Ad continentis civitates eadem caritate juvandas se confert.
Quo vero feliciori eventu ex anim: sententia et voluntate arridebant omnia, eo vehementius ad majora inflammabatur quotidie Hieronymus: inter quæ subit ejus animum aliquando ea cogitatio, multum e divina gloria, animorumque salute fore, si, maritima ora relicta, eodem labore ac diligentia mediterranea etiam oppida excoleret. Itaque in eam sententiam ingressus, cum institutum opus Venetiis ita confirmatum, suisque viribus nixum cerneret; ut, se absente, casum et ruinam non timeret, saepius Divino numine precibus consulto, et re diu multumque piorum hominum consilio deliberata, celeriter ad novum opus se comparat. Ut vero Hieronymi discessum certissime instare vulgatum est, nihil intentatum ab amicis, quo hominem a suscepto consilio deturbarent. Verum ille nullis hominum vel precibus vel lacrymis ab ea sententia, quam divinitus sibi immissam intelligebat, dimoveri potuit. Orborum igitur educationi relictis, quorum prudentiam simul et pietatem egregiam in eo munere usu ipso cognoverat, ceterisque rebus omnibus rite compositis, et in nobilium amicorum tutela relictis, multorum cum lacrymis et dolore, qui celari non potuit, ad Lecifucinam (extremus hic versus continentem Adriatici sinus limes est) navi advectus, tum baculo viatorio innixus, nulloque viatico, præter suam illam in Deum confidentiam, et ardentem caritatem instructus, Patavium et Veronam versus iter intendit.
23 Hac una in re eo in itinere maxime felix, quod, cum omnia sua ad unam Dei gloriam referre, reliquos vero mortales de illis celare maximopere studeret, ne quid humânæ laudis sensus de divina mercede decerperet, hac prima perigrinatione suscepta, maxime obtinuit, quod erat in optatis; ut scilicet ex animi sententia lateret. Cum enim indubitatum mihi sit non otiose sibi eos effluere dies Hieronymum esse passum: quin consueta caritatis munia, poenitentie paupertatisque labores exequeretur, vero simile est dum sub vili amictu inglorius inter pauperem greges sese abdit, et cum iisdem stipem mendicat ostiatim, sæpe illos de Christianæ legis capitibus, de spiritali salute, de vitiorum fuga, de agenda pœnitentia commonuisse, et ad pietatem extimulasse, arrepta undique occasione salutaria monita ingerendi. Illud vero prorsus indubitatum ac certum ex publica fide tabularum, et a Pontificii diplomatis testimonio, xenodochium orphanorum Veronæ Hieronymi studio atque opera fuisse excitatum: sed hoc ipsone, an alio tempore, cum vetera monumenta non distinguant, mihi in obscuro est: sunt tamen non pauca, quæ in præsens tempus animum magis inclinent; rei totius seriem, operisque molitionem haud nobis divinare licet, quare ad certiora stylum vertamus. a Pauli in dati anno 1840, 8 Novemb. et Pii iv anno 1863.r 27 Maii, Teste Rossio.
Brixiæ orphanorum domus constituitur.
24 In hoc ipsum tempus Brixiensem primam ejus protectionem ex agro Veronensi, orborumque domicilii institutionem rejiciendam mihi omnino persuasum: quo primum Dominus Hieronymum advocavit, ubi parem ejus animo ac virtuti benemerendi materiam præparaverat: communis enim calamitatis haud expers nobilis civitas, fame et morbo peracerbe vexata, ingenti derelictorum pauperum turba laborabat. Quare late omnia miseris obsideri cum cerneret Hieronymus, ingens ejus animo cura injecta, nec misericordia solum mota, sed industria excitata, ad ferendum in extremo casu destitutae soboli solatium, quam sua posse opera erigi et juvari non desperabat. Itaque angustis et obscuris ædibus ad portam, cui a S. Joanne nomen est, utcumque paratis ad miseros orphanosque colligendos dilabitur, brevique non exiguis eorum inventus est numerus, quos omni cura destitutos sensim in triviis misere conficiebat egestas: quibus ille paratas in ædes adductis, quotidiana pabula emendicabat, collectamque misericordiam et ipse egenus, inter egenos dividebat. Nec deerat miseris civitatis tempestiva benignitas, quam non tam pauperum egestas, quam ardens Hieronymi in pauperes caritas, et summa in se ipsum vitæ asperitas exprimebat: pauperibus enim necessaria subsidia tota urbe conquirenti, sub noctem diurnis misericordiæ officiis defesso, humus vel asseres lectum, frustula emendicati panis pabulum præbebant; nihil illo ad suum victum admittente, quod ostiatim non obsecrasset, et e divisis etiam pro cujusque inopia congestis subsidiis superfuisset. Qui Christianæ pietatis ardor permultos dies spectatus, ad abunde cum Christi miseris communicandam benignitatem, universam civitatem vehementer accendit: quare oportuna civium caritate opificum adjumenta sunt quæsita, a quibus artificium aliquod domi cum didicissent, in promptu haberent, unde sibi aliquando victum suisque compararent.
25 Sed cum ad celebriora civitatis templa suo more, supplicatione indicta, sacro pendentis e patibulo Christi vexillo præeunte, aliquando processissent pauperes, sacrarum precum carmina conçinentes: ingentem admirationem ac voluptatem omnibus attulit rei novitas, et inusitata pietatis species, multorumque animos religionis ardor incessit: exinde mirifice cœpit opus tota civitate celebrari, vehementerque approbari. E secunda igitur omnium admurmuratione, cum rei bene gerendæ spem maxime affulgere cerneret Hieronymus, orborum causae non indormiens, de ea apud primores civitatis diligenter egit, nec irrito conatu: pia siquidem, et ardenti hominis facundia civitate vehementer domicilium orphanorum expetente, brevi obvia civium liberalitate, ea æris precarii summa est expressa, quæ ad contubernii primordia et incrementa satis esset, donec angustum antea, rude et obscurum domicilium suis brevi partibus expolitum et auctum extiterit. Hieronymo semper ante civium oculos orborum angustias proponente, acresque stimulos ad properandum opus admovente; factum pio loco a Misericordia nomen. Non modo autem per id tempus pia Hieronymi sedulitas, sed multo magis singularis de illius probitate opinio, quæ apud Brixienses diu floruit, mirifice ad opus augendum, multos etiam post annos valuit. Nam Zacharias Pezanus, Pius et honestus civis, Misericordiæ locum ex asse hæredem sibi instituere decreverat: sed cum plerique priscæ paupertatis retinentissimi minus commodum assererent hujusmodi loca certis redditibus ditescere, alioque cuperent hæreditatem transferri; Zacharias ita morem gerendum paupertatis amatoribus censuit, nihil tamen ut pauperum commodis detraheretur. Quare majori xenodochio Brixiensi sua bona ea conditione legavit, ut orbis infirmis medicamenta omnia curaret, paramentis ecclesiam instrueret, domicilium in ampliorem formam ædificaret: quæ omnia executioni mandari per xenodochii Curatores S. Carolus, Apostolici Visitatoris munere provinciam Venetam lustrans, omnino jussit: unde extitit nova, quæ modo cernitur ædificatio.
26 Sed ad Hieronymum redeamus, qui dum Brixiæ totus pauperum commodis insudat, intelligit certa fama multorum sermonibus vulgata, nihilo meliori loco res pauperum Bergomi esse, quin acerbiori clade consternatos extremum implorare piorum subsidium. Non tulere diu Hieronymi viscera tantam miserorum calamitatem; sed, cum Brixiæ locus orphanorum adeo jam in tuto videretur esse, ut per alios commode administrari posset, habito e sedula pietate aliquorum delectu, pio operi homines spectatæ fidei, caritatisque Christianæ præfecit; tum non sine magno Brixiensium morore Bergomum accurrit.
In agro Bergomensi fruges metit: duo pia loca in civitate excitat.
