Naturalis propago et complexio corporis. Ingenium, judicium, memoria. Contemptus temporalium. Abstractio mentis.
Et quamvis sit necessitatis recognoscere, virtutum omnium in prædicto Doctore Dei gratiam esse fontale principium, non est tamen omittendum dicere, si naturalem ejus propaginem quærimus et invenimus, ipsam esse naturalem virtutum ejus moralium fundamentum: ut in omnibus Deus laudetur, qui naturam condidit, et ipsam per gratiam augmentavit. Fuit enim prædictus Doctor ad has virtutes ex natalium suorum antiqua nobilitate dispositus, si generatio ejus propinqua respiceretur, quæ adhuc in memoria recens habetur. Cujus Doctoris mater (ut hi, qui eam noverunt, referunt) multæ dicitur devotionis fuisse et abstinentiæ, quæ in manibus et genibus procumbens orationi callum induxerat, quæ terræ multiplicatis genu-flexionibus allidebat: quæ non meruisset talem habere filium, nisi ejus placuisset oratio apud Deum. Soror etiam hujus Doctoris Domina Theodora, mater Domini Thomasii a de S. Severino Comitis Marsiti, cujus est cum laudibus recens
A recens memoria ad exemplum, tantæ dicitur fuisse pietatis in alios, quod quidquid habere poterat pro necessariis suæ personæ, modicis contenta, in operibus misericordiæ effundebat. In se vero tantæ asperitatis fuisse dicitur, ut magnam partem nocturni temporis, aliis concessi ad otium, durissimis disciplinas de una catena ferrea se verberans sibi converteret in tormentum: quæ sensu erat provida, dispensatione magnifica, et promissione discreta, in omnibus virtutibus, in quibus se exercere poterat, singularis. Cujus corpus post felicem suum obitum, cum fuisset ad locum alium pro sua veneratione translatum, inventum est integrum, et magnum odorem astantibus reddidit, qui sanctitatis suæ certum testimonium et fidem dedit. Cui virtuosæ progagini, quæ in Sanctorum memoria transiti, vivens adhuc dictæ Sororis filius et dicti Doctoris nepos, prædictus Dominus Thomasius Comes Marsiti, fidem facit. Qui dum dictarum virtutum reddit odorem, prædictæ se ostendit esse sanctæ generationis hæredem: ut non videatur dicti Doctoris generatio in bonitate fuisse novitia; quæ fuit in nobilitate moris et generis, in stipite et in ramis longa præcedentium temporum antiquitate professa. De cujus etiam Doctoris fratribus, magna referuntur de probitatibus animorum, qui pro defensione et zelo sanctæ Matris Ecclesiæ ab Imperatore Frederico sustinuerunt exilium, et quidam ex eis pro fidelitate tormentum.
B De naturali etiam dicti Doctoris dispositione corporis, sicut et mentis, dicitur, quod fuit magnus in corpore et rectæ staturæ, quæ rectitudini animi respondet: coloris triticei, ad temperatæ ejus complexionis indicium: magnum habens caput, sicut virtutum animalium perfectiones, quæ rationi deserviunt, organa perfecta requirunt: aliquantulum calvus. Fuit tenerrimæ complexionis in carne, sicut aptitudo ejus intelligentiæ indicabat in mente. Fuit virilis robore, cum se ad aliquos actus virtutis corpore exercebat: qui etiam virtute animi nihil timuit, nihil abjectum pia lumilitate despexit; et propter hanc caussam in coassistentia divina confidit: de quo etiam dicitur, quod vadens Parisios, cum in mari horrendam pateretur ex aere tempestatem, nautis etiam mortem timentibus, ipse imperterritus in tota tempestate permansit: ut videretur Deus tam nobile corpus et organum præparasse, quod ad actus virtutum serviret obediens, quod numquam esset rationis judicio contradicens. In terroribus autem aeris, tonitrui et tempestatis, quasi pro scuto opponendo se muniens Crucis signo, dicebat: Deus in carnem venit, Deus pro nobis mortuus est.
