Morini celebratissimi Belgicæ secundæ populi, extremi hominum quibusdam Romanis scriptoribus habiti, nomen sortiti sunt vel a paludibus, quas Teutonico idiomate (quo et Gallicanas gentes antequam eas Romani subjugarent, usas constat) moer et broeck etiamnum dicimus; vel potius a mari, quod mor Britanni, alique accolæ circa has oras quondam appellavere. Eorum metropolis Taruana, sive Teruana, aut Teroana fuit; episcopatu ornata jam inde ab Honorii Augusti temporibus, ut ex veteri provinciarum notitia constat: sed cum eo Bononiensis dein multis seculis conjunctus fuit, ut idem Morinorum esset et Bononiensium Antistes. At patrum nostrorum memoria, sub annum 1553, a Carolo V, Cæsare excisa funditus urbs est, ob frequentes factiones et numquam sat tutam fidem: signata Chronographico lemmate ad posterorum memoriam clades est: MorInI DeLetI. Episcopatus in tres divulsus, Bononiensem sub Francorum ditione, Iprensem in Flandria, Audomarensem in Artesia situm.
2 Taruanæ Episcopus fuit sub initium duodecimi seculi B. Joannes, Warnestuni in Flandria natus, in monte S. Eligii-apud Atrebates regularis Canonicus. Is anno Christi 1130, 27 Januarii excessit e vivis, quo die Ferrarius in generali SS. catalogo: Taruannæ in Belgio D. Joannis Episcopi. Martyrologium Gallobelgicum: Teruanæ et vicinis locis celebratur obitus B. Joannis Episcopi ejusdem loci. Molanus in Natalibus SS. Belgii; Eodem die, anno millesimo centesimo trigesimo obitus B. Joannis Episcopi Morinensis, qui 30 annis Episcopatum sanctissimè rexit, judiciorum, pauperum, Ecclesiarum, bibliothecarum, et dilatandæ religionis sedulus observator. Qui in libro vitæ numero Sanctorum pie creditur adscriptus, quamquam non sit per Romanam Ecclesiam canonizatus. Vita ejus ad D. Bertinum conscripta habetur. Hic Ipris ad S. Martinum Regulares instituit. Refert eum Miræus quoque et Beatum appellat in Fastis Belgicis, et in libro de Canonicorum collegiis cap. 125. Inter Pios solum eum censet Saussaius. Beatum indigitat Ferreolus Locrius in Chronico Belgico.
3 Vitam ejus scripsit Joannes de Colle-medio, qui cum sedecim annis Canonicus regularis in S. Martini Ecclesia Ipris fuisset, factus est Archidiaconus Morinensis, et XIV annis sancto Antistiti cohabitavit, quare profitetur num. 16 nihil se scribere, nisi quod vel ipse probavit, vel quod eorum relatione certissima didicit, qui vitam ejus familiariter noverunt, veracium virorum. Scripsit autem eam nono post Joannis decessum mense. Hanc vitam e veteri codice D. Huberti descripserat Rosweydus. Nobis Martinus L'heremite noster, vir doctissimus una et humanissimus, Joannis Buzelini adversaria communicavit, in quibus eadem extabat B. Joannis vita, e veteri Taruanensi codice descripta, quam cum Rosweydiano exemplari contulimus. Collegerat idem Buzelinus ex variis auctoribus aliisque vetustis monumentis varia de rebus a Joanne præclare gestis, quæ sunt a vitæ auctore prætermissa. Hæc aliaque infra strictim libabimus.
Prologus auctoris.
Secularium periti scientiarum, eorum, quos antiquitas diversis de caussis habuit claros, nomina miris extulere præconiis, miris exornavere monumentis. Aliorum namque res gestas fusilibus quolibet ex metallo statuis insignire; aliorum in tabulis æreis litteris fulvo redimitis auro exarare; aliorum quoque multo librorum numero illustrare studuerunt; aliis autem templa statuere; aliis arcus triumphales erigere, et memorabiles vel militum labores, vel captivorum calamitates candidis insculpere marmoribus,
Januarii Tom. III. nec labori parcentes, nec sumptui, curavere. His enim modis tam suo quam aliorum nomine perennem putabant memoriam posse computari. Verum quanta hæc, tanta illorum profecit ætas. Quantulum ex omnibus laboribus emolumenti fructum tulere? Ædificia vero partim ab hominibus a alia videlicet non curantibus destructa, partim vero ipsa vetustate corrumpente collapsa. Unde factum est, ut ipsis in sua infidelitate pereuntibus, opera quoque eorum corruptibilia nequaquam valuerint permanere. Quorum si qua manent, Ecclesiastes vanos eorum conatus contemnendo derisit. Quocirca perennem eis vitam quam perennem memoriam merito consuerim conquirendam, quam Patres nostri bene operando viam triverunt. Quorum ideirco ab eorum posteris describuntur gesta, ut parentur omnibus, quæ præcesserunt vitæ itinera: unde illorum non solum non spernendum, sed a Deo remunerandum non immerito judicamus laborem, qui ea scribendo non suam gloriam sed vel proximorum utilitatem, vel Dei affectaverunt honorem.
2 Æstimo itaque et ego, quamlibet imperitus, et labiis incirenmcisus, quoniam nec mihi, nec aliis proficere gestientibus sanctæ Matris Ecclesiæ fliis inutilis ero, si vitam viri venerandi, et qui merito censeatur imitandus, describendo, ad multorum profectum in medio protulero. Quod quidem ut aggrediar opus, tum ille, quo eumdem Dei servum ardentissime dilexi, suasit caritatis affectus, tum etiam nonnulli ex Fratribus importunis admodum precibus, et innumeris me impulerunt hortatibus. Aiebant enim nemini competentius hoc injungi valere, eo quod tanto cum eo tempore moratus. Mecum habita prius disceptatione, bonum existimavi parere voluntati. In ipso quasi positus limine ordiendi, hinc propriæ intuitu imperitiæ, illinc magnitudine territus, aliquatenus pedem retraxi.
Plurima pertractans mecum, nec inaniter horrens Tam tenui lembo committere vela profundo.
Considerabam præterea talem præsertim operam perito scriptori rectius injungendam; ne rerum videlicet majestatem sermo incultior obfuscaret, cum eas dignitati earumb dictione nequaquam enuntiaret. Sed quoniam in hujusmodi conjectatione novem jam mensibus post ejus transitum evolutis neminem eruditorum, vel quia non licuit, vel quia non libuit, id studere cognovic..... Quod certe ideo quam maxime facio, quatenus et in præsenti pio Fratrum meorum paream desiderio, et in futuro pro labore tantillo a Deo mihi reddito perfruar præmio, quod ætate subsecutiva tanti merita viri cæco non sum passus obliterari silentio.
3 Sancti ergo et venerabilis viri Joannis Morinorum Episcopi exordiar partim evolvere gesta, habitatorem ipsius invocans Spiritum sanctum, quatenus coptis meis propitius aspirando, me faciat veraciter eloqui, quæ per illum dignatus est operari. Expectot autem mercedem a Deo, non quicumque legendo scrutatus, sed quicumque agendo ea fuerit imitatus.
a Forte illa.
b Deest hic respondente, vel quid simile.
c Hic quoque deest aliquid.
Joannis educatio, studia.
