Sancti Guilielmi, sive Willelmi, Abbatis natalem consecrat Menardus in Martyrologio Benedictino Kalendis Januarii his verbis: Fiscani, depositio S. Guilielmi Abbatis, discipuli S. Majoli. Libro 1 Observationum, vitam ejus breviter recenset ex MS. S. Benigni Divionensis, quam hic integram exhibeo a doctissimo humanissimoque Jacobo Sirmondo nostro submissam, scriptam olim a Glabro Rodulpho, ut ipsemet testatur lib. 4, historiæ suæ cap. 4. Nec non prænominatus Pater monachorum, fundatorque cœnobiorum eximius Willermus, de quo etiam perplura forent dicenda utilia, nisi quod in libello, quem de vita et virtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur: unum restat tamen quod novi ibidem minime contineri. Migravit enim prædictus Pater a sæculo ad beatorum requiem in Neustriæ partibus, in Fiscaniense videlicet monasterio supra mare Oceanum constituto, quod a Rothomagense urbe quadraginta fere milliaribus distat; uti tantum condecebat virum in loco optimo ejusdem ecclesiæ.
2 Post aliquot fere dies contigit ut puerulus ferme decennis valida confectus ægritudine, ad sepulchrum illius gratia recuperandæ sanitatis duceretur; ibique a parentibus dimissus decubabat solus: qui subito respiciens vidit super idem sepulchrum insidentem aviculam, formam columbæ præferentem; quam diu intuens obdormivit, dehinc levi exoletus somno, evigilans ita se reperit incolumem, ac sinihil ægritudinis persensisset. Suscipiunt itaque læti parentes suum: fit omnibus commune gaudium.
3 De ego agit idem Rodulphus lib. 3, cap. 3. Claruit eo in tempore in prædicta domorum Dei melioratione venerabilis Abbas Willermus; a Beato siguidem Majolo primitus Ecclesiæ sancti Martyris Benigni Pater constitutus. Quam videlicet ecclesiam illico tam mira locatione permutavit, ut hujuscemodi alter difficile queat inveniri; regulari etiam distinctione non minus effloruit, atque incomparabilis hujus ordinis suo tempore propagator extitit. Sed quantum pro hac re diligebatur a religiosis et piis, tanto magis detrahebatur, insidiabaturque a fraudulentis et impiis. Fuit enim ex Italia ortus, nobilem ducens a parentibus prosapiam: nobilior tamen illustrem per assecutam scientiam. Nam in eodem territorio, scilicet in fundo, qui ei parentum jure debebatur, prius vocato Vulpiam, construxit Monasterium totius Græciæ abundantissimum, postea ab ipsomutato nomine Frutuarense cognominatum. Quod cum multigenis locupletasset beneficiis, constituit ibi monachorum Patrem, per omnia se imitantem, nomine Joannem.
4 Erat enim prædictus Willermus acer ingenio, et insignis prudentia, idcirco summum in palatiis Regum ac ceterorum Principum obtinebat locum. Quod-cumque denique monasterium proprio viduabatur Pastore, statim compellebatur tam a Regibus, vel Comitibus, quam a Pontificibus, ut meliorandi gratia illud ad regendum susciperet; quoniam ultra cetera divitiis et sanctitate ipsius patrocinio assumepta cernebantur excellere monasteria. Ipse quoque firma testabatur assertione, quia si hujus institutionis tenor quocumque loco a monachis custodiretur, nullam omnino indigentiam cujuscumque rei paterentur. Quod etiam evidentissime declaratum est in locis sibi commissis. Et nonnullis de propagatione ordinis Benedictini in Gallia, atque origine Congregationis Cluniacensis interjectis: Hic tamen, inquit, Pater scilicet Willermus, de quo in præsentiarum sermo exordium habuit, præ omnibus exinde præcedentibus præscriptæ institutionis laboriosior ac spermologius fructificator est repertus.
5 Agit de S. Guilielmo fuse Claudius Robertus in Divione sua, ubi recenset ab eo reformatas Abbatias Bezuensem, Melundensem, Reomensem, Tornodorensem, Tullensem, Metensem, Gemiticensem, Vezaliensem, Parisiensem S. Germani, Meldensem S. Pharonis, Fiscanensem.
6 De eodem Andreas Duchesnius in Notis ad vitam S. Majoli Cluniacensis: Wilelmus monasterium S. Benigni Divionensis præcipiente Majolo reformavit, ejusque Abbas et Rector constitutus est, uti docet Chronicon ejusdem Monasterii his verbis: Videns Dominus Episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit D. Majolum Cluniacensis monasterii Abbatem, multaque prece poposcit, quatenus ejus auxilio quivisset reparare in melius, interius religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus reverendus Abbas Majolus, dedit ei xii Monachos ex omni congregatione electos, disciplina sanctæ religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. His Abbatem præfecit Willelmum nomine, et patrem spiritalem sibi poscentibus fliis instituit.
7 Hic Italia extitit oriundus, alto satus germine et nobili prosapia editus; quem supradictus D. Majolus Roma veniens in monasterio Lanceio dicto, ubi a puero educatus fuerat, reperit; assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum ætate juvenili florentem. Ordinatus est igitur Abbas a D. Brunene Episcopo anno Domini ncccxc. Officio vero Abbatis accepto, divinis seipsum cœpit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia præditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiæ stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, etc.