C
40 Et quia Doctoris prædicti animum nulla sensualis passio perturbabat, nullius rei premebat affectio temporalis, nec ullius honoris inflabat ambitio; consequens erat, ut subtilis esset ingenio, et Spiritus sapientiæ Dei subtilis intellectum ejus acueret, in quo per gratiam habitaret. Unde fertur dixisse aliquando familiari locutione studentibus, non ad ambitum inanis gloriæ, sed ad præconium divinæ laudis et gratiæ, quod numquam librum legerat, quem divino adjutus Spiritu non intelligeret, et ad profundum libri mysterium non veniret. Dignum namque erat, ut ex quo eum divinorum scrutationi divina providentia ordinarat, ut desideriorum jure divinus Spiritus nihil absconderet: sed ei, quod sacræ erat doctrinæ necessarium, revelaret. Erat enim divinæ Sapientiæ organum, per quod Deus voluit suum revelare secretum. Cujus ingenii subtilitatem, acumen intelligentiæ, et velocitatem definitivam judicii satis ostendit multitudo librorum, quos edidit, et sententiarum novitas, quas invenit: ut vix possit aliquis, quatumcumque magni ingenii, et solertis studii libros, quos edidit studens ad honorem perlegere, quos ipse potuit parvo tempore perquirere et dictare.
D
41 Et quia ad subtilitatem ingenii sequitur judicii certitudo, dum intellectus, quod potest subtilitate capere, valeat etiam quod verum est judicare; ideo conveniens fuit, ut prædictus Doctor, sicut subtilis ingenii fuisse dicitur, sic et certi judicii fuisse evidentissime judicetur. Nam opiniones et rationes, quas adhuc Bacellarius adinvenit, paucis exceptis, Magister effectus scripsit, tenuit, et defendit. Unde cum scripta ejus ex occulta et mirabili Dei dispositione examinationi exposita essent Parisiis, quorumdam Magistrorum æmula invidia procurante, quasi de luce auderent noctuæ judicare, et per hoc scripta ejus magis in veritatem clarescerent, dum in eis, quod in veritate arguerent, non haberent; quidam Magister Eremitarum Frater Ægidius, qui postmodum fuitb Archiepiscopus Bituricensis, qui tredecim annis istum Magistrum audiverat, de prædicto Doctore dixit, deridendo insufficientiam correptorum: In hoc mirabili et digno memoria Doctore Fr. Thoma de Aquino fuit sui subtilitatis ingenii, et certitudinis judicii manifestum indicium, quod opiniones novas et rationes, quas scripsit Bacellarius, Magister effectus, paucis exceptis, nec docendo, nec scribendo mutavit: nos autem moderni temporis, sicut incerti et dubii judicii, opiniones, quas aliquando tenuimus, in contrarium arguti modico argumento mutamus. Unde et hi, qui scripta examinant, non intelligentes quæ judicant, solius invidiæ stimulatione laborant, et in lucem muscæ insiliunt, dum quod arguunt non cognoscunt; et tenebrescunt ex lumine, dum de ignota eis non bene sentiunt veritate: ut de eis juste possit Ecclesia conqueri et dicere id Psalmistæ: Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis: turbati sunt omnes insipientes corde: quæ videtur petere, ut Deus justo judicio æmulos veritatis percutiat, dum prædictus Doctor doctrina divinitus inspirata coruscat: ut luce, qua Sanctus instruitur, invidus cognitione privetur. Sique factum est divino miraculo, ut unde Doctori sancto detrahitur, inde Deo et Sancto ejus gloria cumuletur.
42 Et quia nulla passio ejus turbabat animum, qui continuum divinorum scibilium recipiebat influxum, majori enim intervallo a contactu temporalium rerum erat abductus, quam ut ulla passione turbaretur ejus affectus. Fuit consequenter prædictus Doctor modo mirabili memoria retentivus, tantæ capacitatis et retentivæ virtutis existens, ut hoc quod legendo semel caperet, perpetuo retineret: ut videretur in ejus anima continue fieri scientiæ habitus et influxus. Et ideo nulla in ejus animo poterat fieri oblivio, in quo fieret continue scibilium certitudo. Cujus mirandæ memoriæ certum erat indicium non solum scientiæ habitus, quem habebat sic collectum in animo, quasi exemplatum haberet in libro: sed et illud opus mirabile, quod ad præceptum Papæ Urbani felicis memoriæ super quatuor Evangelia de Sanctorum dictis composuit: quia perlegens in diversorum monasteriorum libris, pro majori parte creditur ita memoriæ commendasse, quasi Sanctorum dicta haberet præ oculis, quæ legisset in libris.
