Blæsillæ nobilissimæ religiosissimæque viduæ nomen in Cælitum fastos relatum exhibet Martyrologium Germanicum, Constantius Felicius, Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. et in catalogo SS. Italiæ, Silvanus Razzi to. 1, de fæminis sanctitate illustribus. De ea agit Baronius to. 4, ad an. 382, num. 40, 42, 43. Spondanus in compendio Baronii eodem an. num. 8.
2 S. Hieronymus variis locis ejus meminit. Epist. 22, ad S. Eustochium ejus sororem de Custodia virginitati: Molestias nuptiarum, et incerta conjugii, domestico exemplo didicisti: cum soror tua Blæsilla, ætate major, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana conditio et futuri nescia! Et virginitatis coronam, et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiæ gradum teneat viduitas, tamen quas illam per momenta sustinere existimas cruces, spectantem quotidie in sorore, quod ipsa perdiderit: et cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiæ habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens; centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.
3 Quam ipse Hieronymus S. Blæsillam in viduitate adpietatem cultumque divinum stimularit, scribit ep. 116, ad S. Paulam ejus matrem et Eustochium, quæ est præfatio in Ecclesiasten: Memini, inquit, ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romæ essem, et Ecclesiasten S. Blæsillæ legerem, ut eam ad contemptum mundi hujus provocarem, et omne quod in mundo cerneret putaret esse pro nihilo, rogatum ab ea ut in morem commentarioli obscura quæque dissererem, ut absque me posset intelligere quæ legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et ubi non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitæ nostrae consortem, tantoque vulnere tunc percussus obmutui; et nunc in Bethlehem positus angustiore videlicet civitate, et illius memoriæ et vobis reddo quod debeo.
4 Idem epist. 26, ad S. Pammachium super obitu Paulinæ uxoris, quæ altera S. Blæsillæ soror erat, ita scribit: In calce epistolæ recordatus sum quadrigæ vestræ (quam constituebant Pammachius, Paula, Eustochium, et Paulina) et proposito quintam deesse Blæsillam, quæ prima de vobis præcessit ad Dominum. Coluntur S. Pammachius XXX Augusti; S. Eustochium XXVIII Sept. et S. Paula XXVI Januar. ubi S. Hieronymus in ejus Vita num. 3 seniorem ex quinque liberis statuit S. Blæsillam, super cujus morte se Paulam consolatum esse ait, epistola scilicet 23, quam hoc die edidit Surius. Epistolam vero 23, scrispsit ad S. Marcellam (cujus vitam damus 31 Januarii) de egrotatione S. Blæsillæ. Nos ex utraque epistola ea excerpsimus quæ Blæsillæ vitam quoquo modo exhiberent, omissis quæ ad eam non pertinerent, quod epistolæ alioquin illæ in omnium manibus sint.
5 Epistola ergo 23, citata morbum Blæsillæ occasionemque vanitatum omnium abdicandarum commemorat, atque ita inter cætera scribit: Blæsillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies jugiter æstuasse; ut sciret rejiciendas delicias corporis, quod paullo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc Dominus Jesus, tetigitque manum ejus, et ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiæ et divitiarum fasciis colligata, in seculi jacebat sepulchro; sed infremuit Jesus, et conturbatus in spiritu, clamavit dicens: Blæsilla veni foras. Quæ vocata surrexit, et egressa cum Domino vescitur. Judæi minentur, et tumeant, quærant occidere suscitatam: soli Apostoli glorientur. Scit se vitam suam ei debere, qui reddidit: scit se ejus amplexati pedes, cujus paullo ante judicium pertimescebat. Corpus poene jacebat examine, et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum? ubi verba omni inaniora fumo? Nihil fibi debet, o ingrata cognatio, quæ mundo petiit, et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat: qui irascitur, non se esse indicat Christianum.
6 Vidua nostra ante morosius ornabatur, et die tota, quid sibi deesset, quærebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: Nos autem omnes revelata facie, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu. Tunc crines ancillulæ disponebant, et miteliis crispantibus vertex arctabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur, et in exstructis thoris jacere vix poterat; nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula voce ceteris Alleluia præripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua supra nudam humum, et crebris lacrymis facies psimmithio ante sordidata purgatur. Post orationem psalmi concrepant; et laxa cervix, poplites vacillantes, in somnumque vergentes oculi, nimio mentis ardore vix impetrant ut quiescat. Pulla tunica minus cum humij jaceruit sordidatur. Soccus villior, auratorum pretium calceorum egentibus largitur. Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum, et tota simplicitate purissimum, et quod possit magis astringere vestimenta, quam scindere.
7 Epistola 25 Paulam matrem de Blæsillæ obitu consolatur, ac multa de virtutibus ejus prædicat, quam ita orditur: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo, non, ut Hieremias ait, vulneratos populi mei; nec ut Jesus, miseriam Hierusalem; sed plorabo sanctitatem, misericordiam, innocentiam, castitatem; plorabo omnes pariter in unius morte defecisse virtutes. Non quod lugenda sit illa, quæ abiit; sed quod nobis impatientius sit dolendum, qui talem videre desivimus. Quis enim siccis oculis recordetur, viginti annorum adolescentulam tamardenti fide Crucis levasse vexillum, ut magis amissam virginitatem, quam mariti doleret interitum? Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriæ tenacitatem, acumen ingenii? Si Græce loquentem audisses, Latine eam nescire putares. Si in Romanum sonum lingua se verterat, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Jam vero, quod in Origene quoque illo Grecia tota miratur, in paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita Hebrææ linguae vicerat difficultates, ut in discendis canendisque psalmis cum matre contenderet.