27 In agro ipsaque civitate Bergomensi mirum est, quam multa et præclara e divina re animorumque salute gesserit Hieronymus; ut felici plane Bergomensium sorte in eas partes, ad universas Christianæ caritatis vires explicandas, a Domino destinatus videatur. Primum enim ditionem ingressus, domicilia pene omnia præterita fame et lue habitatore exhausta offendit: tanta inter ceteros rusticorum edita strage, ut, cum essent jam albæ ad messem fruges, nulli tamen, qui messem facerent, superessent operarii, et falce ac messore diu frustra expectatis, jam jam sata deperirent. Sed tantam frugum facturam non tulit Hieronymi caritas, qua factus omnia omnibus, aliquot adhibet, quos ægre colligere potuit, rusticos homines, messorias falces undique conquirit, et communis calamitatis famis propulsandæ caussa, non minus utili, quam difficili et petriculoso conatu messes adoritur; et, licet flagrantissima æstate ardentissimoque celo, infesto caniculæ signo agros prope adurente, serverent omnia caloribus, haud tamen vir pius vel laborum insolentia, vel mordentis sideris æstuosa vi furente, factus est ad audendum segnior: ut enim magnis omnia caloribus arderent, unus tamen Hieronymus ardentiori conflagrabat caritate. Quibus vero horis dabatur messoribus ab opere cessatio, tum ad vires quiete sublevandas, tum ad corpus cibo reficiendum; ille ad statas preces fundendas sese referebat: tum aqua et pane corpore nonnihil refecto, intermissum opus cum aliis repetebat, paucorumque dierum labore servavit, quod operarium penuria deperisset. Sed non magis per id tempus in demetendis frugibus, quam in messorum animis juvandis, et Christianæ doctrinæ rudimentis informandis, versabatur ejus industria et labor. Cum enim illi veteri et recepta consuetudine, quamquam prava, in ipso opere ad fallendum tempus, et laborem levandum, ineptas vanasque cantilenas, et plerumque turpes inducerent; Hieronymus, prudenter ea levitate cantus rejecta, ad sacra concinenda tanta facilitate traduxit, ut, cum Dominicum carmen, vel Angelicam salutationem, fidei Symbolum, vel alia alta voce præcineret. præeuntem illi sequerentur, quamque precationis partem ipse præfatus esset, eamdem ceteri redderent; ut immensa camporum spatia longe lateque psallentium vocibus jucundissime personarent, novo et salutari Hieronymi instituto.
28 His in agro peractis, Bergomum tandem pervenit, ubi parem iterum suæ industriæ campum nactus, egregios subiit denuo labores, sed non poenitendos etiam fructus legit. In pauperes primum et orbos conjectis de more oculis, quos extrema vexabat inopia, ac pene conficiebat, de illorum levanda egestate cogitare coepit: nec multo post extra urbem paratis, quoad potuit, ædibus in suburbio S. Leonardi ad Divæ Mariæ Magdalenæ, collectis orphanis certa sedes est attributa, et paupertati prospectus: cumque festis diebus cum iis per urbem egrederetur, concinentibus pueris Litaniarum versus, aliasque sacras precationes, convolabant omnes ad inusitatum spectaculum admiratione defixi. Reliqua circa orborum curam, quia eadem fere cum superioribus, ideo silentio satietati occurritur. Sed præter pueros, orbarum etiam puellarum maxime vicem indoluit, quarum inopia non modo vitam torqueret, sed etiam pudorem proderet: quare earum etiam solitudini et egestati Hieronymi caritate et labore certum constitutum domicilium, annona in dies piorum elecemosynis attributa, et vivendi lege præscripta. Mira habuere locus uterque ad hanc usque diem incrementa; et quidem orphanorum contubernium, emptis commodiori loco amplioribus ædibus, alio est translatum: puellarum vero domo laxioribus spatiis aucta, non exiguus illarum numerus vel ad honestas nuptias, vel ad sacra coenobia asservatur.
C caput IX.
Instructo domicilio, impudicarum mulierum sâluti consulit.
29 Magnum aliud præterea, et luculentum opus tota Italia celebre est aggressus, ut earum mulierum spiritali saluti, quas inhonestæ Veneris labe fedatas videbat, medicinam faceret; idque eo studiosius, quo latius manare, et plus aequo Bergomi earum turbam excrescere, magno cum animarum detrimento, cernebat. Re igitur semel tentata, non prius destitit, quam bonam earum partem ab impuro amore, ad Christianæ vitæ rationem traduxerit. Qua in re magnam illi gratiam, tamquam eximii operis primo in Italia parenti et auctori, ab omnibus deberi censeo. Qui enim mulieres hujusmodi, e sordido et infami corporis quæstu, ad religiosam vitam traducere, unoque in loco monialium in morem claudere curarit, in Italia, ante Hieronymum, nullum, quod meminerim, legi. Parisiis certe a Joanne Tisserrano Ordinis Minorum Religioso, hoc factum proditur apud Bardum in Chronicis anno ccccccccxiv, Alexandri Sexti anno u, ubi primus hic traditur, qui prostituti pudoris mulieres ab illa vitæ feditate ad pudicitiæ curam, atque morum sanctimoniam revocarit. Bergomi autem Hieronymus hoc præstitit anno cccccccxxii, Clementis vn anno nono, ætatis vero suæ LI.
30 Aggressus igitur est vir Dei opus plenum sane laboris et difficultatis; sed par omnino extitit industriæ fructus. Primum ergo cum honestis aliquot matronis egit, ut apud eas, si quæ inciderent animarum lucra, in tuto statim locaret: tum ardenti Dei amore, et magno salutis animarum zelo incensus, impudicitiam in suis castris adortus, ipsi lupanari divini verbi faces intulit, domique hujusmodi mulieres conveniens, eas gravi cohortatione, et Christianæ pietatis ardore inflammare (ut ipse ardebat) ad meliorem frugem traducere conatus est: qua in re adeo diserta fuit indocti hominis simplex oratio et fervens sermo, ut plures evulgatæ famosæque fœminæ, qua ardenti et pia Hieronymi orationi, qua divina virtute emollitæ, pudore et lacrymis perfusæ, e suis probris et impuritatibus emerserint: quas ad honestas et nobiles fœminas adductas, jubebat imprimis, biduo triduove incontinentiæ motibus repressis, divinis rebus vacare, attentas piis exhortationibus aures præbere: intimo animi sensu, quæ de æternis inferrorum cruciatibus, quæ de divino judicio, de peccati feditate, et beatorum gloria dicebantur, diligentissime perpendere: quibus rebus fiebat, ut vel æternæ damnationis metu perculsæ, vel coelesti præmio illectæ, anteactam vitam gravius detestarentur, novamque amplecterentur ardentius. Cum vero ceterarum conversionem in dies magis urgeret Hieronymus, repugnantes admodum et adversas experiebatur permultas, quæ cum ludibrio hominem excipientes, salutaria monita, risum jocumque facerent et surda omnino aure viri Dei adhortationibus obstarent: quas tamen mirus animarum ductor non deserebat, sed iis artibus circumveniebat, ut victrici Divinæ gratiæ tandem cederent.
31 Dominos conductitiarum ædium, in quibus morabantur, sæpius adibat, monebatque, non permittendum turpem quæstum, non ferendum execrandum emporium in suis ædibus tanta cum Numinis injuria exerceri. Nec prius desistebat, donec expulso scelere, illi suas ædes meretricia tartareaque frequentia expiassent. Tum vero diligentissime, ne alibi perditissimæ mulieres reciperentur, curabat; ita ut sæpe nobilissima scorta omni tecto exclusa conveniret, iisque gravissime objurgatis, illud postremo objiceret; quo tandem vanissima capita obdurata in scelere voluntas adduxisset, ut omnium ædibus ejecta in triviis sub dio tantum non cubitarent: ardenti cohortatione urgebat, ut infamis vitæ consilia abjicerent, sanctioremque induerent mentem; quam si modo constanter amplecti vellent, se et honestam habitationem et reliqua ad victum necessaria curaturum. Illæ simul conscientia, simul necessitate extimulante, tanto oblato et animæ et vitæ commodo, manus dabant: domumque adductæ, haud segniter imperata exequebantur.