8 Hujus audita fama religionis Henricus Dux Burgundiæ, sicut fertidem Chronicon, commisit ei Abbatiam Verzeliacensem pene ad nihilum redactam, ut ab eo restitueretur in pristinum statum: quodet fecit auxiliante Deo. Dominus quoque Episcopus Bruno omnia in suo Episcopio monasteria ipsius delegavit providentiæ, Abbatiam scilicet Besuensem Apostolorum Petri et Pauli honore dicatam, monasterium S. Joannis quod Reomaus dicitur, locum Sancti Michaelis Archangeli juxta castrum Tarnodorum, Abbatiam Mellundensem, ubi Sanctus Valerius Archidiaconus et Martyr quiescit. Plura isthic congerit scriptorum de Wilelmo testimonia Duchesnius, et Claudius Robertus loco citato.
9 De Parisiensi S. Germani monasterio ab eo ad pristinam pietatem revocato ista habet Aimonini ampliator lib. 5, cap. 47. Dum monachi sæpefati cœnobii sæculari modo vitam ducerent, piüsimus Robertus Rex una cum sua uxore, videlicet Constantia Regina, accersens Dominum Guiliermum Abbatem Divionensis cœnobii, ei Abbatiam dedit Beati Germani: qui eam regulariter instituens anno Domini MMX vita decessit imo anno MXXXI ut patet ex indictione XIV littera Dominicali C cum obierit feria vi Kalendis Januarii.
10 Trithemius lib. 3 de viris illustribus ordin. S. Benedicti cap. 240. Wilhelmus Abbas Divionensis, vir doctus scientia scripturarum, et morum honestate insignis, magno zelo regularis disciplinae fervens, multis virtutibus clarus enituit, quemadmodum in gestis ipsius scriptum invenitur. Claruit anno Domini 1020. Sigebertus ad ann. 1027 vocat severitate reverendum. Haud scio an sit in Sanctorum catalogum adhuc publice relatus.
S. Guilielmi
AUCTORE GLABRO RODULPHO.
Præfatio auctoris.
Dulcedine sancti Spiritus præditis Patribus venerandis, ac diligendis Fratribus ubique Ecclesiarum Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus, monachorum infimus Rodulphus, tantillam obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati vestræ diffidimus, si de vita vel conversatione vestri omnium dilectoris, Domni videlicet Sacerdotis atque Abbatis Willelmi, prout divina pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus. Plura siquidem a nobis visa, plurima tamen a veracissimis relatoribus comperta hujus narrationis informabunt seriem. Idcirco communem fidelium virtutigenum obsecramus charitatem, ne simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili canistro puræ respuatur similaginis offâ; cujus si prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.
S. Guilielmi ortus et parentes.
Vir igitur religiosus Domnus Willelmus, quem piùs Dominus Ecclesiæ suæ filiis pastorem, ac juris suæ legis propagatorem constituit, natione quidem Italus: avus tamen ejus, Vibo nomine, militari industria clarus, gente Suevus fuit. Qui scilicet ob inimicitiarum ultionem, nätivam relinquens provinciam, perrexit habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus opum gratia feliciter deguit.
3 Hic ergo extitit genitor Roberti, qui accipiens sibi uxorem ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam quæ fœcunda prole filiorum genuit ei etiam præcunctis optabilem Willelmum. Contigit namque sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum Rege defuncto, ut Otto Imperatorum maximus hostili manu omnem sibi subjugandam peteret Italiam. Qui comperiens prædicti Berengarii uxorem in quoddam castrum situm in lacu urbis Novitiæ fecisse confugium, atque cum ea viros, quorum conspiratio rebellis foret eidem Imperatori. Ad quod illico devertens cinxit illud ferocis obsidione exercitus. Erat enim prædictus Robertus in eodem castro cum propria uxore et liberis: cui etiam quinque illorum cum sua Domina curam atque tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utriusque partibus acerrime decertatum fuisset, cernens Imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus munerum clam inflectere suorum hostium signiferum. Nam spopondit ei cum maximis donis etiam apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos deserens illius parti faveret. Ille vero minime adquievit, utpote miles adjuratus, respondens sibi optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam sacramentis assertæ fidei desertor haberi. Post aliquot vero dies habito invicem pacis consilio in deditionem gratis devenere Imperatoris.
4 Tunc quoque iidem Rotbertus, ut erat vir prudents ac strennus, suggestit Imperatori, ut filium, quem ei uxor sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, Catechumenum fieri per manum Imperialem præcepit. Quod ille libentissime annuens, ut monitus fuerat impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera, eique nomen indixit Willelmum, quem scilicet postmodum Regina conjunx illius ex sacro fonte suscepit Baptismatis.
5 Erat ergo, ut diximus, ejusdem genitrix non solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate præcipua. Hæc siquidem referre erat solita de eodem puero hujusmodi verba: Videbam me, inquiens, nocte quadam dalmatica veste indutam, statimque Solis radius illustrabat mihi mamillam dexteram. Dehinc vero apparuerunt quidam vultus gerentes Angelicos, ipsique filium meum mihi abstrahentes altius efferebant eumdem infantulum claritate nimia circumfusum. Ego quoque hæc intuens pavore: perterrita nil aliud quod dicerem reperiebam, nisi tantum, Sancta Mater Domini Salvatoris tibi committo, custodi illum.
Studia litterarum; vita ejus monastica Luciaci una cum patre Roberto.
Alia namque perplura optimi præsagii, quæ nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur in illo. Nam et habitudo tenerrimæ ætatis ita dissimilis videbatur ceterorum ut nimium admirabilis haberetur. Propterea uterque parens uno consensu ac voluntate, cum suorum omnium favorabili sortem Christo Domino vovere illum in ejus domo assidue serviturum.
