Hujus gloriosi athletæ pleraque meminere Martyrologia; sed neque in nomine, neque in loco aut genere martyrii conveniunt. Appellant enim Anselamum, Auselamum, Abselamum, Apselamum, Balsamum, Abesalamiten, Abessalomiten. Quidam Cæsareæ, alii Aulonæ, nonnulli in ditione Eleutheropolitana passum scribunt. Satius est ipsorum verba Martyrologiorum referre.
2 Beda: S. Petri Martyris. ms. Societatis JESU Antverpiæ, et ms. S. Lamberti Leodii: In civitate Aulana passio S. Petri, qui crucis supplicio est interemptus. ms. S. Richarii: Civitate Aulana S. Petri Martyris. Vetustum ms. S. Martini Tornaci: In civitate Avelena passio S. Petri, qui crucifixus est sub Maximiano Imperatore. Usuardus: Eodem die S. Petri, qui apud civitatem Aulanam crucis supplicio est interemptus. Eadem habet Bellinus, eadem Martyrologium Romanum, nisi quod civitatem Aulonam vocet, ut quædam sub nomine Usuardi mss. Nonnulla Eulanam. Maurolycus: Eodem die S. Petri, qui apud civitatem Aulanam crucis supplicio est interemptus, sub Severo Præside, Diocletiano imperante. Eadem fere Galesinius et Martyrologium Germanicum.
3 IV JANUARII eum quidam referunt: Hrabanus et ms. Martyrologium S. Maximini Treveris: Eodem die passio Petri, qui et Balsami, Martyris, sub Maximiano Imperatore, agente Severo Præside, qui eum nolentem sacrificare diis, jussit suspendi et ungulis lacerari: ad extremum vero gladio interfectus est, et in Aulona civitate sepultus. Eadem iisdem fere verbis Notkerus.
4 Molanus III Januar. cum Usuardo eum refert, iterumque in Addit. ad Usuardum XI Januarii velut diversum: Cæsareæ Palestinæ S. Petri Ascetæ, id est religiosi sive monachi, qui sæpe rogatus ut adolescentiæ parceret, eorum exhortationibus neglectis, per ignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum excelso animo probavit. Quæ ex Eusebio hausit Molanus. Ille namque lib. 8, histor. Ecclesiasticæ cap. 20, ita scribit: xi die mensis Audinæi; id est, ad III Id. Januarii, Petrus qui et Apselamus dicebatur, ἀσχητής, id est religiosus vel monachus, vitam solitariam et meditationi deditam secutus, ex pago Anea in finibus Eleutheropolis sita prognatus; cum Judex et qui ei aderant in concilio sæpissime eum rogassent ut sui ipsius misereretur, suæque adolescentiæ et ætati florenti parceret; eorum hortationibus penitus neglectis, et spe, quam in Deo omnipotente collocasset, cum aliis rebus omnibus tum vitæ ipsi longe prælata; Cæsareæ per ignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum Dei, generoso et excelso animo accurate probavit.
5 Quod autem Christophorsonus, religiosum vel monachum, vitam solitariam et meditationi deditam secutum vertit; in Græco solum est ἀσχητής, quod hic fortasse non religiosum, sed robustum, atque ad certamina (ante conversionem scilicet) exercitatum significat. Sic infra ex Menologio, corporis robore, et animi vigore plurimum valuisse dicitur; atque ex Menæis tſ hatà pistin εύσεσις, hai tſ hatà tò sſma βώμη ἀμράζων, Fidei religione, et corporis robore præstans. Certe ἀσχητής sæpe athletam significat, et ἀσχητήριον gymnasium; licet sæpius apud sacros scriptores pro monasterio accipiatur.
6 Eodem XI die Januarii refertur in Martyrologio S. Hieronymi Alolamus, et in ms. Rhinowien. Petrus Absalmus, ut infra dicemus, qui indubie hic noster est.
7 Menæa XII Januarii: S. Petrus Abesalomites Martyr et fidei religione et corporis robore præstans, in flore ætatis libera voce Christum professus est. Inde a Præside Eleutheropolitano captus, cum neque blanditiis emolliretur, neque minis terreretur, in rogum conjectus, ex eo martyrii lauream reportavit. Raderus noster diversum hunc existimat a Petro Abselamo sive Balsamo, et quidem quod Abesalom 2 Machab. 11, v. 17, et Abessalom 3, Reg. 13, v. 2, et v. 10, propria sint Judæorum nomina, suspicatur et hunc natione Judæum fuisse.