32 Cum igitur ab foedo illo et exitiali quæstu ad pudicitiam plures animum revocarent, earumque numerus in dies increbresceret; Hieronymus secundorei eventu animo erectus, ut uberem illam animarum segetem tandem in horrea Domini inferret, de certo loco erigendo, quod antea animo constitutum habebat, agere coepit; ubi et jam ab errore revocatæ, et quæcumque in posterum ab illa feditate ad pudicitiæ curam et morum pietatem redissent, simul alerentur, et certis legibus ac institutis ad omnem pietatem informarentur. Res erat omnino pernecessaria; tum, ut honestæ familiæ eo tandem onere levarentur; tum ut, ipsis vixdum conversis mulieribus, ne ad eosdem iterum impuritatis scopulos offenderent, diligentissime provideretur, in quo omnis desudabat Hieronymi industria. Arduum enim, et perdifficile animadvertebat vir prudens, hujusmodi mulieres, quæ pudorem suum jam publicassent, palamque evulgassent omnibus corpora, ita in officio continere, ut, prava consuetudine naturæ vim obtinente, ad ingenium non redirent. Quare piorum hominum liberalitate, Hieronymique labore et industria, paucorum dierum spatio steterunt ædes satis amplæ, supellectili nec tenui, nec incommoda instructæ et ornatæ; in quibus simul omnes inclusæ ab hominum congressu et aspectu, eorum præsertim, quibuscum illis impura consuetudo fuisset, arcerentur: Sacramentorum in primis frequentia inducta, quorum usu integram in posterum ab omni fœditatis labe mentem facilius conservarent.
33 Quæcumque vero in quotidianos sumptus necessaria erant, hinc inde diligentissime collectis tota civitate piorum eleemosynis, abunde suppeditabat Hieronymus: ne cujus rei penuria nondum vitæ incommodis assuetæ, a suscepto purioris vitæ proposito abducerentur, et, quæ deessent, iterum ætatis flore fœde conquirerent. Leges primum, vivendique regulæ non admodum severæ vulgatæ sunt, quarum usu in sanctitate et justitia proficerent; tum paulatim mollesque per gradus severioribus præceptis coercitæ, et ad vitæ asperitatem pœnitentiæque rigorem informatæ. Amputati subito multarum crines, suscepta aspera jejunia, corporum acerbæ verberationes, aliaque id genus dura, satis aperta ex animo spreti seculi indicia fuere. Quocirca adeo toti civitati probatum est opus, ut non exigua earum multitudo, nullo certo vectigali abunde aleretur. Prompta siquidem ad id erat liberalitas civium, et piorum ultro oblata benignitas: in præcipuis autem, quorum gratia et liberalitate pii loci nitebantur initia, Bergomensis Antistes Lipomanus, etb Dominicus Tassus numerabantur. a Hic est Joannes Tisserandus Scriptor Vitæ quinque Martyrum ex Ordine S. Francisci in Mauritiana occisorum, quam dedimus 16 Januarii, et 43 de Tisserando egimus. Martyrologio Franciscano Arturi ad 7 Angusti inscripto. — b De illustri familia Tossiorum extra præclarum opus Julii Chiffletii typis Plantinianis excusum. De Dominico infra iterum agitur lib. 4 cap. 1.
Rudes homines in agro Bergomensi Christianæ fidei mysteriis îmbuit.
Bergomi rebus ita constitutis, non amplius intra mœnia se continuit, sed vicina egressus in oppida, ad rusticos et rudes homines, Christianæ legis cum explorato salutis discrimine penitus ignaros, suo labore erudiendos, animum adjecit. Dolebat vero vehementer se litterarum præsidio destitutum, impensius non posse omnium saluti succurrere; sed, quando nec ætas nec otium ad litteras invitabat, statuit alienæ salutis amator, exemplo vitæ et rerum salutarium simplici explicatione, tradendisque Christianæ vitæ præceptis, proximorum saluti, quoad posset, consulere. Quare Bergomensis Antistitis sacra benedictione communitus, bonaque cum venia dimissus (nihil enim ille majorum minorumve rerum, Episcopo inconsulto, ejus in diœcesi facere consuevit) e pueris jam ante ab se collectis, aliquot in summis totius Christianæ doctrinæ capitibus magis versatos, delegit: qui se et ad alios erudiendos, vicos et oppida obeuntem comitarentur: eoque pusillo grege stipatus, hoc ferme ordine rem aggreditur. Vicum aliquem ingressi ecclesiam adeunt, ibique fusa oratione, et tutelari Divo ejus loci consalutato, felicem operi progressum deprecantur: tum tintinabulo in hunc usum allato per vicum circumstrepente, advocabatur concio, collectoque auditore, et ad salutarem Christianæ doctrinæ institutionem invitato, ad rudem et infimam plebem tenellamque ætatem instruendam descendebat; opus egregie adjuvantibus pueris, inter quos, partito onere, brevi complures sacræ fidei mysteriis imbuebantur. Neque vero inter puerorum opera languebat Hieronymi studium, aut remittebantur curæ: sed majores ille convenire, gravioris ætatis homines instruere, in quibus non exigua inerat laborum materies: summam enim reperiebat Symboli fidei, præceptorumque Dei ignorationem, multos ætate jam graves, Dominicæ precationis, Salutationis Angelicæ formulam minine tenentes, ac ne quidem sanctissimæ Crucis signum manu sibi rite imprimentes, quos ille Decalogi Ecclesiæque præceptis, et aliis Christianæ fidei rudimentis ad salutem necessariis satis eruditos, ad ea omnia servanda longa cohortatione invitabat: idque publico in foro, in triviis aut agris; ubicumque tandem aut collegisset, aut collectam invenisset multitudinem, ibi dicebat, aperto patentique cœlo tonabat.
33 Erat autem illi dicendi initium perfamiliare ab illis Prophetæ verbis: Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra: apposito sane exordio ad obdurata hominum corda primo loco perstringenda: satis gnarus, nihil æque divinos afflatus, excitantisque gratiæ supernos impulsus retardare, vel repellere prorsus ac extinguere, quam humanæ voluntatis divinæ semper obluctantis duritiem, et obfirmatam in suo sensu, hoc est, in scelere pertinaciam: in concione objectis, qua superum præmiis, qua inferiorum suppliciis, multis de vitiorum turpitudine allatis, suos auditores ad Christianæ legis observantiam impellebat. Quo in genere adeo eloquens Hieronymi pietas, et facunda caritas erat, ut plurimos a scelere revocatos ad optimam frugem traduceret, qui Sacerdotum pedibus advoluti, multorum annorum onera, sacra Confessione deponebant: et sane quos non movisset ille, quem Spiritus Dei plane movebat et urgebat? Simplici ille quidem et inelaborata oratione ad multitudinem agebat; sed adeo plena pietatis, divinorumque sensuum, tanto ardore animi atque oculorum, tanta coelestis spiritus efficacia et ostensione; ut ad auditorum animos ea spiritus dulcedine respersa, et ardore incensa, mirifice se profundens oratio, eos ad cordis compunctionem et vitæ emendationem facile promoveret. Itaque plures ille humili simplicique dicendi genere Christo peperit, quam eruditæ et disertæ multorum conciones.
36 Quoniam vero intelligebat se litterarum, ut diximus, prorsus expertem, multo minus posse aut dicendo, aut docendo aliorum saluti prodesse, idicirco, quæ sibi ac in parte deesse intelligebat, pietatis exemplis, et vitæ documento compensare decrevit. Quare, cum circumjectos pagos et villas assidua catechesi obiret, communi tantum misericordia ostiatim emendicata victitabat, et inter pueros, quos ad catechesin adhibebat, meliore stipe divisa, si quid erat asperi panis et mucidi cibi reservabat. Vesperi vicis, ac pagis obeundis, rudibusque informandis defessus, orationi ad multam noctem de more se tradebat, eamdemque, nondum illuscescente die, repetebat. Inter quotidiana etiam illa caritatis officia, et docendi labores suum institutum retinuit, ut certa commentandi precandique spatia non omitteret, ex quibus ad proximorum salutem procurandam alacrior et robustior redibat: nec tenuis certe, aut pœnitendus extitit tantorum laborum fructus: nam e letali rerum salutarium ignoratione innumeri pene liberati: Sacramentorum et pœnitentiæ creber usus multis persuasus: alii e veteri multorum annorum cœno, Hieronymo monitore, sacra Confessione emersere: complures, eodem adhortante, depositis odiis, in mutuos amores et complexus cum inimicis concessere:
Asere: præceps etiam illa temere jurandi, alienaque rapiendi licentia (rusticorum consueta vita) Hieronymi voce multum castigata et repressa. Sed ægros etiam eadem caritate complexus est; nam si qui erant in oppidis, humanissime invisebat, eosque et precibus ad Deum, et salutari aliqua cohortatione levare studebat: iis in laboribus diebus permultis magno animorum quæstu absumptis, Bergomum redit.
