Liber sextus.
De expositione multiplici revelata Veronicæ.
Huic volumini præfandum arbitror, apud sacros codices sensum moralem personantes, et piorum gesta nonnumquam præsignare malos, et bonorum typum impios gerere. Quis enim ambigit Regis Assueri imperium Dei immortalis sceptra significare? Salomonis vero Regis delicias Canticorum oraculis descriptas? Nonne beatissimo illo eloquendi genere Christi et Ecclesiæ, justissimi animi divinos amores, cælestia præludia, incognita malis solatia, ac blandientem summum Opificem suspirantibus ad æterna gaudia mortalibus produnt, explicant, præloquuntur? Quamobrem divinarum litterarum interpretationi consentiunt sensus morales, quos sextus liber aperit; in quo plura referuntur, quibus etiam summis viris præcipua conferatur instructio.
De expositione quorumdam visorum Dominica in ramis palmarum.
Seripsimus in libro superiore Virginem Veronicam mente raptam, quæ gaudia, quosve honores Salvator in die palmarum acceperit, animadvertisse; inter illa vero arbores palmarum et olivarum humilitatis signa dedere, solæ cannæ immotæ stabant. Dixit autem Salvator Virgini: Hæc signant homines, quos ego per gratiæ donum inhabito, semper humilia de se sentire, humilia operari, humilia loqui, hominum laudibus contemptis. Capita semper flectunt et services, ubi pro divinæ Majestatis adoratione quodpiam actitandum aut loquendum evenerit. Cannis vero similes adinveniuntur superbi, humanæ ambitionis cupidi, inflatique cogitationibus iniquis. Est tantæ pravitatis inanis gloriæ crimen, quo tametsi miraculis homo claresceret, eo arrogantiæ tamen vitio illum odio prosequi cogor. Caveant autem mortales ne ad olivæ vel palmarum ramos accipiendos ab Ecclesiæ Sacerdotibus accedant, nisi peccatorum prævia confessione, actu vel proposito. Statuat unusquisque prius dimittere proximo offensas, et divinam sibi omnino satagat conciliare Majestatem. Hisce decorus operibus, digne palmarum ramos efferet. Hæc Christus Deus immortalis.
De revelato a Salvatore modo decantandi nonnullos psalmos.
Edem quoque Palmarum die post mente inspectatam cœnam in domo Marthæ, Salvator Veronicam allocutus est in hæc verba: Sæpe temporibus retroactis coram me preces effudisti pro universis Sororibus tui cœnobii, verum illis meo nomine significato, quod hæc quæ officiis decantandis addictæ sunt desides nimium existunt. Odia quædam animo versant, et corde mirum in modum devagantur. Reprehensæ non abstinent, quin præfato errore vehementer delinquunt. Illo conveniunt ut meum nomen laudibus prosequantur, non ut inanibus deserveant cogitationibus. Eisdem pariter meo imperio dicito, quando canticum Benedicite omnia opera Domini Domino, psallentes inchoaverint, et pausam in medio versus protraxerint, memorentur se nomen meum laudare, et benedicere. Ejusdem quoque reminiscantur in singulis pausis hymni præfati, ac psalmorum Laudate Dominum de cælis, Beati immaculati in via, et, cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ. Salvator itidem in multorum psalmorum decantatione quamvis idem fieri Veronicam edocuerit, id tamen secreto servare Virginem jussit. Hæc pariter subintulit Christus: Meo nomine citius Sororibus isthæc explanabis, quoniam talia amplius tibi significanda minime mandabo. Jubeo itidem ut eadem omnibus posteris Sororibus indicentur. Vocem unaquæque audentius promat, inimicitias oblivioni mandans: hæc est enim voluntas mea. Cui Veronica: Exploratum habes, o Domine Deus meus, nihilo mortalium fragilia pectora ab alto donari nisi ipse præstiteris. Tu animos illarum tuo amore succende, ut fervore Spiritus tui concepto, tibi Domino famulentur. At Christus Veronicæ respondit: Vera quidem fateris, o flia mea, sed ut sibi vim inferant necesse est, voluntatem propriam abnegantes: discant meo exemplo pati, ac dolores, vulnera, et labores, a me perpessos mente animove pervolvant. His sibi frena imponent, et carnis incentiva devinent. Posthæc de quibusdam altissimis Christus disseruit, quæ mortales latere voluit. At corporea officia mens Virginis repetens nocturnas excubias adesse signo campanæ dignovit.
De expositione morali actorum in ultima cæna Christi cum beatissima Virgine.
Hebdomadæ sanctæ diebus anni Dominici millesimi quadringentesimi nonagesimi, divina ope corporeis solutæ sensibus Veronicæ Salvator Christus Jesus recehsite quæque suæ passionis mysteria exposuit, in hunc modum dicens: Memorare filia mea, agentem me ultimam cœnam cum Matre, eademque ciscitante mei caussas mœroris, parumper substitisse anteaquam responsa darem. Aiebat siquidem Mater: Novi profecto, o Fili, te moriturum Hierosolymis, sed tempus minime exploratum habeo. Sic profecto a quovis actitandum est: nam diligentius præcogitandum est, an danda responsio scandalum proximi, mentis iras, aut Dei offensam producere debeat. Ad mentem pariter ducito, o filia, Matrem meam passionis meæ cognito tempore solo protinus seminecem dilapsam; viresque cum recepisset dixisse: Heu o fili mi, inter innumeros tui amore toleratos dolores hic profecto meam ipsius animam pertransibit. Is est modus pœnitentium ac peccata plangentium, nam ob amorem talium criminum acutos gladios corda, pœnitentium pertransire convenit, instar cruciatuum Matris meæ: tametsi dolor nullus mortalium eorum, qui voluntarie pro peccatis adversa subeunt, æquari queat Matris meæ doloribus, quos in diebus meæ passionis ipsa perpessa est. Cumque in crimina mortalia labitur homo surrecturus ab eisdem, interius semimortuus primum concidere debet, diuque in angustiis perseverare; matre mea suis doloribus id præsignante. Tanto etenim temporis spatio saltem in doloribus recogitatorum criminum persistendum est, quanto mater mea solo hærens tunc jacuit. Mirum in modum autem iste dolor pro peccatis assumptionis conspectui meo pergratus invenitur.
3 Memento quoque filia mea, ea hora Magdalenam ingressam ad nos magna voce exclamavisse præ dolore futuræ meæ passionis, quam me exponente intellexerat. Ea vox ingentis amoris flammam, quo me prosequebatur, indicat. Ego quoque diligi ab hominibus pari amore me cupio. Dicet quispiam: Admirandum minime est, si tantopere me diligeret Magdalena, quando ad viam salutis eam evocaverim nullo labore prævio. At Martha plurima sororis gratia subiens, divinæ gratiæ munus Magdalenæ promeruit. Nullus profecto spiritualia dona Deo largiente percipiet, nisi prius dura superare studuerit. Optant quidem plerique cælestis patriæ fructus prægustare, sed sudores perpessi tædio afficiuntur, desidesque effecti numquam voti compotes comperiuntur.
