta; illud speciale miraculum, quod in Canonizatione ipsius Dominus evidenter ostendit, ut de sanctitate ac meritis ipsius omnis penitus dubietas auferretur, specialiter duximus exarandum. Miraculorum gratia simul et gloria crebescente, Cleri et populi devotio excitata, sanctitatem beati viri quam Dominus per miraculorum assiduitatem in tanta gloria revelabat, sub tenebris ignorantiæ apud exteras regiones non est passa teneri. Ad sedem namque Apostolicam solemnes Nuntii semel, secundo, et tertio diriguntur. Impetrato vero rescripto a Præsule Sedis Apostolicæ a Honorio Papa III, super inquisitione de vita ejus, meritis, ac miraculis facienda; venerabilis virb Willelmus Autisiodorensis Episcopus, et duo religiosi Abbates Cisterciensis ordinis, qui hoc suscepere mandatum, plures viros religiosos et alias personas Ecclesiasticas et seculares juratas examinant diligenter, et ad eandem Sedem testimonia diligenti et solemni examinatione probata, sub sigillorum suorum cauta inclusione transmittunt.
13 Præsentibus ergo ibi bonæ memoriæc Giraudo Archiepiscopo, Cantore, et pluribus aliis Canonicis Bituricensibus, et pro canonizatione viri sancti vehementer instantibus, cum usque adeo fuisset in negotio illo processum, ut sententia proferri deberet infra diem præfixam, ad hoc judicium humanum quod aliquando titubat, in divinis hujusmodi virtus declarata miraculi confirmavit. Eo tempore præsens erat ibidem venerabilis vir Decanus de Boemia, vir honestus et timens Deum, qui de remotis valde partibus veniens, pro quodam arduo Ecclesiæ suæ negotio, sub grandi ejusdem negotii discrimine laborabat. Quodam sero postd diurnum laborem oratione completa in ecclesia B. Petri Apostolorum Principis, cui sui curam negotii commendarat, rediens ad hospitium obdormivit. Et ecce vir facie resplendens, et veste nitidus, in somnis illi apparuit, eum suo nomine vocans ita: Decane quid turbatis de tuo negotio? Acquisce consilio meo, et expedietur in brevi. Dic sæpe et sæpius Psalmum illum: Judica Domine nocentes me, etc. usque in finem psalmi, et in memoriam B. Willelmi Bituricensis Archiepiscopi subjunge orationem illam: Exaudi Domine preces nostras, quas in Sancti Willelmi, etc. Cui taliter visus est respondere: Domine nescio quis sit ille Willelmus, nec nomen illius civitatis agnovi. At ille eadem exhortans ut diceret, id adjecit, scilicet quod ille erat Sanctus, qui per Apostolicum infra breve tempus canonizari debebat. Expergefactus Decanus et aliquantulum de visione turbatus Archidiaconum Ecclesiæ suæ, qui sui negotii particeps et socius venerat, dormientem secum in eodem thalamo excitavit, admonens ut ad matutinas consurgerent decantandas. Sed advertens Archidiaconus, quode interdum tempestiva hora venerat ad surgendum, et intelligens eum ex aliquo accidenti esse turbatum; caussæm somnii præter solitum interrupti sciscitatur ab eo. At ille semiplene respondens: Visum est, inquit, mihi quod quidam mihi apparens in candido habitu loquebatur, sed quæ mihi dixerit vereor enarrare. Cui Archidiaconus: Dormite Domine mi, et requiescite. Nec enim de talibus visionibus est curandum. Cumque Decanus iterum obdormisset, ecce præfatus vir, sicut in primo visu, apparuit, et omnia quæ prius dixerat replicans, hortatus est diligenter, ut omnia retineret et diceret, si suum vellet negotium expediri. Et etiam minas adjecit ad ultimum quod ei male accideret, si circa hæc ageret negligenter. Surgens ergo quam citius, et horis matutinalibus decantatis, adiit quendam virum honostum pariter et maturum, Pragensem Episcopum, qui et ei notus erat, et secretæ vinculo familiaritatis adstrictus. Cui vocato seorsum quæ viderat secretius revelavit, ea volens sub confessionis clave clausa servari, donec ea necessitas exigeret revelari.