7 Duxerunt autem illum cum esset fere septennis ad monasterium Sanctæ MARIE, Sanctique Archangeli Michaelis in honore Sanctorum, nomine Luciacum, in quo etiam veneranda habentur ossa Beati Martyris Januarii. Ibique juxta morem normæ regularis eum ipsius loci Abbati obtulerunt. Qui satis devote illum suscipiens sacræ Monachilis religionis etiam veste induit. Hic namque tradidit ei primos litterarum apices, atque hujusce custodiæ addidit præceptorem, cujus animum stupor invasit nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet spatio. Proinde in admiratione non modica jam tunc tam Abbati quam fratribus ceteris habebatur.
8 Præterea in vicino monasterio quædam anus, cujus erat maritus jam senior, congruum habebat domicilium. At quod prædictus puer familiaris curæ providentia per dies ducebatur: in quo etiam aliquotiens quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum igitur prædicta anus eum aliquando diligentia fovendi in sinu proprio brachiis complexa fuisset, mammæ quæ latis pendebant ac rugossis pellibus, subito turgentes lac fudere uberrime. At illa ut erat piæ mentis, ac Deum timens religiosis quibusque sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui videbatur puer, excellentioris vitæ ac diligentis vitæ gratia esset augmentandus.
9 In processu namque temporis cum adolevisset, ac jam in Dei timore obedienter servire studuisset, non defuere invidentiæ stimuli. Quibus etiam sæpius agitatus constanter sustulitillorum probra, in quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud Ticinum sub tuta custodia regulas artis grammaticæ pleniter didicerat. Constituitur etenim divini officii assiduus custos, ac scalæ capitalis illius loci. Qui felici virtutum incremento Deo fovente proficiens, commissa est ei Secretarii cura, atque administratio, nec non etiam totius supellectilis sanctuarii, domi forisque consiliorum diffinitio.
10 Cæpit interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga istius sæculi cura subtraheret, ac quod illi vitæ supererat secum in monasterio pro æterna requie laborando consumeret. Nam mater illius jam in pace obierat. Tunc nempe suasit ei, ut mente tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo Deo, qui ei præstitit talem. Sicque satis accurate cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium, ubi devotissime a cunctis susceptus in sanctæ conversationis habitu et ipse devote vivens non mulo post, præsente filio, optimo fine vitam complevit.
Remora in suscipiendo Sacerdotio. Iter ad monasterium S. Michaelis.
In terra petebatur promoveri ad diadematis officium, qui revera obsequens extiterat inferiorum præceptionibus graduum, ut etiam ipsis Sacerdotibus imitabile foret exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed prædictum monasterium in Vercellensis urbis Episcopio situm, atque ejusdem Episcopi ditioni subjacebat. Insoleverat etiam malæ arreptæ consuetudinis usus, ut nullus fratrum loci illius Levitici ordinis gradum prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret servaturum fidelitatem Episcopo. Hoc quoque dum suggestum fuisset Willelmo, ut juxta illorum morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens dixit se non posse salubriter perpendere, ut pro his quæ solius Dei imperio gratis præstari debeant, horum ministro alicujus sanandæ fidei assertionem ullo modo exhiberet. Quin potius, inquit, terribilem hujusmodi assentatoribus Salvatoris sententiam imminere. Atque hujusmodi responso prolato omnino quod hortaverant facere distulit.
12 Illico nempe oppido ab hujusce suasoribus detractionum conrosionibus lacessitur, ab ipso Præsule redarguitur, ac veluti contumax sui juris habetur. Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque in Dei se cultum adstringens, ita ut pene ipsi soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horarumque pulsandi die noctuque loci illius incumberet; erat enim castissimæ mentis et corporis, paratus ad omne bonum: ac meditabatur frequentius, si forte quempiam reperire locum valeret, ad quem transiens devotius præceptis regularibus inservire liceret. Jam enim inibi fervor disciplinae regularis admodum tepuerat. Proinde accepta quondam licentia orationis ac visitationis gratia, ut ad monasterium B. Archangeli Michaelis, quod situm constat in altissimis jugis Alpium pergeret. Qui dum ad montis radices devenisset, atque ut est iter arduum ascendendi ad monasterium jam pene superaret; ipsis equus, quem post se habena dextera injecta trahebat ab angusto tramite pede luendo paullulum devians, excusa habena quantum est illud immane præcipitium, totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus, mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit ad Ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero exiens, misit famulum si forte de equo aliter quam sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret: qui egressus reperit eum in loco, ubi præceps ruerat, stantem incolumem, ita ut nulla omnino læsura in eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria duo, et eo amplius a loco unde ruinam cæperat usque in vallem ubi substiterat computentur. '..... Receptoque qui missus fuerat, equo, ei qui amisit reduxit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens alacer ad monasterium rediit. Quæ res gesta plurimis admirationem præbuit, atque indicium sanctitatis.
Migrat Cluniacum cum S. Majolo Abbate. Sacerdotium suscipere ex humilitate renuit.
Audierat jam fama multiplici personante monasterium esse cognomento Cluniacum in partibus Burgundiæ, cujus sanctitatis ordo ac distinctio regularis, materque virtutum discretio præ cunctis incomparaliter viguerant ab initio; ad quod etiam ire, illud invisere, toto mentis flagrabat desiderio. Contigit quoque dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus Abba prædicti loci Majolus sacra Ecclesiarum loca ex more visitans, ad cenobium Luciacum diverteret. Quod cernens famulus Christi Willelmus, intelligens que suum a Deo desiderium compleri decretum, secretius accessit ad Dei virum, eique sui pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter spopondit ei juvamen optabile ad omne quod in divini operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam pergens perinde rediturus ut secum ad diu optatum locum illum deduceret.
