Beda, Usuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Mauralycus: Apud Alexandriam natalis sanctorum Confessorum Petri, Severi, Leucii, quorum gesta habentur. Vetus quoque Romanum, aliaque omnia Martyrologia Confessores appellant: solum Romanum ex editione Baronii Martyres facit. Leucii nomen varie expressum. In vetere Romano, MS. Hibernico conventus Dungallensis, et Maurolyco Lucius dicitur; in multis excusis et MSS. Leontius: in Lubecana Usuardi editione anni 1475, Genucius, uti et Severus, Severinus: in Notkero et MS. S. Hieronymi Leucus, in MS. S. Richarii Eutychius: in MS. monasterii S. Laurentii Leodii, Seleucus: in MS. Florario Leontius, alias Seleucus. Martyrologium MS. S. Hieronymi sic habet: In Alexandria Petri, Leuci, (deinde verbum unum alterumve est litura inductum) Confes. et Alolami. MS. Rhinoviense: In Alexandria Petri, Absalmi, Philoromi. Absalmus idem hic est verisimiliter, qui in S. Hieronymi, Alolamus dicitur, de quo pluribus egimus III Januarii. De Philoromo actum ante.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.