Vir igitur Domini Joannes intra fines Episcopatus Taruagensis, in villa, cui a Ganerstanum vocabulum, quamqueb Legia flumen miti placidoque meatu interluit, honestis secundum seculum et Deum timentibus natus est. Pater ejus Guillelmus, mater vero Phagala nomen habuit. Ambo quidem laici sed sicut ex bonis operum ipsorum fructibus manifeste apparuit, ambo veri Christiani, ambo Christi devote adhæserunt famulatui. Nam eleemosynis studiose operam dabõnt, esurientibus alimenta, nudis vestimenta præbebant, aliis piis operibus misericordiæ insistebant. Qui quum filium carnali generatione edidissent, spirituali regeneratione Christo illum protinus adoptare curaverunt, et salutari ablutum lavacro, Joannem illum nominaverunt. Quod quidem non tam suo, quam supremi Judicis fecisse creduntur arbitrio, quia postea munere fulsit divino gratiæ, ipso ejus videtur prophetatum vocabulo.
5 Cujus rei ex ipsis teneræ illius ætatulæ rudimentis non modicum emicuit documentum. Nam litterali studio a parentibus traditus, sic proficiebat eadem suffragante gratia, adeo ut nonnulli, quos in admirationem suspenderat actio, magnum cum futurum jam jam haud fallaci augurarentur auspicio. Nam puerilium illecebris jocorum minus, quam illa poscere videretur ætas, intentus; et cui datus fuerat imbuendus, disciplinae non mediocriter invigilabat: Ecclesiæ conventibus interesse, et majorum praceptis pro viribus obtemperare humiliter satagebat. Et ætate puerili emensa postquam ad grammatis illius Pythagorici bivium pervenit, sinistri tramitis viam caute declinans, arctam arduamque viam ad dexteram prudens vitæ hujus viator elegit, et poeticis figmentis non tam dimissis quam abjectis, divinarum sensibus scripturarum, quibus interior homo saginatur, et in amore proficit divino, animum intendit indagandis. Quas provincias ob studium peregrinando perlustraverit, quas urbes adierit, quos praceptores audierit, esuriendo, sitiendo, algendo, dies et noctes plerumque vigiliis continuando, dum videlicet diebus legeret, et noctibus scriberet, non est nostræ facultatis evolvere.
6 His vero temporibus, licet plures magistros habuerit, duos tamen, quos hic pro suæ integritate vitæ commemorandos judicavimus, præ ceteris coluit. Unus fuit magnæ religionis et scientiæ Magister Lambertus Trajectensis; alter vero, qui et major ab universis habitus est, Dominusc Ivo, qui post Episcopus fuit Carnotensis, qui quantæ religionis, quantæque scientie temporibus suis culmen tenuerit, hodie quoque testuntur et monasteria quæ instituit, et libri quos ordinavit. Hujus itaque servi fidelis, et prudentis in Domino magni Patrisfamilias dispensatoris, Joannes noster non hebes auditor nec segnis imitator, unectione illius, qui de omnibus docet, cor ejus intentius imbuente, in brevi adeo profecit, ut in tota Gallia vix aliquis inveniretur, qui ei vel vitæ, vel doctrine prærogativa anteponendus judicaretur. Unde ad patriam Domino prosperante regressus, omni auro cariores, omni gemma pretiosiores advexit thesauros.
7 Apudd Insulam deinde, celeberrimum tunc illius regionis oppidum, aliquanto temporis moratus est. Ubi quia ex beneficio a Balduini Marchionis nuper fuerat fundata, multisque bonis locupletataf ecclesia, plurima ibidem erat Cleri, studio ejusdem Marchionis undecumque collecti,g frequentia. Inter quos quidem ipse corporaliter tenebatur, spiritualiter autem a mundo, qui in corde ejus crucifixus erat, peregrinabatur; exteriori specie habitus aliis consimilis, sed moribus valde dissimilis. Quum enim alii vanitates intenderent, et spectacula vel ludicra spectarent, vel aliis ipsi ludendo spectanda præberent; ipse coelestibus magis quam terrenis intentus, lectioni vel orationi vacans, in conclavi residebat, et nusquam quum ad ecclesiam foret prodeundum, procedebat. Qui si spectacula illa in eundo, ut assolemus, offendisset, gravi quadam velocitate præteribat, saltem nec respicero volebat. Omnes ergo suæ merito sanctitatis eum venerabantur: nonnulli et venerando imitari conabantur. a Falliur ergo Locrius qui in Chronico Belgico ad annum 1130.
B. Joannem Atrebato oriundum scribit. At quod hic Garnestanum, vulgo Warnestunum, Flandris Waestene, Gallis Warneton appellatur. Situm est medio fere inter Ipras et Insulas, præclaras Flandriæ urbes, intervallo.b De Legia, qui alias Lisa et Lætia dicitur, egimus 25 Janu. ad vitam S. Popponis, qui hoc eodem tractu natus est.c S. Ivo Carnotensis Episcopus colitur a Canonicis Lateranensibus 20 Maii officio duplici: licet 13 Decemb. obierit, anno 1115.d De hoc nobili emporio egimus 23 Januar. ad translat. S. Victoris.e Mejerus, Annal. Flandriæ lib. 2, ad an. 863, de Balduino Ferreo Caroli Calvi genero agens, ita scribit: Ibi in Regis verba Ferreus jurat, totamque regionem Scalde, Somona, et Oceano terminatam, totalem ab eo accipit: appelatur COMES REGNI, in hoc maxime ut adversum Danos, omnemque Septemtrionis barbariem perpetuus foret regni Galliarum propugnator; eo diu servato more, ut veteres Principes nostri modo COMITES REGNI, modo COMITES FRANCORUM, modo FLANDRIARUM, nominarentur MARCHIONES, vel MARCHISI. Et lib. 3, ann. 1067, de hoc ipso loquens Balduino Insulano, sive Pio, qui eo anno Kal. Septemb. Insulis decessit; Hic COMES Balduinus, inquit, hoc modo suum scripsit situlum: BALDUINUS FLANDRIÆ COMES MARCHIO, ET PHILIPPI FRANCORUM REGIS, EJUSQUE REGNI PROCURATOR ET BAJULUS. Idem testatur Oltvarius Vredius in Sigillis Comitum Flandriæ.
I Agit de hac S. Petri Ecclesia a Balduino fundata Buzelinus noster Gallo-Flandriæ lib. 1, cap. 5. Miræus de Canonicor. collegiis cap. 73.g Mejerus, Annal. Flandriæ, lib. 3, an. 1066. Eodem anno Balduinus Insulæ, quod oppidum muro ac fossa cinxerat, Principi Apostolorum edificavit templum, ubi 40 legit Canonicos, 10 Sacerdotes, in quibus duo semper forent Episcopi Tornacensis, ac Morinorum, 10 Diacones, 10 Hypodiacones, ac totidem Acolythos. Sed de his consulendus Buzelinus, exactius cuncta discutiens.
Tirocinum monasticum. Archidiaconatus Atrebatensis.