6 Quid vero signet benedictio materna, quam genuflexus ab eadem petii, audi filia mea. Quisquis mortalium parentibus viventibus gaudet, illos veneretur: numquam domum exire cupiens ipsis insciis iter arripiat, quoniam parentes sive carne sive spiritu sint, talibus honorantes minora admittunt crimina, aut innoxii domum repetunt. At genitrix mea cum a me benedici exoraverit, humilitatis exemplum cunctis intelligere volentibus dedit. Verum cum ait: Cæcutiunt mihi hac hora cor et corpus, typum gessit tenebrarum hominum eorum, qui adstrictos se esse dignoscentes, scelera sceleribus addunt. Sed Magdalena me sequens ut ab itinere revocaret, peccatoris indicium est; cui mea consectanti vestigia viscera misericordiæ Altissimi invocare, et exclamare semper fas est. Et quemadmodum Magdalena diu perstitit rogitans, poenitentes agere pariter decet. Aperui autem ad Matris unicum solatium resurrectionem meam futuram tertia die, ut criminosi saltem tertia die a peccati morte resurgere discant. Enimvero sicut Mater pientissima Magdalenæ nuntianti resurrectionem futuram tertia die, respondit: Quæ, rogo, Magdalena, liis tribus decurrentibus diebus occurrent? Ita criminibus onusti quæ eis contingere queant nesciunt; subita nempe morte præoccupari possunt. Demum fides in sola Genitrice mea perseverans docet conversum ad viam veritatis inviolabilis fidei sacramenta servare. Perpetuo vero odio perpetrata delicta prosequens, de misericordiæ Dei largo munere numquam diffidat. Ego enim cuncta peccatori remittam crimina.
De expositione morali actorum in ultima cœna Christi cum discipulis.
Memento etiam, o filia mea, in ultima cœna cum discipulis meis me dixisse: Qui intingit manum meum in paropside, hic me traditurus est. Hoc signat quantumcumque latentia crimina me posse palam efficere. Nolui vero Judam proditorem ceteris aperire discipulis, ne forte verecundia induraretur cor ejus, sed occultum illius crimen esse volui, expectans si forte ad me conversus poenitentiam actitaret, qui humanitate abusus impenitens obiit. Est quoque Judæ damnatio omnium peccantium norma. Sola enim obstinatione errantes quique æternis ignibus, perpetuaque miseratione carentes adjiciuntur. Discant itidem mortales meo exemplo injurias proximo remittere, et hostium crimina ceteris non pandere. Quam-obrem ut Judæ proditoris scelus omnino lateret, sacram illi licet indigno Eucharistiam exhibui. Dixit quoque Dominus: Reminiscere filia mea, me discipulis mortem meam nuntiavisse, qua apprime doluerunt. Hoc typico indicat poenitentem oportere mortalia sua crimina Sacerdoti explicare, quæ ubi divisa a venialibus Sacerdote declarante intellexerit, doleat toto corde, Apostolorum doctus exemplo. At cum discipulis pacem mandans dixerim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, fraterna caritas illo sermone edocetur. Non enim qui pace proximi caruerit intrabit in regnum cælorum; nec qui fraterna communione privatur, electorum numero adscribi poterit. Enimvero jubens ego ipse Apostolis ut ceteris in virtutibus exemplo forent, quosque erudivi ne proximis scandala male agendo præberent; bona suspicentur, quæ actitare ceteros viderint, pia semper gestantes viscera. Ubi scelus quodpiam mortales animadverterint, cogitent apud semetipsos dicentes: Hodie mihi, cras tibi. Noverint tandem omnium qui mortalibus adstricti sunt criminibus, catenam meo collo alligatam, apud diabolum captivitatem præsignavisse. Enimvero captionem meam in ultima cœna significavi, ut qui me sequi cupiunt contemni ab hominibus discant. Nulla enim mortalium lingua explicare poterit, quam mihi placeat ille contemptus, utilisque sit ipsis voluntarie contemni appetentibus.
De expositione morali quorumdam actorum post ultimam cœnam Christi cum discipulis.
Dixit itidem Dominus: Ego cum Judæ proditoris pedes abluere dignatus sum, quanto sint amore prosequendi hostes re ipsa docui: quam gratissima enim mihi profecto est inimicorum dilectio. At cum in montem olivarum proficiscerer cum discipulis, dollentibus nimis præ mœrore eorum quæ illis mihi ventura declaraveram, dixi tandem: Jam finem, quaso, imponite o discipuli mei luctui. Signant vero ea verba, mortalia omnia ad corpus spectantia fine concludi, animam vero immortalitatem perpetuam possidere, sive æternis fuerit donata gaudiis, sive inferiorum poenis addicta. Aiunt plerique animos hominum cum corpore interire; sed hi falluntur nimium, nimiumque errant a via veritatis, ignari, stulti, ingrati, et conscientiæ claritate carentes. Attendunt nequaquam miseri mea ab alto illis demissa munera. Ego enim eis animum ad imaginem et similitudinem meam donavi. Ego eos pretiosissimo sanguine meo redemi. Ipsi vero mortalitatis animorum opinione stulti, mundi deliciis ebrii, impia adversum me admittunt scelera; a quibus si conversi non fuerint, æternæ damnationis poenas luent. Verum luctus discipulorum amorem, quo me toto corde prosequebantur, indicat. Hic est amor, quem ab hominibus exspecto, quemve discipulorum dilectio figurat. Hominum sat mihi solus amor, pro tantis a me acceptis muneribus, quos sanguine proprio de tenebris et umbra mortis eripui, quorum profecto animas ego tanta dilectione prosequor, ut omnes salvas esse cupiam. Quocirca præstolor, exspectoque iterum atque iterum, ut juste et sancte vivant: quod ubi ad extremum usque spiritum renuerint, cogor justitiæ jura adversus eorum scelera exercere.
De expositione morali corum quæ Christo oranti in horto evenerunt.
Dixit pariter Dominus: Multa mihi evenere, o filia mea, cum in monte Oliveti oravi Patrem ut transiret a me calix passionis, quæ sigillatim tibi non explicabo, quod ea in plerisque locis scripta comperiantur. Factus fuit tunc sudor meus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram, quo dabatur intelligi pari dolore affici decere eum, qui mortale crimen admisit. Fuit vero mentis meæ cogitatio tam vehemens, mens, ut dignota voluntate Patris, qua statuerat me omnino mortem sævam perpeti debere, omnia ossa mea trementia locum a natura institutum mutaverint. Caro quoque indoluit usque ad cordis medullas, et ossibus amplius hærere visa non est; quamobrem aqua et sanguis e corpore meo sudoris vice ubertim profluxerunt. Verum cum signum Crucis, cui hærebat spongia, calici impositum mihi Angelus nomine Patris mei detulit, cui ego ipse configendus eram, usqueadeo pertimui, ut membratim concidere me arbitrarer. Quamquam nullus pœnitentium dolor meo comparandus sit dolori, utpote qui quosque cruciatus superarit; angi tamen omnes peccatores jubeo, ac eos præsertim qui nefanda admittunt scelera, inter quos iniquiores sunt sacris addicti, veluti aliquando me ostendente animo rapta vidisti. Quocirca satagat mortalium quisque quotidie mysterium quodpiam sævæ meæ passionis meditari. Sudor itaque sanguineus carne adversus spiritum durius repugnante defluxit, vimque naturæ ego intuli, satis imperio Patris mei facturus. Imitentur me qui impia perpetrant scelera quotidie, et pro divinæ legis servando jure, suaque salute tandem nanciscenda, adversum carnis incentiva dimicent, vim sibi inferre conentur ut peccata devitent, quemadmodum ego ipse paterna jussa capessens, reluctantem carnem devici. Meditentur quoque me dira tormenta pro humani generis non mei ipsius salute subiisse. Est et aliud quo me sequi homines edocentur: nam desidiam et inanes cogitationes extinguere orantes meo exemplo discant. His autem qui immota mente orare sategerint, munera cælestia promitto, humilitatem, sui ipsius contemptum, caritatem, et cum fratribus cordium unionem. Numquam a mortalibus explicari posset quam mihi grata sit pax sancta inter fratres reperta, quantumque divini fructus afterat. Hinc oritur, ut attentissime orantes sæpenumero rapiantur, sensuum officioque careant, quoniam ingenti amore mihi tunc juncti, animi una intentione in me solo feruntur.