16 Deliberaverat interim præfatus Papa cum Fratribus de negotio B. Willelmi, et de Fratrum consilio universos Archiepiscopos, et Episcopos, qui tunc erant præsentes, ad tractatum hujus negotii præceperat evocari. Quibus præsentibus, dum in principio tractatus illius Willelmi miracula legerentur, Pragensis Episcopus recordatus visionis illius, quæ ipsi a Decano fuerat revelata, et intelligens non esse tacendum, surrexit in medio, et persona Decani commendata decenter, sicut de vita ejus et moribus sibi notis fuerat commendanda, ea quæ ab ipso audierat, coram omnibus satis compendiose narravit. Sed ut ex ore ipsius Decani veritas gratius audiretur, vocatus est ipse Decanus, et in medium introductus, adjuratus a Domino Papa, ut plenam et planam diceret veritatem, ea quæ sibi apparuerant semel atque secundo, sicut prius Episcopus dixerat, retulit seriatim. Omnes vero commoti ad lacrymas, Deum benedicere, ac laudando Deum glorificare ceperunt, qui Sanctum suum ita mirificare per aperta indicia dignabatur. Cumque summus Pontifex aliquantulo monitionum sermone præhabito consilium requisisset, omnis unanimiter multitudo consentit, ut ad sanctitatem beati viri solemniter declarandam, quam Dominus tot et tantis indiciis manifestius ostendebat, sententia proferretur. Exeuntibus universis ad publicum, et in publico Consistorio, ceteris consueto more dispositis, missæ ab examinatoribus litteræ ac miracula sollemniter publicantur. Quibus distincte perlectis Summus Pontifex surgens in medio B. Willelmum Bituricensem Archiepiscopum sententialiter et cum debita solemnitate pronuntians Sanctorum catalogo adscribendum, in die depositionis ipsis festivitatemf præcepit solemnem de cetero celebrari. Ipse vero debitis ex more laudibus celebratis, illam eamdem orationem, quam B. Willelmus dicendam Decano revelaverat antedicto, videlicet: Exaudi Domine preces nostras, quas in S. Willelmi, etc. non sine multis lacrymis profluentibus ex devotione subjunxit.a
17 Julii 1216 electus, coronatus 24 Julii die Dominica; obiit 13 Martii 1227.b Qui deinde Parisiensis Episcopus fuit, obiitque an. 1223, vir religiosus ac prudens, ut est in Chronico Autisiod. et in hostes Ecclesiæ rigidus executor justitiæ. Scripsit summam Theologiæ quæ extat.c Successit hic S. Guilielmo; Claudio Roberto Geroldus, Geraldus, Girardus: obiit Nonis Julii 1218, cum sedisset an. 9, men. 4. dics 12, dicitur in Chronico Lemovicensi cilato a Cl. Roberto, fide, sanctitate, doctrina, et miraculis clarus. Sanctus appellatur a Ghinio, et Chenu. Sed fallitur Ghinius, dum eum scribit mortuum ann. 1210. Guilielmum vero Episcopum factum an. 1189.d Ms. nostrum, diuturnum.e Videtur legendum, necdum tempestiva. ms. Belfortii habebat, quod intermestiva esset hora ad surgendum.f Claconius scribit vi Non. Julii 1218, id esse factum.
Præfatio in lib. miraculorum.