Verum ne quid ei deesset ad perfectionem, quod virtutum ejus cumulo censeretur adjungendum, ipse et corporaliter decrevit mundo abrenuntiare, quem calcaverat mente contemptus. Itaque D. a Joannem monasterii, quod in monte, qui diciturb S. Eligii, a civitate Atrebatensi tribus vel eo amplius millibus passuum semoto, tunc temporis instituebatur, Abbatem, eximiæ sanctitatis et religionis virum, adiit, ejusque magisterio se humiliter submisit. Quem idem vir Domini summa suscepit alacritate et gaudio, uberes omnipotenti Deo gratias agens, de tanto sibi divinitus collato solatio. Nam quia B. Augustini regulam ipse in eodem monasterio observabat, suisquec imposuerat observandam; ejus religionem et prudentiam non mediocriter sibi in hoc opere arbitratus est necessariam. Sane nec immerito: illam enim divinæ sapientie margaritam, quam omnibus quæ habebat venditis, sagax profecto negotiator, comparaverat, quis non ambiret? Quicquid temporale est abjecisse, et sola æterna concupiscere videbatur. Quid multa? ut paucis multa expediam, talis fuit ipsius in monasterio conversatio, ut omnibus prodesse posset et verbo pariter et exemplo.
9 Interea sanctæ memoriæd Urbano II, Papa Apostolicae Sedis apicem tenente, Atrebatensis Ecclesia, ab eo, sub quo pressa diu gemuerat, jugo soluta est Cameracensis Ecclesiæ: eodem videlicet Papa id ipsum omnimodis efficiente, ipsamque Ecclesiam in antiquæ statum libertatis auctoritate Apostolica plenarie restituente. Igitur præmisso cum precibus solemni jejunio, sicut probabilis exigebat Ecclesiæ consuetudo, convocato ex diversis Ecclesiis Clero et populo, ex prælibati venerabilis Papæ præcepto, canonica in eadem Ecclesia, Christo annuente, facta est electio. Electus quippe est ad eumdem Episcopatum prefatae Insulanæ Præcentor Ecclesiæ D.e Lambertus, vir per omnia honestus et religiosus, infula Pontificali non immerito decorandus. Magna igitur omnibus cum exultatione decorandus. Magna igitur omnibus cum exultatione Deum laudantibus, quia hujus rei prorsus ignarus vocatus aderat, rapitur, trahitur, et quamquam invitus, quamquam renitens plurimum et reclamans, Episcopali cathedra sublimatur. Domino autemf Rainaldo Remorum Archiepiscopo, chiepiscopo, ob Cameracensium, ut putabatur, favorem, consecrationem ejus differente; tandem Romam ipse cum aliquanta Cleri sui parte profiscicitur, pedibus Papæ humiliter advolutus, ab ejus se obedientiæ vinculo absolvi humiliter precatur. Sed non impetrato quod petierat, ipsius Papæ quasi B. Petri manibus, solemniter consecratur, et sic demum Apostolicis munitus privilegiis, ad Ecclesiam suam remittitur.
10 Reversus dum agrum Dominicum, quem susceperat excolendum, debita sollicitudinis vigilantia circuit, multa per diversa cultoris neglectu incommoda inflicta deprehendit; hinc spinas, hinc tribulos latis pullulare germinibus; illinc zizaniorum inutilia triticeis immixta segetibus; ut se considerat non posse sufficere, alios deliberat accersere sollicitudinis in partem. Religiosos quoque et prudentes viros undecumque contrahit, quibus adjutoribus suae pondus sarcinæ dividendo, levari posset. Inter quos nostrum, de quo hic agere suscepimus, venerabilem Joannem, olim sibi optime notum, utputa cum quo et domi familiarissime vixerat, et sub antefato magistro Ivone, sanctarum studiis scripturarum aliquamdiu insudaverat, singulariter existimavit in hoc opus esse eligendum. Hic Deo et hominibus visus est approbatus, cui summam imponeret curam Archidiaconatus. Nec erravit judicio, nec sua eum in hac parte fefellit opinio. Est namque hoc illius Episcopi memorabile, quod quicumque ab eo electi sunt Archidiaconi, omnes postea facti sunt Episcopi. Tres enim tantum fuisse ejus Archidiaconos novimus, quos omnes postmodum religiosos Episcopos vidimus: primum quidem D. Joannem Episcopum Taruanensem; deindeg. D. Clarebaldum, Episcopum Silvanectensem; postremo D. h. Robertum ejus factum Dei ordinatione successorem. Quum itaque virum illum venerandum ad præfatæ onus prælationis invitaret suscipiendum, vehementer cœpit reniti, nec statum contemplationis ad modicum deserere. Tandem Episcopus divinorum interdictu officiorum, totam, in qua morabatur, Ecclesiam mulctat, ut inde unam eliciat personam. Nec diutius potuit reluctari. Archidiaconatus igitur curam suscepit contra voluntatem suam. Quam qualiter exercuerit, supervacue niteremur dicere, cum ruendum nobis videremus esse sub fasce. Ecclesias et Ecclesiasticas personas, juxta antiquam Archidiaconorum consuetudinem, novis quibusdam impositionibus non solum non gravavit, sed exactiones ab anterioribus Archidiaconis impositas relaxavit. a. Primus isthic Abbas fuit annis 40. b. Ita vocatum ferunt monumenta illius canobii; quod illic S. Eligius (de quo nos 1 Dec.) semolam a strepitu vitam aliquando egerit. Ita Buzelin. c. Liebertus Episc. Cameracensis an. 1066 et 1068, cum videret Canonicos seculares, qui Eremitis montem S. Eligii incolentibus dudum successorant, licentius quam par esset, vivere, nova disciplina eos constrinxi, regulamque S. Augustini observandam imposuit, dato Joanne Anlistite. Ita Buzelinus ex illius canobii monumentis. d. Urbanus ill consecratus 12 Martii 1088, obiil 29 Julii 1099. e. Hujus Lamberti extat vita MS. a Joanne Buzelino nostro ex veteribus Ecclesie Atrebalensis monumentis concinnata. Obiil 17 Maii an. 1115, creatus est episcopus anno 1094. Eginus de eo, et hac episcopatus Atrebatensis a Cameracensi separatione, 13 Janu. in vita B. Heldemari cap. 3. f. Hunc alii Rainoldum, alii Renoldum, alii Reginaldum, cognomento Contractum appellant. Creatus est Remensis Episcopus an. 1080, obiil Atrebati an. 1095, 21 Janu. g. Clarebaldus a Cl. Roberto, ab aliis Clarembaldus appellatur; ab ipso Lamberto in quodam diplomate, ut testatur Buzelinus, Clareboldus. Fuerat antea Insulensis Canonicus. h. Is primus horas Canonicas Dei Gentricis in Conventu Canonicorum cani curavit, ut ex codice Tuani tradit Cl. Robertus. B. Joannem sepelivit.
CAPUT III. Episcopatus invito, obtrusus.
