Notkerus relatis Martyribus Antiochenis, subdit in suo Martyrologio: In Thracia Dandæ, Eunicæ, Secundi, Sergii, Optati. MS. Martyrologium Reginæ Sueciæ: In civitate Thraciae Natale SS. Dandæ, Senuci, Secundi. In MS. Augustano S. Udalrici et Parisiensi Labbæi, nullo indicato loco, Danda ha'etur. Plures sunt in Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso: In Thracia Dandæ, Leununculæ, Secundi, Nestoris, Artaxi, Quinti, item Secundi, Serri, Occatis, item Dondæ. In MS. nostro, Blumiano, et Lucensi etiam S. Hieronymi, aliqua in scriptione nominum diversitas est: ac loco Leununculæ legitur Leunuca seu Leonuca, supra Eunica; et forsan Senucus. Pro Secundo priore in MS. Lucensi est Sucunde, uti pro Serro et Occate, Ferrus et Occatus, aliis Ocatus, apud Notkerum E Sergius et Optatus. Omittimus in titulo Artaxium et Quintum, quos supra inter Afros primos retulimus. Si tamen hisce adjungantur ab aliis, per nos licebit. Reliquimus Nestorem hic repetitum, quamvis alius inter Antiochenos Martyres numeretur. Profecto ex nudis nominibus accurata scientia haberi nequit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.