Commemoratioanimarum ab eo instituta.
Præterea religiosus quidam vir, oriundus de pago Rotenensi, revertebatur ab Hierosolymis: qui dum mare transiret, quod a Sicilia versus Thessalonicam per plurima fluctuum periculosa loca protenditur, eumque cum multis aliis furentium ventorum horror impelleret; applicuerunt ad insulam quamdam sive rupem, ubi sanctus quidam servus Dei manebat inclusus. Rotenensis itaque vir illic aliquamdiu commorans, et tranquillitatem sedandi maris expectans, delectabatur cum servo Dei frequenter habere colloquium. Sed dum hinc nonnulla dicuntur, illinc plurima referuntur, perquisitus hospes a viro, unde genus duceret originaliter; Aquitanum se esse respondit. Requisitus insuper utrum cænobium illud, quod dicitur Cluniacum, et Odilonem ejusdem loci nosset Abbatem, quod quærebat, se nosse perhibuit. Sciscitatur homo, cur hoc Dei servus ab eo requirat. Ad quem ille: Sunt, inquit, vicina nobis loca ex quibus gravissima flammarum furentium evomuntur incendia, in quibus etiam locis animæ reproborum diversa luunt pro meritorum qualitate tormenta. Ad quorum semper exaggeranda supplicia innumerabiles sunt dæmones deputati, qui intolerabiles eorum pœnas quotidie renovant, et eos ad rediviva supplicia indesinenter instaurant. Quos tamen ego frequenter audivi querulis lamentationibus ejulantes et lacrymabili vociferatione deflentes, quod orationibus et eleemosynis quorumdam adversus eos infœderabiliter concertantium, frequenter ex eorum manibus eriperentur animæ damnatorum. Inter cetera de Cluniacensium cætu permaximam et eorum Abbate querimoniam faciunt, quia quam sæpe per eos sui juris vernaculos perdunt. Quamobrem terribile Dei nomen obtestor, ut sanctis fratribus illic hæc, quæ tibi dixi, fideliter referas, et ex nostra quoque illis parte denunties, ut eleemosynis et orationibus magis ac magis insistant: ac præsertim hujus intuitu, vel de manibus dæmonum eos qui ab illis cruciantur, educant: Quatenus de quotidianis eorum rapinis et luctus inferatur generis humani inimico, et gaudium multiplicetur in cælo. Aliquanto post homo regressus in patriam, quidquid ex viri Dei relatione didicerat, beato Patri et sanctæ congregationi fideliter narrat. Tunc venerabilis Pater Odilo per omnia monasteria sua constituit generale decretum, ut sicut primo die mensis Novembris, juxta universalis Ecclesiæ regulam, omnium Sanctorum solemnitas agitur; ita sequenti die in psalmis et eleemosynis, et præcipue Missarum solemniis, omnium in Christo quiescentium memoria celebretur.
Benedictus VIII per eum e purgatorio liberatur.
Si quis autem non generalitate contentus, quis specialiter per Beatum Odilonem de pœnis ultricibus sit ereptus, inquirit, quid de reliquis sentiat, in Papa Benedicto evidenter addiscat; ut in Romanorum Pontifice, qui omnium Christianorum caput est, valeat liquido conjici, quid de ceteris merito debeat æstimari. Apostolicus igitur iste, quem diximus, dum adhuc viveret, beatum virum affectuose dilexit, reverenter excoluit, et Apostolorum limina frequentanti, necessarii sumptusopima sæpe subsidia ministravit. Huic plane mox, ut obiit, germanus ejus Joannes in Apostolica dignitate successit. Jam vero postquam humanis rebus exemptus est, non parvi temporis evoluto curriculo, jam dictus Papa Joanni Portuensi Episcopo, et aliis duobus, quorum nomina nobis nota non sunt, per speciem nocturnæ visionis apparuit, eisque quia pœnalibus esset constitutus in tenebris, indicavit; hoc insuper addens, qualiter Beati Odilonis venerabilibus meritis eum superna censura liberare decreverit a tormentis. Obsecrat itaque per eos et humiliter flagitat, ut frater ejus ad præfatum unicæ pietatis virum, agilem quantocyus veredarium dirigat, eumque suppliciter obsecrans pro se orare deposcat. Protinus idem Joannes Portuensis Episcopus, auctoritatis Apostolicæ fultus epistolis, concito gradu Papiam usque pervenit. Ubi longo et immoderate fortassis accelerato fractus itinere, per monachos cænobii Beati Majoli, Apostolicæ legationis apochas dirigit, omnemque per eos sancto viro seriem a se conspectæ visionis exponit. Enimvero divino factum esse constat judicio, ut eum apud Cluniacense monasterium Apostolicæ legationis bajulus inveniret. Præcepit itaque venerabilis pater, pro illo psalmodias dias et orationes ab omnibus privatim ac publice fieri eleemosynas indigentibus erogari, sacrificium Deo mysterii salutaris offerri. Nec in illo dumtaxat loco id statuere contentus fuit, sed et per omnia sui regiminis monasteria ejusdem sanctionis edicta mandavit.