De expositione morali corum quæ acciderunt in comprehensione Salvatoris.
Sed cum in horto oravissem ad Patrem, venere milites ut me comprehenderent: quibus ego obvians inter cetera dixi: Ego sum. Hoc meo exemplo discant criminibus onusti, omnia etiam minima sua aperire Confessori. Quod si a facie Confessoris se absconderint, me numquam latere poterunt. Quisquis ad reatus confessione sacra purgandos accesserit, dolens, corde contratus, stabilique mente scelera omnino posthabendi eat; qui vero confitens peccandi affectum retinet, illius mihi ingrata confessio existit, reusque apud me invenitur, quod sacramento indignus abutatur. Memorare o filia mea, quo furore, quave rabie insanientes Judæi, vinctum me per montem Oliveti pertraxere: unguibus enim pedum meorum tunc caro cessit. Hocce genus itineris utinam ad crimina properantes animadverterent, menteque volutarent dicentes: Heu me miserum et infelicem! ego his pedibus per scelera curro, at Christus Deus meus montem Oliveti pedibus crudelissime descendere coactus est, ne iniquitatum viam amplius ingrederer. Quod ubi evenerit talia cogitantem criminosum propria dolere peccata, ne differat ad Sacerdotem accedere, confessionis sacramentum rogaturus.
11 Enimvero quod in diversa tractus et apud plerosque deductus semper tacuerim, significat hominem cælestia appetentem numquam rixari fas esse: quamquam noxius a quopiam arbitretur, et innocens existat, taceat tamen meo exemplo, nam qui contentionibus studet, arrogantiæ vitio laborat, scelus admittit, et eos cum quibus contendit præcellere se opinatur.
At ego minimum omnium jubeo hominem me sectantem se credere, meæ solius tractum dilectionis amore.
De expositione morali trinæ abnegationis Petri.
Dixit quoque Dominus: Ad mentem reducito o filia, me discipulis prænuntiasse, Petrum, qui tanto amoris zelo me prosequebatur, ter me abnegaturum fuisse, antequam gallus bis vocem daret. In domo vero a Annæ bis me negavit; tertio quoque cum Malchus, cujus ipse auriculam absciderat, assereret Petrum esse de numero discipulorum meorum. Posthæc Petrum respexi dolore et amore intrinsecus me moventibus. Et statim gallus cantavit, et recordatus est Petrus verbi quod dixeram ei, et egressus foras flevit amare, mente revolvens se esse quem ego prædixeram, ter me abnegaturum. Isthæc signant, o filia mea, eos qui mihi famulantur, criminibus suis me abnegare, veluti Petrus actitavit. Hi quoque sunt qui amore meo languere se ostendunt, inter quos præcipui inveniuntur sacris addicti, tam gravia scelera, qualia aliquando tibi ostendi, admittentes. O utinam qui Petri exemplo peccant et errantem sequuntur, pœnitentem sequerentur! Nam ego eis misereri polliceor. Sed heu corde obstinato, quod diabolus inhabitat, in ærumnis suorum peccatorum perdurant usque ad extremum halitum. At me cum oporteat justitiæ exercere vindictam, æterno supplicio deputantur, majoribus attriti tormentis quam ceteri. Sunt vero illorum cruciatus inexplicabiles, ceu aliquando te vidisse nosti meo imperio meque ostendente. a Videtur potius triplex negatio in domo Caiphæ contigisse. Vide Baronium an. Chr. 34, nu. 71.
De expositione morali Joannis nuntiantis beatissimæ Matri comprehensionem Christi.
Memorare itidem o filia mea, me ad columnam ligato, Joannem propere abiisse nuntiaturum Matri meæ, quæ mihi sæva contingebant. Nam cum lares applicuisset ejusce domus, ubi tunc Mater mea et Magdalena morabantur, ostium percussit, strepitum dans ingentem, actus amore vehementi quo me prosequebatur. Venit Magdalena percutienti responsura, et dixit: O Joannes, ubinam, quæso, est Magister meus? Joannes vero præ doloris magnitudine lacrymas uberes pro voce dedit, minime responsum præstare valens. His, o filia mea, edocentur homines meo amore succendi Joannis exemplo: et meæ passionis audientes mysteria dolere et excruciari lacrymis profusis, ceu Joannem egisse intelligunt. Novi equidem neminem tanto dolore affici posse passionis meæ caritate, quanto Joannes et Magdalena doluerunt. At nec ipsi tantum doluissent, nisi hoc illis meo peculiari munere præstitissem. Sed opto omnes homines satagere ut corde affligantur ob passionis meæ venerationem veluti mihi compatientes: quod si vel sola lacrymula egerint, magnum aliquid se egisse arbitrentur: nulla etenim mortalium lingua exploratum efficere potest, quantum jocunditatis mihi, et quantum commodi illi afterat illa lacrymula.
14 Dixit quoque Dominus: Mente tua non excidat, o filia mea, Joannem profectum ad Matrem meanm dixisse: Filius tuus, o Domina, comprehensus fuit a Judæis et ligatus, ne tardes te rogaverim, neve moreris, si ipsum videre cupis. His verbis erudiuntur homines, ubi criminis quodpiam se admisisse animadverterint, ne differant Sacerdoti medio confessionis sacramento aperire, aut saltem conteri cum proposito quam citius confitendi. Tunc mater mea respondit: Propere, o Joannes, Hierusalem una concedamus.
Hujus verbi typo discant pariter impii statim a peccato resurgere. Verum ingressa Hierusalem Mater mea cum nox foret, vidit ignis lumen a longe in domo quapiam illucescere: eo concessit Mater, comperitue fabrum lignarium; hominem interrogat Mater dicens: Nostine ubinam forte sit Filius meus? Cui faber: Tuum ego ignoro natum; hoc vero exploratum habeo, Judæos virum quempiam apprehendisse, qui dicitur Jesus Nazarenus. Et hoc ligno a Crucis die illucescente configendus est. Tum mater exclamans dixit: O crux quos in te cruciatus sustinebit filius meus! o crux quotiens in te morietur filius meus! Hærebat autem lingua Matris palato per singula verba. Posthæc Magdalenam Mater complexa dixit: Vide o Magdalena, cui cruci affigendus sit Magister tuus et filius meus. Hæc verba meæ genitricis reum mortalium criminum, talia exclamare ex toto corde hortantur: O Deus meus, ego profecto dignus sum, quem pro scelerum meorum sordibus interimas. Cum vero ad portas mortis corporeæ proximior fuerit, oret totis animi votis, dicens: O Deus bone, quænam post exitum mea sors futura est? Tametsi confessionis sacramento me mundaverim, ignoro tamen quæ mihi post fata succurrant. a An hæc ita contigerint, haud liquet. Verisimile est Virginem Matrem si intra urbem ea nocte non suit, sed Nethania accersita est a Joanne, et quo diverteret amicas ades habuisse, et quo res loco esset per Joannem explorasse. Crucem autem jam tum fabricalam consentaneum est Judæorum furori.
De expositione morali eorum quæ evenere in deductione Christi a prætorio Pilati usque ad montem Calvariæ.