8 Humilitas vestium non, ut plerisque solet, tumentes animos arguebat, sed cum interiori se mente dejecerat, inter ancillarum virginum cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dignoscebatur, quod neglectius incedebat. Vacillabant ægrotatione gressus, et pallentem ac trementem faciem vix collum tenue sustinebat: et tamen aut Prophetam, aut Evangelium semper in manibus tenebat. Lacrymis ora complementur: singultus occupat vocem; et hærentem linguam viscera commota non laxant. Cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret, et semianimæ lectulum valleret circulus propinquorum, hæc in extrema verba mandabat: Orate Dominum Jesum, ut mihi ignoscat, quia implere non potui, quod valebam. Secura esto mi Blæsilla: confidimus: probas vera quæ dicimus. Numquam est sera conversio. Vox hæc primum dedicata est in latrone. Luc. 23. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
9 Postquam autem, sarcina carnis abjecta, ad suum anima splendide sepulta: anima revolavit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit; ex more parantur exequiæ, et nobilium ordine præeunte, aureum feretro velamen obtenditur. Videbatur mihi tunc clamare de celo: Non agnosco vestes, amictus iste non est meus: hic ornatus alienus est. Sed quid agimus? Matris prohibituri lacrymas, ipsi plangimus. Confiteor affectus meos: totus hic liber fletibus scribitur. Flevit et Jesus Lazarum, quia amabat illum. Non est optimus consolator, quem proprii vincunt gemitus, cujus visceribus emollitis, fracta in lacrymis verba desudant. Testor, mi Paulla, Jesum, quem Blæsilla nunc sequitur: testor sanctos Angelos, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta, quæ pateris: patrem esse spiritu, nutritium caritate.
10 Faveamus Blæsillæ nostrae, quæ de tenebris migravit ad lucem, et inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Revera si seculare desiderium, et quod Deus a suis avertat, delicias vitæ hujus cogitantem, mors immatura rapuisset, plangenda erat, et omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc vero, cum propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodammodo propôsiti se baptismo laverit, et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo, semper monasterium cogitarit, non vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris Paula, quia tua filia, mea facta est filia?
11 Parce, quæso, tibi, parce filiæ cum Christo jam regnanti, parce saltem Eustochio tuæ, cujus parva adhuc ætas et rudis pene infantia, te magistrantem dirigitur. Sævit nunc diabolus, et quia unam cernit de tuis liberis triumphantem, obtritum se esse condolens, quærit in remanente victoriam, quam in præeunte jam perdidit. Grandis in suos pietas, impietas in Deum est. Abraham unicum filium lactus interficit, et tu unam de pluribus quereris coronatam? Non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. Cum de media pompa funeris te exanimem referrent, hoc inter se populus mussitabat: Nonne illud est, quod saepius dicebamus? Dolet filiam jejuniis interfectam, quod non vel de secundo ejus matrimonio tenuerit nepotes. Quousque genus detestabile monachorum non Urbe pellitur? non lapidibus obruitur? non præcipitatur in fluctus? Matronam miserabilem seduxerunt, quæ quia monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla gentilium ita suos unquam fleverit filios. Qualem putas ad istas voces Christum habuisse tristitiam?....
12 Quas nunc existimas Blæsillam nostram pati cruces, quæ ferre tormenta, quod tibi Christum videat subiratum? Clamat nunc illa lugenti: Si unquam me amasti mater, si tua ubera suxi, si tuis instituta sum monitis, ne invideas gloriæ meæ: nec hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. Putas esse me solam? Habeo pro te Mariam matrem Domini. Multas hic video, quas ante nesciebam. O quanto melior est iste comitatus! Habeo Annam, quondam in Evangelio prophetantem: et, quo magis gaudeas, tantorum annorum labores, ego in tribus mensibus consecuta sum. Unam palmam castitatis accepimus. Misereris mei quia mundum reliqui? At ego vestri sortem doleo, quos adhuc seculi carcer includit, quos quotidie in acie præliantes, nunc ira, nunc avaritio, nunc libido, nunc variorum incentiva vitiorum pertrahunt ad ruinam. Si vis, ut mater mea sis, cura placere Christo. Non agnosco matrem, mèo Domino displicentem. Loquitur illa et alia multa, quæ taceo, et pro te Dominum rogat, milique, ut de ejus mente securus sim, veniam impetrat peccatorum: quod monui, quod hortatus sum, quod invidiam propinquorum, ut salva esset, excepi. Itaque dum spiritus hos artus regit, dum vitæ hujus fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi meum sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quæ non Blæsillam sonet: quocumque sermonis nostri monumenta pervenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur: hanc in mea mente defixam legent Virgines, viduæ, monachi, Sacerdotes. Brevis vitæ spatium æterna memoria compensabit, quæ cum Christo vivit in celis, in hominum quoque ore victura est. Transibit et præsens ætas, sequentur secula post futura, quæ sine amore, sine invidia judicabunt. Inter Paulæ Eustochique nomen media ponetur: numquam in meis moritura est libris: audiet me semper loquentem, cum sorore, cum matre.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.