Cumque hoc fratres intentissima devotione satagerent, et ex ara sanctorum pectorum fraternæ caritatis flamma prosiliens, divinæ clementiæ sacrarium penetraret, jam præfixi temporis terminus propinquabat. Et ecce quidam sanctæ conversationis monachus, Heldebertus nomine, qui videlicet hoc obedientiæ fungebatur officio, ut inopes aleret, indigentibus subsidia ministraret; hic itaque per soporem vidit, quod quidam pulcher ac serenus adspectu, ac solemni quodam nitore conspicuus, claustrum monasterii magno candidatorum agmine constipatus ingrederetur. In capitulum deinde, ubi pater Odilo cum fratribus residebat, intravit, ad ejus genua caput humiliter flexit, eique, sicut in gestu corporis videbatur, gratias egit. Cumque frater ille, qui hoc in visione contemplabatur, inquireret, quisnam esset ille tam decorus ac fulgidus, qui sancto viro salutationis officium exhiberet: responsum est ei, quia ille esset Benedictus, summæ Sedis Episcopus, qui nimirum idcirço viro Dei gratias ageret, quia piis ejus, sanctorumque fratrum precibus, et tartarei cruciatus evasisset interitum, et cum beatis civibus quieturus, supernæ Jerusalem meruisset ingressum. In hoc valet liquido deprehendi, quæ de meritis Beati Odilonis opinio jure possit haberi; cum is nimirum, qui juxta privilegium Apostolicæ dignitatis claves Ecclesiæ præ cunctis mortalibus tenuit, qui ligandi atque solvendi vices præminenti quodam jure possedit, in illo jam invisibili examine constitutus, non aliter quam precibus istius vel a peccatis solvi, vel de pœnali potuit supplicio liberari.
Strumosum sanat. Supellex ejus e flumine non madefacta educitur.
Porro autem dum aliquando in monasterio moraretur, quod Paterniacum dicitur, erat ibi quidam puerulus monachus nomine Rudolphus, quem struma quædam gutturis intumescens deturpaverat usque adeo, ut et claritatem vocis auferret, et insuper quodammodo minaretur, quod sibi etiam aliquando auditum interciperet. Quem ad se vir Dei vere misericors advocat, palpante manu locum tumoris attrectat: deinde signum crucis plagæ gutturis imprimit, et divina quædam verba dicens, mox abire permittit. Deinde mirum in modum sicut in aliis morbus ille, postquam semel oboritur, in dies solet excrescere, totumque guttur miserabiliter occupare; sic in isto versa vice cœpit extunc sensim quotidie detumescere, donec pestis illa funditus evanesceret, et guttur pueri ad naturalem se speciem per omnia reformaret.