His vero ita se habentibus, Morinensis Ecclesia exterius quidem a malis hominibus, præcipue Flandrorum Comite a Roberto persequente, multas inquietudines perpessa, et a temporibus bonæ memoriab Drogonis Episcopi viginti circiter annis fere fuerat tribulationibus vexata; sed interius pessimis quorumdam moribus, sicut ægri assolent malis perniciosus gravari humoribus, quanto periculosius tanto nimirum miserabilius conflictata. Nam prælibati Drogonis successorec Huberto, quorumdam perfidia, ita ut protinus moriturus videretur, sauciato, ac per id monacho effecto, Lambertus quidam Bellulanus, præfati Comitis astipulante violentia, Episcopatum Morinensem,d foribus etiam Ecclesiæ violenter excisis, invasit: Clerum fere totum (eo quod sibi non communicaret) per diversa fugavit, et Ecclesiam per biennium ferme non tam tenuit, quam vexavit. Verum hic sicut hostiliter intraverat, lingua et dextræ manus digitis pertruncatuse hostiliter. Expulsof Gerardus substituitur, a Clero quidem electus, et expetitus a populo, sed, ut postea declaratum est, non satis canonice conciliato sibi favoreg regio; etenim pecuniæ pactio intervenerat, ipso tamen, ut aiunt, ignorante, donec exactus solvere coactus est, quod pactum fuerat. Quam pestem tanta incommoditas consecuta est, ut vix unquam pacem habuerit, et nimia coactus egestate confuderit fasque nefasque. Pudet me quod sentio dicere. Vendebantur præbendæ, distrahebantur bona Ecclesiæ, nec omnia hæc domesticam valebant egestatem depellere. Sed omnipotentis judicio, quod illicite acquirebatur, quadam quasi rubigine continuo absumebatur. Hic autem quum quindecim, et eo amplius annis præfuisset, apud saepefatum Urbanum Papam, fortissimum simoniacæ pestis impugnatorem, hujus hæresis insimulatus, concessa sibi purgandi facultate, quum se excusare non posset, ab Episcopatus administratione cessavit, et ad suprædictum Montis S. Eligii monasterium se contulit: et quietem, tanto sibi tempore negatam, gratanter (ut erat moribus placidus) amplexus, in pace consenuit.
12 Tunc vero mira sequitur Ecclesiæ confusio: Archidiaconi namque cum cathedralibus Clericis in unum congregati, quemdamh Erkemboldum Ecclesiæ S. Audomari Canonicum elegerunt. Qui quum pertinaciter reniteretur, nec e diverso instanter peteretur, illa electio facillimo prorsus cassata est negotio. Deinde iterum conveniunt, et i Aubertum Ambianensem, Canonicatum Ecclesiæ Morinensis contra canonum sanctiones, quibus Clericus in duarum conscribi vetatur Ecclesiis civitatum, nuper adeptum, in Episcopum eligunt. Sed Abbates religiosi, quum nonnulli duarum electionum præbuissent assensum, domui Dei, cujus vestuabant zelo, dispensatorem ordinari cupientes idoneum, ideoque timore Dei præ oculis habito, et sancto Spiritu invocato: D. Joannem Atrebatensem Archidiaconum sanctae Dei Ecclesiae præficiendum eligimus, quem irreprehensibilis vitæ, et prædicandæ scientiæ dotibus præditum tanto aptum regimini veraciter agnovimus.
13 Mox extinctu nimirum divino, laicalis qui aderant ordinis viri, horum cum multo fayore cessere sententiæ. Illis e diverso reclamantibus, et Abbates frustra conari, non sine rancore et indignatione vociferantibus, ad audientiam Domini Papæ controversia tandem per appellationem translata est. Et hoc utique opportune. Nam eodem tempore Romæ concilium generale k de diversis mundi partibus Papa indixerat. In quo concilio Morinensi causa tractata, et Auberti electione haud difficile reprobata, D. Joannes, cujus sanctitatem celebris fama vulgaverat, multorum vocibus dignus pronuntiatur, et electio ejus ex sententia Concilii a Domino Papa solemniter confirmatur. Nec prius ab incepto destitit populus, quam eidem electioni pars consentiret adversa, ratione pariter et auctoritate convicta. Sed ne ipse fuga elaberetur, omnia hæc ipso ignorante actitabantur. Dominus minus Papa ne subterfugere pertentet, hujusmodi ei litteris interminatur: Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo Joanni Attrebatensi Archidiacono, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam relatum est in auribus nostris, te communi voto religiosorum virorum, tam Cleri quam populi, in Ecclesia Morinensi esse electum, plurimum congaudemus. Auctoritate igitur Apostolicæ Sedis electionem illam confirmamus et corroboramus, et ne aliqua occasione eam subterfugias, eadem auctoritate omnino interdicamus.
14 Litteras igitur Apostolicas ex improviso sibi oblatas quum legisset, tanto protinus moerore concussus est, ut vitæ suæ illum tæderet. Hinc proclivia mentis obtutibus opponebat. Inde summa, in illa præsertim Ecclesia, episcopandi difficultas animo succedebat, quum et exterius suis esset possessionibus ultra modum imminuta, et interius, quod etiam magis horrebat, quantum ad disciplinae tenorem enormiter dissoluta. In tali igitur cogitationum conflictione constitutus, quid ageret, quo se verteret, nesciebat. Sic autem illo ambigente, et quid faceret, quave tot circumvallatus periculis commodius exiret, deliberante, tandem salubri cessit consilio, eligens magis procellis maris, Christo favente, qualicumque superferri navigio, quam inobedientiæ incerto sese immergere naufragio.
13 Annus erat ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimus nonagesimus nonus. Hoc igitur anno II Nonas Junii, presbyteratus ordinatione suscepta, sequenti mense XVI, videlicet Kal. Augusti a viro venerabili D. I Manasse Archiepiscopo Remensi, Christi per omnia cooperative gratia, in urbe Remorum Episcopus consecratus est. Unde reversus Taruennam summa Cleri, Procerum, et totius plebis exultatione suscipitur, et universis in jubilatione Deum laudantibus cathedræ Pontificali IX Kal. mensis predicti solemniter inthronizatur. O tempora fedelicia, quibus superne indulta probantur beneficia! Ecce Urbano præsidente, Urbano pastoralibus supra gregem Dominicum excubiis invigilante, et per singula ovilis sui late sollicitorum custodias excubitorum prudenter ordinante, ab ovibus quas tibi Christe redemisti, rapacium morsus luporum prohibet efficaciter. Sed forte melius liquebit quod dicimus, si aliquos religiosos illius temporis Episcopos ex nomine proferamus. Fuerunt enim illo tempore diversarum Ecclesiarum Episcopi, religione conspicui, scientia pracipui, fama celeberrimi. Ex quibus fuit m Hugo Lugdunensis Archiepiscopus. Apostolicæ Sedis in Galliam legatus, Manasses Archiepiscopus Remensis prelibatus, Ivo Carnotensis, Lambertus Atrebatensis, n Odo Cameracensis, o Noalo Parisiensis, Godefridus Ambianensis, præter alios quos illustres illa habuit tetas. a Hic est Robertus Friso, qui fratriam ejusque liberos Comitatu Flandriæ exult, rexique ab anno 1071 ad 1044.b Obit Drogo an. 1079, multa quoque et ipsi passus a Balduino Comite, sive Barbato, ut vult Coleenerius in cap. 3, lib 3, Chronic Cameracensis, sive Pio, aut Montensi, qui anno 1070, decessit.c Consenuit Hubertus in carnobio Hertiniano, de eo Joan. Iperius: Quadam die dum post matulinas Deum sicut solebat, oraret, quatenus si ipsi Deo displiceret, quod Episcopus esset, illi dignaretus ostendere, vocem audivit de supernis dicentem: Librum vitæ legi et relegi, et Hubertum Episcopum non inveni. At Gregorius VIII li. 7, ep. 10, ad ipsum data VII. Kal. April. Indic. 