Nova sociorum ad Hieronymum facta accessio. a Besuzius in Ordine Somaschensi perseveravit. Barilus ad Teatmos transiti, eorum dein apud Venetos et Patavinos Prepositus, obiti 10 Aprilis anno 1508, ut refert Tussus in historia Teatinorum cap. 24.
Profectio Hieronymi Novocomum, civitati et pauperibus admodum frugifera.
Extra etiam Venetæ ditionis fines suæ pietatis studia per id tempus laxavit, siquidem Novocomum usque ab eo excursum, oppidum in Cisalpina Gallia, et antiquitate et nobiliorum ingeniorum gloria perillustre: quo direxit iter Hieronymus consueto puerorum comitatu, sanctoque Crucis vexillo præeunte. Et Primum Comitem tum Novocomi commorantem primum adit, hominem antea illi, opinor, non ignotum: a quo mutuis benevolentiæ signis humanissime exceptus, diu semoto loco assidentes simulegere: intermisso postea colloquio, jussit Primus novis hospitibus mensam sterni, apponique cibaria. Ea dum curant domestici, Hieronymus cum suis supplex in genua provolutus, consuetæ orationi aliquandiu vacat: qua absoluta, et benedictione ab eodem appositis cibis impertita, communem benignitatem ipse inter pauperes dividit: enixeque rogatus a Primo, ut honestiori et lautiori domesticæ mensæ accumberet, collaudata hospitis humanitate, actisque gratiis, communi maensa ciboque cum pauperibus uti voluit, quibus idem pronus et pocillator aderat. A mensa Deo gratias acturi in preces iterum se dant, quibus rite persolutis, cum aliquandiu cum Primo, et Francisco ejus fratre, piis collocutionibus substitisset, hospites humaniter rogavit, ut bona eorum cum venia sibi liceret, puerorum supplicatione indicta, civitatem obire.
39 Circumduxit de more Hieronymus pium agmen sacras precationes concinens: habuit inusitatum civibus spectaculum solitos admirationis et pietatis motus, brevique non frustra suscepta peregrinatio aut supplicatio apparuit: plurima siquidem in communem animarum salutem ab illo gesta, ut pauperum præsertim inopiæ solitudinique consuleret: E quorum ibi etiam vagam multitudinem et errabundam conspicatus, ad illos colligendos, domiciliumque instituendum, animum adjecit. Vesperi communicato cum Primo consilio, advocatisque ejusdem Primi opera e civibus, qui pietate et nobilitate ceteris præstarent, duobus tribusve in novi operis partem, celeriter ad pii instituti exordia maturanda, manus est admota: Divinoque numine pie et religiose coeptis feliciter annuente, duo brevi derelictorum loca, consueta Hieronymi industria et labore, sunt excitata; alterum in civitate sub S. Leonardi nomine; in suburbiis alterum ad S. Gotardum: adnitente in primis et utrumque opus egregie adjuvante Bernardo Odescalco, e primaria civitatis nobilitate viro et Thomæ Odescalchi olim Mediolanensis Senatoris patre, qui Christiana liberalitate inter ceteros Hieronymi coepta firmavit et auxit: neque unquam postea desiderata est civium benignitas ad locorum perennitatem.
40 Singula referre ad domesticam disciplinam spectantia, superioribus præsertim non dissimilia, supervacaneum puto: solita enim fuere Hieronymi in pauperes et reliquos cives caritatis studia, eadem vitae asperitas, poenitentiæ rigor, orationum commentationumque assiduitas, pauperum domicilia iisdem cum superioribus munita legibus, vivendique disciplina. Quandiu vero apud Primum hæsit Hieronymus, cubiculo ad pernoctandum sola palea strato cum pueris est usus: neque ullis Primi precibus, quin super paleas et ipse cum pauperibus cubaret, adduci potuit. Non exigua interim ad alios cives de more derivata animæ subsidia, tum opportunis cohortationibus, tum tempestivis colloquiis. Quamquam solida illa Christianæ virtutis species tanta cum animi demissione, omnium oculorum fide saepius explorata, maximos ad pietatem motus, etiam Hieronymo tacente, in omnium animis excitabat, plurimosque ejus instituti studio incensos illi adjungebat: quorum deinde labore, et opera, post Hieronymi discessum, ex præscripta disciplinæ forma, fuere pia loca sanctissime administrata.
Primi Comitis Hieronymi socii res gestæ, et obitus.
Inter multos, quos sibi adjunxit socios Hieronymus, merito primum locum is obtinet, cui Primo etiam nomen fuit, a quo Hieronymum Novocomi hospitio receptum diximus. Is ex nobili et perantiqua Comitum familia fuit, quæ a tribus Desiderii Longobardorum Regis ex sorore nepotibus Amphortio, Fusio, et Cato originem duxit: quique toto eo tractu, qui inter Novocomum et Leucum Lupiæ ad suprema usque Larii divortia excurrit, a Rege liberali donatione accepto, honoris etiam gratia, sunt ab ipso Rege Comites appellati. Inde factum est, ut horum etiam posteri sint Comites dicti, ab iisque majoribus propagata Comitum familia, quæ non modo in illis locis, sed etiam Mediolani complures habuit nobilitate et doctrina illustres viros, inter quos Primus hic noster Aloysii flius eminet, qui Hieronymo agrum Novocomensem oberranti, tandem hæsit, magno certe fœnore impensæ caritatis hospitii. Erat vero Primus non modo Latinis, Græcisque, verum etiam Hebraicis et Chaldaicis litteris pereruditus, et tam humanæ quam divinæ sapientiæ doctrinis illustris, æque autem in studiis bonarum artium, ac in rebus agendis optime versatus, et, quod caput est, ita innocenter vixerat, ut doctrinæ experientiæque ornamenta emendatissimi anteactæ vitæ mores abunde cumularent. Primus enim ita lubricos adolescentiæ annos in vorticoso illo et præcipiti ætatis flexu egerat; ut, cum Christianæ disciplinæ institutione egregie cohærerent morum bonitas ac innocentia.
41 Sed Hieronymi vitæ genus attente postea contemplatus, sæpiusque cum eo de rerum coelestium amore, et humanarum contemptu collocutus, ita illius exemplo, alloquio et suavi consuetudine permotus est; ut se omnino Hieronymo adjungere, pentusque tradere decreverit; idque tanta animi submissione, et verborum ardore præstitit, ut se numquam ab illius sententia et voluntate ne latum quidem unguem recessurum profiteretur: et quidquid ille de se in posterum decerneret aut juberet, id unum non modo justum et æquum ducturum, sed etiam omnino gratum, et jucundum sibi futurum assereret. Magna cum animi voluptate excepit Hieronymus tam promptam et alacrem in Dei obsequio hominis voluntatem, et in eamdem caritatis palæstram novum admisit athletam: cujus adeo magni et ardentes extitere in novo vitæ genere profectus, ut, cum antea Philosophiæ sacræque Theologiæ eruditus Magister haberetur Primus, tum, ubi in Hieronymi schola cœpit discipulus fieri, se novo Theologiæ genere apud imperitum Hieronymum exornatum, veroque Christianæ philosophiæ lumine collustratum, ingenue palamque gloriaretur, eoque nobiliori doctrina imbutum fuisse, quo præstantius est bene agere, quam erudite et subtiliter disserere. Nox et tenebræ, aiebat, cæcæque errorum ambages superiora omnia; vera tum mihi Christianæ philosophiæ lux oborta in humili Hieronymi schola, ubi non ingenium exacui, sed voluntatem expoliri, et ad Dei amorem incendi, egregio sui ipsius rerumque humanarum contemptu, in dies experior.