43 Et quia de necessitate sequitur, ut terrena homo despiciat, quem affectio divina decorat: ideo conveniens fuit, ut prædictus Doctor mundana despiceret, qui non inveniret in sensilibus, quod amaret: cum de ipso dicatur, quod mirabili modo fuit temporalium contemptivus; sive rerum, quibus homo pro necessario victu corporis utitur, sive horum, quorum dignitas prælationis ambitur. Sic enim divina Sapientia, quæ melior est cunctis opibus, quam sibi a juventute sponsam acceperat, ipsum inebriaverat caritate, ut nullum mundanum ejus mentem aliceret
A alliceret, qui in uno bonorum omnium sufficientiam possideret. Qui cum concessa bona contempsit quæ habuit, non concupivit non habita: sed magnitudine animi despexit oblata, et oblitus eorum quæ retro sunt, cuncta reliquit, et ad anteriora se extendens, quæ obtinuit, dilexit. Cum enim esset de nobili genere, et rerum temporalium copiam et honorum gloriam potuisset ambire; divitias magis sibi computavit et gloriam, pauperem Christum et humilem imitari, quam divitiis affluens, gradum temporalis gloriæ obtinere sublimem. De quo dicitur, quod semel veniens de S. Dionysio cum suis studentibus, quo iverat Sanctorum reliquias et sanctum illud monachorum collegium visitare; et vidisset de propinquo civitatem Parisiensem, dixerunt ei studentes: Magister, videte quam pulchra est civitas Parisius: Velletis esse Dominus hujus civitatis? Credebant enim ab eo aliquod verbum ædificationis audire. Qui respondit: Libentius vellem habere Homilias Chrysostomi super Evangelium S. Matthæi. Civitas enim hæc si esset mea, propter curam regiminis contemplationem mihi divinorum eriperet, et consolationem animi impediret. Sic enim est quod quanto quis amplius amore temporalium premitur, tanto periculosius a cœlestibus separatur. Sciebat enim prædictus Doctor, quod nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit, et ideo implicære se nolebat seculo, qui se probaverat in addiscendi studio Deo placuisse, ne si jam missa manu ad aratrum, auscultando sacrarum litteras Scripturarum, retro ad ea, quæ reliquerat, conversus aspiceret, ad interiora non redderetur idoneus, quæ amaret. Et ideo oblatas sibi plures dignitates et redditus a B. M. Clemente iv, Summo Pontifice, qui dictum Doctorem nimis carum habebat, ille simul renuit redditus et honores, sua paupertate et humilitate contentus. Cum tamen prædictus Doctor omnes sui generis propinquos et nobiles sub persecutione Frederici Imperatoris pro causa Ecclesiæ haberet in Campaniac confusos: quibus ad subveniendum bonis etiam Ecclesiasticis de licentia Summi Pontificis movere eum poterat naturalis affectio, et ad tam nobiles pro causa Ecclesiæ exules caritatis debita gratitudo: qui sicut pro amore Dei necessitates sustinuit proprias, sic sustinere potuit alienas. Simile alias perfectionis exemplum et humilitatis ostendit, qui accepta Bulla ab eodem Pontifice de promotione sua ad Archiepiscopatum Neopolitanensem, cum additione redditum monasteriid S. Petri ad Aram, dignitatem accipere noluit, et quod Summus Pontifex ulterius non promoveret eum ad alia, suppliciter exoravit. O felix Doctor, contemptor seculi? o amator cœli: qui fecit quod docuit; qui sic terrena despiceret, quasi pignus haberet possessionis cœlestium, quæ speraret.
44 Fuit præterea prædictus Doctor miro modo contemplativus, et cœlestibus deditus, majori enim sui parte a sensibus aberat, qui totus cœlestibus inhiabat, ut crederetur verius esse, ubi mente intenderet, quam ubi carne maneret. Erat enim mirabile, videre hominem, uti sensibus, et conversari cum sensilibus in cibo vel aliquorum consortio, quantumcumque nobilium personarum, in quibus sensus consueverunt distrahi, subito cœlestibus elevari: quasi non esset, ubi corporaliter sisteret, sed ubi mentaliter inhæreret. De cujus miranda et inaudita distractione mentis et contemplatione dicitur, quod cum semel S. Lodovicus Rex Franciæ ipsum ad mensam suam invitasset, et ipse se humiliter excusassete propter opus Summæ in Theologia, quod dictaret tunc temporis. Obtinente