8 Eadem Menæa XIV Octobris de eodem, nisi fallor: Sancti Martyris Petri Auselami. Profectus est hic e finibus Eleutheropolis, vico Aneas dicto, generosus et acer animo juvenis, valido quoque corporis robore: sæpe fortiter fecit pro religione, contemptisque omnibus præsentibus sexto Diocletiani anno sacrificium Deo acceptum factus, certamen in flammis absolvit. Miror, quod Raderus noster se scribat nihil de hoc legisse apud Latinos. Eadem XIV Octobr. habet Menologium. Ferrarius quoque in generali Catalogo Sanctorum eodem die: Aulonæ in Macedonia S. Petri Martyris sub Diocletiano. Vix mihi dubium est, quin idem et unus sit Petrus Abselamus, qui cur adeo diversis diebus colatur a variis, non est facile conjectare.
9 De martyrii genere non parva quoque esse controversia videtur; dum quidam in crucem actum, alii gladio interemptum, igni alii exstinctum volunt. An cruci affixus est, deinde igne circumposito suffocatus? An e cruce sublatus, in ignem conjectus? an gladio deinde in ipsis flammis percussus? Menæa et Menologium crucis et gladii non meminere. ms. Bertinianum expresse habet: Tunc cruce suspensus, capite est plexus.
10 De loco quoque variant. Cæsareæ interfectum scribit Eusebius, alii Aulanæ, vel Aulone. Est Aulana, ut ex Hegesippo tradit Ortelius, urbs Sumariæ. Eleutheropolis vero, in cujus finibus natus est Petrus, primæ Palæstinæ urbs, quæ, ut ait Cedrenus, olim Hebron fuit. Ejusdem vero Palæstinæ primæ Metropolis erat Cæsarea, olim Turris Stratonis. Quare non mirum est eum qui intra jurisdictionem urbis Cæsariensis sit interfectus, Cæsareæ occisum dici ab Eusebio; qui codem capite alios captos ac peremptos scribit Ascalone in eadem provincia. Deinde non dicitur in Actis Aulanæ occisus, sed comprehensus, ac deinde Præsidi oblatus, forte ad eum Cæsaream pertractus. Sane adduci non possim, ut Galesinio assentiar, qui Aulanam Aulonam interpretatur, vulgo la Velona, quæ urbs est maritima in sinu Adriatico: quem secutus est Martyrologii Romani Gallicus interpres et Ferrarius in topographia, qui Petrum cum Balsamo isthic actum in crucem scribit, corpus vero illius Venitiis asservari.
11 Eodem die in Januarii Petrum Σημειοφόρον celebrant Menæa: qui fortassis noster est Petrus Balsamus, quem tamen nusquam alibi legi hoc nomine appellari. Ita habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα μνήμη τοῦ όσιου πατρὸς ἡμῶν Πέτρου τοῦ Σημειοφόρου, ἐν τῷ ἀγίον ζαχαρια τῆς ἀτρώας ζειμένον. Ipsa die Commemoratio S. P. N. Petri qui signum tulit, in S. Zachariæ Atroæ sepulti.
12 De eo ita commentatur Raderus noster: In Græco est Σημειοφόρο ad verubum Signiferi, Vexillarii, Antesignani. Varie potest verbum accipi, quasi Petrus ex Vexillario factus sit monachus; vel Christi vestigia in corpore suo circumtulerit, sicut D. Paulus et alii; vel quod crucem assidue gestarit, uti de quibusdam aliis legimus: σημείον enim etiam crucem et signum Filii hominis significat, Matth. 24, vel quod signa fecerit, vel quod litteris in fronte notatus et inustus fuerit, sicut nonnulli infra prodibunt litterati, quod sacras imagines noluerint damnare, aut rejicere, aut proculcare, quodimpii quidam Cæsares iconomachi et iconoclastæ factitabant, et ab aliis fieri volebant et cogebant. Reor illum potius in crucem actum pro Christo. Nam ita Martyrologium Rom. docet illum apud Aulonam civitatem crucis supplicio peremptum. Arbitratur ergo, Raderus eumdem hunc esse Petrum qui Aulonæ passus dicitur.
13 Acta S. Petri Balsamiab Anastasio Bibliothecario Latine versa, atque a Surio edita contulimus cum antiquis mss. monasterii S. Bertini, monasterii S. Maximini Treviris, Ecclesiæ S. Audomari, S. Mariae de Ripatorio, et aliis.