Dixit etiam Dominus: Memor esto o filia mea, domum Pilati exiens quomodo inaudita deducebar sævitia: factus enim eram opprobrium gentibus, et commotio capitis in populis. Me vero intuita Mater facie deformem non dignovit, quamobrem dixit Magdalenæ: Nostin o Magdalena quis sit filius meus et Magister tuus? Hoc verbo ostenditur, quod qui me inter mortales dignoscere minime satagerint, et ego illos in conspectu majestatis meæ nequaquam sum cogniturus. Enimvero cum Genitrix pientissima Joannem rogatum fecit, ut quoniam me contingere nequibat præ multitudine populorum, et vicos Hierusalem ignoraret, deduceret eam compendio ad locum quo transiturus essem; indicat quemcumque mortalis criminis pondere pressum, mihi numquam futurum proximiorem. At ego genitricem intuitus discensve: Adauxit in immensum dolores meos, o Genitrix, præsentia tua; doceo quosque in confessione crimina celantes et sancta Eucharistiæ sacra sumentes indigne, homines quidem latere plerumque, sed me Deum numquam; quinetiam crimina criminibus addere, sacramentum mei corporis ad sui damnationem percipientes. Enimvero cum me supremo labore ascendentem versus Calvariæ montem inspectaret Mater flebilis, dixit: Heu o fli mi, quonam modo altiorem montem tanto pressus pondere conscendere poteris? At hæc verba erudiunt hominem mortalis peccati obnoxium reatum mente recolere, et magno cordis dolore talia asserere: Heu me miserum! heu me infelicem! quonam modo ad videndam faciem Creatoris deveniam? Neque oblivioni tradideris Simonem Cirenaeum meam crucem humeris coactum detulisse, quo citius ad extremum supplicium proficisceret: quod peccantibus indicium est nulla misericordia eos me prosecuturum post cineres.
De expositione morali eorum quæ circa Christum evenerunt, posteaquam ad montem Calvariæ crucifigendus devenit.
Ait quoque Dominus: Posteaquam montem Calvariæ ascendi, Matre inspectante, quæ se a turba veluti paupercula mulier separaverat; impii milites sævæ mortis mihi pararunt supplicia. At mater undique flebilis et tristis dixit: Jam cor mihi et corpus omne ac vestes in tenebras convertuntur: et quis mihi tantæ obscuritatis modum dabit? Qui sermo tenebras peccantium signat. Sunt vero illæ tantæ cœcitatis, ut mortalium silentio potius quam verbis aperiri fas sit. Verum cum Judæi, qui me circumdabant instar canum, diros darent sonos me cruci affixuri, Matris pientissimæ animam gladius doloris pertransivit. In altum vero postquam cruci confixum elevarunt, Mater vehementissime cruciata dixit: Heu me, o fili mi, quem toties per vicos et plateas a turbis venerari intuita sum, nunc in aera turpissime elevatum conspicio! Cumque non haberem ubi caput reclinarem, subintulit: Non habes, o fili, ubi caput tuum reclines. Discant his verbis qui carnis delicias quæritant sæpius meditari me semper apprime laboravisse. In cruce vero quas sustinuerim angustias quis enarrabit? Enimvero morti proximior dixi Matri: Mulier ecce filius tuus. Et ex ipsa hora accepit Joannem in suum. Cui quamvis Reginam mundi se fore nosset, obtemperavit tamen, humillime obediens mihi semper existens. Hoc matris meæ exemplo qui magistratibus pollent, et ceteros anteeunt dignitatibus, discant præsto adesse inferioribus, et si opus fuerit nonnumquam obsequi. Animadvertens denique pia Genitrix me spiritum Patri traditurum, complexa est crucem, in qua pendebam, iis affecta doloribus qui humano eloquio exprimi nequeunt.
De expositione morali eorum quæ evenerunt circa Christum mortuum.
Posteaquam in cruce pendens Patri spiritum redidi, venere plurimi milites furiis invecti, ac præcipue Longinus, qui lancea latus meum sævissime vulneravit. Sanguis vero pretiosissimus lancea decurrens manum militis attigit, qui continuo oculos deliniens, lumen oculorum quo carebat recepit, et mentis tenebras una depulit. En qui me duro afflixerat vulnere, in quem ego ipse pro suis criminibus vindicem manum exercere poteram, salute mentis et corporis sola mea pietate donatus est. His ducti exemplis homines noxas dimittant omni nocenti se, bonum pro malo reddentes: hoc enim mihi quam gratissimum est. Grandia quoque munia injuriarum immemores a me præstolentur, quoniam præmia digna ferent. Verum ubi pia Genitrix crudele vulnus mihi a Longino illatum conspexit, examinis fere solo dilapsa est. Conspectanti quoque eidem Joseph ab Arimathia venientem quorumdam comitante caterva, pariter accidit. Verebatur enim ne adversus corpus meum mali quodpiam moliretur. Cui Joannes: Ne timeas, o Domina, nam adveniens turba amica est, non hostis. Tum Virgo genua flexit Deo Patri gratia referens, auxilium sibi mittere dignanti. Hæc vero erudiunt quosque, ut cum post adversa auxilium a Domino persenserint, illud primo cognoscant, et haud ingrati mihi summo opifici gratias agant. Dixit itidem Dominus: Memorare quoque Joseph ab Arimathia, ubi locum attigit crucis, in qua mortuus ipse pendebam, inter cetera exclamavisse: Heu! heu! Præceptor noster, Judæorum invidia sæva nimis nimis morte decessit. Quibus verbis et me diligere summopere se ostendit, et æmulatione multa fieri scelera, quibus plurimi æternæ damnationis sententiam subeunt, veluti aliquando me docente didicisti.
18 Verum Nicodemo crucem ascendente, et clavos, quibus configebar, eripiente, Joseph corpus meum sustinuit. At pia mater me indefessis oculis intuens, brachia protendebat, veluti me dilabentem suo gremio exceptura. Hæc o filia mea indicant, fas esse quemvis studio meditandæ meæ passionis quam attentissime incumbere, quibuslibet semotis cogitationibus, quæ animum divertere queant. Ea vero meditatio ignibus caritatis, exemplo Matris meæ, exardescat: nam qui multum diligit, valde dolet ob dilecti calamitates; et qui parum amat, haud multum torquetur. Sed cum ceterorum dolor meæ passionis gratia assumptus, Divæ Genitricis doloribus sit incomparabilis; satagant homines a negligentiæ somno excitari, ne pro accepto passionis meæ munere ingrati reperiantur; ego autem ampliora quam ipsi petierint eis donabo. Mihi enim admodum pergrati existunt, qui passioni meæ meditandæ accuratissime student. Ipse tandem e cruce depositus Matris genibus sum exceptus. Magdalena vero pedes meos rigante lacrymis, pia mater faciem meam uberiore lacrymarum copia diluit; post hæc exclamavit trina voce filium invocans. Tum singula Prophetarum oracula, quæ de me prænuntiarant, repetens, lugubri nimis sermone lamenta inexplicabilia dedit. Discant hoc exemplo pœnitentes super se flere nimis, et pro singulis criminibus tristes dare voces. Corda enim contrita nequaquam ego sperno, nedum ingenti amore prosequor.
De expositione morali eorum quæ circa sepulturam Christi acta fuere.