3, an. 1080, scribit eum coram Apostolicæ Sedis Legato hæreticum publico convictum, et postea antequam esset ab hac infamia expurgatus, simoniacee Episcopum factum. Unde existimat Iuscelinus Sede ideo paisum, quod Pontificis Maximi voluntati non satisfecerit.d Pluribus sacrilegi hujus hominis Ragitia, et tyranuicam intrusionem, describit Gregorius VII, lib. 9, ep. 34.e Arguit Milites Teruanenses idem Gregorius lib. 9, ep. 30, quod immane hoc scelus perpetrarint, mandalque lis ut ante Legatos Apostolicæ Sedis satisfacturi veniant, et secundum consilium vel mandatum ipsorum satisfacere Deo et sancte Ecclesia nullatenus detrecent; neque ca in re ullam excussionem tentent obtendere, quas de ipsius vita reproba, vel ordinatione injusta, seu depositione irrogata. Ejusdem Lamberti causasa Illogoni Archiepiscopo Lugdunensi discutiendam commendat Gregorius lib. 9, ep. 32. I Gregorius lib. 11, ep. 4, monet Robertum Comitem ne ultra Lamberto excommunicato auxilium ferat, sed Gerardum canonice electum suscipiat.g Philippi Francorum Regis, qui anno 1060 Henrico patri successit, obiit 4108.h Mejerus lib. 4, an. 1099. Eodem anno pulso Gerardo Morinorum Episcopo, magna rursus de novo subrogando Præsule coorta dissensio. Erchembaldus quidam loco natus honesto, a collegio electus, plebis perterritus seditione, induci non potuit ut dignitatem acciperet. i Mejerus Obertum Helchinensem vocat, forte quia Helchini ad Lisam in Flandria natus. k Est id Romanum tertium sub Urbano habitum an. 1099, hebdomada tertia post Pascha interfuerunt 130 Episcopi. I Hic est Manasses secundus, nam primus Raynoldum præcessit. m Hujus præclari Antistitis mentio facta est 20 Janu. in vila B. Alberici: unus fuite tribus quos Gregorius VII moriens pontificatu dignos censuit. n Odo, vei Odardus, Abbas S. Martini Tornaci, ac dein Cameracensis Episcopus, scriptis clarus, obiit an. 1113, 19 Jun. o MS. Morinense Voalonem appellat, Cl. Robertus Gualonem vel Valonem; censecratus est an. 1108, obiit 23 Febr. 1114. Hecenseur inier R. E. Cardinales.
Virtutes in Episcopatu, adjutores illustres.
Infulis namque Pontificalibus insignitus, quam sobrium sibi, quam justum subditis vel proximis, quam pium denique Deo se exhibuerit, quis investigare saltem, ne dicam enuntiare, sufficiat? Nihil enim me in hac parte falsi scienter dumtaxat vel dixisse, vel esse dicturum, nisi quod vel ipse probavi, cum ipso conversatus per spatium ferme quatuordecim annorum, vel quod eorum relatione certissima didici, qui vitam ejus familiariter noverunt, veracium virorum. Tantam vero a pueritia pudicitiam, tantam per Dei gratiam obtinuit munditiam, ut mulierem eum concupiscentialiter ne contingere quidem quisquam facile unquam suspicatus sit, quamquam multis eum hujusmodi vexatum sæpe tentationibus, non incompertum nobis sit. Ceterorum sensuum castigator fuit adeo districtus, ut nec oris ejus sermo impudicus, nec oculorum fuerit petulans obtutus, nec vanis auscultandis occupatus auditus. Quantum ad gustum et odoratum attinet, admirandae semper extitit abstinentiæ. Etenim ab esu carnium usque ad ultimum ætatis suæ senium omnimodis abstinuit. Sed ante triennium ferme quam ab hac luce migraret, quum Presbyter quidam Cardinalis Apostolicæ Sedis Legatus ad eum visitandum venisset, eumque præ multa parsimonia corpore adeo debilitatum comperisset, ut pedibus vix incedere, vel sacrorum celebrationem conficere valeret, instantissime apud illum agere coepit, quatenus deinceps carnibus aliquando vesci non recusaret. Hoc idem dum ab illo cum eodem Presbytero humiliter peteremus, omnino acquiescere noluit, donec ex parte Dei et beatorum Apostolorum per obedientiam constrictus, non obedire non potuit. Ex quo tempore carnibus quidem interdum, sed parcissime usus est. In vestimentis autem eum servabat modum, ut nec pretiosa nimium, nec e contrario essent vilia plurimum.
17 Statim igitur ut Episcopalis cathedram dignitatis accepit, probate religionis viros de diversis electos monasteriis congregavit, quos in vinea magni Patris-familias pro denario diurno laboraturos suo comitatui sociavit. Quorum ut vitæ integritatem, et in bonis operibus strenuitatem paucis probemus, et eorum aliquos hic nominemus: ex eorum namque numero fuerunt D. Achardus, qui in loco, qui nunc monasteriumb S. Nicolai in Aridagamantia, Deo eremiticam duxerat vitam, quemque defuncto Hugone Archidiacono in ejus locum subrogavit, qui et hodie quoque superstes in Hierusalem templo Domini præsidet: et D.c Richarius, qui domus ejus dispensationem sibi creditam aliquando prudenter administravit, et postnudom in eodem Aridagamantiæ monasterio per annes aliquos Abbatis invigilando officio, præsentis vitæ cursum dormiens in Domino consummavit. Dominus quoque Gerardus, vir per omnia religiosus, Ecclesiæ S. Auberti Cameracensis Canonicus,, ab ipso postea in monasterio Iprensi primus Abbas ordinatus, magister meus, qui in eodem loco aliis circiter sedecim, quibus præfuit, pariter prodesse studiose curavit, et bonis jugiter insistens operibus, post multos, quos pro Christo toleravit labores, ad ultimum in pace quievit. Verum illo ad præfatam Abbatiam electo, D. Herbertum jam bonæ spei juvenemd Formosellensis monasterii Canonicum sibi assumpsit, et loco ejusdem Gerardi Capellanum eum habuit: quem etiam postea præfato Achardo Hierosolymam profecto, quum reverti ultra nollet, in Archidiaconatu successorem statuit. Alium item Gerardum Capellanum habuit, quem petentibuse Loensis monasterii Canonicis Abbatem præposuit.
18 Sic omnis fere regularium Fratrum congregatio, quæ illis forte in locis pastore fuisset orbata proprio, de illius præcipue domo sibi Patrem ordinari optabat. Novissime vero tamquam peripsema omnium, tum præ multitudine iniquitatum mearum in talium numero virorum nec nominandum, me quoque vere quasi abortivum sibi ascivit, et tredecim fere mensibus secum detento, post decessum D. Arnulphi Archidiaconi, ejus curam officii, quum admodum juvenis essem, contra spem certe meam, et omnium fere voluntatem, in hoc forte (si dicere audeam) reprehendendus, imposuit. Quem, ut vere fatear, quum etiam ipse postera die cur hoc fecisset reprehendendo sciscitari ausus fuissem, ob penuriam prudentium, quæ tunc sibi contigisse videbatur, virorum sese in illam devenisse sententiam respondit. Sic ille, quum ego ad meam miseriam omnino justo Dei judicio accumulandam, in hunc quasi offensionis lapidem me impegisse intelligam, nec incongrue, qui enim vix una unquam hora bene rexi animam meam, de aliorum, quorum provisionem et curam suscepi, animabus, rationem districtio Judici redditurus, quomodo evadam? Libet ergo pro parte mea exclamare cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, de lacu scilicet miseriae, et de luto faecis?