Quoniam superabundante malitia, multorum caritas refrigescit quotidie, necesse est ut Deus omnipotens ordinator rerum ac temporum, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, Sanctos suos quos hereditatis æternæ voluit esse participes, quosque jam glorificatos coronavit in cælis, ad laudem et gloriam nominis sui clarificare dignetur in terris, populis ad eorum tumulos undique confluentibus, quorum corpora in pace sepulta sunt, et vivunt nomina eorum in æternum, signa et prodigia sua sæpius manifestans. Nonnumquam enim fiunt miracula divina operante clementia ob Sanctorum suorum merita declaranda, ut in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terræ exempla eorum; quatenus ad contemptum mundi, et ad amorem cælestis patriæ ipsorum sanctis provocemur exemplis. Insuper et excitanda est Sanctorum devotio, ne fervor fidei in humanis humanis cordibus per insolentiam tepescat, quoniam signis et miraculis credimus nutriendam. Sed nec tacenda sunt opera Conditoris, quæ mens humana cogitare, scriptura comprehendere, lingua laudare, supernorum civium exercitus mirari non sufficit. Suppleat ergo defectum nostrum divina miseratio, ut quod possibilitas nostra non obtinet, nobis ejus munere concedatur.
2 Sane propositum, quod ad quorumdam instantiam super miraculis B. Willelmi Bituricensis Patriarchæ, scripto commendandis assumpsimus, diu distulimus prosequi, tam temporis negligentia soporati, quam aliorum negotiorum occupatione detenti. Verum licet vereamur indigni digna tractare, ne lacerandi objiciamur morsibus detractorum; quamvis etiam ex eo, quod cum simus inferioris ingenii, valde timendum est, ne si huic operi nos præponimus, cui propter imperitiam sufficere minime credimus, quasi ponere os in cælum videamur, et potius debeat imputari temerariæ præsumptioni, quam caritati adscribi; considerantes tamen, quod cum mundus in maligno sit positus, nullusque adhuc scriptorum in simili opere potuit declinare quod timemus, inter procellas linguarum expositi, nec submersi omnino nec tuti ex toto, proposuimus navigare. Igitur quasi horum obliti et excusso torpore robustiores effecti, propositum opus, quod vires nostras transcendit, aggredimur, miraculorum insignia, quæ vel vidimus, vel a viris fide dignis audivimus, prout Dominus dederit, qui meritis ejusdem Sancti eadem operatur, stylo humili descripturi. Et tamen multa prætermittamus miracula tanquam oblivione deleta, et alia etiam, quæ propter temporis lapsum labilisque memoriæ vitium in ea nobis veritatis specie non..... codex MS. hic laceratus erat, sique reliqua desideramus.
Beatus Guillermus,a nobilis genere, longe fuitb nobilior vitæ laudabilis sanctitate. A primæva quidem ætate cuidam avunculo suo Suessionensis Ecclesiæ Archidiacono, miræ honestatis viro, qui Petrus Eremita dicebatur, a parentibus traditus fuit, moribus et litteris informandus: a quo, vel forte quodam præsagio futurorum, fuit Guillermus Eremita postmodum nuncupatus. In Suessionensi quidem primo, deinde in Parisiensi Ecclesia factus Canonicus, timens ne rerum affluentia, et blandimenta seculi eum a sancto proposito revocarent, ad Grandimontensem eremum convolavit. Ubi cum seminator discordiæ omnis humani generis seminasset discordiam inter Clericos et Conversos, de licenciatis Clericis a Domino Papa transferendi se ad religionem aliam, prout Dominus unicuique inspiraret, B. Guillermis Cisterciensem Ordinem præelegit.
2 Factus autem monachus apud Pontiniacum, dum in observatione ordinis aliorum devotionem præcellere niteretur, in Priorem concorditer est assumptus. Fama vero religionis suæ magis ac magis crebrescente, primoc Fontis-Joannis, deinde Karoli-loci factus Abbas, tandem cooperante divina gratia in Primatem Bituricensis Ecclesiæ per electionem canonicam est electus.