In illo tempore Petrus, qui et Balsamus, cum comprehensus fuisset apud Aulanam civitatem tempore persecutionis, cum esset oriundus a finibus Eleutheropolitanæ civitatis, oblatus est Severo Præsidi. Severus dixit ad eum: Quis diceris? Petrus respondit: Nomine paterno Balsamus dicor; spirituali vero nomine, quod in baptismo accepi, Petrus dicor. Præses dixit: Quod tibi genus est? Petrus respondit: Christianus sum. Præses dixit: Quod officium geris? Petrus respondit: Hoc majus officium habere non possum: et quod esse potest hoc melius, quam ut sim Christianus? Præses dixit: Parentes habes? Petrus respondit: Non habeo. Præses dixit: Mentiris: audivi enim te habere parentes. Petrus respondit: In Evangelio mihi præceptum est omnia denegare, cum ad nominis Christi venero confessionem. Præses dixit: Nosti præceptum imperiale? Petrus respondit: Ego præceptum Dei mei novi, qui est verus et perpetuus Rex. Præses dixit: Præceptum est a clementissimis Principibus, ut omnes Christiani aut sacrificent, aut diversis pœnis moriantur. Petrus respondit: Et hoc veri perpetuique Regis est præceptum, si quis sacrificaverit dæmoniis, et non soli Deo, eradicabitur. Quid ergo melius est, a te perire, aut a Deo vero in perpetuum eradicari? Tu judica, si vere est in te aliqua justitia. Præses dixit: Audi me, et sacrifica diis, et comple jussa Principum. Petrus respondit: Ego manufactis diis, ligneis et lapideis, quales vos estis, non sacrifico.
2 Præses dixit: Injuriam nobis facis. Nescis quia potestatem habeo occidendi te? Petrus respondit: Ego injuriam non facio, sed quod scriptum est in lege divina, hoc dico. Simulacra, inquit, gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os, oculos, nares, manus, pedes habent: sed de his neque loquuntur, neque vident, neque odorant, neque audiunt, neque palpant, neque ambulant. Deinde sequitur: Similes illis fiant qui faciuntea, et omnes qui confidunt ineis. Si Dominus per Prophetam et Spiritum sanctum hæc dicit, quomodo tu mihi dicis, quod injuriam tibi fecerim, quia dixi similem te lapidibus et lignis mutis et surdis, in quibus dæmonia colitis? Et me persuades tibi similem fieri? Præses dixit: Audi me, et miserere tui, et sacrifica. Petrus respondit: Tunc mei misereor, si non sacrificavero, eta veritate non discessero. Sed quia infidelis es, et nec mihi credis, nec lege divinæ, quia qui dæmoniis sacrificat, eradicabitur: et semper mihi hoc ingeris dictum, fac quod tibi jussum est. Præses dixit: Adhuc gero patientiam, expectans ut tecum cogitans sacrifices et salveris. Petrus respondit: Superflua mihi persuades; fac jam, quod facturus es, et adimple opera patris tui diaboli. Nam ego quod suades non sum facturus, nec mihi Dominus meus Jesus Christus permittat, quem colo.
3 Præses jussit eum suspendi: cumque fuisset suspensus, dixit ad eum: Quid dicis Petre? Numquid bene sentis in hac suspensione? numquid reddes sacra? Petrus respondit: Jube adhiberi ungulas: ego enim jam dixi tibi frequenter, quod non sacrifico dæmoniis, nisi soli Deo meo, pro cujus nomine patior. Præses jussit eum fortiter torqueri. Cumque nimium vexaretur prædicabilis Dei Martyr, vocem doloris non dabat, sed tantum psallebat, dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ. Et iterum dicebat: Quid retribuam Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Hæc eo loquente, amplius excitatus Præses alios carnifices jussit accedere. Turba vero adstans, cum videret nimium sanguinem currere perpavimentum, doluit, dicens ad eum: Miserere tui homo, et sacrifica, ut te liberes ab his crudelissimis pœnis. Sanctus vero Dei Petrus respondit: Hæ pœnæ nullæ sunt, nec mihi aliquem incutiunt dolorem: quod si negavero nomen Dei mei, in veras pœnas, et in majora tormenta perpetua ingressurum me esse cognosco. Præses dixit: Quid dicis Petre? Sacrifica, aut pœnitebis. Petrus respondit: Ego nec pœnitebo, nec sacrifico. Præses dixit: Ego sententiam in te profero. Petrus respondit: Hoc est, quod tota aviditate expecto. Tunc Præses dictavit adversus eum sententiam, dicens: Petrum admodum contemnentem invictissimorum Principum jussa propter legem Dei sui crucifixi sententiam subire præcipio. Sic quoque venerabilis athleta Christi, complens agonem suum, dignus habitus est passionibus Domini sui participari. Martyrizatus estautem testis Christi Balsamus, qui et Petrus, apud Aulanam civitatem, in Non. Januar. sub Maximiano Imperatore, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.