25 Alio quoque tempore de monasterio, quod est in Jurensi territorio constitutum, vir sanctus exierat et ad Gebennensem urbem cœpto itinere contendebat. Cum autem ad quemdam concavæ profunditatis fluvium devenisset, accidit ut mulus, qui hominis Dei supellectilem, libros scilicet ac lectulum, deferebat, a publico vado procul aberrans, in profundiorem alvei voraginem caderet; sique raptatus a gurgite, nullo membrorum, nisi solo capite, fluctibus emineret. Qui tandem e naufragio protractus educitur: ad perscrutandum, utrum res et maxime libri perierint, desagmatur. Miro itaque supernæ dispensationis ordine, libri simul cum lectulo ita a fluctibus reperiuntur intacti, ut ne tenui quidem aquæ stilla videantur adspersi. Mantilia vero simul et manutergia prorsus undique reperta sunt madida. Ubi notandum, quam pervigil fuerit erga servum suum divina protectio, ut ea videlicet, quæ ablui frequentius indigent, madere permitteret; quæ vero madefieri sine damno non possunt, a contactu fluctuum immunia custodiret.
Epilepticum sanat. Libri ejus et vitra in præ- cipitio et imbre illæsa.
In eodem quoque Jurensi monasterio vir Domini Odilo aliquando constitutus, reperit puerum, nomine Gerardum, terribili caducæ passionis languore detentum. Qui sæpissime quasi lunaticus corruebat, et sic eum occidui languoris impetus obruere consueverat, ut ineo neque vox, neque memoria, nec prorsus aliqua membrorum officia remanerent, ac fere a mortuo nihil distaret. Huic homo Dei misericorditer condescendens, fratribus, ut pro eo Dei clementiam deprecentur, injungit. Ipse vero ad sacrosanctum altare, Missam celebraturus accedit; æger etiam ut interesset, admonuit. Cui mox Eucharistiæ salutaris munus tradidit. Deinde, sicut sibi moris erat, sanctificatam aquam cum Beati Majoli calice propinavit. Nec mora, protinus a puero languor omnis abscessit, salus optata succedit; et sic per merita beati viri restituti sibi vigoris incolumitas permansit.
Aliquando vir Domini per prærupta Jurensium Alpium iter habebat; et repente sagmarius, nonnullis oneratus sarcinis, per montis devexa collabitur, atque per aspera rupium scopulorumque præcipitia usque ad vallis infimæ profunda raptatur. Ministri protinus in illud lubricæ ruinæ præcipitium descendentes, nonnulla quidem de sarcinulis, quæ passim dispersa fuerant, illæsa reperiunt; librum tamen Sacramentorum, aureis litteris exaratum, cum vitreis quibusdam vasculis anaglypha fusilitate cælatis, deesse perpendunt. Quibus interim recedentes omissis hospitium subeunt, corpora fessa reficiunt, et nocturno soporati silentio quieverunt. Mane autem facto, mature surgentes, ad locum illum celeriter redeunt; et curiosius quæque diverticula perlustrantes, omnia quæ periisse suspicabantur, inveniunt: vasa nimirum vitrea reperiuntur illæsa: deauratus etiam liber, cum tempus scilicet imbriferum inhorresceret, a nulla prorsus est pluviarum inundatione contactus. Sic itaque beati viri meritis, et vitrum frangere præceps ruina non potuit, et perfundere codicem inundantium imbrium densitas ignoravit.
Alia ejus miracula,
Nobilis quidam vir dum jaceret sub arbore, particula corticis in ejus oculum cecidit; cui non modo lumen omnino turbavit, sed et aliarum calamitatum multiplex pondus invexit. Nam cum id, quod oculo semel insederat, nullo modo potuisset expelli, fugit somnus ab oculis; et non modo jam homo non dormire, sed nec ciborum quidem valebat alimenta percipere. Quem seorsum vir sanctus adducens, signum sibi crucis impressit, ac mox insufflans, super locum doloris halavit. Deinde promittens se salutares pro eo victimas oblaturum, abiit. Abscedente itaque viro Dei, protinus homo suaviter obdormivit. Evigilans autem, particulam corticis ab oculo non sine lanugine quadam projecit: et evestigio factus incolumis, nullam de cetero doloris hujus molestiam sensit.