42 Huic uni postea satis jam Evangelicæ paupertatis et rerum coelestium præceptis exculto, novorum locorum curam demandavit Hieronymus, reliquisque sodalibus in administratione præfecit. Et operam suam præstitit Primus quam diligenter, uniceque Hieronymo carus semper extitit, qui singularem in eo doctrinam tanta cum morum probitate et sui ipsius despientia vehementer admirabatur, sæpiusque commendabat: quod rara admodum accidat, ut ipse aiebat, scientiæ et humilitatis conjunctio; illud vero frequentissime experiamur: Scientia inflat. Is, quoad Hieronymus vixit, in pauperum cura tum Novocomi, tum Mediolani, postremo etiam Somaschæ homini adjumento maxime fuit, et multis annis ipsi Hieronymo superstes, numquam pium opus semel susceptum intermisit.
43 Ceterum cum Patres anno altero supra trigesimum a Hieronymi obitu de Religione instituenda cogitarent, impetratoque jam Pontificio diplomate a Sanctissimo Pontifice Pio V, ut Apostolica facultate solennia Religionis vota nuncupare libere possent, Primus unus e sodalitio et solus abstinuit, gravem ætatem caussatus ac virium imbecillitatem, quod scilicet non parem animo socium, et religionis oneribus idoneum corpus esset sortitus; vel ea caussa fortasse, quod homini, licet tantis virtutum et doctrinæ ornamentis exculto, persuasum esset, sacris Ordinibus nusquam initiari, ut Hieronymi humilitatem in hoc etiam æmularetur, nolletque ad hoc Religionis imperio cogi. Quamquam ne hac quidem via licuit sacerdotio abstinere: cum enim ad gravem usque ætatem in ea perstitisset sententia, tandem e veteri et obfirmata voluntate hominem depulit Nicolai Ormaneti auctoritas, cui uni plurimum in sui moderatione deferebat Primus, ob egregiam illius probitatem, insitamque animi prudentiam, et rerum omnium cognitionem. Allegaverat autem Mediolanum Ormanetum S. Carolus, propterea quod Mediolanensis Ecclesiæ Pontificatu inauguratus, cum Roma abesse per Summum Pontificem minime posset, eximiam vero et numeris omnibus absolutam animorum curationem, et Ecclesiæ administrationem animo meditaretur, eam interea peridoneos viros undique collectos, quoad liceret, sibi præstandam statuerat. Quare Ormanetum virtutum fama perillustrem Verona Romam accitum, et Vicaria auctoritate ornatum, Mediolanensi Ecclesiæ administrandæ præfecit, ibique a navo et diligenti viro prima semina jacta tantæ messis in agro Mediolanensi, a S. Carolo postea excultæ atque collectæ. Primo igitur familiariter admodum cum uteretur Ormanetus, eique sacros Ordines ardentissime sæpius suaderet; tandem aliquando recte monenti cessit Primus, ejusque probato consilio, plurium dierum oratione et poenitentia, sacroque in primis Confessionis Sacramento totius præteritæ vitæ culpis detersis, sacris Ordinibus rite initiatus est: ad primitias Sacerdotalis Ordinis Divinæ majestati libandas dispositus, primum habuit sacrum multa cum animi pietate et lacrymis. Ex quo tempore suscepti muneris dignitatem sedulo perpendens, quo majoribus virtutum ornamentis ad tanti operis administrationem accederet, et seipsum hostiam vivam sanctam et Deo placentem quotidie offeret: terrenis rebus procul ab animo remotis, tota mente coelestia deinceps est consectatus.
44 Quare, licet religiosi instituti vinculo solutus esset, vitam tamen fere omnem apud nos egit, proximorum et pauperum commodis animarumque procurationi maxime intentus: Mediolani permultos annos in pauperum S. Martini domicilio ab Hieronymo erecto commoratus, Theologiam illam, quæ in disserendi subtilitate et Christianæ veritatis controversiis dirimendis versatur, pluribus in Religiosorum domibus est professus: in explicandis præterea de interiore foro quæstionibus, et conscientiæ causas, multis per id tempus operam suam præstitit: sacræ etiam Scripturæ interpretem apud alios Religiosos Ordines magna cum laude egit: ad gynæcea sacrarum Virginum crebra divini verbi ardensque declamatio et mirifice salutaris ab eo habita. Ab Episcopo Novocomensi ad novos quosdam magistros e Valle Tellina missus, tum illis, tum plurimis aliis Catholicæ fidei desertoribus admodum utilis fuit, quos congressu et disputatione ab insanis opinionibus revocatos, ut voluntaria abjuratione hæresi valere jussa, cum Catholica Ecclesia redirent in gratiam, ad Quæsitorum tribunal adduxit. Magno præterea et celeberrimo, Tridentino Concilio interfuit, ubi eruditionem suam Patribus illis pluries egregie probavit.
A probavit. Gregorio xiii Summo Pontifici carissimus fuit, cui etiam Latinis litteris datis summam Pontificis dignitatem est gratulatus: paupertatis studiosus, beneficia ecclesiastica, quantumlibet pinguia, numquam admisit.
43 Hujus etiam operæ et studio, aliquot Marci Antonii Majoragii politioris doctrinæ et disertissimi oratoris monumenta prodierunt in lucem: quorum, quæ plurima moriens imprimenda reliquerat, ad Primum illius consobrinum cura delata est: ex quibus lucubrationes in partitiones oratorias Ciceronis maxime commendantur, quæ a Primo, Petro Galesino inscriptæ, primum in lucem prodiere. Nulla ipse litterarum monumenta vir alioqui doctissimus reliquit, ut non ab re celebre illud dictum ei accommodaverit Albanus: Scribere renuit, quia, quod scribendum erat, quotidianæ operationis pagina monstravit. Vixit Primus supra quintum et nonagesimum annum, adeo vegeta tenacique doctrinarum omnium memoria, ut quibus cumque de rebus interrogatus eruditissime responderet. Doctorumque placita et animi sensa adeo prompte et fideliter redderet, ac si nuper de libro, quæ recitabat, hausisset. Obiit anno præteriti seculi nonagesimo tertio. Huic gratiæ habendæ quam maximæ, quod multa, quæ de Hieronymo scribimus, ab eo derivarint, quem unum haud potuerunt latere Hieronymi opera, cujus ad obitum usque individuus vitæ comes extitit.
Leonis Carpani unius e primis Hieronymi sociis vila, et obitus.
ad egregios etiam Hieronymi conatus promovendos. Leonem Carpanum, virum et splendore generis illustrem, et fortunarum copia opulentum ac predivitem, Dominus excitavit, ad quem a Primo directus est Hieronymus una cum pauperibus, dum Meronii forte degeret Leo Plebis Incinii pago, quod olim Licinii oppidum dicebatur, non infrequenti, nec ignobili; sed a Longobardis postea dirutum, in varios pagos seu vicos diductum est. Is Hieronymi studio alienæ salutis procurandæ, et teneræ destitutæque sobolis instituendæ caritate mirifice delectatus, fuit primum horum operum laudator et admirator, mox etiam sectator evasit. Ad hunc enim orbos viginti octo, quos secum Novocomi habuerat, adduxit, ejusque pietati commendavit: hos perhumaniter excepit Leo, partemque suarum facultatum ad eorum aliorumque pauperum sustentationem liberaliter despondit. Fuit complures dies Hieronymus una cum pauperibus apud Leonem, a quo ad infimam plebem adjuvandam, et tradendis Christianæ religionis initiis, suo more passim dilabebatur.
