Solum nomen S. Sodonis, ac patria locusve certaminis, nota sunt nobis; cetera latent. De eo MS. S. Hieronymi: Sodonis, Ravennæ. MS. Dungalense bis cum refert, et Sidonem ac Sadonem nominat, nisi diversi sint. At quod in eo Raviani. veluti Sancti nomen est, pro Ravennæ urbis; non id ejus Martyrologii scriptori novum, ut alibi observavimus; et hic quoque in Puteoli nomine videre est. Colitur alioquin S. Ravennus Presbyter et Martyr cum S. Rasipho fratre, XXIII Julii; sed huc non pertinet.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.