28 Cuidam Turonensis Ecclesiæ clerico lethale vulnus in brachio pestilenter excreverat, ut sibi jam non non languoris ægritudinem, sed ipsam potius interminaretur et mortem. Cumque vir Dei Lucensi teneretur hospitio, accedit clericus, et periculum tam pestiferæ calamitatis ostendit. Quod ille quasi videre dissimulans, latenter brachium apprehendit vivificæ crucis signaculum imprimit: eumque dimittens, ut sibi caute provideat, præcipit. Qui paullo post cum locum ulceris curiosius attendere studuit, nulla prorsus vestigia deleti languoris invenit. Stupefactus igiturnovitate miraculi, ad hominem Dei præsto regreditur: quid sibi contigerit, non tam relatione verbi, quam ostensione sui brachii evidentissime confitetur. Quod ille satis moleste tulit, eumque a suo conspectu cum indignatione exturbavit. Nam tamquam venena serpentium, sic rumores hominum fugiebat. Asserebat enim, quia quantumlibet sublime sancti operis ædificium, per vanæ gloriæ subito corruit appetitum.
29 Præterea miles quidam tam mentis inops erat effectus, ut postposita penitus omni cura privata vel publica, per devia solivagus etnudus erraret, inconditas voces emitteret, et tamquam dæmoniacum se per inordinati gestus insaniam exhiberet. Cui vir Domini, paterna pietate compatiens, simul cum fratribus ante altare S. Petri prosternitur; divinam clementiam cum psalmis etlitaniis implorat, ut perire creaturam suam sub hujus furoris insania non permittat. Hinc ab oratione consurgens, ad eum, qui patiebatur, accedit: aqua sanctificationis adspergit, atque ut ex ea bibat, suadendo compellit. Qui non multo post ad Cluniacum sanus et incolumis venit: xenia piscium detulit: et quia sibi plenissime redditus esset, gratias referens indicavit.
30 Alius quoque miles efficaciam edendi sermonis amiserat. Hic per visionem admonitus est, ut si aquam, qua manus B. Odilonis abluebantur, hauriret, hac sibi loquendi vires et amissæ linguæ officium proculdubio reformaret. Aqua igitur per ministros fideli furto subripitur. Altera etiam aqua, a viro Dei benedicta, de calice S. Majoli muto transmittitur. Quas ille cum nimia devotione suscipiens, mutatis vestibus ingressus ecclesiam, quia lingua non poterat ore cordis oravit. Et sic poculo benedictionis accepto, reparatum sibi locutionis officium recognovit. Mox etiam expedite loquens, mirum de se spectaculum cernentibus dedit, et quid B. Odilo apud Deum pôsset evidenter innotuit.
31 Præterea cum vir venerabilis apud quamdam ecclesiam monasterii, quod dicitur Vallis Aurea, cibum caperet, sed locum magna vini laborare penuria didicisset, ne gravaret fratrem, qui eum cum alacritate susceperat, hoc in commune præfixit, ut quisque decumbentium uno tantum seypho contentus esset; solis autem monachis pincerna poculum geminaret. Mensura tamen exceditur, et largus ad bibendum potus cunctis epulantibus exhibitur. Enimvero cum vas illud vinarium et unum dumtaxat esset, et modicum, non modo tot indiscrete bibentibus non defecit; sed et illis recedentibus, absque ulla diminutione repertum est plenum: ut per hoc evidentibus clarescat indiciis, quia vir Domini non tantum id apud Deum potuit impetrare, quod petiit; sed et nonnulla per eum virtutum signa divinitus ostensa sunt, quæ nescivit. Et de signis quidem atque virtutibus, quas vir sanctus adhuc in corpore constitutus ostendit, ista sufficiunt. Nunc ad explicandum felicem ejus obitum, auxiliante Domino, propinquemus.
Monasteria construit, ornat, visitat. Pie moritur.
Enimvero quamquam homo Dei sublimiter se in spiritalibus studiis et divina contemplatione suspenderit, in corpore tamen utilitatis industria non mediocriter laboravit. Monasteria scilicet nonnulla a fundamentis erexit: alia vel jam semiruta, vel ruinam forte minantia reparavit: dilatavit illis prædia: nonnullis etiam insignia contulit ornamenta. Quæ vero monasteria nova condiderit, quibus parietina tantum, et sarta tecta collatis sumptibus instauraverit, enumerare per ordinem idicirco postponimus, ne prolixitate styli lacinias contexere videamur: præsertim cum in ipsis vivis operibus gestorum fidem multo clarius experiantur oculi, quam ullo sermone valeant narrari. Dispensationis quoque geminæ moderator insignis, et in spiritali studio coram divinis obtutibus fulsit, et in terreni laboris industria non mediocriter floruit.