3 Accidit enim cuidam Presbytero, Giraudo nomine, repentina, gravis, et vehementer angens infirmitas in sinistra manu, per quam fere per dimidium annum factus est impotens celebrare. Hæ sitabant medici quid de morbo dicerent, quia caussam ejus penitus ignorantes, videbantd symptomata sibi ad invicem adversari: et probatis, sed inutiliter circa infirmum diversis curationum generibus, unusquisque post alium recedebat confusus, et dolens quia ei non poterat subvenire. Qui de medicorum subventione desperans ad B. Guillermum accedit, totam spem suam in eum projiciens, ut eo mediante a solo Domino curaretur. Videns pius Pater morbum, caussam cognoscit, et impresso signo sanctæ Crucis, manum tangens et palpans leviter, dixit infirmo: Confitere peccata tua, et melius te habebis. Lætus facit quod præcipitur, corde contrito et humiliato confitetur, et statim ita plene convaluit, quod die tertia celebravit.
4 Cum autem post transitum B. Guillermi, priusquam corpus esset traditum sepulturæ, catervatim populus civitatis conveniret ad exequias sancti viri; tanta fuit in populo puerorum devotio, quod non cessabant osculari pedes et manus ejus, et etiam lactentes pueri satiari non poterant visione corporis sancti viri: quamplures autem ex ipsis renitentes pro viribus, et ejulantes præ dolore recessus, vidimus violenter asportari.
5 Tunc quidam, qui nondum ætatis suæ decimum compleverat annum, capite scapulis cohærente, collo inter humeros intercepto, spina dorsi quasi confracta, curvus incedens cælum videre non poterat, nisi faciem versus humerum obligaret: qui tantam demum infirmitatem incurrit, quod pedum et manuum privatus officio pascebatur a matre, et de loco ad locum ubi suadebat utilitas, seu cogebat necessitas ferebatur. Hic auditis quæ fiebant in ecclesia, suspirat, lacrymatur, omni petit constantia, quod eum ferat ad ecclesiam mater sua. Currit mater cum sarcina, se per turbam ingerit importuna, pudoris nescia, dolore simul et devotione penitusabsorpta. Simul ambo mater et puer osculantes pedes sanctos, et ejulantes clamabant: O Beate Guillerme miserere nostri, et attende miseriam nostram, qui spiritualiter superstes in parvis abundabas visceribus pietatis. Nec mora: quasi fragor ossium in puero est auditus. Cum autem mater extraxisset de turba puerum, clamat puer: Mater dimitte me, quia per virtutem B. Guillermi sanus sum: et consolidatæ sunt ejus plantæ, et cunctis admirantibus per se rectus et extento collo domum lætus regreditur, qui tristis a matre fuerat asportatus. Stupet mater præ gaudio, stupet fere tota vicinia, et mirantur mirabilia Creatoris. Tandem mater ad se revertitur et proponit, ut cum corpus sanctum esset traditum sepulturæ, rei veritate manifestata Canonicis, cum eis sollenniter Deo actiones ageret gratiarum.
a Mathildis Comitissa Nivernensis, in publicis litteris asservatis in tabulario Nivernensi, quibus donat Ecclesiæ Bituricensi 12, libras Parisienses annui census ad accendendum perpetuo cereum ante S. Guilielmi corpus, datis mense Julio 1223, vocat eum avunculum suum: ut testatur Guido Coquillius in historia Nivernensi, et Claudius Robertus, traduntque diserte Coquillius et Joannes Chenu, oriundum ipsum ex familia Comitum Nivernensium Robertus ait Archesiis vico Nivernensi natum. Carolus Sausseius lib. 11 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis tradit eum fratrem fuisse Geraldi Berruyerii, patris Philippi Berruyerii Episcopi Aurelianensis, ac deinde Archiepiscopi Bituricensis quem idem Sausseius inter Beatos censet, ut ix Janu. diximus.b Chrysostomus Henriquez lib. 1 Fasciculi SS. ord. Cistercien. dist. 20, cap. 1, eadem, quæ hic duobus primis numeris, recitat, tum vitam reliquam verbis Surii prosequitur. Legit autem hic, uti et ms. Audomarense, nobilioris vitæ laudabilis sanctitate. Breviarium Cisters. nobilior vita, laudabilis sanctitate.c Idem habetur in Breviario Cisterc.d Ms. Sancti thomata, mendose.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.