Ejus corporis forma, et figura.
53 Statis hucusque quantum vires tulere, internam animi effigiem Hieronymi proferre, hoc est, perfectæ virtutis simulaerum, et excellens Christianæ disciplinae exemplum exprimere sum conatus: eaque parte quatuor libris adumbrata, ipsam etiam corporis formam, oris lineamenta, faciemque tradere, hac suprema operis clausula, libet. Statura fuisse aliquanto supra communem, et tota corporis mole egregie formatum, capillo supercilioque nigrum, sed ita, ut atro densoque pilorum excursu in unum fere supra nasum convenirent supercilia: grandioribus vivacibusque oculis, et pleno tandem majestatis ore omnino venerabilem tradiderunt, qui proximi Hieronymo, id vel a viventis imaginis spectatoribus hausere, vel contemplari recentes illius ævi figuras potuere, quam minime aberrantes a vero: sed difficile admodum ante tantum temporis absumpta lineamenta, penna tamquam pennicillo reponere. Multum tamen fuisse dignitatis in illius ore ac vultu, ut vehementer assentiar, facit pervetusta adhuc Venetiis apud Æmilianos gentiles suos hominis imago (quam e præsentis vultu forte pictor effinxit) quæ barba et mento, confirmata jam ætate, virum ea, quam referunt, aspectus dignitate insignem ostendit. Consequentes postea anni canitiem, et poenitentiæ rigor maciem palloremque addidere, sed majestate vultus, et frontis imperio non imminuto. Cernitur adhuc Brixiæ in suprema ædium contignatione rudi et ineganti opere expressa hominis jam senis figura, ac pene ævi tabe absumpta: quæ tamen ex tam dissita memoria plenum gravitatis propagavit in hanc diem hominis aspectum.
54 Sed qua fuerit Hieronymo facies, et quam minime dissimilis a pictoribus expressa, non multum laboro. Illud unum est, quod in operis meta constitutum me maxime sollicitat et urget, ut internam illius animi effigiem tam claris virtutum luminibus radiantem, et fusius hisce libris a me in hunc finem explicatam, quotquot ab Hieronymo sumus, vita et moribus tandem aliquando ad vivum referamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.