Solenni de Theophylacto Nicomediensi Officio Ecclesia Græca consuevit jungere commemorationem alterius ex eadem Bithynia similique in causa Confessoris Pauli; non aliam, ut nobis quidem videtur, ob rationem quam quod eodem uterque tempore fuerit in exilium ejectus: adeoque quæ de Theophylacti confessione ad Leonis Arneni tyrannidem referenda dicta superius sunt, Paulo quoque applicet lector. Hunc Episcopum Prusa antiqua habuit, sub Olympo monte ab Annibale condita civitas, ut auctor est Plinius lib. 5 cap. 32. nempe hanc sui hospitii memoriam extare apud posteros voluit. Italia pulsus, ipsaque a patria sua exul, Romanis eum ad paenas, tamquam federis rupti auctorem, deposcentibus: et Prusiae Regis nomen, apud quem utcumque vitam profugus tuebatur, in ejus urbis appellatione æternum reddere.
2 Nec sane multo quam intenderat consequutus est minus: extat etiamnum, mutato paululum nomine, Burza Turcis nominata, Otomannidarum Imperatorum sedes regia; eum ipsaque, ut quidam asserunt, Constantinopoli certat de magnitudine, atque ædificiorum publicorum privatorumque splendore, opibus incolisque abundans. Prusiadem septimo seculo dictam invenio; itaque nomen suum Domitius Episcopus Prusiados subscripsit duodecimæ, decimæquartæ, quintæ, sextæ atque octavæ Actioni Concilii Oecumenici vi, Constantinopoli habiti: seculo autem sequenti invaluit, exindeque obtinuit consuetudo, ut Plusias diceretur: ita in Nicena II Synodo, quæ inter Æcumenicas septima numeratur, Actionem primam, tertiam, quartam, septimam nominis sui subscriptione firmavit Theophylus Episcopus Prusiados: unde fit ut in Menzeis Græcorum nunc uno nunc altero modo scriptum reperiatur: quod cum non animadverteret Baronius; legeretque in Græcorum Menologio per Canisium edito: Eodem die Sancti Patris Pauli Plusiadis Episcopi, qui vixit temporibus illis, quibus ab hostibus sanctarum imaginum Ecclesia ipsa oppugnabatur, ob cujus defensionem multa perpessus, in exilium missus, in pace quiescens spiritum Deo commendavit: hæc, inquam, cum Baronius legeret, sphalma librarium ratus, non dubitavit corrigere, atque in Martyrologio Romano scribere Pelusii in Ægypto S. Pauli Episcopi, qui eadem ex causa exul occubuit: atque ita occasionem dedit suo interpreti Gallico, ut Damiatæ, novi nominis eodem fere in loco ubi olim Pelusium extitit urbi, S. Paulum adscriberet.
3 Et hi quidem omnes Paulum habent vii Martii uti et MSS. Synaxaria Collegii Claromontani Societatis Jesu, ac Bibliotheca Mazarianæ, nec non monasterii Cryptæ-Ferratæ in Latio, Basilii Imperatoris jussu conscriptum; quo eodem die iidem etiam Theophylactum habent supra nominatum: nos magna Græcorum Menæa Venetiis impressa sequimur, quamvis eadem ejusdem Pauli elogium nona quoque die iisdem pene verbis repetant, quibus hoc die utuntur; nisi quod hodie geminos hosce versiculos præmitant.
Σάλπιγξ σωπὸ Παύλος ό Πλουσιάδος,
Σάλπιγρος ἡχὴν τὴν τελευτσίαν μένων.
Tuba illa Paulus Plusiados conticescit,
Sonum deinceps ultimæ expectans tubæ.
Elogium ex Cryptæ-Ferratæ Synaxario, aliquanto quam in aliis prolixius istud habe. Hic cum Episcopus esset ejus, quæ in Prusia est ecclesiæ, tempore impiorum iconomachorum; videretque sacrilegos adversus templa Christo sacrata debacchari, omnemque legum ecclesiasticarum observationem evertere, formasque et repræsentationes sanctarum imaginum delere; ipsas quidem ex ædium sacrarum adytis penitus exterminando, earum vero loco substituendo depictas ferarum, volucrum serpentiumque effigies, posthabitis Patrum traditionibus; divinis eos verbis, tamquam jaculis, impetere non desiit Dei pugil invictus: persequutiones, exilia, ærumnas gravissisimas gaudens sustinere propter venerandas imagines Christi Dei nostri, atque sanctissimæ et intemeratæ matris ejus, gloriosæ Dominæ nostræ, Deiparæque et semper Virginis Mariae, nec non deiformium Angelorum atque Sanctorum omnium. Plurimam igitur vexationem multorum decursu annorum tolerans, atque ad extremum vitæ spiritum generose decertans, ad Dominum emigravit. Hæc ibi: quibus fere consonant, quæ alibi tum excusa tum manu exarata legintur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.