33 Porro cum vir Domini jam in extremis ageret, per quinquennium fere compulsus est gravissimi languoris molestia cruciari. Mox itaque beatorum Apostolorum limina festinat invisere, ut quasi sub eorum pedibus, si sibi daretur, quod semper in votis habuerat, posset ex hoc mundo transire. Verumtamen quia non est in homine via ejus, aliter sibi contigit quam speravit. Per quatuor plane menses illic ægritudine detentus elanguit. Deinceps contra spem aliquantulum convalescens, ad propria remeavit. Cluniacum itaque deveniens, per annum fere totus in oratione permansit, seque, quantum ægritudo permisit, jejuniis ac vigiliis vehementer afflixit. Decrevit autem, ut antequam debitum conditionis humanæ persolveret, quæque monasteria sua circuiens, sanctæ admonitionis studio visitaret. Expeditione igitur sanctæ hujus ædificationis incepta, Silyiniacum devenit: ibique se circa festivitatem Dominicæ Circumcisionis ex sæculo hoc migraturum, manifeste dixit. Porro autem cum jam in agonis esset angustia constitutus, diabolum adstare conspexit, eumque per nomen tremendi Judicis, ut abscederet, terribiliter increpavit. Anno itaque Dominicæ incarnationis 1048, ætatis autem suæ 87, ordinationis etiam quinquagesimo sexto, ea nocte, quæ Dominicæ Circumcisionis solennia præcedebat, salutaris Eucharistiæ sacramenta percepit: sicque beatum Deo spiritum reddidit.
Apparitiones ejus post mortem.
Paullo autem post, eadem scilicet nocte, cum beati viri corpus in ecclesiam jam fuisset delatum, frater quidam Gregorius nomine, Juveneta natione, naturæ simplicis et innocentis vitæ, exequiarum funebrium lassitudine prægravatus, in eadem cella, in qua Sanctus obierat, proprium stratum petiit, in quo se projiciens, dormire tentavit. Sed necdum plane resolutus in somnum, Beatum Odilonem sibi videt adstantem. Ad quem mox voce promptissima: Quid, inquit, agis Domine Pater? Et ille: Bene, frater, et optime. Dominus enim meus Jesus servo suo per semetipsum dignatus est adesse, et sui præsentiam misericorditer exhibere. Sed in ipsa meæ decessionis hora, in illo scilicet angulo (ostendebat enim quasi digito locum) vidi figuram quamdam trucem nimis atque terribilem, quæ mihi teterrimæ suæ visionis horrorem atque formidinem tentavit incutere: sed Christi confortante virtute, nulla me potuit infestatione nocere.
35 Proxima quoque Quadragesima succedente, sanctæ ac venerandæ memoriæ Laurentius, Amalphitanæ phitanæ Sedis Archiepiscopus, qui potens in litteris ac biglossus Græce noverat et Latine, et quod longe præstantius est, laudabilis vitæ claritate pollebat. Hic itaque tunc Romæ constitutus, obdormivit in Domino. Cumque cadaver ejus fuisset in ecclesiam illatum, honestus quidam Clericus, Albero nomine, in ejusdem ecclesiæ angulo lassabunda dedit membra sopori. Cumque subito adhuc pene vigilanti vir beatus apparuit, ei mox Clericus intulit: Domine mi, quando huc et cur advenisti? Ad carissimi (inquit) olim amici mei, Domini Laurentii Pontificis, exequias veni: quibus expletis, antèquam te viderem, recedere nolui. Et his dictis, species loquentis evanuit. Vir itaque Domini, quia recte vixit, feliciter obiit; et quia vitam mirabilem duxit, jure miraculis coruscavit. Vita quippe beati hujus viri velut aurea tabula est: cui quasi margaritas quasdam ac gemmas infigimus, dum gestis ejus interlucentia virtutum miracula permiscemus. Apud cujus venerabilem tumulum nihilominus adhuc rutilant nova signa virtutum: quæ nimirum nos his inserere superfluum ducimus, cum per alios jam apicibus exarata cernamus. Legentium igitur tædio consulentes, his contenti sumus, quæ succincta brevitate perstrinximus, ad honorem et gloriam redemptoris nostri Jesu Christi: qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur in sæcula sæculorum. Amen.