14 Interim vero Willelmus deliberans prudenter de omnibus, quæ ad se pertinere videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter usæ, non necessitas parentum, aut speciositas carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella eorum quæ perplura erant, non saltem pietas nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent. Sed ut ab his omnibus liber, atque exoneratus viam mandatorum Dei prout disposuerat currere valeret, totum se divinæ commisit providentiæ. Regrediente igitur a Roma viro
Dei Majolo, memor uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad locorum sanctissimum Cluniacum.
15 Ad quod cum venisset misit aute se ex suis unum, denuntians fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent, quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem, cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique, ut Sanctus mandaverat, solemni apparatu promovit eum honorifice cum consilio fratrum, quippe dum una sensere in illo vitæ meritum. Nam et isdem vir Dei Majolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo de his, quæ veræ salutis sunt, exercebat conloquium. Jamque expleto in eodem loco plus minus anno integro, plus cunctis admirabilis, venerabilisque, nec non honestioribus imitabilis habebatur. Tunc namque spiritualis Pater judicavit eum Sacerdotio fungi dignissimum. Jam enim sacratus fuerat. Levitico ministerio: at ille humiliter pavendoque se subtrahens, dicens se omnino non esse dignum tractare tanti mysterii Sacramentum, Sanctus quoque nolens placorem animi ejus turbare, consensit ut voluit.
Præficitur cænobiis S. Saturnini, S. Benigni, Verziacensi, et Besuensi; quæ reformat.
Interea venit quidam frater Præpositus cænobiis S. Martyris Saturnini, quod est super Rhodanum, precaturus sanctum virum Majolum, quatenus ei aliquem e suis commendaret, qui eum cum fratribus sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere valeret. At vir misericordiæ gemina consideratione inspiciens, unius videlicet juvamen, alterius quoque obeditionis probationem; Domnum protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium obsecuturus ei qui ad hoc venerat utilitatis animæ gratia. Habebat enim præfatus vir plures fratres secum simul degentes, una tamen voluntas omnium, par consensus, similiter operatio, modus operandi, ac psallendi, atque edendi, et totus horum habitus charitatis gratia uniformis, Willelmo revera, ut ipsis convenerat, præceptore, Cluniacensi ex more. Enimvero quidquid illorum erat peculii communis in Ecclesia eremus esse videbatur, atque isdem postquam ad potiora Willelmus sublimatus fuisset, referre erat solitus, nusquam se locum optabiliorem reperisse ad eam quam obtinere deliberaverat pauperiem consequi vel extremitatem sanctitatis.
17 Memorabili igitur Patri Majolo sub eodem tempore suggestum est a Brunone venerandæ memoriæ Lingonis Pontifice, ut monasterium egregii Martyris Benigni, quod juxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad redintegrandum divini cultus ordinem, qui in eodem loco omnino defecerat, susciperet, et sicut per plurima cænobia jamdudum agere consueverat, ita et istud in melius reformare satageret. At vir sanctus motus pietate ad preces Pontificis misit continuo qui ad se reduceret Willelmum. Jam enim cum eodem fratre, cui illum commiserat, annum et semis pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato prædicti sancti Martyris monasterii dulci imperio paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit insuper ut quidquid juvaminis ad spiritalis hujus negotii incrementum optaret, ipse libenti animo æqui penderet. Episcopo nihilominus in Dei fide pariter et sua contestatus est, ut illi more dulcissimi Patris advocatus et cultos, adjutor atque consolator in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui ejus obaudiens ultra quam credi potuit illum in vita dilexit. Clemens igitur Domnus Willelmus ad sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium missis cum eo a Sancto Majolo quibusdam ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice exceptus, atque ab eodem Præsule Brunone monachorum Pater est ex more consecratus.
18 Cumque acerrime ac vigilanti studio se sibique commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet, non multo post commissum ei ab Henrico venerabili Duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, ubi antiquus Confessor Christi Sanctus requiescit Viventius'. Illud quoque, veluti primum, modulamine regulari erat distinctum, illoque in melius reformato, tertio nihilominus destituto, ac recte vivendi lege super fontem posito Besuæ, Apostolorumque Principi sacrato abeodem Brunone Pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac sæpius paganorum seu pessimorum quot cumque hominum infestatione desolatum.
19 Ad hujus nempe redintegrationem dum toto conamine invitaret contigit ut prædictus Episcopus cum Comite, ipso patre præsente, colloquium patris haberet. Post cetera dixit Præsul in aure Comiti, ut Abbati, utpote propinquo scilicet suo leniter suggereret, ut elationem, ne forte pro virtutum gratia, vel rerum copia surreperet, caveret. Ille quoque reverenter accedens dixit utmonitus fuerat. Tunc Pater Willelmus vultu alacri eidem Comiti hujusmodi responsum protulit: Si, inquiens, cognoscere potero, quod augmentum terrenarum opum vel possessionum unius tantum diei nostrae vitæ protrahat spatium, persuaderi non mihi potest quin horum extollat incrementum. Hoc autem responsum dum Comes retulisset Episcopo, admirati sunt uterque ejus prudentiam, pariterque lætati propter humilem illius sapientiam.
Rogatu Ducis Normanniæ erigit cænobium Fiscannense: et variis in monasteriis con- stituit scholas publicas.