Longiori oratione funus meum Matre prosequente, dixere Joannes et Joseph: Hora præsens nocti jam vicinior extat: quamobrem sine Mater flebilis tui nati ac præceptoris nostri aromatibus condire corpus in sepulturam. Respondit pientissima Genitrix: Cogitasne Joannes Filium sine matre sepulchro te posse tradere? Inter verba vero ejulatus imo pectore trahebat. Velo demum corpus meum circumtextit pia mater, suffragantibus qui aderant. Cum autem luminaria accensa circumspectaret, funeris venerandi gratia altius exclamavit. Enimvero cum ad monumentum venissent, expandit se mater super corpus meum, tristi nimis voce exclamans: Heu me! ubinam te o fili mi relinquo? Lacrymantibus vero qui aderant, dixit Joannes: Sine jam Mater corpus sepulchro locari, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Plurimi equidem tanto affectu terrena sequuntur, quanto mater mea meipsum. Aiunt corde et ore: Quibus nos hæc nostra terrena relinquimus? Temporalia tantummodo cogitant, animi felicitatem pessumdantes. Memorantur minime novissima, et quænam illis sit futura sors post cineres. Denique recedens a monumento Mater piissima lamentabili voce repetebat: Heu me! quomodo sine te, o fili mi, vitam ducere potero? Talia dicere errantes a via salutis convenit, et peccatorum sordibus involutos. Exclamet itaque errans a via salutis corde contrito, et voce tristi dicens: Heu me! quomodo sine divinæ gratiæ cælesti munere vivam? qui tot et tanta crimina admisi! Quiderit si subita morte præoccuper! Non tot admissis sceleribus anima mea æternis ignibus addicetur? Hæc ubi voce protulerint cordis, ne desperent, sed fide et amore in cælum erecti viscera misericordiæ meæ præstolentur. Sic gratiæ donum promereri poterunt, ac fideles in finem usque perseverare. Dixit itidem Dominus: Pia mater fidem semper inviolatam servavit, cui fides nulla mortalium comparari fas est. Quisquis igitur instar Divæ Genitricis fidem rerum divinarum usque in finem integerrimam custodiet, satagens meajussa capessere, me animo volutans, affectusque componens, ille semper mecum est, et ego cum illo; ac divino circumventus lumine æternis tandem bonis potietur.
De expositione morali ostensæ ablutionis pedum ante institutionem Sacramenti Eucharistiæ.
Toto anno cum inspectasset Veronica passionis Salvatoris singula mysteria, angebatur, ancepsque mente fluctuabat, cur Christum semper pedes abluentem discipulorum ante cœnam viderit; quando id postquam cœnavit Jesus factum fuisse Evangelistæ referant: quamobrem summum opificem sæpe Virgo precabatur, obsecrans hujusce rei nosse rationem. Quinto itaque Kalendas Octobris anni Dominici millesimi quadringentesimi nonagesimi, post sæva verbera ab dæmone illata Virgini, eidemque animo superas sedes tenenti reseravit Dominus plurima, quibus et corporis salutem et mentis ineffabilia percepit gaudia. Post hæc Veronica Dominum alloquitur in hæc verba: Cur, o mi Domine Deus, lotionem pedum ac cœnam tuam ultimam ordine præpostero juxta Evangelicæ veritatis irrefragabilem doctrinam mihi demonstrasti? Cui Dominus: Fateor, o filia mea, pedum lotionem paracta cœna me effecisse, quo Judas impius tantæ humilitatis operibus animadversis a cœpto scelere desisteret; ego enim illum pro arbitrio voluntatis actitare sinebam, quem noveram proditionis meæ intentum insidiis. Verum pœnitudinem negligens, quod conceperat obstinato animo executioni mandavit. Tibi autem ordine præpostero cœna et pedum lotio fuere ostensa, hocce mysterio, quod nunc tibi aperio: nempe qui ad divinæ Eucharistiæ sacramentum accedunt, utrumque hominem prius abluisse oportet, interiori enim exteriorique munditia fulgere debent. At plurimi turpitudine criminum inquinati ad corporis mei sacra percipienda proficiscuntur nullis conscientiæ stimulis agitati: quocirca magno scelere affecti delinquunt, ad sui damnationis perpetuæ occasionem. Hos ego libero arbitrio uti permiserim, veluti Judæ contigit. Hæc itaque ratio existit, hocce mysterium præposteræ ostensionis cœnæ pedumque lotionis.
De expositione morali colorum vestium Christi.
Veronicæ spiritum aliquando ad Superos relaxanti Angelus Domini dixit: Memorare o filia, Christum Dominum vestes diversorum colorum gestantem te animadvertisse: nonnumquam etiam albis indutum, aliquando viridis, quandoque rubei, sæpe cærulei coloris veste indutum intuita es. Candida vestis mentis innocentiam et puritatem signat, qua homines fulgere debent in conspectu Domini: et hi præcipue qui sacris addicti sunt. Scito vero filia mea, puritate carentem, gratiam a Deo numquam accepturum. Instabilia quidem sunt hominum corda, nec malos cogitatus effugere possunt: at satagendum est diligentibus mentis puritatem, ut inanes cogitationes extinguant quamcitius, corde dolentes se talibus affici. Caveant quoque cetera, quæ munditiæ mēntis adversari solent: his e cælis munera dabuntur, quoniam quam gratissimi Deo existunt. Scito vero filia mea, plurimos in Ecclesia esse Prælatos, nedum religionum vinculis adstrictos, mentis puritatem hand magni facientes. Hi negotiis secularibus ac plerisque ad rem non spectantibus se implicant in proximorum scandalum et sui damnationem. Præstant hi materiam iniquis cogitationibus, et quas elidere in semine deberent, ampliori studio fovent: adibunt tandem tartareas domos, nisi conversi respiscant.
22 Enimvero Christi indumenta viridis coloris auromicantia acmortalibus inexplicabilis pulchritudinis, gloriam apud Superos indicant futuram, eorum qui voluntatis meæ jussa sequuntur, dum spiritus hos regit artus. Nemini quidem exploratum est an dignus sit odio vel amore. Si qui vero sunt, pauci reperiuntur, Deo sic volente, ut magis magisque homines crimina caveant; utque majori studio virtutibus nanciscendis incumbant, excolendæ menti animum applicent, et ingratitudinem pro acceptis a Deo beneficiis radicitus evellant. Hoc vivendi genus Deo immortali quam gratissimum existit, quod sectati fulgebunt apud Superos, veluti radiare vidisti ineffabilis pulchritudinis indumenta Christi viridia.
23 Dixit quoque Angelus Domini: Vestimenta rubricata indicant passionem, quam Christus mortali carne circumdatus pro humani generis redemptione subiit. Ceterum vestis cærulei coloris humilitatis typum gerit. Hanc qui possederit plurimis clarescit virtutibus, inter quas caritas et pax erunt, a quibus orandi sollicitudo claro fonte proveniet. Est Deo pergrata oratio; qua media mortalibus e cælo ineffabilia munera proveniunt. Sunt qui dicant, nos humiles esse nequimus, nisi Deus dederit. Vera equidem fatentur, sed hos vim sibi inferre oportet adversum semetipsos dimicantes, seipsos haud magni facientes, et humilibus semper consentientes.
De expositione morali vestium Sanctorum.
Dixit etiam Angelus Domini: Ego tibi, o filia mea, Sanctorum festivitates toto anno dilabentes ostendi, veluti apud Superos celebrantur. Sanctos quidem contemplata es his indutos vestibus, quibus mortales vestiebantur, ut intelligeres quis singulorum foret status, quæve beata conditio: at exploratum habeto, nulla veste indui supernæ Hierusalem cives, nisi gloriæ. Candida itaque Virginum indumenta, cum liliis quæ manu gestabant, mundissimæ virginitatis gloriam significant. Palmæ, quas nonnullæ Virgines deferebant, martyrii coronam indicant. Ostendi quoque tibi majores Confessores a minoribus gloria separatos; Fratres pariter ex Ordine Minorum Divum Franciscem ducem sequentes, quorum alter altero præstabilior videbatur, intuita es in habitu sui ordinis; quo exploratum haberes, quis eorum mundum perfectius contempsisset, et seipsos. Conspicata pariter es sub Divo Patre Augustino militantes, qui varii quamquam extiterint habitus, suæ tamen religionis observatores fuerunt. Animadvertisti itidem Divum Dominicum cum suis sectatoribus ejusce religionis indutum habitu. Attendisti Divos Benedictum et Basilium in suarum religionum variis indumentis ut eos dignosceres in cælesti Hierusalem, habitu vitæ mortalis index; sola enim divini muneris gratia apud Superos distant, non vestium quovis discrimine. Quamobrem decurso anni spatio quo singulas contemplata es Sanctorum celebritates, Superos talibus indutos minime conspexisti. Disce igitur vestimenta Sanctorum beatitudinem eorumdem tibi demonstravisse. Cumque mysteria passionis Christi intuebaris aut beatissimæ Virginis Mariae, tibi ostensa cognoscito perinde atque tunc Hierosolymis acta fuere. Verum discolor ille vestium Christi Maximi superius explanata præseferebat. Deus enim immutabilis omnino est, nulli vestium aut cujusvis alterius rei mutationi subjectus. Repeto denique tibi unicum inter Superos esse gloriæ discrimen. Præcellunt vero Sanctorum beatitudines omnem tibi ostensæ dignitatis præclarissimam speciem.