autem mandato Regis et Prioris Parisiensis,f ut Magistrum humilem inclinaret, sublimem contemplatione, ad ex-Abstractus a sensibus et in in conversatione: pressum mandatum Regis et Prioris, dimisso suo studio cum illa imaginatione, quam manens in cella conceperat, accessit ad Regem: juxta quem existens in mensa, subito veritate fidei inspirata, mensam perenussit et dixit: Modo conclusum est contra hæresim Manichæi. Quem Prior tetigit, et dixit: Advertatis Magister, quia nunc estis in mensa Regis Franciæ, et traxit eum per cappam fortiter, ut abstractum a sensibus excitaret. Qui quasi ad seipsum rediens, inclinans se ad sanctum Regem, rogavit, ut ei parceret, qui distractus in mensa Regia sic fuisset. De quo Rex plurimum admiratus est, et ædificatus a Magistro, quod, cum esset nobilis, et posset ipsum tanti Regis invitatio delectare, et a contemplatione distrahere, præbuit in eo mentis abstractio, ut elevatum in spiritu, sensus eum nong deprimeret in convictu. Fuit autem sanctus Rex providus, ut meditatio illa, quæ potuit mentem Doctoris distrahere, contingeret non perire. Unde vocato Scriptore suo, voluit quod coram eo redigeret in scripto, quod Doctor conservaverat in secreto; quamvis apud Doctoris memoriam nil penitus deperiret, quod influebat divinus Spiritus, ut servaret. Simile per omnia retulith Frater Raymundus Stephani, qui audivit ab Archiepiscopo Capuano, qui fuit discipulus prædicti Doctoris. Quod cum quidam Cardinalis, qui tunc erat Legatus in regno, audisset de eo prædicta et alia admiranda, dixit prædicto Archiepiscopo: Ordinetis quod cum prædicto Magistro habeamus familiare colloquium. Qui cum vocatus de suo studio descendisset, et tamen in sua abstractione maneret, cum expectassent ipsum diutius sic abstractum, subito Doctor ostendit faciem hilarem, indicantem mentis lætitiam, et dixit: Modo habeo quod quærebam. Qui cum nullum signum ad eos reverentiæ ostenderet, Cardinalis copit ipsum despicere, quem aspiceret sic manere. Cui dixit Dominus Archiepiscopus: Domine, non miremini, quia frequenter sic abstrahitur, ut cum quibuscumque personis fuerit, non loquatur. Et tunc traxit ipsum fortiter per cappam, qui quasi de somno contemplationis evigilans, et advertens se esse inter tantos, inclinans se reverenter ad Dominum Cardinalem petivit veniam, quod abstractus diutius reverentiam debitam eis non fecisset. Interrogatus autem cur in illa abstractione tam lætam faciem ostendisset, dixit: De quadam quæstione, super quam diu cogitaveram, nunc pulcaram rationem inveni, de qua gaudium animi manifestavit exterior lætitia, quam ostendi. a Illustrem familiam Sanseverinam tertiam regni Neapolitani agnoscit Sansovinus, in eaque Comites Marsicanos numerat. Est Marsica in confiniis Basilicatæ et Principatus citerioris. — b Fuit Archiepiscopus Bituricensis ab anno 1296 ad 1315. de quo consulti potest anonymus Scriptor in Historia Patriarcharum Archiepiscoporum Bituricensium editus a Philippo Labbaco tomo 2 Nove bibliothecae Manuscriptorum librorum. — c MS. nostrum exules.d S. Petri ad Aram, antiquissima ecclesia traditur, ubi S. Petrus, priusquam Romam irel, aram consecrasset ac Missam dirisset. Quas ipsi ibidem ea de re inscriptionse legimus, excudit in Neapoli sacra Cesar Eugenius Caracciolus. Monasterium adjunctum est Canonicorum Lateranensium. — c MS. nostrum, propter Summæ compendium — i Bernardus Guidonis, humiliter obedivit, recedensque de studio suo. — g MS. nostrum deponeret. — h Idem, Reynaldus Stephani ejusdem Ordinis de provincia Tolosana, qui duobus diebus jejunavit in pane et aqua, et propter fidem Christi perilustrans Persidem et Indiam, prædicabat: qui nuper ad Armenos ex parte Summi Pontificis missus est, ut eos ritum Ecclesiæ Romanæ doceat, et duriores prædicando convertat: qui adhuc pluribus dicitur miraculis clarus. Qui audivit ab Archiepiscopo Capuano, qui fuit discipulus prædicti Doctoris, etc. Necdum reperimus inter Heatos aut eiros sanctitate illustres hunc virum Apostolicum.
Revelationes, Visiones, Prædicationes.