Cum igitur fama sanctitatis illius jam latius deferretur, Normannorum Dux venerabilis illam comperiens Ricardus, misit ad eum reverenter supplicans ut ad se veniret, qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens venit ad eum: a quo etiam sicuti decebat honorifice susceptus est. Cujus sanctissimis cum recreatus, ut erat totius boni amator, Dux fuisset eloquiis, obsecrans illum ut Ecclesiam sanctæ et individuæ Trinitatis nomini et honori dicatam in loco Fiscannensi cognomento antiquitus constructam, a suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam, ordine Monachorum suscipiens decoraret. Erat enim illic more vivens carnali, jugo soluta regulari, clericorum levis conciola. Cernens denique Pater Willelmus illius animi devotionem promisit se cum Dei adjutorio illud, quod poscebat, impleturum. Qui pariter venientes ad prædictum locum satis sublime ac solenniter commisit ei isdem Dux cum aliquibus Episcopis dominium et curam regiminis totius loci. Jam vir Domini congregavit ibidem monachorum regularem catervam, ita videlicet personis numerosam, ac bonorum studiis copiosam ut triplici sui numero præteritorum numerum excelleret Clericorum. Quod cernens jam dictus Princeps, multorum donorum ac possessionum largitionibus ampliavit locum. Monuit etiam tam Abbatem quam ceteros fratres sæpius, ut ab illo peterent quidquid suorum utilitati expedire nossent, utpote quoniam de hac re secundum velle provenerat ei et posse.
21 Interea cernens vigilantissimus Pater quoniam non solum illo in loco, sed etiam per totam provinciam illam, nec non per totam Galliam in plebeiis maxime maxime scientiam psallendi ac legendi deficere, et annulari Clericis, instituit scholas sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent fratres hujus officii docti, ubi siquidem gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad cænobia sibi commissa confluentibus; nullusque qui ad hæc vellet accedere prohiberetur. Quin potius tam servis quam liberis, divitibus cum egenis uniforme caritatis impenderetur documentum. Plures etiam ex ipsis, ex cænobiis, utpote rerum tenaces, accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in sanctæ conversationis mona chorum devenere habitum. Cujus denique institutionis labor nimium optabilem diversis Ecclesiis contulit fructum. Nam præfatum, ut dicere cæperamus, locum taliter claustris atque officinis regularibus, ceterisque bonorum copiis adornavit, ut præ ceteris illius provinciæ felicibus semper floreat incrementis.
Restaurans templum S. Benigni, reperit ejus reliquias.
Contigit ergo postmodum, quatenus pars Ecclesiæ beati Martyris Benigni, cui auctore Deo primitus pater datus fuerat, ruinam corruens daret. Quam cum reformare cõperent artifices cæmentarii, graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi dari indicium, quod totum a fundamentis renovari conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio cæpit ipsius Ecclesiæ reformandæ mirificum construere apparatum. Quam denique cum cæpisset reædificare positione mirabili valde longiore ac latiore quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus, quo pretiosi Martyris membra claudebantur Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur Martyr per ævum, ubi felici morte occubuit propter Deum, sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non haberi. Cujus ignoratio rei nimium mæstificabat animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei Martyrem ipsius honorabile sepulchrum. Erat enim, ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum Gregorius Turonorum Pontifex refert, pergrandis arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro cujus incredulitate narrat idem Sanctus alterum sancti nominis Gregorium Lingoniensem Episcopum acrius quondam fuisse increpatum. Cujus namque positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram præcipuo illius monasterii altare profundius habebatur defossum memoratum sepulchrum. Quod continuo requirens invenit, aperiensque contingere meruit sacratissima egregii Martyris ossa, in cujus enim celebro quod in desripta ipsius passione legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit. Quæ omnia integro numero præsentibus honestioribus tam Episcopis quam ceteris diversorum ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus ac psallentium choris in eodem recondidit sarcophago, indeque; paullulum ad orientem illum amovens in pulcherrimo atque incomparabili locavit tumulo. Dehinc namque Pater venerandus acriori accensus devotione reformandæ opus basilicæ constanter, quemadmodum decreverat, accelerabat perficere. Quoniam, ut diximus, et præsto est cernere, totius Galliæ basilicis mirabiliorem atque propria positione incomparabilem perficere disponebat.
Reformato monasterio S. Arnulphi Sacerdos abit Romam. Ægrotat in reditu.
Omnipotentis etenim Dei gratia in ipso cooperante cæpit illius fama sanctitatis circum adjacentes seu longinquas penetrare provincias. Nam Præsul Metensium Adalbero reverenter satis illum evocans, commisit eidem Sancti Arnulfi Confessoris regendum ac meliorandum, ut agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo illud brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim devota concepit merita, ut Apostolorum Principis Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens nempe cænobia sibi commissa idoneis Prepositorum seu ceterorum officiorum personis, ut decreverat, Romam orandi gratia perrexit. Visitatis quoque Sanctorum sepulchris vel oratoriis, sacris etiam Missarum per semet celebratis solemniis (nam præfatus Bruno Episcopus Sacerdotium illi imposuerat) cum Apostolica benedictione consolatus regreditur ad patriam, cæpit febricitans ægrotare. Jam jamque ad cænobium S. Virginis Christinæ perveniens in lectum decubuit. Qui paullulum convalescens Vercellis devenit, rursusque ibidem pravius periclitari cæpit. Tunc quoque, ut idem referre erat solitus, et etiam bonæ memoriæ Gerbaldus almi Patris Majoli monachus, ac prædicti cænobii S. Christinæ Abbas perhibebat, dum in ecclesia Sancti jaceret Eusebii Præsulis per quatuor vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis, ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur. Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis persenserit. Quoniam paullulum in se reversus voce qua poterat lingua palpitans hæc personabat verba: Domine Jesu Christe Rex æternæ gloriæ, suscipe me, si placet, quoniam bonus es, non dubito ad te ex hoc corpore transire. Sciendum vero est quoniam istius mora ægritudinis, ut eventus rei subsequentis demonstrat, non fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.