Elevatio s. Odilonis.
12 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis, in B. Rogerio Forti de S. Odilonis elevatione ista scribit: Per idem tempus contigit B. Rogerium Ecclesias suæ provinciæ visitare, et Silviniacense monasterium Cluniacensis ordinis, Claromontensis diœcesis adventare. Ibique de licentia Clementis Papæ VI, una cum Capituliensi Augustinorum, et Sauloniensi, Prædicatorum ordinis Episcopis, et quamplurimis Abbatibus, Prælatis, et aliis Ecclesiasticis personis, corpus B. Odilonis Confessoris, Abbatis Cluniacensis, de loco, in quo tumulatus fuerat, solemni ritu relevavit: cujus ipse caput et alia corporis membra contrectavit: et visitantibus Silviniacensem ecclesiam in ejus festivitatibus, 40 dies indulgentiarum condonavit, die xxi Junii anno Domini MCCCXLV. Hæc ille.
2 Ipsius Rogerii Archiepiscopi diploma istud habet Bibliotheca Cluniacensis: Rogerius permissione divina Bituricensis Archiepiscopus, universis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod de licentia et mandato sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, Domini Clementis, digna Dei providentia Papæ sexti; Nos una cum Reverendis in Christo Patribus Domnis Capitulien. Augustinorum, et Saulonien. Prædicatorum ordinis Episcopis, et quamplurimis Abbatibus, Prælatis, et personis Ecclesiasticis ad hæc vocatis, et insimul in Ecclesia Silviniacensi Cluniacensis Ordinis Claromontensis diœcesis, congregatis; venerabile corpus almi Confessoris B. Odilonis, de loco, in quo hactenus ibidem tumulatum extitit, solemniter relevavimus, juxta sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ traditam nobis formam, ordinationem, atque modum, ac ipsius sancti Confessoris caput, et alia cocporis membra vidimus, et propriis manibus tetigimus, tenuimus, et palpavimus, et eadem in capsa posuimus, et recondidimus honorifice et decenter.
3 Nos enim pensatis hujusmodi sancti Confessoris meritis, quæ nos ad sui relevationem adduxerunt devote et attraxerunt, cupientes totis viribus incrementum laudis et honoris ejusdem exercere, ut a Christi fidelibus congruis honoribus et laudibus decoretur et etiam veneretur, necnon ut Ecclesia memorata, eo libentius causa devotionis, ab ipsis Christi fidelibus visitetur, ac etiam frequentetur; de omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, et Beati Stephani Protomartyris patroni nostri, ejus auctoritate confisi omnibus vere pænitentibus en confessis, qui in ejusdem almi Confessoris festivitatibus, et specialiter in die relevationis ejusdem, et per ipsius octavas, ipsam Ecclesiam annis singulis visitaverint, quadraginta dies de injunctis sibi pænitentiis futuris, et perpetuis temporibus duraturis, misericorditer in Domino relaxamus.
4 Præterea volumus et concedimus de speciali gratia, quod quilibet Prædicator, qui in ecclesia præfata populo ibidem existenti verba divina prædicabit, omnibus vere pænitentibus et confessis, qui in prædicatione ejusmodi præsentes extiterint, ex parte et auctoritate nostra viginti dies de indulgentia concedere valeat, et conferre, quando et quotiescumque prædicationis officium contigerit exercere. In quorum omnium testimonium præsentes litteras fecimus munimine nostri sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontensis diœcesis, nostram Provinciam visitantes, die xxi Junii anno Domini MCCCXLV. Signatum Guillermus Vincenti.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.