Mertius, sive Meortius, fortassis Martius, a Græcis celebratur hoc die. Ita Menologium: Eodem die S. Martyris Meortii, qui verberatus per septem dies, migravit ad Dominum. Fusius Menæa: S. Mertii natalis, Mertius Diocletiano imperante miles adversus Mauros in aciem productus est. Sed idolis sacrificare jussus, jussus, nec persuasus, primum discingitur et exauctoratur, deinde flagris conciditur. Cum vero supplicia tam fortiter sustineret, ut ne vocem quidem ullam mitteret, tyrannum in admirationem et stuporem dedit. Cumque tormenta sine fine ingererentur Martyri, in nulla tamen corporis parte lædi vel vulnerari posset, remissis suppliciis in carcerem abjectus est. Octavo post die magna vis cruoris et sanies e corpore profluxit, et locum multo fœtore complevit: ac demum exhaustus laboribus nobilissimus Martyr pretiosam animam in manus Domini emisit. Hactenus Menæa. Contigisse hoc Mertii quando pascertamen videtur, cum Maximianus Herculeus adversus Quinquegentianos Africam infestantes expeditionem suscepit. Fuisse hos, vel gentem unam, vel potius colluvionem e quinque gentibus conflatam verisimilius est, quam, quod Cuspinianus et quidam alii scribunt, Romanos milites quinquagenarios. Videtur autem et a quinque gentibus nomen iis factum. Zonaras to. 1, in Diocletiano: πέντε πνῶν γεντιανῶν τὴν Αφρικὴν καταχόντων.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.