47 Interea sagaci viro Leoni maxima per id tempus cognoscendi novi hospitis, atque introspicendi penitus ejus animi sensus, est data facultas. Coepit ergo diligentius illius vitam et mores pervestigare, ejus dicta ac facta dies noctesque etiam ex inopinato curiosis et oculis et auribus observare. Cum autem non dubia oculorum fide majora quotidie sanctitatis experimenta in Hieronymo deprehenderet, quam fama et auribus antea accepisset, semperque notitia pariter, et admiratiocresceret tanti viri; vehementer animo est commotus Leo, seque ipsum attentius intuens, et ad ejus normam explorans, varia coepit et magna animo volvere, puriorisque vitæ et sanctioris exordia meditari. Ad id maxime urgebant hominem frequentes subinde illati ab Æmiliano in quotidiano congressu de Christiana perfectione, de animæ salute, de rerum humanarum contemptu sermones; in quibus illud etiam sæpius ingerere solebat, non semper tanti esse in magna fortunarum copia, quando libeat, et in quos velis, esse liberalem, et de deo, quod in tanta abundantia superest, aliquid indigentibus impertire: difficile illud unum esse et arduum, in quo summa rei posita videretur, rebus omnibus carentem, ipsa penuria vivere contentum: in pauperum usus non modo quidquid in præsentia adsit, sed, quidquid etiam consequentia tempora sint allatura, destinare: ad hæc omnem statuendi, sentiendi, agendique libertatem alterius imperio subjectam habere. Illud præterea non infrequenter repetebat Hieronymus, stultissime nos morum correctionem, vel bonorum operum executionem jam diu animo conceptam, in dies differre, quando nos lateat qua hora Dominus noster venturus sit, qui, licet pœnitenti veniam spoponderit, vel integrum tamen diem non promisit.
48 Hærebant hæc aliaque iis affinia animo Leonis, et perinde ac sibi uni a Domino dicta accipiebantur; propterea quod antea etiam hujusmodi cogitationes ejus animo sæpius subreperent et occursarent, varieque mentem cæcis offusam tenebris, et somno pressam pulsarent, sed coelestium donorum ignarus, immissa de coelo semina tacito fovebat in pectore, nec ulla pietatis cultura excolebat. Verum aliquando simul exhortationibus, simul Hieronymi exemplo, mollitus et excitatus, ita ad amorem coelestium et mundi contemptum est incensus, ut repudiatis rebus humanis, ad laboriosam Hieronymi vitam, abjectamque exercitiorum disciplinam, sese aggregare statuerit. Re secum mature perpensa, solum Hieronymum solus adit, ad ejusque vestigia provolutus, supplex in idem vitæ institutum adscribi postulat, sibi in animo esse caducis rebus nuntium remittere, et tam fortunarum, quam libertatis facultate ab se penitus abdicata, se totum uni illius arbitrio et imperio submittere, et seipsum pauperem pauperum servitio devovere: proinde faceret, orat, tam pie et justæ postulationi satis, quam Deo gratissimam fore non dubitaret. Nihil tum ex Hieronymi voluntate magis. Quare de tam subita mutatione tacito gaudio in sinu gestiens, Deo bonorum omnium largitori ex imo corde gratias egit, et Leonem peramanter amplexatus, Christi pauperum numero sociavit: cujus facultates in eorundem fere pauperum commodum cessere. Tam ardenti conversioni ex æquo respondere reliqui progressus: ex quo enim semel in tanti viri perpetuam curam et disciplinam se tradidit, vix paullum commonstrata via, urgere toto coepit animi impetu ad instituta Magistri, et fructuosæ ejus consuetudinis beneficio in dies confirmatus, ita coelestis sapientiæ fontibus inhiare, ut instar apis sedulæ spiritualium eloquiorum, et exemplorum floribus insidens, intra pectoris sui alvearium sinceræ pietatis virtutumque mella quotidie conderet.
49 Sacris postea initiatus, multos annos tanta pietate sacerdotio est functus, ut omnes virtutum exemplis ad æmulationem provocaret, orationis præsertim, piæque commentationis studio, et humili sui abjectione perillustris. Multis annis hic etiam Hieronymo superstes, Paulo Quarto unice carus extitit, a quo primas Aulæ dignitates sibi oblatas e Christiana humilitate constantissime rejecit, supplex Pontificem deprecatus, ne æsuscepto humilioris vitæ instituto, et suæ aliorumque salutis studio abstractum, insanis fluctibus aulæ tumentis objiceret. Morienti Pontifici adfuit Leo, precibus et pietatis officiis ad Deum migrantem strenue adjuvans. Nec minus postea Pio Quinto grata extitit Leonis probitas: is enim plurimum hominis virtute delectatus, eum religioso sacello, cui sacratiora sanctioraque pignora Sancta Sanctorum nomen fecere, præfecit: adeoque mirificum de ejus virtute judicium semper Pontifex dedit, ut
Aut Leonem ægrotantem non alienum duxerit a Pontificia majestate invisere. Archiepiscopatum etiam Neapolitanum ultro sibi a Pontifice delatum, eadem, qua reliquas dignitates, constantia, repudiatum ferunt. In quo non vulgare fuit Pontificæ benevolentiæ in Leonem argumentum, et egregium de virtute Leonis testimonium, vel quod a tam sancto tamque sapienti Pontifice ad amplissimam Ecclesiam fuerit expetitus, vel quod tam insolito studio paupertatis illud egregie Leo contempserit. Extrema senectute confectus obiit Leo, ea virtutum laude et sanctitatis opinione florens, ut haud indignus Hieronymo Magistro discipulus censeri possit.
Liber tertius.
De principe Congregationis loco Meronii in communi conventu deliberatum.
In menses protracta apud Leonem Hieronymi commoratio, de communi re consultationi locum fecit, deque ea deliberatum est tum cum iis, quos penes se habebat, tum etiam accersitis adesseque jussis, qui familias aliis regendis præerant; vel quia certum anni tempus ad publica negotia solenni cum aliorum congressu transigenda constitutum urgeret; vel quod pia Leonis liberalitas reliquos invitaret, cœtumque sociorum convocandum suaderet. Igitur, conventu coacto, post longam Divini numinis invocationem ad communium rerum deliberationem accedunt. Primus ad convocatos socios orationem habet Hieronymus e Christiana pietate satis ardentem et gravem, cujus ea summa fuit: Quæ a Divina mente manarent, universa certis legibus vinciri, et suavi Divinæ providentiæ dispositione, vario ac multiplici nexu inter se ad perpetuitatem stabiliri; quo certo et inviolabili rerum ordine perturbato, deficerent singula ac plane deperirent: proinde institutam hanc a se, susceptamque qualemcumque pauperum curam, eorum opera et caritate multis jam locis hucusque administratam, a summo bonorum omnium Largitore haud dubie profectam, ad eamdem quoque ab supremo Numine præscriptam rationem omnino conformandam, et Divinæ providentiæ exemplo constabiliendam, in perennem consequentis ætatis propagationem. Nullo autem opportuniori modo perpetuitati et prudenti rerum administrationi consultum iri, quam constanti et certa rerum ordinatione communi sancita voto: ejus rei caussa accersitos opportune convenisse, nimirum ut iis de rebus, quæ ad publicam rem facerent, simul in Domino deliberarent.
2 Ceterum e multis per eos dies ab illis in deliberationem vocatis, id unum ad nos distincte pervenit, potissimum in eo conventu relatum, de certa sede et principe congregationis loco deligendo. Qua de re dictæ multa cum varietate sententiæ: Meronium a multis vehementer probatum: Vercuragum ab aliis magis expetitum, Petro Borello ejus loci vicano maxime adnitente, qui a re familiari abunde instructus, Hieronymoque impense addictus, sua contulerat bona in pauperum obsequium, patriumque vicum ea principis loci dignitate ornare, suosque vicanos præsenti Patrum opera in Divinis rebus adjuvari cupiebat. Somascha vero nonnullis erat in votis, locusque multis partibus aptior videbatur. An eo in congressu de Somaschensi sede quidquam certi decretum, mihi admodum incertum. Qui enim Hieronymi temporibus propinquiores, ab illis, qui cum eo fuerunt, rei narrationem planius accepere, aiunt, variantibus sententiis, ne in longum protraheretur anceps rei deliberatio, eam integram ad unum Hieronymum rejectam, qui, variis locis perlustratis, incolarumque animis pertentatis, eam deligeret sedem, quæ rebus gerendis commodior videretur, quando nihil adhuc certi de Somascha, alioque loco statutum esset.