Et quia sic prædictus Doctor de rebus sensibilibus erat abstractus, a quibus per contemptum erat totaliter alienus; consequens fuit, ut dum plus cœlestibus quam terrenis inhiaret, plures cœlestium civium
A civium consolationes haberet. Unde fertur quod ipso existente Parisiis, apparuit ei imaginaria visione soror sua: quæ cum diceret se esse in Purgatorio, certum Missarum numerum petivit, per quem sperabat liberari Deo propitio et ejus interventu. Qui vocans studentes rogavit, ut pro sororis suæ anima Missas dicerent et orarent. Quæ postmodum, cum prædictus Doctor esset Romæ, iterum in visione ei apparuit, et se fuisse liberatam a Purgatorio, et frui gloria, dictis Missis, quas petiverat, revelavit. Qui Doctor cum de se quæreret quid esset, illa respondit: Tu frater es in bono statu, et cito venies ad nos: sed major tibi gloria parata est quam nobis. Tene tantum, quod habes. Cui quærenti de fratre suo Landolfo respondit, quod erat in Purgatorio: de Domino vero Raynaldo alio fratre suo dixit, quod erat in Paradiso: de quo habuit hanc visionem, quod ostenso sibi libro per Angelum, qui scriptus erat linneis aureis et a Azuriis, nomen fratris Doctor reperit, inter lineas aureas, quæ erant Martyrum, quia pro fidelitate Ecclesiæ morienti sub tyrannide persecutionis Frederici Imperatoris sibi mors computata fuit ad martyrium, quod apud Deum fuit meritorium et acceptum.
B Alia fuit mirabilior dicto Doctori visio revelata, non imaginaria, sed corporalis et aperta: cui existenti in conventu Neapolitano in Ecclesia ad orandum, apparuit ei Frater Romanus Magister in Theologia, quem Parisiis legentem dimiserat: cui cum adesset Frater Thomas, et diceret: Bene veneritis. Quaudo venistis? Ille respondit: Ego ex hac vita transivi, et concessum est mihi pro tuo merito apparere. Tunc prædictus Doctor colligens spiritum, qui fuerat ex subita illa apparitione commotus, respondit: Ex quo Deo placet, ex parte ipsius te adjuro, ut ad quæsita respondeas. Quæro, de me quid est? Et si Deo placent opera mea? Et respondit: Tu es in bono statu et placent opera tua Deo. Tum Doctor intulit. Quid est de te? Respondit: Ego sum in vita æterna, et fui in Purgatorio sedecim diebus propter negligentiam, quam commisi in quodam testamento, quod expediendum cito Episcopus Parisiensis commisit, et ego expedire ex mea culpa tardavi. Tunc addidit: Quæro quid est de illa quæstione, quam frequenter disputavimus: utrum habitus in hac vita acquisiti maneant in patria? At ille respondit: Frater Thoma, ego video Deum, et nihil aliud de hac quæstione petatis. Et iterum petivit ab eo: Ex quo vides Deum, die mihi si videas Deum sine media specie, vel mediante aliqua similitudine? Tunc respondit: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, et statim disparuit. Qui Doctor remansit ex tam mirabili et insolita apparitione attonitus, et de placida responsione jocundus. Felix Doctor, cui tam familiaria sunt secreta coelestia, quem tam familiariter cives coëli præveniunt, et ad coelestia regna perducunt.
47 Habuit etiam prædictus Doctor aliam visionem propheticam et imaginariam. Nam cum Neapoli esset in Choro, dum diceretur Missa conventus, portarius quemdam Fratrem de choro vocavit ad portam: cui cum exhibitus fuisset pastillus, ut ipse in cella sua diligenter deponeret, rediit ad chorum: ubi cum cogitaret quomodo solusb pastillum suum posset comedere, et non teneretur alios invitare, quietus in choro esse non poterat, quia ipsum tentatio perurgebat. Cujus inquietudinis caussam prædictus Doctor videns in spiritu, tentatum Fratrem vocavit ad se, et dixit ei: Frater attende quid cogitas: illud de quo tentaris, non impleas. Qui, cum diceret; Magister nihil aliud cogito, quam audire Missam, quæ modo dicitur. Magister dixit,
Dic mihi ad quid fuisti de choro vocatus. Tunc ei seriatim narravit facti seriem, et tentationem, quæ mentem ejus anxie perurgebat. Tunc Magister, Daëmonem, inquit, vidi coram te saltantem, et ostendentem tibi pastillum tnum, et cave ne solus comedas; sed aliis Fratribus, ex caritate dispensa. De quo Frater admiratus, Deo reddidit gratias et Magistro, per quem fuerat a tentationis periculo liberatus.