19 Præterea multi Abbates religiosi ei frequentissime adhærebant, qui zelum Dei habentes, ex ipsius imitatione proficere gestiebant, D.f Cono monasterii sæpefati Aridægamantiæ Abbas, post Episcopus Prænestinus, et Apostolicæ Sedis in Galliam legatus, D. Lambertus, S. Bertini, Bernardusg Watinensis, Gerardush Hamensis, et D. i Hugo Clericus, post Abbas factus in Anglia monasterii Radingensis, nunc autem Archiepiscopus Rotonagensis; aliorumque tam Abbatum quam Clericorum turba non modica, quorum hic superfluum videretur recitare vocabula.
20 Talium Christi famulus delectabatur consortio, ut ad hujus ferendas præsentis exilii molestias, eorum videretur solatio confortari. Hos interioris suæ conversationis in secreto, hos operum suorum testes habebat in publico. Etenim quæcumque alios ut facerent bona verbis exhortando monebat, in suis primum operibus faciens realiter ostendebat, quatenus ab eo quod lingua sonabat in prædicatione, vita non discreparet in actione. Semper illum aut spiritualis meditatio, aut sacra occupabat lectio, vel certe ad contemptum mundi et amorem Dei commoda disputatio, aut pro se sibique commissis ad Deum fusa oratio. Quum ad nocturnas surgendum esset vigilias, vel mane, Episcopus primus surgebat, et surgendo ne alios quiescentes strepitu quomodolibet inquietaret, satis cavebat. Nam nemini fere minus quam sibi parcebat. Apud se deinde in secreto cordis residens cubiculo, secularium cogitationum amotis turbinibus, Patrem suum devote orabat: et in hoc ipso vel meditatione aut lectione usque ad Primam perseverabat: post Primam scilicet usque ad Tertiam. Inde ad Missarum solemnia celebranda procedebat, quæ vel quotidie, vel frequentissime per seipsum explebat. In mensa ejus, sacra quotidie personabat lectio, qua sicut exterior corporali alimento, sic spirituali saginaretur homo. a Hic aliquid videtur deesse.b De hoc caenobio, quod vulgo Aroasia dicitur, egimus 13 Janu. in vita B. Heldemari ejus fundatoris.c In catalogo Abbatum et Præpositorum Aroasiensium Richerus nominatur, ac Præpositi tantum titulo insignitur, asseriturque mortuus anno 1121, teste Buzelino.d Extat etiamnum hoc Canonicorum regularium caenobium, haut procul ab urbe Iprensi.e MS. D. Huberti Logense. Est Loa oppidum medio fere inter Ipras et Furnas spatio. Describitur a Jac. Marchantio lib. 1. Commentarior. Flandriæ.f De hoc Conone actum ad vitami B. Heldemari. Locrius Præpositos recenset Heldemarum et Richerum; huic ait successisse Gervasium, Conone omisso, qui tamen adjutor fuit Hildemari, plurimunque illi caenobio profuit.g De hujus caenobio initio ita scribit Mejerus lib. 3, ad an. 1072. Eodem anno instituti ab Roberto (Frisone Comite Flandriæ) Canonici disciplinae regularis apud Watanas, illisque Odfridus Sacerdos religiosissimus datus Antistes, qui eadiculam ibi quamdam Divo sacram Richario, ab Alfunino Presbytero acceptam auxit. vertitque in monasterium. Id monti impositum ad Enulam amnem in extremis Casletensium, qua Corum spectant, flnibus, duobus distans millibus a Fano Audomari. Id caenobium nunc semirutum incolunt Patres Societatis Jesu provincie Anglicane.h Id monasterium in Artesia juxta Lilariam situm, conditum anno 1084, ab Engerranno Lilariensi Domino, qui monachose Carofensi caenobio in Pictonibus, Compostella rediens, deduxerat. i Est hic XLIX, in Rotomagensium Antistitum catalogo apud Cl. Robertum. Eum 4 seculis præcessit S. Hugo, de quo 9 April. agemus.
Disciplina Ecclesiastica. Aliæ virtutes.
Ecclesiam B. Mariæ Taruanensis, quam, uti prælibavimus, interius exteriusque miserabiliter dissipatam invenit, mox primis ordinationis suæ temporibus biformi structura sapiens architecteus reparare præparavit. Et de insensibili quidem lapidum lignorumque materia fabricam ejus a fundamentis magna ex parte incipiens, laudabiliter extrinsecus consummavit; sed vivis intrinsecus lapidibus lignisque rationabilibus eam multo utilius instauravit. Clericos namque quoscumque moribus scientiaque pollentes, in nulla dunttaxat Ecclesia intitulatos, Ecclesiastica videlicet beneficia non habentes, Dominicis satagebat castris aggregare, eisque congrua et sufficientia de suæ facultatibus Ecclesiæ, pro posse suo, stipendia erogare. Scimus quippe et veraciter testimonium perhibemus, quoniam toto pontificatus sui tempore, adeo ab omni cupiditatis spiritu abstinuit, ut nec rogatu nec nutu exactionem vel minimam in subditis Clericis aut laicis aliquatenus fecerit. Et a bannos, quibus pro transgressionibus suis, et prævaricationibus homines secundum leges mulctari ab Episcopis debent, etsi ob hoc ipsum a nonnullis reprehenderetur, omnino accipere noluerit. Unde factum est, ut in Ecclesia Dei honestior et utilior Clericorum existeret congregatio, et Sacerdoti Domini detrahendi nulla malevolis præstaretur occasio.
22 Alios quoque dioceseos illius Clericos latas seculi vias et carnis desideria multis retro temporibus sectatos ad normam recte vivendi reducere laboravit, tam exemplo quam verbo invitatos. Quorum quosdam Simoniaca peste infectos reperit, quam totis viribus expugnare et exterminare decrevit. Testatur quod loquor Ecclesiab Iprensis, testatur Formosellensis: illas videlicet de manibus pervasorum hujus hæreseos canonico judicio convictorum ereptas. Illis enim de Ecclesia quam per simoniam sibi comparaverant eliminatis, vineam Domini aliis locavit agricolis. Quum autem Ecclesiam Iprensem liberasset, et aliquanto sibi tempore retinuisset, regularibus eam Fratribus donavit, et Abbate, quem supra nominavimus, in ea ordinato, perpetuo habendam Episcopali privilegio confirmavit. Formosellensem autem totam ad statum regularem convertit, excepto, quod illum qui prius ejus Præpositus extiterat, in alio loco regularium Clericorum Abbatem constituit, et alterum illi Ecclesiæ spectatoris religionis præfecit, et reditus eorum postmodum sua liberalitate ampliavit. Unde factum ctum est ut in utraque Ecclesia Clerici B. Augustini regulam professi, hodieque spiritualiter vivant, et stipendia sanctis laboribus debita ipsius providentia, communiter percipiant. Alia subinde septem vel eo amplus monasteria diversis locis instituit, et congregationes monachorum sive Clericorum secundum regulam Apostolorum vivere proponentium per singula disposuit. Reliquos autem, qui ad regendum populum Dei per gradus Ecclesiasticos solerter invigilarent, virtutum etiam exercitiis operam darent, partim monebat, partim cogebat. ctum est ut in utraque Ecclesia Clerici B. Augustini regulam professi, hodieque spiritualiter vivant, et stipendia sanctis laboribus debita ipsius providentia, communiter percipiant. Alia subinde septem vel eo amplus monasteria diversis locis instituit, et congregationes monachorum sive Clericorum secundum regulam Apostolorum vivere proponentium per singula disposuit. Reliquos autem, qui ad regendum populum Dei per gradus Ecclesiasticos solerter invigilarent, virtutum etiam exercitiis operam darent, partim monebat, partim cogebat. a Bannus hic mulctam significat, quam dependere eos oporteret, qui Ecclesiasticas constitutiones violassent. Alias pro placito, sive conventu ad controversias decidendas, usurpatur.b De hac postea in Analectis agemus.e Deest vindictam, vel quid simile.d Paschali II, Urbano II successil, consecratus 14 Aug. anno 1099, obii' 18 Janu. 1118.
