Decimus octavus Æduorum Episcopus Agrippinus fuit, ut habet Claudius Robertus. Ejus Kalendis Januarii natalem refert Martyrologium MS. S. Hieronymi, sed quod vel hinc patet auctum esse; ita habet: Augustoduni, depositio Agrippini Episcopi. Interfuit S. Agrippinus Concilio II Aurelianensi anno DXXXIII et III anno DXXXVIII.
2 Meminit illius Fortunatus in vita S. Germani Parisiaci 28 Maii: At Dominus Germanus intra terni lustri spatium a B. Agrippino Diaconus instituitur, et sequenti triennio Presbyter ordinatur. Idem refert Aimoinus lib. 1, cap. 24. Nondum sedebat S. Agrippinus anno DXVII, quo Epaonensi Concilio subscripsit Pragmatius Episcopus Augustodunensis. Neque pervenit ad DXLIX, quo, Concilio Aurelianensi V, subscripsit Nectarius Episcop. Augustodunensis.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.