S extus Veronensis Ecclesiæ Antistes memoratur Probus, de quo hoc die Martyrolog. Romanum: Veronæ S. Probi Episcopi, addit Galesinius, et Confessoris. Vitam ejus scripsisse dicitur Augustinus Valerius Cardinalis; ex quo hanc epitomen confecit Ferrarius in catalogo SS. Italiæ.
2 Probus Veronæ Episcopus sexto loco post S. Senatorem circa annum salutis ccxxxvi, Veronensem rexit Ecclesiam. Quo tempore Maximinus Imperator, qui Alexandro successorat, Christianos exagitabat. Hic sanctus Episcopus vitæ sanctimonia et egregiis virtutibus clarus, cumprimis vero caritate præditus, munus Episcopale præclare gessit; atque pridie Id. Januar. ex hac vita discessit: cujus corpus in basilica S. Stephani humatum creditur.
3 Hæc Ferrarius, qui deinde in Annotatione hæc monet: Dissident Veronenses de S. Probi corpore, alii enim in basilica S. Stephani sepultum tradunt, id ex tabula marmorea ibi extante probantes; alii vero in basilica S. Proculi, quod etiam ex tabula lapidea, ex constitutione Synodali, et ex imagine ejusdem depicta cum hac inscriptione, S. Probus demonstrant. Ipsi Veronenses viderint. De S. Senatore egimus vii Januarii, et licet isthic Ferrarius scribat Diocletiani et Maximiani ætate vixisse; ex ipsomet tamen ostendimus id dubium esse, cum S. Proculum Quando vixe-rit. ejus decessorem xxiii Martii dicat sub Claudio Maximino floruisse, hic quoque Probum successorem circa annum 236, eam Ecclesiam administrasse. Deinde, quod alibi quoque idem monet, omnium consensu receptum est S. Zenonem, octavum illius urbis Episcopum, sub Gal-lieno Imperatore coronatum esse martyrio.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.