Vitæ aditum discrimen; caelitus discussum.
Sed occurrit quod gestis ejus adhuc oporteat stylo currente allegari, et quod noverimus id ipsum, ut scribitur, ex multo jam tempore a multis desiderari. Plurimi enim ex Fratribus fuerunt, qui etiam eo vivente hæc scribi voluerunt. Quum ante xv fere quam decederet annos sollicitudine pastorali diœcesim suam ex more lustraret, contigit ut in villa, cui a Merchem vocabulum est, hospitii mansionem haberet. Erat autem secus atrium ecclesiæ munitio quædam (quam castrum vel municipium dicere possumus) valde excelsa, juxta morem terræ illius, a domino villæ ipsius a multis retro amnis extructa. Mos namque est ditio ribus quibusque regionis hujus hominibus et nobilioribus,b eo quod maxime inimicitiis vacare soleant exercendis et cædibus, ut ab hostibus eo modo maneant tutiores, et potentia majore vel vincant pares, vel premant inferiores, terræ aggerem quantæ prævalent celsitudinis congerere, eique fossam quam late patentem, multamque profunditatis altitudinem habentem circumfodere, et supremam ejusdem aggeris crepidinem, vallo ex lignis tabulatus firmissime compacto, undique vice muri circummunire, turribusque, secundum quod possibile fuerit, per gyrum dispositis, intra vallum, domum, vel, quæ omnia despiciat, arcem in medio ædificare, ita videlicet ut porta introitus ipsius villæ non nisi per pontem valeat adiri, qui ab exteriori labro fossæ primum exoriens est in processu paullatim elevatus, columnisque binis et binis, vel etiam trinis altrinsecus per congrua spatia sufflixis innixus, eoascendendi moderamine per transvorsum fossæ consurgit, ut supremam aggeris superficiem corequando oram extremi marginis ejus, et in ea parte limen prima fronte contingat.
26 In hujusmodi ergo asylo Pontifice cum suo frequenti et reverendo comitatu hospitaric, quum ingentem populi turbam tam in ecclesia, quam in atrio ejus, manus impositione, et sacri chrismatis unectione confirmasset, ut vestimenta mutaret, eo quod coemiterium humandis fidelium corporibus benedicere statuisset, ad hospitium regressus est. Unde illo, ut propositum perficeret opus, iterum descendente, et circa medium pontis, triginta quinque vel eo amplius pedum altitudinem habentis, certa de caussa subsistente, populiquæ non modica caterva ante et retro, dextra lævaque circumstipante, continuo antiqui machinante hostis invidia, pons ponderi cessit, et dissipatus corruit, magnamque illorum hominum turbam cum Episcopo suo ad ima dejicit: fragore autem ingenti e vestigio consecuto, transtris, trabibusque tabulatis, et ruderibus magno cum impetu pariter et strepitu concidentibus; nebula quædam tenebrosa ita omnem illam ruinam repente circumfudit, ut quid ageretur, vix quisquam discernere potuerit. Sed clementia Dei velociter affuit, tenebrasque dejecit, et servum suum cum tota illa multitudine de periculo illæsum eduxit. Præsentat se hic animo meo naufragium Apostoli Pauli, in quo navigiis rebusque amissis, animas omnes Deus concessit oranti salvandas. Hic vero quum tanta fuerit hominum ruina, tantaque per diversa et sine ordine ruentium lignorum materia, nec homines aliquatenus læsi, nec in rebus eorum aliquid factum est damni: ipse quoque jucundo vultu et hilari, aqua ei vix usque ad genua pertingente, prodiit, et gratias agens Deo, fabricatori totius doli hujusmodi verbis improperavit: Diabolus, ait. ait, opus Dei conatus est impedire, sed non prævalebit, ipso in omnibus adjutore. Et his dictis ad benedictionem ceemeterii nihil moratus alacriter properavit. Sed hæc hactenus.
a Sita est inter Dixmudam et Ipras, Francomatui subjecta.
b Ita Lisiardus in vita S. Arnulphi Suessionensis, quam 15 Aug. dabimus lib. 2, cap. 14, de hts ipsis agens Roberti Frisii temporibus, ita scribit - Quia nempe illo in tempore per quædam, imo per cuncta Flandriæ loca, quotidiana homicidia et insatiabiles humani sanguinis effusiones pacem et quietem totius regionis turbaverant; ob hoc magnis precibus maxima nobilium multitudo impetravit, ut loca, in quibus maxime atrox crudelitas saeviebat, Præsul Domini visitaret, et mentes Flandrigenarum indociles ac cruentas de pace ac concordiæ bono aliquatenus commoneret, qui in spiritu sentiens hoc acceptum coram Deo, et, ut præscriptum est, sciens se divina jussione et B. Petri Apostoli interventione huc oportere venire, tanto citius acquievit corum precibus, quanto certius adspiciebat hæc omnia actitari divinitus. Nobilium itaque Magnatorum stipatus caterva venit ad Brugense oppidum, et in Flandriam interiorem ad Aldenburgensem vicum, quibus in locis tanta rabies occidendi, tantusque inerat furor ulciscendi. ut humano sanguine assiduo cruentari jucundum haberent, et vel una die a credibus cessore ignavum atque improbum æstimarent. Vix pater filio, vix filius parcebat patri; frater germanum, nepos avunculum vel patrum, quin et patruus nepotem pro modica causa neci tradebat. Horum autem diabolicam rabiem, et tam Brugensium, quam Furnensium et Aldenburgensium insanam perniciem, vir Domini Arnulphis, verbo dulcifluæ prædicationis, et exemplo eximiæ sanctitatis mirabili modo mansuefecit, et corda crudelium ad concordiæ tenorem, licet valde laboriose, complacavit, etc.
Extrema ægritudo, obitus.
