tutis autem amator non negligens; ut cap. 5, nu. 28, tradit Cyrillus. Hunc ex omni Fratrum cætu socium sibi legit Euthymius, cum quo e monasterio S. Theoctisti in solitudinem Ruban, acdeinde in montem Mardam secederet, quibus in locis ac post in deserto Ziphon, herbis ambo haud exiguo tempore victitarunt. Cum deinde ad monasterium revertissent, Juvenalis Hierosolymorum Episcopus sub annum Christi 429, cum S. Passarione Chorepiscopo, et Hesychio Presbytero, Euthymium invisit, et cum alios sacerdotio initiavit, tum Domitianum, et Donnum, qui deinde Patriarcha Antiochenus fuit, Diaconos ordinavit, ut cap. 6, nu. 42, narratur.
3 Constitutus autem est Domitianus ab Euthymio novæ Lauræ Æconomus. Sed cum magna rerum penuria permerentur, evenit tamen, Dei nutu amborum probare volentis virtutem, ut quadringenti fere Armeni, Hierosolymis ad Jordanem tendentes, dextera a via declinantes, ad Lauram diverterent. Quos ut itineris labore defessos vidit Euthymius, Domitianum accersit, jubetque iis mensam instruere. Negat ille escas domi esse, quæ fratribus ad diem unicum sufficiant, nedum tantæ multitudini. Abi, inquit Euthymius, ad penum, et scies, quid sibi quidem velint humanæ cogitationes, quid autem divina possit gratia dispensare ac providere præter opinionem. Obtemperat Domitianus, et penum ita confertam panibus reperit, ut ne recludere quidem ostium posset; sed implorato Fratrum auxilio, diffringere illud, ut ingredi ipse posset, debuerit. Erat intus præterea vini oleique vis ingens. Perculsus miraculo Domitianus, ad Euthymii pedes abjectus, condonari sibi illiberalem parsimoniam precatur. Hic eum benigno animo manuque erigens, O fili, inquit, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus quoque metet; ac pluribus verbis eum âd ponendam in Deo fiduciam, largeque tribuenda peregrinis alimenta hortatus est. Erxin augeri res familiaris cæpit, ut quinquaginta jam monachi alerentur, sua singulis cella constructa.
4 Cum autem provideret Domitianus, aucto Fratrum numero, ampliore quoque opus fore ministerio, mulos comparavit. Horum autem ut curam suscipiat, Auxentium quemdam, genere Asiaticum, rogat. Abnuit ille. Cum tamen et huic muneri aptus cumprimis videretur, et res esset utilis, adeoque necessaria, Joannem et Cyrionem Presbyteros secum assumit Domitianus, et cum eis denuo Auxentium rogat. Cum autem nec sic quoque obediret; jamque sabbatum advenisset, quo Magnum convenire Euthymium licebat; omnia de Auxentio ei refert Æconomus. Et ille quidem Fratrem statim accersit: suadet autem ut obediat, et ne sit usque adeo contumax et inobediens, et propriam sequens voluntatem, et quod est communiter Fratribus utile recusans ministerium. Cum nec Euthymii monitis auctoritatique cederet Auxentius, subita correptus infirmitate, eaque ab Euthymio, Crucis signo, liberatus est, et doctus deinceps parere Majoribus. Ita Domitiano Euthymioque asserta divinitus auctoritas est.
5 Conspezere aliquando, ut cap. 13 refertur, Terebon Saracenus, Sanctusque Gabrielius, Euthymium Deo incruentum offerentem sacrificium, assistentemque Domitianum, ab initio sacri trisagii, usque ad completum sacrum ministerium, cælesti igne undique circumfusos. S. Sabam adhuc xetate adolescentem, vitæ asceticæ inflammatum desiderio, Domitiano discipulo tantisper instituendum tradidit E'uthymius; postea tamen ad S. Theoctistum transmisit; ut cap. 13, refertur, diceturque iterum ad vitam S. Sabæ, 5 Decembris. Idem Sabas post mortem S. Theoctisti ad Euthymium cum Longino Abbate venit: cumque dies aliquot circa Ruban essent morati, eum ac Domitianum secum in solitudinem duci Euthymius, fontemque precibus elicit, ut eum vehementi siti laborantem ac pene deficientem recreet.
6 Denique morte imminente Domitianum accersit Euthymius; et suos ad mutuam caritatem, castimoniae studiom, hospitalitatem, aliasque virtutes cohortatus, deinde etiam eos interrogavit, quemnam eis vellent imperare et præesse. Illi autem uno veluti consensu responderunt omnes, Domitianum. Ille vero, At hoc, inquit, nequit fieri. Domitianus enim non hic longo tempore post me manebit: sed cum septimum solum diem transegerit, sequenti me consequetur. Hoc omnes qui aderant, obstupefecit, cum tam aperte et tam libere dictum esset. Cum de Domitiano itaque spem perdidissent, petunt quemdam Eliam, Æconomum inferioris monasterii, genere Hierichuntinum. Mortem exequiasque Euthymii commemorat Cyrillus, ac deinde ista subjungit.
7 Domitianus vero, qui Magni erat vere magnus et germanus discipulus, ut qui esset ejus vitæ imitator accuratissimus, cum plusquam quinquaginta annos Sancto inserviisset, a loco non recessit: sed permansit deinceps ad sextum usque diem ab illo tempore, ut qui statuisset non esse sibi vivendum de cetero, nec ferendum esse, ut hanc lucem omnino adspiceret. Cum septimus autem jam dies advenisset, ei lætus noctu apparet Euthymius, Veni huc, dicens, tibi paratam gloriam consecuturus. Ecce enim, inquit, Deus tibi concessit, ut nos quoque hic degamus communiter. Hæc Domitianus annuntiat Fratribus, cum venisset ad synaxim. Sicque ipse in gaudio et spe bonorum futurorum e vita excedit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.