Latent horum sanctissimorum Antistitum Acta, conscrata memoria est. Nam Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. ita scribit: Auriæ in Gallæcia S. Isauri Episcopi. In monasterio Ripensi sanctorum Episcoporum Vimarasi, Gonzali, Osorii, Froalensi, Servandi, Athaulphi, Pelagii et Alphonsi. In Notis testatur Isaurum ab aliis Ansurium appellari. De ceteris ita scribit: Ex his Vimarasius Episcopus Auriensis fuisse traditur; Gonzalus, Osorius, et Froalensus Conimbricensis; Servandus et Pelagius Irienses; Athaulphus et Alphonsus Asturicenses, atque ita Petrum omittit, Gonzalum Osorium in duos dividit. Joannem Mariettam, utpote hominem Hispanum, quem ipse quoque Ferrarius citat, tutus visum est sequi; qui Ansurium et Vimarasium Aurienses Episcopos facit; Gonzalum Osorium cumdem esse vult, quem uti et Froalengum, Conimbricenses Antistites ait fuisse; Servandum, Viliulphum, Pelagium, Irienses; Alfonsum Asturicensem et Auriensem, Petrus cujus Sedis Episcopus fuerit, negat constare. Isaurum quoque ita Wion retulit: In Hispania S. Isauri Episcopi Auciensis (imo Auriensis vel Orensis) qui sanctitate clarus quievit in pace. Eumdem habent Mcnardus et Dorganius.
2 Sequimur velut peregrini in ignota regione aliorum vestigia, etsi quandoque nec satis secure alteque impressa, et in contrarium ducentia; aut certe cum sequi non audemus, quo tendere videantur indicamus. Quiescere traduntur horum Sanctorum corpora in monasterio S. Stephani ad ripam Sili amnis sito. Ferrarius id monasterium Ripense vocat, atque in Notis scribit:
Ripa oppidum est Gallæciæ præclarum ad Avum flumen, cum coñobio diócesis Auriensis, quod vulgo Ribadavia appellant. Est quidem celebre illud oppidum, vini maxime præstantia, quod in vicino agro nascitur, atque in exteras regiones exportatur, ad dextram Minii ripam ubi in cum Avus, sive Avia illabitur, aliquot infra Auriensem urbem, sive Aquas calidas, leucis.
3 At Licentiatus Molina in descriptione Gallæciæ anno 1351 excusa, quam Lucæ Torres V. CL. beneficio sumus consecuti, verum hujus cænobii situm ostendit, supra Auriensem urbem, ad lævam Sili amnis ripam. Nam Silus, sive ut vulgo appellant Sil, forte veterum Salo, apud Astures ortus magnum Gallæciæ tractum rigat, multisque auctus rivis Minio miscetur, ac nomen amittit, licet multo luculentior sit. Haud longe a confluentibus amnium horum visitur S. Stephani monasterium ordinis Benedictini, quod vulgo De Riba del Sil appellant. Est id cænobium semotum a turbis et concursu populi, itaque eleganter xdificatum, ut mereatur codem Molina judice alibi quam inter confragosas istas rupes locatum fuisse.
4 Idem scribit, septem Antistites variarum Ecclesiarum, propter quietem loci ac religionem isthuc secessisse, vitamque sancte terminasse. Nomina ipsorum Sanctorum non exprimit, Ecclesias quibus præerant enumerat, nec nisi septem, atque aliter paullo quam Marietta. Primum ait IriæFlaviæ Antistitem fuisse, quam urbem ad Ullam amnem in Gallæcia sitam El Padron nunc vocant; Sedes est Compostellam translata: secundum Ovetensem: tertium Lucensem: quartum Mindoniensem, sive urbis quæ nunc Mondonedo appellatur: quintum quintum Auriensem, sive Oriensem: sextum Asturicensem: Septimum Tudensem.
