Martyrologium S. Hieronymi: Et in Sirmis Anastasi, Jocundi, Ratitis, Petri, Flori, Tilis, Floriani, Tatiæ. An idem sit Anastasius, quem vi Januarii ex eodem Martyrologio dedimus, haud pronum est definire. Jucundum hoc die alia quoque habent Martyrologia: Notkeri: In Græcia Rustici, Timothei (de quibus infræ agemus) et Jocundi. Idem esse videtur, et locus fortasse in Notkero mutilus. MS. Florarium: In Græcia S. Thimothei et Jocundi. Idem recentiore manu adjectum erat ad vetus MS. Martyrologium Adonis monasterii S. Laurentii Leodii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.