In Martyrologio S. Hieronymi quod antiquo charactere exaratum apud nos extat, ista leguntur: Nonis Martii, In Africa Saturi, Revocati, Jocundi, Saturnini (de quibus jam actum arbitramur) Alibi Silvani, Rogati, Eroii, Victorinæ. Verum non interposita voce alibi in apographo Lucensi ita aliis Afris annectuntur. Servani, Rogati, Eroi et Victurinæ. In Blumiano codice legitur Estii pro Eroii, reliqua eadem sunt. In Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso, omissa etiam voce alibi, ita Afris adjunguntur: Victurini, Saturnini, Servani, Rogati, Croci. Ex his Saturninus transpositus ad priorem classem spectat. In MS. Aquisgranensi, ita legitur: In Africa natalis Satiri, Revocati, de quibus actum, Silvani, Rogati, Eroi. In MS. Augustano S. Udalrici et Parisiensi Labbæi nostri, refertur etiam Servanus, et in Parisiensi interposita voce alibi, et sic in duobus membranis separantur a prioribus Afris, quibus in quatuor codicibus adduntur. Qui in quatuor Servanus est, in tribus scribitur Silvanus. Sed quia hic aliis Afris mox dandis adjungitur, nomen Servani potius retinemus. Rogatus ubique exprimitur, at qui Erous sive Eroius, in Blumiano Estius, in Parisiensi excuso Crocus dicitur: in quo Victorinus est, qui MSS. tribus Victorina seu Victurina scribitur. Verum in Codice Cardinalis Barberini etiam SS. Perpetuæ et Felicitati apponitur Victorinus, de quo dubitavimus num ad diem vi Martii esset remittendus; ubi omnibus passim Martyrologiis inscripti occurrunt Victor et Victorinus, sed in Macedonia passi. Hermannus Greven in Additionibus ad Usuardum ista habet: Item SS. Silvani, Rogati, Eroi: Hisce additur Victorinus in Auctario Carthusiæ Bruxellensis. Si denique aliquibus videantur his jungendi Saturus, Revocatus, Jocundus, Saturninus, et simul omnes Africae adscribendi, non erinus illis adversarii, cum sequentibus Antiochenis iterum adjuncti sint.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.