Rogatu fratrum, Fructuariense cænobium extruit in Italia.
Occurrentes ei denique illuc tres ipsius germani fratres, levi evectione deduxerunt illum ad sui juris prædia confovendum, ardenter enim desiderabant videre illum, quoniam compungebat corda eorundem divinæ absentia pietatis. Convalescente quoque eo ab ægritudine post aliquot dierum spatium convenere ad illum quique suorum ac plures domini..... vicinorum, et suadere illi cæperunt promittentes se plura largituros, si in nativa patria cænobium sibi, sicut in externa audiverant illum fecisse, ædificare inciperet. Tunc etiam, quod potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles secretius illum cum Comite maximæ partis Burgundiæ Willelmo, qui etiam ejusdem patris, de quo sermo est, extiterat affinitate propinquus adeuntes spoponderunt se sæcularem relicturos militiam, ac se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare dominium devenire. His auditis Dei cultor illico fiducialiter cæpit tractare de cænobii, unde rogabatur, constructione. Qui pariter communi consilio et voluntate locum quærentes rei hujusmodi aptum reperere in rure paterno a Pado distantem flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento Fructuariensem. Ibi namque collocari præcepit basilicam, quam præsente Arduino Rege cum aliquibus Episcopis sacrari jussit in honore genitricis Dei Mariæ,
Sanctique Benigni Martyris, atque omnium Sanctorum. In qua etiam isdem Rex cum sua conjuge et filiis humatus quiescit. Ad quam nihilominus tam a Romana urbe, quam a diversis partibus plurima congregavit sanctorum Martyrum corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta est ibidem numerosa fratrum congregatio, Deum timentium, instituta B. Benedicti Abbatis præcipui servantes, quæ isdem Pater Willelmus a S. Majolo Cluniaci didicerat.
S. Odilonem ad Religionem convertit.
Revertens igitur post hæc ab Italia, omni studio satagebat e diversis partibus terrarum colligere viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitæ cælestis gloriam, pariterque comminans inferorum supplicia. Tantam enim ei Dominus cum ceteris virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut quibusque doctrinam illius suscipientibus summam conferret fidei firmitatem, bonarumque virtutum augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus enim sicuti expedire noverat sive leniter, seu asperrime, charitable tamen hujusmodi exhibebat.
26 Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia desiderabili, Domno seilicet Odilone, adhuc illo in canonicali habitu degente, de vera animarum salute habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad sanctitatis culmina, cœpit illi attentius suadere, ut quod potissimum fore creditur quantocyus explere satageret. Negotiis videlicet sæculi istius abjectis, Christum Jesum sequi liceret expeditius. Compunctus illico vir clarus libenter se facturum promisit quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paullulum ad cænobium nominatissimum honorifice deveniens Cluniacum, ibique a S. Majolo est devote susceptus, atque in habitu sanctæ conversationis monachus ex more sacratus est. Cujus etiam conversatio in tantum extitit cara Deo, et dulcis Deum diligentibus, ut isdem Sanctissimus Majolus sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter post ipsius obitum haberent Patrem atque Pastorem. Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit. Quam enim præmaximam exinde dum adviverent dilectionem inter se habuere dum alter eorumdem alterum sibi utcumque præferens, exprimi non valet.
Quidem ei adversantes male pereunt. S. Henricum Imp. et Robertum Galliæ Regem sibi iratos conciliat.
Quorumdam etenim nomina aliquando interpretabatur sive ad profectum sive ad detrimentum ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis Pontificis, qui ei monasterium S. Apri Confessoris commiserat, eidem Episcopatui quidam Ermannus Præsul datus fuisset, ita cœpit exosos hujus Patris habere monachos cum sua institutione, ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine, qui post illum ejusdem loci pater devotus extitit, cui tunc ceterorum cura imminebat, baculo verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait: Secundum suum nomen, inquiens, facit Episcopus iste. Nam lingua barbara Erman, in nostra Homo errans dicitur. Ac deinde: Si enim Christi pastor fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite illum, verus Pastor novit, et ipse quæ sua sunt colliget. Non multo post denique pergens in longinquum sæcularia exacturus negotia crudeliter obiit peregrina potitus sepultura.
28 Simili invidia quoque Leo Vercellensis Episcopus ad actus universos istius Patris extiterat infestus. De quo etiam talia narrare solitus: Hic ergo crudelissimus Leo totus est sine Deo, quia si fuisset Deus cum eo, quæ illius sunt amaret pro illo. Affirmabat autem post mortem et æternaliter illum esse damnatum. Manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam quisquis illum odio habuit exinde pœnas luit; sicut vice versa ut ad conspectum illius ventum fuisset statim mirabantur semet ab his, quæ intenderant exprimere, alienatos fuisse, amisaque ferocitate rei præteritæ, quidquid id erat, totum procedebat ex mansuetudine.
29 Heinrico siquidem Imperatori de eo suggestum fuerat, quod illi derogans illumque contemnendum adjudicans, Arduini quoque parti, qui sibi Italiæ regnum præripuerat, faveret, illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro Dei quamvis abs re iratus fuerat. Ille viro ut comperit, ad illum pergens, rei veritatem sese purgando pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit. In tantum etiam isdem Imperator postmodum illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.