Liber septimus.
De frequenti sumptione Divinæ Eucharistiæ.
Est divinæ Eucharistiæ Sacramentum supercæleste, suprema adorandum veneratione, assiduisque precibus prosequendum. Deus enim noster est, nos Angelico fovens edulio. Quamobrem post singula hujus libri capita a orationes more Catholico varias subscripsimus, gesta enarrata ampliori honore afficere totis animi votis peroptantes. a Has omisimus, ne libri moles frustra excrescat, cum nihil ad historiam faciant.
De Sacramento Eucharistiæ promisso Veronicæ, peculiari Dei munere.
Hactenus maxima Dei dona, admiratione mediocri haud prosequenda, Veronicæ cælitus demissa explicare curavi; nunc vero multis inaudita seculis, et summa nostrae tempestatis miracula in sexu peracta femineo, certissima narratione aggredior. Anno itaque nonagesimo supra quadringentesimum et millesimum a natali Christiano, decima luce mensis Junii, qua die Corporis Christi solennia celebrabantur, Veronicam mente ad Superos raptam in hæc verba Christus est allocutus: Scito filia mea, futurum, ut Sacerdos, cujus gratia assiduas apud me preces effundis, servet portiunculam divinæ hostiæ præcipua mei corporis celebritate ab eo consecratæ tibi exhibendam; cumque ad eam accipiendam ierit, illam minime comperiet, quam latenter mea cælesti gratia operante percipies. Virginem extasi correptam Mater monasterii talia submurmurantem forte audivit, nam tanta dulcedine in mentis excessu Virgo indies facta sanctior trahebatur, ut nulla arte excitari posset. Erat illi mos multa tunc ore proferre, quibus interiori allocutione cum Jesu Salvatore Maximo et cum Regina mundi Maria, quæ secreta haberet, animadvertere licuisset. Condebant pectori nonnumquam dimidiata licet verba Sorores, nactæque tempora Virginem sciscitabantur. Faciebat plerumque Virgo satis interrogantibus, atque secretius cuncta reserabat. Aliquando quidem humili voce respondebat: Non sinit me Deus meus ea dicere. Grandia enim nimis vidi, quæ nullis unquam verbis a mortalibus explicari possent. Quamobrem annua solennitate Corporis Christi decurrente angebatur dolebatque, ne forte tale quodpiam perpessa, Sororibus palam fierent sua dona cælestia. Inde apud Christum immortalem in hæc verba sæpenumero conquerebatur: Cur, o Deus meus, me Sororum omnium minimam vis cognitam esse quam tanto munere donaveris.
De sumpta Eucharistia Angelo ministro.
Nocte sabbati a infra octavas Corporis Christi anni sequentis, Veronica Virgo post vigilias nocturnas in cella contemplationi vacans, rapta mente in cælestibus audivit vocem suave sonantem: Surge filia, et accipe dignissimum Sacramentum, quo te donaturus est Deus tuus. Tum Virgo vehementissime admirans, ac divini ardoris flammis magis manisque succensa, ad sensus spiritum illico excivit. Undique lumine cælesti loco clarescente, conspexit Angelum Dei nive candidiorem sanctum Domini corpus dextra tenere; quod ubi Angelus ori Virginis apposuit, omnis illa visio evanuit. Hostia sumpta Virgo ad supernas delicias evolavit, rapta perdurans adusque solis ortum.
4 Illucescente die advenit Sacerdos, Sororum auditurus confessiones, servatumque Sacramentum divinae Eucharistiæ pro more ccenobii eisdem traditurus. Enimvero cruciabatur Virgo, ne numero hostiarum deficiente, quod ab Angelo factum fuerat, a Sororibus intelligeretur. Rogabat autem Dominum in hæc verba: O mi Domine Deus, cui nihil impossibile existit, age tuo imperio ut integer numerus hostiarum inveniatur: quam mihi Angelus ministravit, tu illam tua potenti virtute numero ceterarum denuo adjunge. Facta securior post fusas preces, confessione prævia, cum reliquis Sororibus ad sumendum cæleste Sacramentum Virgo gaudens prodiit. Invento autem hostiarum integro numero, admirabunda, immortales summo opifici gratias egit. Duobus annis Confessor ccenobiique Mater præclarum hoc facinus dignoscentes secreto pectori servaverunt. Talia divinitus gesta, Dei jussa Virgo persolvens, nota cuipiam nisi Dei voluntate, faciebat. Hæc Divi Barnabæ festo evenerunt anno millesimo quadringentesimo nonagesimo primo. a Non intra octavas Corporis Christi id potest contigisse, sed primo sabbato post octavas. Nam Pascha eo anno incidit in 3 Aprilis, festum Corporis Christi in 2 Junii, octavæ in 9 festum S. Barnabæ quod undecimo peragitur, in sabbatum.
De sumpta Eucharistia manu Salvatoris.
Post octavas Corporis Christi, nocte sequentis illico feriæ sextæ anni millesimi quadringentesimi nonagesimi tertii, Virginem Veronicam in cælesti Hierusalem vacantem Angelus Dei alloquitur dicens: Filia, significato Sacerdoti ut portionem sacratæ hostiæ tibi servet; statuerat enim Sacerdos Sororibus ægris divini Sacramenti partes omnes eo die distribuere. Virgo ad sensus rediens Angelicum mandatum Matre monasterii significante Sacerdoti retulit. Paruit Sacerdos, arbitratus, quod more Virginis singulis sabbatis sanctum Domini corpus sumere consuetæ proxima die servatam portionem eidem daret. Admirabatur etiam atque etiam futuri eventus ignara Virgo nova Angeli jussa. Nocte itaque labentis sabbati in cella existens Veronica, ad supernos rapitur choros, audivitque Angelum dicentem sibi: Surge filia et ecclesiam ingrediens sanctum Domini corpus ea veneratione prosequere, qua consuevisti cum ad communionem accedere te contigit. Post secundam vero genuflexionem intuebere splendidissimam nubem tibi obviantem, et quid hæc portendant scies postea. Tertia genuflexione peracta quæ conspicies memori pectore serva. His dictis Virgo ad sensus regressa obstupuit, Angelica verba animo pervolvens. Tum Veronica repente surgens, ecclesiam versus iter arripuit, talia verba veluti submurmurans: Quidnam rogo, caussæ est, o Deus et Domine mi amantissime, qua meintempestæ noctis silentio ecclesiam ingredi cogis? At ubi Virgo templum introivit, duos ardentes cereos conspexit, alterum in altari, alterum candelabro cuipiam solo manenti affixum. Mos erat Sororibus eos accendere cereos pro veneratione Corporis Christi, verum gemina genuflexione peracta calicem Eucharistiam continentem, aperto loci reservationis ostiolo, in altari reponi nullo penitus deferente inspectat. Tertio inclinata cum genua flectere incipit, tanto splendore nebulam coruscantem conspexit, ut semividens efficeretur, atque ejusce nebulæ fulgoribus oculos nusquam divertere posset. Est deinde intuita e calice hostiam in patena reponi, et velum, quo calix operiebatur, extendi; tum Angelos splendidissimas vestes varii coloris indutos, cælestique harmonia alternatim concinentes, et videns et audiens genu flexit tertio. Surgens vero sancto Domini corpori obviavit, evolantem enim ad os divinam hostiam animadvertit. Nec mora: novi concentus vocibus concordes Angelicis inenarrabili suavitate illico personare ceperunt. Egressa est autem e nube clara vox Latino sermone suave nimis ac dulciter dicens: Accipe corpus meum o filia mea: tum materno eloquio subintulit: Ego ille sum, in quem semper credidisti. Fatebatur Virgo ineffabilibus se affectam gaudiis vocem Dei concentibus mixtam Angelicis audiens, quibus etiam millies animam exhalasset, nedum corpus humanum, Deo peculiari munere non conservante, tanta taliaque sustinere potuisset, quæ Virgo cælestis oculis auribusque corporeis tunc percepit. O inæstimabilis dilectio caritatis! ut virginem consolareris corpus tuum manu propria ei concedere dignatus es. O pientissimum Deum! o munera mortalibus incognita malis! o Virginem Angelicam, quæ vivens humanitus cælestibus gaudiis interesse meruit divinitus!