3 Cum igitur in agro Bergomensi sedem ille sibi quærere statuisset, unde Novocomum et Bergomum, ubi boni operis seges jam adoleverat, et alia pii instituti loca subitis excursionibus, cum opus esset, inviseret, et Mediolanum, quo jam animo ferebatur, commode peteret, ad hoc S. Martini-Vallis peridonea visa. Quare Caloltii primum consistere in animo illi fuit, commodo nec infrequenti vico, ubi etiam S. Martini-Vallis Patroni ædes religiose frequentabatur: cumque omnia Hieronymi votis responderent hominis unius temeritas rem totam discussit atque disjecit. Joannes Antonius Mazolenus is fuit, homo lingua promptus, animo audax, opibus etiam satis valens, pietate non item: hic cum primas suos inter vicanos sibi usurparet, unus Hieronymo adversari, eoque vico illum cum sociis pellere est aggressus: multa injuriosa in hominem evomuit, multos commovit, ne ibi erronem mendicissimum, impostorem et rabulam (ita ille Dei servum, de salute animæ ad circumfusam multitudinem magna cum pietate et fructu dicentem, appellabat) sedem figere paterentur. Hieronymus autem etsi multorum benignitate invitatus, facile Caloltii consistere potuisset; aliquorum tamen etiam alienatis animis, ne quid dissensionis vel rixarum sua causa inter incolas Caloltianos oriretur, pacis et caritatis amator, alio divertit, Bergomensique ditione excessit, et Addua transmissa Garlati non longe ab Olginato, aliquamdiu haesit.
4 Sed ne eo quidem loco res ex animi sententia processit: quare iterum a multis invitatus, remensa Addua, ad Vallem-S. Martini revertitur, in ea tandem sedes sibi quæsiturus: jam enim casso strepitu, omnino detonuerant, quæ Mazolenus in Hieronymum conjecerat maledicta, cujus ubique nota probitas Caloltii in primis avide expetebatur: sed ille ad postremos Vallis vicos Somascham, et Vercuragum digressus, tandem non sine certo Numinis afflatu Somascham ceteris omnibus locis prætulit, eamque primam suæ congregationis sedem et principem delegit. Cur vero adeo humili vico, nobiles posthabuerit civitates, haud mihi exploratum, nisi id forte in eximiam hominis humilitatem referamus, qui lucem hominum, civitatisque splendorem aversatus, solitudinem quæreret et latebras. Tanti certa Hieronymi sententia hac in re perpetuo valuit, ut non modo, qui proxime Hieronymum sunt secuti, huic loco veluti omnium parenti primas detulerint, sed multos etiam post annos exortæ Religioni, Somaschensi nomen indiderit, humilisque vici nomen, vix angustis antea fnibus notum, multis jam orbis partibus illustraverint.
Pagi Somaschensis descriptio, aeris temperies.
5 Quando nihil frequentius posthac occurret Somaschensis domus commemoratione, et prima congregationis atque adeo Religionis sede: non erit a præsenti scriptione alienum, neque lectori injucundum, loci non omnino noti naturam situmque, ad majorem historiæ rerumque gestarum claritatem, non longa digressione a silentio vindicare. Agri Bergomensis, qua ad meridiem vergit, et interjecto Addua flumine, Brigantio monti opponitur, non ignobilis et per amœna Vallis-S. Martini Bergomo sex fere milliaribus dissita visitur, duplo fere in longitudinem, quam in latitudinem spatiosior: nam longitudine ultra septem milliaria protenditur, ubi vero latissima est tertium A tertium non excedit. Vallis tota non admodum late in planities expatiatur, sed in colles clementer assurgens, vicis ferme duodecim distinguitur, iisque non infrequenter nec incommode habitatur. Vicorum princeps est, cui Caprino nomen, edito in loco situs. regione fertili, Regio satis fertilis, sed vini comprimis optimi feracior: secundum vinum oleo, pecore, ceterisque fructibus abundat, frumento non item, quo vix, ac ne vix quidem incolas alit, nisi aliunde importato; sed castaneæ, quarum in primis est Vallis dives, tritici vicem apud eos præstant: aquæ non magna penuria, præter enim pluviales collectas, fontibus etiam hinc inde passim erumpentibus, et aquarum divortiis solo frequenter interciso, satis irrigua conspicitur: præterea Addua flumine perpetuo tractu alluitur, unde nec pisce caret. Gens indigena corpore robusto, et viribus valens cœlo utitur admodum salubri et peramœno.
6 Qua Mediolanensi ditioni Leucum Lupiæ versus contermina est, duo postremi Vallis vici Somascha, et Vercuragum occurrunt, Somaschæ Vallidervæ mons imminet, jugo adeo excelso, ut ipsos avium volatus fatigare possit: hic Somascham leni ac demisso collis jugo insidentem excipit, pede in imo ad ipsam Adduæ planitiem Vercuragum Somaschæ e regione respondens sustinet. His duobus vicis clauditur Vallis: vix enim ab illis digressa ad aliquot passus excurrit, Olginatum fere e regione ultra Adduam prospicit Somascha, ideoque Mediolano ad eam accessus facilis et apertus. Addua enim publico navigio trajecta, spatiosa sese offert planities a montium radicibus ad fluminis ripas excurrens: at solum non nihil asperum, omni plantarum genere erasum, virgultisque omnibus prorsus detonsum, et frequenti glarea grandioribusque saxis respersum: impeditum etiam Adduæ ripis, quæ pari libra cum aqua sunt: quod si magnae pluviæ fiant, lubrico et lacunoso ceno inæqualem et difficilem transitum præbet, Galavesia præsertim interdum exundante, quæ in summis exorta montibus, et media inter illorum cacumina per abruptas cautes lapsa, longo varioque flexu, vorticosis gurgitibus per confragosas valles agitur, donec in apertam hanc fluminis planitiem evadat, ubi nullas fere, quibus contineatur, ripas habet, sed paullum defosso solo, nec satis lato alveo, per glareas in Adduam se exonerat. Extremam hujus planitiei partem Galavesia intersecat, eamque a montibus dividit, qua transmissa, collis non magna acclivitate promissus nascitur, passibus quingentis, minusve, qua brevior est via, nullibi apertus, sed undequaque multa succrescente arborum sylva et agrorum cultu sylvestris, ita ut non facile introrsum inspici possit. Ut autem sese jugum implicat, partim via se ostendit, partim latet: ita vero leni tractu attolitur collis, ut subinde in agrorum planities expatietur, et frumenti, vini, aliarumque frugum feracissimus existat, virescentiumque segetum et arborum varietate peramœnus.
C non magna acclivitate promissus nascitur, passibus quingentis, minusve, qua brevior est via, nullibi apertus, sed undequaque multa succrescente arborum sylva et agrorum cultu sylvestris, ita ut non facile introrsum inspici possit. Ut autem sese jugum implicat, partim via se ostendit, partim latet: ita vero leni tractu attolitur collis, ut subinde in agrorum planities expatietur, et frumenti, vini, aliarumque frugum feracissimus existat, virescentiumque segetum et arborum varietate peramœnus.
7 Ipsum clivi verticem Somascha insidet humilis omnino vallis vicus, ubi ducenta ad summum capita recensentur: aeris vero salubritate, cœlique clementia maxime insignis; vix enim fide digna, quæ de illius cœli temperie feruntur, videri possent, nisi longa incolarum ætas, vegetaque semper in longa ætate senectus, eadem confirmarent; qui immature admodum eripi putantur, si sexagenarii supremum diem clauserint, cum in ea ætate maxime agriculturæ labores perferre, et caloris frigorisque vim, ac ceteras temporum injurias negligere soleant, viridique senecta ad centesimum usque annum utantur: quam adeo amicam cœli naturam, cum in alia multa, tum in ipsam loci regionem tum in ventos referendam arbitror. Et quidem collium habitationem saluberrimam non semel affirmavit Aristoteles, ibique degentes duplo fere diuitius ceteris vivere multis in locis experimenta comprobant; quod scilicet non pigro, immoto, ac torpente cœlo, sed ventorum flabris purgato, ac fere semper irrequieto utantur: nullius enim loci aer impurior, quam ejus, qui agitationis expers est, propterea quod halitibus vaporibusque e terra quotidie remissis, pigrum illud cœlum crassescere, fumidis fæculentisque spiritibus oppleri, et tamquam sordibus inquinari ac fædari sit necesse: inde fit, ut qui sub illo vivunt, habitudine corporis fere numquam bona utantur, colore omni firmæ valetudinis indice destituantur, maciemque perpetuam ex eo trahant, donec sensim corpore intabescente longo morbo ad interitum ferantur. Quod si ventorum appulsu et agitatione vapores illi et exhalationes dissipentur, aut calore validiore flabrorum impulsione nato, concoquantur et expurgentur, tum salubritas cœlo, et hilaritas accedit maxima. Quarum rerum Somascha admodum dives: quippe collibus undique enascentibus, peramœna, et crebra ventorum agitatione aerem perpurgante, bonæ valetudini peropportuna: ventorum autem salubrioribus admissis, noxiis bonæque valetudini adversantibus caret.