30 Pari namque ratione Rotberto Francorum Regi de ipso indicatum fuerat, quod Brunoni prædicto Lingonum Episcopo, qui Regi minus adquiescebat, talia suaderet, quæ regali juri nimium resisterent. Ille vero simul et Regina conjux illius propter hoc illi irati comminati sunt aliquotiens cænobiis ejus damnum inferre maximum. Adiens ergo intrepidus amborum præsentiam ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.
31 Nam cum illorum filius, qui pro juventutis elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur, jam in Regem unctus obiisset, ac Parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet necem cordis dolore et luctu affigerentur; tunc accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: Non infelices enim vos putare debetis, quod talem amisistis. Quin potius felices valde, quia talem habere meruistis. Ego, inquiens, ex ullo hominum gradu non tam paucissimos salvos futuros æstimo, sicut de Regum. Qui cum attoniti responderent. Quid hoc dicis Pater? Respondit: Non audistis, inquit, sacer Canon quomodo refert, vix tres de triginta Regibus bonos extitisse? Idcirco cessate, quæso, hunc juvenem flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti requiei datum et a malis liberatum. His dictis ita consolans illos placabiles fecit, ut viderentur habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse illos per sanctum virum.
Diligitur a summis Pontificibus. Joannem XX libere monet.
Præterea Pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore præfuere, in tanta veneratione ac reverentia est habitus, ut quidquid illis suggessisset sive per se, sive per aliquam legationem libentissime implere studebant. Nam et Joannem Papam spiritualia dona per orbem maxime Italicum, auri vel argenti pretio distracta minus curantem tali invectione monere studuit per epistolam hæc continentem: Parcite, quæso, parcite, qui dicimini sal terræ, et lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum fuisse venditum pro communi salute universorum. Jam enim refugæ veri luminis, solo nomine Pastores, ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum fœtere nulli dubiumest. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac Pontifices omnes in commune judicis securim gestantis, apud januam assistentis assistentis memores. Quam epistolam Papa libenter amplectens grates ac benedictiones tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit. Sed et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile, quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum verba dicenda concepissent, seu jurgia ultionis vice referenda, vice si quis illum dilexit, mercedem a Christo percepit illius auctorem sanctitatis. Fertilem igitur gratiam ac dona uberrima a bonorum omnium largitore Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit.
Plura gubernat monasteria. Suos egregie in spiritualibus instituit.
Sed nos lectoris tædium caventes plurima silentio tegimus. Erant namque tam monasteria, quam cœnobia atque cellulæ monachorum circiter quadraginta, quæ illius patrocinio tute cunctorum bonorum affluebant copiis; Fratres vero in ipsis degentes proculdubio plus mille ducenti. Quibus inerat fides integgerrima, ut quamdiu id devote exercerent, quod ab eodem Patre didicerant, nil mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suæ utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis sæpissime inculcabat a Deo sperare et credere, quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam aliquando per diversa terrarum euntes itinera dumex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant soliti: Domine in fide Patris Willelmi fac nobis sicut vis. Nec ullus illorum unquam hoc dicens ope caruit.
34 Instituit quoque simplicioribus, vel idiotis, e sæculo ad se confugientibus fratribus orandi formam, quinque modulis mystice constantem, ut videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur, totidem vocum clausulis ad misericordiam rogaretur. Erat autem hujusmodi: Domine, Jesu, Rex pie, Rex clemens, pie Deus. Subjungebatur vero singulis Miserere. Supputabatur namque taliter, ut si verbi gratia in decemnovennalibus articulorum juncturis ter et quinquies itentidem revolvendo devote diceretur, psalterii tota series mutuata persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur.
35 Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parsimonia, in suorum universis ac si naturaliter viguit. Ipsius etenim sermonis salitudo æqualiter cunctis prout videbatur in gratia erat condita. Pietatis quidem et misericordiæ expleri nequit quantum operis dabat. Cum supernæ dulcedinis nectare, artificialis etiam musicæ perdoctus ac comptus dogmate, quidquid in psallendo chorus suorum psallebatur die ac nocte tam in antiphonis, quam in responsoriis vel hymnis, corrigendo et emendando ad tantam direxit rectitudinem, ut nullis decentius ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana. Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