Vellem autem diutius immorari tantarum contemplationi virtutum, sed vereor ne lectio, si prolixa fuerit, nimium lectori, ut assolet, pariat fastidium. Multis ergo, quæ merito viderentur dicenda, prætermissis, ad hæc stylum vertamus, ut de dormitione ejus et sepultura, quam breviter possumus, doceanus. Silendum tamen nequaquam videmus, quod antequam vinculis corporis absolutus, ab hac luce migravit, toto fere triennio tribulationibus laboravit. Ea namque quotidie videbat, quæ sine gravi animi dolore videre non poterat. Namque post mortem Dei cultoris gloriosi Marchionis a Karoli, terra (ut ait Scriptura) data est in manusb impii. Unde quæ secuta sunt furta et latrocinia, fraudes et perjuria, rapinæ et incendia, pugnæ et homicidia, jugi cruciabant mørore pii Patris plena caritate præcordia. Porro per duos ante obitum suum menses tantum edendi sustinuit fastidium, ut fere omnem escam anima ejus abominaretur, et pro cibo potuque modico lactis uteretur. Quod quidem ex multa, quam semper tenuerat abstinentia, ei accidisse a plerisque putatum est.
28 Sex autem ultimis diebus dysenteria laboravit, quod quum quarta feria coepisset, in crastino, id est, in quinta feria Presbyteros Ecclesiæ, ut, secundum auctoritatem Apostolicam, sancto ungeretur oleo, fideique super eum funderetur oratio, induci præcepit. Quibus, confessione peccatorum præmissa, cum ingenti omnium fletu peractis, et sacratissimo corpore et sanguine participato, pæcis osculum omnibus dedit, sique benedictione data dimissis, quanto secretius tanto arctius Deo se per contemplationem astringere statuit. Itaque ut hoc ipsum licentius faceret, primum omnia quæ habere videbatur, pauperibus erogari mandavit, ut pauper pauperem sequeretur Christum, qui ubi caput reclinaret, sese teste, non habuit, quamvis pauper non fuerit, quamvis paupertatem illius omni tempore imitari studerit. Ecclesiæ vero codices dedit, vestesque ut vasa sacro ministerio dicata, quorum summa() erat non modica.
29 Exinde de illa supernæ beatitudine patriæ, cujus indesinenter æstuaverat desiderio, valde spiritualiter, ut puta qui jam nihil fere carnis haberet, mira quadam suavitate sermonis disserere orsus est. Totus autem idem sermo de contemptu terrestrium, et appetitu coelestium in auribus paucorum religiosorum et spiritualium virorum contextus est. Ubi et me peccatorem, non quidem ex meo merito, sed consuetæ familiaritatis beneficio, loquenti sibi assidere passus est. Quorum licet verborum ordinem adhuc ex parte memoria tenens, multum tamen æstimo ut huic opusculo quod jam finem postulat, inserere debeam. Unum vero quod in præsentiarum censui nonc simile: nonnulla videlicet eum tunc spiritu prophetico prædixisse, quæ post modicum videntur partim impleta fuisse. Quæ quidem specialiter describere possem, nisi quorumdam verecundiæ parcere decrevissem. Ut autem in posterum propositum exequar, de tumulando corpusculo suo, Episcopis secundum Patrum statuta in hoc ipsum accersiendis, et quum accersiti venissentd hospitalem procreandis; de omnibus quoque aliis, quæ opportuna videbantur, summa cum discretione disposuit. Sensus quippe omnes corporis sui habebat integerrimos, et discretionem adeo sanam, et imperturbatam memoriam, ut quum semper in iis viguerit, tunc tamen præcipue de sapientia ejus omnes non sine stupore miraremur.
30 Quibus ordinatis iterum amicam sibi solitudinem amplexus, Deo vacabat, summo prorsus utens silentio. Vetuerat enim, ne quisqnam ingredi permitteretur, nisi quem admitti forte jussisset, præter illos Religiosos, quos assidue volebat adesse. Turba vero non modica tantæ fama rei non solum de civitate illa, sed et de remotioribus partibus quotidie fluebat. Videres diversorum ordinum viros et mulieres devotissima humilitate pro foribus excubantes, benedictionem sancti Antistitis multo cum desiderio flagitantes, quam si impetrare non mererentur, carissimum Patrem filii vel videre permitterentur. Nimis durum et inhumanum esse, si Antistitem suum protinus discessurum plebs devota prohiberetur saltem videre. Has vero preces, has et hujusmodi querelas assiduo fletu et lamentis continuis cumulabant, seque non recessuros nisi exaudirentur, nonnulli etiam jurejurando asserebant. Quorum obsecrationibus importunis precibusque tandem aliquantulum devicti, quum desiderium ei paucis insinuassemus, ut admitterentur nutu permisit. Summo igitur cum silentio ingressis, oculos aperiens, manu elevata benedixit et dimisit. Subinde alios atque alios simili ex desiderio undique convenientes, prolixis tamen interlabentibus intervallis morarum, eodem ordine ipso permittente interdum admittebamus, et confestim dimittebamus. Ipse vero in silentio suo rursus perseverabat, et oculis fere semper clausis, ne ab interno contemplationis vel orationis aliquatenus avocaretur, multipere observabat. Doloris, quem vehementissimum sustinebat, adeo patiens erat, ut quietus omnino et tacitus decumberet, nec plantu aliquo vel gemitu, prout solent alii ægroti, illam suam taciturnitatem interrumperet. Hoc autem modo totum sequens exegit quatriduum, sanam omnino mentem et sanum habens consilium, cum integritate omnium sensuum.
31 Secunda demum feria hora prima diei paullatim ad exitum suum coepit urgeri. Super cilicium ergo cinere conspersum pro voluntate sua eum ponentes, Clericis et monachis, aditu jam reserato, cum festinatione accurrentibus, intentissime utpote in tali negotio psallere studuimus. Tantus autem erat omnium luctus, tantus laicorum et Clericorum, virorumque et mulierum gemitus et fletus, ut voces psallentium non alte audirentur quam flentium; planctus autem, quem internus eliciebat cordium dolor, in excelsum levabatur; lacrymis et precibus celum, Divinæ bonitas clementiæ psalmis precibusque pulsatur. Quibus psallentibus et majorem psalterii partem explicantibus, officium quoque, quod animæ commendationem dicit, secundo agentibus, quum ipse quasi leni somno soporari videretur, tandem fidelis illa anima, felix oneroso carnis suæ indumento exuitur, et ad illam quam semper optando suspiraverat, quamque quibus valuerat modis vivens sibi comparaverat, beatæ requiem immortalitatis (ut pie credi fas est) possidendam educitur. Namque fidem Catholicam eum tenuisse, et in bonis operibus usque in finem perseverantiam habuisse, cognovimus. Misericordia Domini opitulante coronam gloriae adeptum esse fideliter credimus: non enim fallit qui promisit. Migravit autem anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo trigesimo,e Indictione octava, sexta Kal. Februarii, hora diei tertia; quum Ecclesiæ præfuisset annis triginta, mensibus sex, diebus tribus. a S. Caroli Boni Comitis Flandriæ et Mariyris vitam dabimus 2 Martii.b Hic fuit Gulielmus Normannus, Ducis Roberti filius, Gulielmi notbi Angliæ Regis ex Mathilde Balduini Pii filia nepos; altero regimanis sui anno, Christi 1123,e vivis sublatus.c Videtur legendum, non inutile; vel non silendum.d An forte hospitaliter recreandis? e Congruunt hi characteres omnes.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.