Et quoniam rapidis validioribusque ventis optabiliores sunt et jucundiores lenes remissæque auræ; propterea quod aiunt multum ad loci salubritatem facere, si vehementiores venti, etiamsi salubres, objectu montium aut silvarum prius refracti et accisi afflent, et quasi de longinquo itinere fessi aspirent; ne hoc quidem commodum Somaschensi oræ deest; quandoquidem ex ea parte, unde ventorum vis major existere, et rabies erumpere potest, ita oppositis montibus iisque silvestribus est communita, ut omni sævitia refracta, lenissimi adspirent, molliterque accedant, quod etiam cum voluptate fit: ubique enim densæ arbores, quatientibus ventorum flabris, luxuriantem comam ita ramos inter se collidunt, ut eo ramorum foliorumque attritu, auræ murmur perennis sibilusque gratissimus erumpat. Atque hæc situs locique natura. Ad Hieronymum igitur, institutumque nostrum ut revertamur, exploratis, ille, uti diximus, aliis locis, vicanorumque animis pertentatis, difficultatibus undique suborientibus, nullus aptior Somaschensi jugo visus est locus, ubi tandem posita sedes, et domicilium nostræ religionis est constitutum.
CAPUT III.
Qualis Somaschæ domesticorum disciplina, et in externos caritatis officia.
Apud Ondæos primum divertit Hieronymus, quorum ædes in area Somaschensi visebantur, pauperibus recipiendis peridoneæ: postea Hieronymi et sociorum usibus conductæ, et Andreæ Borelli liberalitate, qui unus maxime pium opus industria et pecunia urgebat, supellectili ditatæ; sed Hieronymi institutis, et legibus longe ditiores redditæ. In his enim domestica disciplina ejusmodi est constituta, qualis domum hanc ceterarum caput ac præsidem deceret, a qua veluti a fonte in ceteras uberiore derivarentur omnium exempla virtutum, et unde certa, ac firma, et ubique sui similia vivendi jura, tamquam a capite omnes accerserent familiæ, purumque nostri instituti et disciplinae spiritum haurirent.
9 Paupertas eminebat in primis, cum in victu ac vestitu, tum reliqua supellectili, quam pauperem et curtam exoptabat Hieronymus, malebatque reculam, quam rem familiarem sibi domi esse. Et certe victus pertenuis erat, idemque aridus et durus ex eo genere maxime, quod rusticis usui esse sôlet: ac ne vel illa cibi tenuitate quippiam de pristino ardore deperiret,
Durgato ventis,
E objectu montium et arborum fractis,
Edibus conductis,
primam sedem constituit Hieronymus,
præscribi vestitum et victum pauperum.
A riret, plus inducebatur super mensam anagnostes, qui conceptum pietatis ignem sacra lectione inter epulas perpetuo aleret. Asperioribus autem cibis ut cito assuescerent delicatiores stomachi, natura et usu lautioribus assueti, faciebat patiendi ardor et mortificationis studium, quod supra modum inter eos fervebat, novas semper faces Hieronymo subjiciente, et majores flammas excitante; qui mirum se præbebat Magistrum in corporibus castigandis, et Patrum voluntatibus frangendis, rejiciendisque appetitionibus, ut nonnumquam nimiam homines severitatem accusarent et asperitatem; et quidem veteris Adami commotiunculis interdum excitabantur, quibus postea Divinæ gratiæ beneficio sedatis, rationabile omnino obsequium ab Hieronymo deposci omnes fatebantur. Insignem hanc corporum voluntatumque mortificationem comitabatur obedientiæ et humilitatis studium: quarum virtutum ferventissimus Hieronymus sibi non dissimiles alios volebat. Ad hæc diurnæ, nocturnæque precationes, quotidiana etiam de rebus divinis commentandi spatia numquam intermittebantur, sacrisque libris jucunda pabula animo assidua lectione quærebantur: ac, ne perpetua quiete languerent, subinde laboribus etiam frangebant corpora: atque hæc quidem domi.
10 Foris vero sedula opera navata proximis, ac plurima animæ et corporis collata subsidia tum ægris, tum sanis. Ad conquirendam miseram et derelictam sobolem, suo more se vertit Hieronymus, usitataque in pauperes ministeria explicanda. Cum vero plurimos non tam egestate, quam variis morbis misere conflictari, ac prope confici cerneret, nec Vallis opportunos haberet ægrorum curatores, eorum ille curationem in se suscepit. Quippe non ignarus multarum rerum, quæ ad plagas et ulcera illa persananda morbosque tollendos valerent, qui sponte interdum suborientes, aut tumore, aut suppuratione, vomicisque certas corporis partes acerbissimo languore torquent atque discruciant; novo spiritus ardore, novum etiam hoc caritatis genus in eos exercere constituit, in quorum gratiam harum sibi rerum cognitionem et usum diligenter compararat. Itaque plurimus undique conquisitus et collectus æger est, Hieronymi curatione brevi sanandus: permulti accedebant deformi tumore et ulceribus fœdi: alii quibus putrefacti sub cute humores sanguinem in saniem verterant: aliorum ex tuberibus scatentes vermes odorem teterrimum efflabant: sed Hieronymus numquam, aut sordes cavit, aut putridam tabem exhorruit, aut fœtorem est aversatus: sed pietatis et officii plenus, loca tumore et sanie fœda, leni mollique tactu contrectans (ne cura aut officium faceret dolorem) calida lavabat, ebullientes cum sanie vermes expurgabat, tum imposito medicamine, et fasciis obvolutis, data eleemosyna, domum dimittebat: cumque sæpius simili foverentur officio ægri, tandem sanitati reddebantur. Nec dubito ulcera permulta, quæ omnium medentium artem et industriam facile elusissent, excellenti Hieronymi apud Deum gratia magis, quam unguentis, purgata atque sanata. Quantum vero studii et ardoris ad hæc munera caritatis adferret, illud unum in hoc genere admodum insigne testetur: quod, si quando alicujus morbi ulcerumque fœditatem experiretur sensum nonnihil abhorrere, eoque aspectu ab officio retardari, deformatum ægrum illum, et fœdissimum statim advocabat, præ ceteris diligentius curabat, ac ut de repugnanti sensu vindictam sumeret, ulceribus labris admotis oscula sæpius imprimebat: idque tanta cum animi voluptate, quanta Christi Domini vulnera exosculari contigisset.
11 Intensiori etiam cura a corporis ad animæ salutem Hieronymi studia vertebantur. Circumobibat frequens Vallis vicos, singulos catechismi institutione, et Christianis præceptis erudiens: nullusque fere Hieronymi et sociorum sermo cum externis erat, nisi de animæ salute piisque rebus, de supremo scilicet vitæ die, de reddenda ab unoquoque summo Judici ratione, de inferorum cruciatibus, et æternæ vitæ gaudiis; utili sane et frugifera admodum congressione. Adeo vero piorum colloquiorum usus illis erat solennis, ut criminis instar haberetur, si quis cum externis agens, non commodum aliquem de pietate sermonem instituisset, hominemque salutari aliquo documento auctum dimisisset. Nulla tandem illis studia æque cordi, quam divinæ quærenda gloriæ, et humanæ tuendæ salutis, in qua procuranda, piis intenti curis, perpetuo desudabant, cum proximorum fructu non tenui aut pœnitendo. Magni etenim fiebant ad Patres undique concursus spiritualis institutionis gratia, diebus præsertim festis, quibus totis in habendis ad simplices cohortationibus, simulque tradenda pueris, ac rudi illi vulgo Christianæ fidei doctrina singuli versabantur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.