6 Erat moris huic Virgini, antequam sacramentum Eucharistiæ deglutiret, in secretiori loco secedere, quoniam pectori dilapsa a corruptibilibus abstrahebatur animus ejus, horrebatque rapta videri a Sororibus: quocirca sacra mysteria in ore persentiens tanta velocitate cellam adiit ut momento spatium illud peregerit, arbitrata nec se terram, nec quas ascenderat scalas contigisse. Cellam ingressa tertiam noctis horam campana personante esse cognovit. Necdum Eucharistiam Virgo deglutierat: quo peracto a sensibus segregata ad solis ortum perduravit. Asseruit Veronica se abeunte nubem candidissimam Angelis circumseptam, quam diximus, in templo perseveravisse. O Veronicam Virginem incomparabilem, quæ Abacuc in ictu oculi per longa spatia delati miraculum experta est! O cælestem Christi Maximi sponsam, quæ Catharinæ Senensis gloriam admirabili Dei immortalis Jesu Christi familiaritate attigisse videtur! o mentem Deo gratissimam, quæ manu Salvatoris Eucharistiam percipiens Divo Dionysio par munus obtinuit.
De manifestatione prædictorum.
Virgo cælestis Veronica ejusce, quem diximus, eventus mysterio cogitabunda nimium nimiumque effecta, obstupescebat Deum immortalem se abjectam ac vilem tanto munere affecisse. Quamobrem a Matre monasterii interrogata, jussaque arcanum cordis aperire, rem gestam enarravit, universa sincera fide reserans. Aiebat quoque dolens: Satis superque vereor, ne sacræ pars hostiæ in calice desit, verum fiduciam habens in Domino, cui hostiæ portionem calici restituere difficile non est, teste periculo superiore, confessione peracta ad suscipiendum sanctum Domini eorpus pro more ea die sabbati ante Sacerdotem venit, tum Sacerdos sacras indutus vestes armarioli, in quo Eucharistiam pridie coniderat, aperto ostiolo calicem intuetur; in cujus patenæ medio velum quod extensum illi imposuerat complicatum invenit. Admiratus Sacerdos quod calicem contrectasse, se dempto, neminem arbitraretur, ad medium altaris vas sacrum defert: at divinam hostiam minime reperiens tanto timore ac tremore concutitur, ut vix subsistere potuerit. Virginem vero intuitus, extasi correptam dignovit. Sacris autem relictis mœstus abibat, ni monasterii Mater eidem rem gestam exposuisset: quapropter stupore affectus, tantum negotium Reverendissimo Archipræsuli Mediolanensi exposuit; quod audiens
Pastor lacrymas emisit, animadvertens viscera misericordiæ Dei in Virgine talia tantaque perfecisse; neque Deum esse personarum acceptorem, sed in quoscumque fideles servos et ancillas etiam nobilitate honoribusque carentes sua munera cælitus effundere. Enimvero humilis Veronica dolebat rem hanc palam effectam fuisse. Aiebat quoque sua inconsideratione actum ut portiuncula hostiæ divinitus suo loco reddita non fuisset, oratione nempe arbitrabatur id potuisse assequi.
De Sacerdote mandante Virgini ut præfata gesta aperiret.
Cupiens Virginis Confessor gestum ab Veronica intelligere, illam sciscitatur, quæ satis imperio jubentis faciens subintulit: Nuper ad Superos tracta cum Salvatore et Domino Deo nostro Jesu Christo conquesta sum, cur me vilem nimis et inter Sorores novissimam placuerit suæ divinitati notam efficere, quam tali tantoque munere donavisset. Respondit mihi Deus meus, verba quæ vult me secretius custodire, ait deinceps: Scito filia mea, me hac de caussa velum super calice complicatum reliquisse, ut Sacerdos intelligeret illic non adesse sacram hostiam. Tum congregatis in unum Sororibus Sacerdos præclarum facinus exposuit, exhortans eas ad juste sancteque vivendum, habendasque gratias summo opifici, qui tantæ sanctitudinis Virginem in suo monasterio collocavisset. Theseaurus enim fuit incomparabilis, quo si usæ fuerint, participes fient amicitiæ Dei. Mandavit insuper Sororibus, Veronica rogante, ne id cuiquam dicerent, donec diem clausisset extremum: nam Virgo humilis a Christo id petierat, seque voti compotem arbitrabatur asserebatque. In ea siquidem extasi, qua post Sacerdotem hostiam non invenientem sensibus exilivit, talia rogantem Virginem Mater monasterii audivit, ac plurima de rebus altissimis verba, ceteris Sororibus ea horaprandentibus. Verum Sacerdos dona Virginis Veronicæ, omni humana cogitatione altiora, mente animove pervolvens verebatur nonnumquam diaboli versutia ea fieri: quod Virginem Deo propalante non latuit, dixitque Veronicæ Deus: Tempus aderit, quo ambiguitatem omnem Confessor tuus missam faciens, a me isthae fieri firmissime credet. Neque vero hoc ancipiti animo usque adhuc crimen aliquod admisit.
De quadam revelatione Angelica.
Post tertiam diem a sumpto dextera Christi sacramento, Angelus Domini Virginem sensibus egressam alloquitur, dicens: Scito filia mea, divina verba, quæ ex nube candidissima prodeuntia audisti, videlicet: Ego ille sum, in quem semper credidisti, Deum tibi materno protulisse eloquio ut intelligeres Deum esse, non Angelum, a quo sacra mysteria perceperas. Intelige pariter o filia mea, id genus afflictionis, tremoris et timoris Sacerdotem Deo volente sustinuisse sacra hostia non inventa, quod aliquando incredulus extiterit, ambigens ea quæ in te expertus est mirabilia a Deo esse. Dixit quoque Angelus Domini: Velum, quod extensum intuita es, ingenti est veneratione servandum. Cerei vero custodiendi quidem, sed minori reverentia. Hæc autem, o filia, ex parte Dei omnipotentis tibi significaverim.
De collocutione inter Deum et Veronicam.