48 De hoc etiam Doctore dicitur, quod existensc in S. Severino, castro sororis suæ cum prædicto socio suo et aliis Fratribus sui Ordinis, per magnum spatium sui temporis passus fuit extasim, ita ut a sensibus totaliter videretur abstractus. De quo cum soror sua præcipue turbaretur, quæsivit ab ejus socio, quid hoc esset, quod suo Fratri subito accidisset. Qui dixit ei: Frequenter in spiritu rapitur, cum aliqua contemplatur: sed ex toto tempore, sicut nunc, numquam vidi ipsum sic a sensibus alienum. Unde post aliquam horam ivit socius ad Magistrum, et trahens ipsum per cappam fortiter, quasi a somno contemplationis ipsum ultimo excitavit. Qui suspirans dixit: Raynalde fili, tibi in secreto revelo, prohibens ne in vita mea alicui audeas revelare. Venit finis scripturæ meæ, quia talia sunt mihi revelata, quod ea, quæ scripsi et docui, modica mihi videntur, et ex hoc spero in Deo meo, quod sicut doctrinæ, sic cito finis erit et vita. Sicut enim Deus ille mirabilis his, qui præcipiu fuerunt in Lege Moysi, qui Legem justitiæ Judæis attulit, et Paulo qui Gentibus legem gratiæ prædicavit, supra humanum intellectum plurima revelavit: sic et huic B. Thomæ, qui de manu sedentis in throno utriusque legis libellum involutum accepit, et apertum toti Ecclesiæ exponendo porrexit, aliud supernaturale lumen ingenii revelare placuit, ut majora superesse crederet, quæ naturali intelligentia non videret. Felix Doctor, cui præsentia non sunt abscondita, et revelata futura; cui datum est ex his, quæ meruit scribere, potiora videre; ut ex confessione præsentium, certior ei fieret expectatio futurorum. Tanta autem erat hujus Doctoris mentis abstractio, ut interdum non perciperet se lædi etiam a corporali læsivo. Unde semel cum esset de consilio medicorum consultum, quod in tibia portaret cauterium, dixit socio suo: Cum venerit, qui ignem debet apponere, facias me ante præscire. Quod cum fieret in lecto, quo cauterizandus erat, se præparans extenta tibia, tanta fuit abstractione levatus, quod appositione ignis cauterium non percepit: cujus signum fuit, quia de loco, ubi tibiam extenderat, non mutavit. Aliud simile mirandæ abstractionis miraculum visum est. Cum semel prædictus Doctor esset in canera sua et summam tractuumd de Trinitate dictaret, accepta una candela in manu, dixit scriptori suo. Quidquid videas in me, cave ne voces, et tunc in contemplatione abstracto, candela post horam consumpta est usque ad digitos, quibus ignem candela diutius adhærere Doctor non sensit sed ipsum ignem sine aliquo motu digitorum sustinuit, donec defecit. Simile Parisiis de eo visum fuit, cum oportuisset fieri sibi minutionem, ut antequam minutor ad percutiendam venam accederet, de abstractione ad contemplationem mentis a sensibus provideret. et tamen secure minutor venam percutiens Fratri Doctori imaginationem non poterat lædere, quem contingebat abstractum sensibus invenire. Erat enim miro modo passibilis, et ideo subito læsivo corporis turbabatur. Unde divinitus fuit ei miraculose concessum, ut in corpore passibili viveret, et aliquando læsi vum corporis non sentiret.
49 Et qnia sic erat Doctor mirabilis elevatus ad Deum, sic caritate diffusus ad proximum, prædicationes
Ationes suas, quibus placeret Deo, prodesset populo, sic formabat, ut non esset in curiosis humanæ Sapientiæ verbis, sed in spiritu et virtute sermonis, qui evitatis in prosecutione sermonis quæ curiositati potius quam utilitati deserviunt, in illo suo vulgari natalis soli, quod propter continuum mentis raptum mutare non potuit, proponebat et prosequebatur utilia populo, subtilitates quæstionum scholasticæ disputationi relinquens: qui tam reverenter audiebatur a populo, quasi sua prædicatio prodiret a Deo. Quod autem dicebat ore, implebat opere: non autem audebat aliquid dicere, nisi quod Deus dedisset eum implere. Admirabatur autem plurimum, ut ejus ore frequentius est auditum, quomodo aliquis, et præcipue religiosi, possent de alio nisi de Deo loqui, aut de his, quæ ædificationi animarum deserviunt. Unde mos ei erat adhuc in illa sua tenera juventute, quod communi etiam locutione si ii, cum quibus ad aliquam de Deo et ordinabilibus in Deume... ora sua laxassent, statim de locutorio ab quorumcumque consortio recedebat, quasi ad eum non pertineret locutio, quæ ædificationem non saperet proximi: vel si loquentes de Deo non dicerent, quæ sunt Dei: sic enim in illo auditorio verbi Dei se disposuerat, ut aut aliquid scriberet vel doceret, ut ipse in seipso quodammodo gyrum perficeret: ut a se in Deum suæ mentis motum orando inciperet, et a Deo ad proximum docendo finiret, a quo in Deum contemplando et orando consurgeret, unde iterum sui motus circulum inchoaret.
