Venetorum in eum amor. Pie moritur Fiscani in Normannia.
Beatitudo igitur eximii Patris Willelmi jam ad tantam excreverat excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam Reges ut patrem, Pontifices ut magistrum, Abbates et monachi ut Archangelum, omnes in commune ut Dei amicum, suæque præceptorem salutis habebant. Quis enim unquam alius præter eum Veneticorum gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative secundum Apostolum loquimur, quoniam si fieri posset oculos suos eruissent, et dedissent ei. Si quidem Ursus Patriarcha illorum, ipsius sancti Patris decrevit effici monachus. Sed quia ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti absentia viri considerans, in suo proposito permanere suasit. Quod etiam de multis similis rei gratia cognitum habetur fecisse.
42 Jam vero in Dei opere magis adsiduus quam frequens cum esset in Italia suum biennio præstolans a sæculo excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus, ægerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi caritate cunctos Gorzense usque monasterium a se olim cum ceteris ad regulare specimen reformatum devenisset, quæ supererant invisere curavit. Dehinc ad prænominatum venit Fiscannum. Post aliquot vero dierum.... acribus cœpit doloribus affligi. Jam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicæ prænoscens suæ a Christo vocationis diem, convocatis ad se fratribus deliberans coram eis provide ac sapienter de cunctis quæ ipsius innitebantur patrocinio, quid vel qualiter agendum seu ordinandum foret, sique universis præsentibus simul et absentibus sua benedictione firmatis ac Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivifcum commeatum. Expletisque solemnibus totis octo dierum nil omnino loquens oculos tantum ad Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente respiciens; jamque adspiciebat felix anima, subito ad illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum Majestatis.
43 Anno igitur ejusdem Nativitatis Dominicæ MXXXI, Indictione xiv, a nativitate quoque ipsius patris ac Dei cultoris LXX, et ab adventu illius ad Gallias de Italia XLI, regnante Conrado Imperatoræ, in Francia nihilominus Roberto Rege, die Domicicæ Circumcisionis venerabili, atque ejusdem nativitatis octavo, vi feria mane dum aurora supervenientis diei pelleret tenebras, e mundo transivit a sancto istius Dei amici corpore anima felix et beata, lucerna videlicet orbis ad sempiternam ac deificam lucem, suis lugentibus, sed Angelis lætantibus, cum quibus laudans ac magnificans benedicit Deum, in quo vivit quidquid juste subsistit. Sepultum namque est sacrum illius corpus honorifice in gremio ejusdem Sanctæ Trinitatis ecclesiæ in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie siquidem præ oculis imitabilem haberent patrem, quem ad æternam justitiæ mercedem habuere institutorem: ipsiusque meritis et precibus valeant percipere æternæ vitæ regnum et gloriam cum Sanctis omnibus donante Domino JESU Christo Salvatore.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.