Cum sub idem tempus Virginis Veronicæ animus ad divinas res delatus fuisset; Deum secum loquentem ita allocuta est: Quidnam caussa est, o mi Domine Deus, quod me vilem et ineptam ancillulam tuam, pro manifestatione superni muneris sola tua pietate accepti eo rubore perfuderis, quo inter Sorores conversari non ausim? Mente etenim revolvo meam exilitatem, nullamque virtutem, dein me cognitam, cui tantum munus concesseris. O Deus meus, quænam, quæso, hujusce meæ confusionis existit ratio? Nosti equidem amantissime Deus, quæ ipsa agere institueram, ne mysterium supremum quod in me virtutibus carente operari dignatus es notum efficeretur. Vereor profecto ne me cœcam tunc effeceris, nihil agere aut loqui valentem, quamobrem confusa perstiti meis peccatis exigentibus. Tum Virgini Deus talia respondit: Cur, o filia mea, hac de re confunderis? Recolito me tibi dixisse homines mea dona cognituros cum voluero. Intellige filia mea, me fuisse qui mentem ac memoriam tibi subripui, ne forte quæ cogitaveras expleres. Mihi nempe placet voloque grande mysterium gentibus manifestari: non hæc tua laus, sed mea omnis existit. Quamobrem tu ac quicumque talia animadverterint, meo nomini laudem tribuant non tibi. Ego enim Deus immortalis meis dono muneribus quos mihi delegi, non eorum meritis, verum mea sola bonitate. Quocirca pro mei gloria tibi præcipio, o filia mea, quo satagas quæ tibi evenere quando manu mea sacram desumpsisti Eucharistiam litteris demandari, quatenus post obitum tuum plurimis exploratum fiat, me Deum omnipotentem, altum illud mysterium in te operatum fuisse, meo solo munere, et ad mei, non tui ipsius laudem. Quapropter humilis virgo divina jussa capessens ardua licet viderentur, nactaque tempus Sororem Benedictam, cujus supra meminimus, evocat, rogatque rem gestam omnem conscribere, ac singula divina et Angelica verba ad Dei omnipotentis laudem perpetuumque honorem.
Deaccepta sæpenumero divinitus sacra Eucharistia.
Optabat summopore Virgo Veronica, contemplationis alumna, sacra corporis Christi mysteria percipere, atque præsertim die Dominico, ut desiderio Superum ardens, juncta Dei filio, magis magisque cor ejus incenderetur. Verum ne Sororibus materiam præberet cogitandi, quod ceteras bonitate præstaret, effugiensque singularitate notari, nemini vota sua exponebat, neque ad Eucharistiam sumendam accedere instituerat, nisi cum reliquæ Sorores pro suæ religionis more illam desumerent in festis solennibus. Torquebatur autem vehementissime Virgo tali tantoque succensa desiderio. Ea tempestate quotiens Missarum intererat solenniis, ardens desiderio sacra mysteria sumendi, ea solatia experiebatur quæ sacramentum reipsa sumens experiri consueverat. Quocirca Deus immortalis crescente Virginis affectu, cælitus illi et latenter sacram Eucharistiam propinabat in hunc modum, nam portiunculam divisæ hostiæ a Sacerdote intuebatur Virgo fenestram chori subintrantem, etin os ejus volitantem; qua desumpta, ut plurimum ad sidereas sedes evolabat. Videbant quidem Sorores Virginem sensibus egressam, rei vero caussam ignorabant. At hic modus sumendi divinam Eucharistiam tota fere virginis ætate dum vixit, perseveravit, ac præcipue Sacerdote Thadæo Missam agente, eoque numquam animadvertente hostiæ defectum. Innotuit vero divinum hoc facinus, Sorore Thadæa, cujus jam sæpe meminimus, aperiente post Veronicæ extrema fata. Verumenimvero satis divino imperio, quo nil sanctius nilque melius esse arbitrabatur, tandem faciens, statuit divina mysteria mysteria publice frequentare, atque illis diebus quos peculiari Dei præcepto delegerat. Audiere etiam Sorores Virginem extasi correptam talia nonnunquam proloquentem: O mi Domine Deus, qua, quæso, die me jubes tui corporis mysteria reipsa percipere? Tum parumper conticens, veluti divinum præstolata responsum, diem a Salvatore statutum voce repetebat. Deo itidem prius mandante diem noverat sæpius sumendæ Eucharistiæ, nam talia voce promebat rapta ad Superos: Tuæ igitur beneplacitum est voluntati eo die tui corporis me sacra percipere.
12 Denique diva Virgo Veronica tantum perfectionis gradum conscendit, ut numquam Sacerdoti confiteretur nisi prius edocta fuisset a Salvatore quotiens et quomodo defecisset. Raptam vero Virginem plerumque audiere Sorores dicentem: O amantissime Deus meus, nosti me hodie ad Sacramenta confessionis et Eucharistiæ accessuram, quocirca te rogaverim ut mihi significare digneris, in quibus tibi peccaverim, quæ dicere Confessori debeam. O seculis multis inauditum profecto miraculum! Numquam peccatum quodpiam confitebatur Virgo, nisi id primum Deo revelante didicisset, ac confitendi modum.
De abstinentia ejus in die communionis, et de sumptione quadam divinæ Eucharistiæ.
Thadæa, quæ Dei imperio a secretis Veronicæ erat, sæpius asseruit Veronicam Virginem cibum nullum sumere consuevisse eo die quo Dominicum corpus desumpsisset. Quamquam prandio cum ceteris interesset, jejuna tamen perdurabat, Sororibus id non advertentibus: sola Thadæa Virginis conscia isthæc attendebat. Veniens quoque Sacerdos plerumque ministrandæ Eucharistiæ gratia, Virgini nequibat, Veronicæ animo ad Superos delato. Cui Salvator ipse abeunte Sacerdote proprii corporis mysteria propinabat. Hunc modum sumendi divinam Eucharistiam Virgo Veronica communionis spiritualis nomine prosequebatur. Hæc Thadæa a secretis Veronicæ verbo et scripto aperuit, posteaquam Virgo diem clausit extremum.
De visis mirabilibus circa mysteria sacra, ac cognitis ab ea mentium occultis.
Sub idem tenpus quotiens sacra mysteria Sacerdoti peragenti aderat, in hostiæ elevatione intuebatur Veronica oculis corporeis minime rapta infantem parvulum eximiæ pulchritudinis, Angelis circumseptum. Super calice vero admiranda quædam videbat et magni splendoris, quo numquam clarius discrevit, quidnam foret, quod tanto circumdatum lumine admiraretur. Perseverabat autem omnis isthæc visio sancto Sacramento in altari perdurante.
13 Enimvero Sororibus sacra mysteria sumentibus, donatum est Veronicæ cælitus nosse earumdem mentes, quæve majori gratia, et quæ minori ad sanctum Domini corpus accederent. Inspectabat etiam geminos Angelos thura dantes sacris adusque completam communionem, grandem pariter sanctorum Angelorum numerum Sacerdoti assistentium, et se peculiariter comitantium attendebat. Plurima denique missa faciens unum haud tacuerim admiratione dignissimum: nam celebrantem una dierum quempiam Sacerdotem Veronica superno lumine illustrata dignovit indigne sacra peragere, utpote reum mortalis criminis: odio enim proximi mente laborabat. At evocatum ad se Sacerdotem Virgo monuit divino jussu, ne in posterum ad divina mysteria accederet nisi primum proximo reconciliaretur. O Veronicæ mentem Angelicam! o Virginis pectus, divinum profecto armariolum! o felicem nimium nimiumque cælestem Virginis Veronicæ animum, qui mortali corpore circumdatus, divina mysteria oculis corporeis et videre meruit et contemplari!
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.