50 De hujus Sancti multiplici et mirabili varietate et virtutum claritate ejus historia fuit cuidam Fratri veraciter in somnis ostensa. Qui cum cœpisset mente sollicitus, affectione devotus, cogitare, quomodo posset convenienter texere dicti Sancti historiam, tot mirandis indiciis claram, et laudum præconiis in veritate diffusam, quæ contineret originale principium, vitæ processum, disciplinae scholasticæ studium et obitum in fine beatum, et super his Deum oraret, ut infunderet, et B. Thomas, ut scribendi ei sufficientiam impetraret; circa auroram post prædictum oraculum soporatus, vidit in somnis coram se rete argenteum, contextum catenulis argenteis cum diversorum colorum lapidibus pretiosis, in ipsius retis nodis mira varietate contextis. In qua visione cum intelligeret in illo reti ex lapidibus pretiosis vitam et virtutes prædicti Doctoris specialiter designari, cogitabat in somnis, qui lapides quibus possent adaptari virtutibus, ut diversis lapidibus diversæ etiam virtutes congrue responderent. In qua visione diu delectatus, evigilans rediit ad historiam, quam inceperat, prosequendam: quare nulli est dubium totam vitam dicti Doctoris fuisse ex apparitione quasi argenteam, conversatione scilicet candidam, actione mundissimam, et doctrina sonoram. Quæ ideo quasi retis similitudinem habuit, quia vita doctrinae in omnibus concordavit: in quo reti tot visi sunt inserti lapides, quot in anima fuerunt divinitus inspiratæ virtutes. Cujus vita Doctoris designari non incongrue potest in Rationali judicii, in quo texti erant duodecim lapides pretiosi, quod portare debebat Summus Pontifex ante pectus, in quo doctrina et veritas scripta erant: quia dicti Doctoris vita veritate præfulsit, et Dominus noster Summus Pontifex dum ipsam in conspectu et affectu, quasi in Rationali judicii, habuit, factam potestatem Canonizationis titulo approbavit. a Azurius color, est cæruleus, Italis Azuro. — h Diminutivum a Pasta, quæ est farina subacta, unde artocreuram aliorumque dulciariorum crustulæ conficuntur; quod hic Pastelli, at nunc Pasticii nomine significatur ab Italis, Francis Paste, Hispanis Pastelo.c Castrum sive oppidum Sanseverianum est in mediterraneis Citerioris Principatus supra Salernum. — d MS. nostrum, de Temeritate. — e Desunt aliqua, forsan similia, corpisset loqui, ad alia.
Miracula nonnulla in vita facta.
Dicuntur etiam de prædicto Doctore ejus meritis a Deo plura facta miracula, quæ subduntur. Nam cum prædicti Doctoris socius pateretur febrem continuam, venit ad eum Thomas, ut sua visitatione infirmum reficeret, atque in Domino confortaret: quem cum ad patientiam induxisset, consuluit, ut ad B. Agnetem specialem devotionem conciperet, a qua beneficium valetudinis pro certo speraret. Cujus merita apud Deum cum prædictus Doctor implorasset, reliquias dictæ Sanctæ, quas ad pectus suspensas ex devotione portabat, orans supra pectus infirmi posuit, et infirmus sanus et hilaris in lecto resedit. Quod miraculum aliqui attribuerunt magistro oranti, alii vero prædictæ Virgini, sed melius dicitur utriusque meritis esse factum: ut utriusque ad Deum preces ascenderent, et infirmo sanitatis gratiam Virgo sancta, mota Doctoris precibus, obtineret.