Subdit dein isthæc Molina. Horum nomina, et tempus quo quisque decessit, erant olim eorum tumulis incisa. Verum a quadringinta eoque amplius annis Reformator quidam cum isthuc venisset, contempta vetustorum sepulchrorum fide, et illustri Divorum memoria; omnia isthæc subruit monumenta, atque ossa commista una in area inclusa, post majus altare illius ecclesiæ reposuit, ubi etiamnum asservantur; reperit idem digitis sanctorum Antistitum hærentes pretiosos annulos, quibus multæ etiamnum fiunt curationes tum insertorum lapidum virtute, tum præcipue ipsorum Sanctorum meritis. At quis ille Reformator? an quispiam ab Apostolica Sede alia caussa in Hispaniam missus? an potius a quopiam vicino Antistite allegatus ad explorandum num quid circa priscas religiones uspiam innovatum sit? Joannes Marietta innuit restauratorem monasterii fuisse. Sed quid tamen et in mentem venit sepulcra demoliri, ossa confundere? Esto, judicarit fortassis non esse vindicatos; retulisset ad Apostolicam Sedem; quæ et ipsa tamen reverenter habet quæ a majoribus tradita sunt de cujuspiam Divi sanctitate cultuve, nec temere damnat cujus vel ignoratur initium, vel quod seculorum usu firmatum est, nisi aliunde certo constet non rectis rem totam principiis inchoatam. Quo præditus animi sensu Baronius quæ de S. Fausto Regiensi Episcopo acerbius ante scripserat, ubi cum intellexit ab omni retro memoria in sua Ecclesia ut Sanctum coli, ingenue retractavit. Verum ista hactenus. Quid de iis tradat Marietta videamus.
6 In monasterio S. Stephani ad Sili ripam, ordinis S. Benedicti in Gallæcia, in ditione cui Lemos nomen est, a Rege Ordonio fundato, sepulti fuere variis temporibus olim novem Episcopi. Extabant singulorum sepulcra lapidea, cum epitaphiis, in claustro. Sed cum restauraretur id monasterium, lapides quidem inde revulsi atque ad ædificii materiam collati, ossa vero collecta, asservataque ad publicam venerationem. Sanctorum illorum hæc sunt nomina: Ansurius, et Vimarasius Auriense Episcopi: Gonzalus Osorius, et Froalengus Conimbricenses: Servandus, Viliulphus, et Pelagius Irienses: Alphonsus Asturicensis et Auriensis: Petrus ignotæ Sedis Ex VATRIS. Episcopus.
7 Igitur antiqua traditione, quæ in eo monasterio semper viguit, eorum testata est sanctitas. Sculpta non ita pridem affabre nova altaris tabula, in cujus supremo excisi vultus horum novem Sanctorum cum eorum nominibus; ibi vero eximia cum veneratione, sanctæ eorum reliquiæ sunt collocatæ. Illustre quoque eorumdem sanctitatis testimonium ernitur ex privilegio Regis Alphonsi Legionensis, patris Ferdinandi sancti Regis, quod in eodem monasterio asservatur Latine conscriptum. Eo testatur, cum facile oblitteretur oblivione, quod non est consignatum litteris, quoniam scriptura memoriam sustentat, et damna oblivionis propulsat, ideo se, Alphonsum Dei gratia Regem Legionis et Gallæciæ, cupere ex hoc scripto notum esse præsentibus ac posteris, sese tradidisse monasterio S. Stephani, et novem corporibus sanctorum Episcoporum ibidem sepultis, quorum meritis multa quotidie a Deo fiunt miracula, quid-quid isthic regii juris fuit. Est illud testimonium indubie magnæ auctoritatis.
8 Solius Ansurii Auriensis hoc extat epitaphium: S. Ansurii epitaphium. En quem cernis cavea saxa tegit compago sacra Præsulis Ansurii, per omnia illustrissimi viri. Affatim fuit dogma sancta, et vita militavit clara. Non extitit anceps Domini vita, quia sic prorsus faleravit confessio pia. Sinens cathedra prædicta, conglutinans se norma monastica, ibique egit cuncta qui Domino congruit, subsequents Domini voce, requievit in pace; in puncto nempe sacri corporis simul depositio sub die septimo Kalendas Februarii æra nongentesima sexagesima, ætate porrecta per ordinem sexta.
9 Quod caenobium illud a Rege Ordonio fundatum scribit Marietta, Ordonius primus æra 887, sive anno Christi 849, Ramiro patri successit, regnavitque annis 16, ut scribit Sebastianus Salmanticensis, Ordonius II, Alphonsi Magni filius, Garciæ fratri successit sub annum 913; uter caenobii S. Stephani fundator extiterit, non liquet. De S. Ferdinando Rege, filio Alfonsi IX Legionensis, et Berengariæ Castellanæ (cujus soror fuit Blanca mater S. Ludovici) agemus 30 Maii, obiit anno 1232, Hispali, cum regnasset annos 34, menses 11, dies 23.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.