S. Benigni ecclesia dedicatur. Concionatur Guilielmus.
Erant igitur, ut diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam minora perplura monasteria atque ccenobia, quæ videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit, vel ampliando honestavit. Nam sancti Martyris Benigni, ut dicere occepimus, cui Deo auctore primitus Pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili opere pene expletam jam Brunone defuncto,
Lambertoque in sede illius subrogato placuit ut eadem basilica Pontificali ex more benedictione sacraretur. Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere die designato, e diversis provinciis, non solum Episcopi, verum etiam quorumcumqe ordinum promiscue plebis innumera multitudo. Erat enim autumnus dies tertius Kalendarum Novembrium, ante videlicet natale ipsius Martyris, qui omnia rite ac solemniter, ut condecens erat, explentes petierunt qui aderant Episcopi, ac quinque Religiosi Patrem Willelmum, ut in die tantæ consecrationis tam ipsis quam universæ plebi inter sacra Missarum solemnia divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri, spiritu Sancto plenus in hæc verba cum lacrymis erupit: Convenistis fratres et sorores, grex pretio Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam, ad nuptias ipsius sponsæ, matrisque vestræ cælestis ac sempiternæ Ecclesiæ, quæ idcirco universalis dicitur quoniam non solum quod in omnes mundi terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla immanitas criminum illius superat, si tantum fides adsit, dona misericordiarum. Quæ scilicet Patriarcharum mysticis præsignata figuris, Prophetarum ostensa præsagiis, Apostolorum auctoritate ac labore constructa, et Martyrum sanguine consecrata. In qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per salutaris undam baptismatis, sique induimini prima stola Angelicæ beatitudinis, quam amisistis in transgressione parentis primi incolæ paradisi. Deinde vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis agni, qui vos præ ceteris mundi creaturis formans et redimens invicta benignitate elegit ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus gloriam possidendam, ad quam dilectissimi tendere vos invito, moneo, obsecro per charitatis ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam custodiam. Exaudire, inquit, contigisset mihi ex vestræ unanimitatis devotione hujus sanctificationis concursus. Sed quia nimius mœror mentem deprimit ex signis satanæ quæ evidentissime apparent in populo Dei: Non, inquiens, despicietis quibus est adhuc mens sanior, quæ scissuræ et detruncationes vestium rabidissimæ? quæ attonsuræ per cervices virorum? quam turpis in barba chiripilatio maxillarum? quam nugacissima pene universorum et insanissima actitatio? Quam lasciva ad omnes pene sermones ore terricrepo juramenta? Ista etenim universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate Christianitatis procesere, quin potius ex diabolicæ superstitiositatis rabie emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium malorum superbia, ceterorumque vitiorum fomenta. Atque vos ipsi judicate, si non ipsius famuli estis, cujus insignia et stigmata in vobismetipsis geritis. Nam et me pudet dicere dum penitet reticere, quoniam expectatis dulcedinem verbi, et ego propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis. Moneo etiam illum si quis est in tota hac plebe qui vel quinque solidos, seu quippiam ad hujus sancti Martyris obtulit reædificandam muneris ecclesiam, quam præ oculis habetis, coram cunctis referat. Dum ergo non inveniretur quispiam aliquid contulisse; rursus ait, Videte fratres amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum hæc aula omnipotentis Dei per fidem sui testis Benigni, ad quam elegantia excrevit ipso cooperante fastigia. Volo vos, si placet, assidue esse memores quam velox unicuique sit mundanæ curæ et ambitionis depositio. Propter quod obsecro cum nostri auctoris adjutorio resistite vitiis, et maligno diabolo; virtutes quoque præclaras assumeite et colite, benignissimo Deo conditori ac redemptori vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos faciat introducendi ducendi cum eis in sempiternæ gloriæ regnum, per Jesum Christum dilectum filium suum. Dumque ille ita perorasset, ac responsum ab omnibus fuisset, Amen; qui singultus! quantæ lacrymæ! qui gemitus per totam agebantur ecclesiam, exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis cum gaudio quique rediere ad propria.
37 Ex illo etenim die in eadem basilica præcipue ad tumulum gloriosi Martyris factæ sunt multimodæ curationes diversarum infirmitatum, quæ etiam ob multiplicitatem scribi nequeunt. Sed etsi quis cum fide plena sibi deposcens quæque utilia proculdubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur Sanctorum meritis et orationibus.
Guilielmi miracula.
Nec prætereundum nobis videtur quod dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente recreati, plures etiam in corpore tactu ejusdem redintegrati, oratione refocillati, visitatione confortati, ac benedictione firmati. Et quamvis nunc minus audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit, suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut testati sumus, quæ Dominus per istum operatus est dicemus. Revertenti namque illi quondam a cœnobio Sancti Viventii Confessoris, cum jam adpropinquaret S. Benigni monasterio, obviam habuit promiscui vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo cujusdam miserrimi, videlicet ex ejusdem servorum familia S. Benigni, quem magistratus crimine convictum, morteque suspensionis patibuli adjudicatum deliberaverat. Quod audiens misericors miliario distans a loco dimisso equo illuc quantocyus occurrens hoc tantum dicebat: JESU, JESU, qui pepercisti latroni in Cruce, miserere; jussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant e trabe pendere, jam rigentem deponere. Iste vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At illi solventes lora guttur illius arcantia exanimis in terram cecidit. Ad quem accedens vir pius, ait: Surge, inquit, Dominus imperat. Ipse vero aperiens oculos erexit se admirans valde sibi superesse. Qui cum viro Dei egrediens exultantibus cunctis ad monasterium plures postea vixit annos. Multos nempe ab hujusmodi patibuli suspendio ac nece per diversas provincias tam interventu, quam redemptionis pretio liberavit.
39 Nam et tribus monasteriorum utilitatibus Præpositis illud sæpius inculcabat, ut in exactione sibi commissorum forent providi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur. Dicebat enim se magis velle largiri egenti, quam exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque ejus per civitates et vicos seu quorum haberet, ingens pauperum atque infirmorum turba præoccupaveret. At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum ordine vel sexu ipsius præsentia sicuti unius e Patriarchis aut Apostolis Domini.
40 Aliquanti etiam referebant illum sibi per visum in somnis apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel monuisse illos de communi animarum salute. Testor ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem, quoniam quondam meorum culpis facinorum offensus, et sensi illum ad horam amaricatum, secessi in aliud cœnobium ipsius ditioni minime subditum. Dumque illic degerem adstetisse mihi una nocte visus est aspectu placido, ac manu injecta caput mihi demulcens aiebat: Rogo ex me discas si non te amare fingebas. Quin potius exercere te cupio quæ promiseras. Ipsius namque imperio maxima jam ex parte eventorum atque prodigiorum, quæ circa et infra incarnati Salvatoris annum contigere millesimum descripseram. Quæ etiam causa ad præsens opus me compulit inflectere articulum. Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc præjudicium de me flat.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.