52 Dicitur etiam de prædicto Doctore, quod Parisiis in scholis cum deberet determinare in crastino coram Universitate, quam pridie disputaverat questionem; surgens de nocte, ut consueverat, ad orandum, percepit in ore suo supercrevisse unum dentem superflum, qui impedimentum præstabat non modicum ad loquendum. Quod cum prædicto socio indicasset, perplexus, quia hora non erat congrua ad remedium adhibendum, consuluit dictus socius, ut Universitati diceretur in crastino, quod impedimentum Magistro acciderat, quod a determinatione eum totaliter excusabat, et tunc ordinaretur remedium, quod fieret dentis evulsio ferreo instrumento. Super quo Doctor considerans Universitatis scandalum, et quod imminere sibi poterat ex dentis avulsione periculum, dixit socio: Nullum aliud remedium video de me, nisi quod Dei providentiæ me committam. Et accedens ad consuetum orationis locum, diu orando cum lacrymis beneficium peliit, et divinæ providentiæ se commisit. Quo orante instantius, dens ille superfluus sine aliquo dolore et violentia, tactu suæ manus levi motu evellitur, et Doctor ab impedimento locutionis totaliter liberatur. Quem dentem ad recolendum divinæ beneficium pietatis, multo tempore secum detulit: quod oblivio mater ingratitudinis non deleret, et fieret ei semper major in sua oratione fiducia, quæ sic fuerat velociter exaudita. Felix Doctor, cujus oris impedimentum Deus diutius ferre non potuit, sed exuberantia doctrinae replevit, ne lingua Doctoris ad expressionem verbi deficeret, quam Deus ad instructionem fidelium doceret; et sine dolore dens caderet, quem Doctor innocens non sentiret.
53 Aliud admirandum divinæ virtutis prodigium prædicto Doctori dicitur divinitus esse monstratum. Nam cum Magistri Parisienses diversas rationes adinvenissent super quæstione de dimensionibus Corporis Jesu Christi, et de accidentibus existentibus sine subjecto in Sacramento ipsius Corporis et Sanguinis, quorum accidentium probat evidentiam sensus, et sine subjecto existentiam suadet fidei intellectus, et dicti Magistri super modo docendi hoc mysterium discordarent, in hanc omnes sententiam convenerunt. ut quidquid super hoc prædictus Doctor Frater Thomas diceret, et sententialiter definiret, hoc ab omnibus teneretur ut verum, et consonum fidei, et persuasibile ratione: de quo experti fuerant in aliis, quod subtilius in omni quæstione veritatem attingeret, et clarius edoceret: super qua quæstione cum delata fuissent ad eum omnia in scriptis, quæ unusquisque sentire videbatur, recollecto intra se
A spiritu et in contemplatione elevato altius intellectu, præmissa more solito oratione devota, quod invenire potuit, et quod Deus ei dignanter infudit, quo brevius et clarius potuit, scriptura digessit. Quæ cum non præsumeret, ut in scholis coram Magistris proponeret, nisi prius ipsum consuleret, de quo erat quæstio, quem oraverat, ut doceret; accedens ad altare, quaternum, quem scripserat de quæstione prædicta, ante se quasi coram suo Magistro posuit, et elevatis ad Crucifixum manibus sic oravit: Domine Jesu Christe, qui in hoc Sacramento mirabili veraciter contineris, et res mirabiliter operaris ut artifex, in quo te quæro intelligere, et te veraciter edocere, rogo suppliciter, ut si ex te et de te sunt vera, quæ scripsi, concedas mihi illa dicere et aperte disserere. Sin autem aliquid scripsi, quod non sit fidei tuæ consonum, et ab huius sit Sacramenti mysteriis alienum, impedias ne possint procedere, quæ videntur a fide Catholica deviare. Quem Doctorem orantem cum prædictus ejus socius cum aliquibus aliis Fratribus observaret, subito viderunt Christum ante dictum Doctorem super quaternum, quem scripserat, stare, et Fr. Thomæ dicere: Bene de hoc mei Corporis Sacramento scripsisti, et de quæstione tibi proposita bene et veraciter determinasti: sicut ab homine in via potest intelligi, et humanitus diffiniri. Quo diutius in oratione perdurante, quem intellectualis non sensualis visio delectabat, visus est Doctor prædictus, quasi per unum cubitum elevari in aerem, quem tanta virtus contemplationis erexerat, et divina assistentia attrahebat. Ad quod prodigium intuendum Priorem conventus, et plures alios Fratres, quibus revelatum erat hoc mirabile, pro testimonio vocaverunt. Qui venientes viderunt, et pluribus aliis retulerunt, inter quos fuit Frater Martinus Scola de provincia Hispaniæ, vir magnae devotionis et famæ, qui audivit a Fratre, qui prædictam vidit mirabilem visionem, qui eam in conventu S. Maximini prædicto Fratri et ejus socio, qui pro Canonizatione prædicti Doctoris ad curiam accedebant, coram pluribus retulit, et certa attestatione firmavit, reputans quod ad Dei et Sancti gloriam cederet, si quod de tanto Doctore audiverat, revelaret. Qui Doctor cum mirifice certus esset effectus de definitiva propositæ quæstionis veritate, tam lætanter et lucide quæstionem propositam coram Universitate proposuit, quia evidenter Christus, de quo erat quæstio, Doctorem suum de veritate plenius illustravit.
54 Aliud narratur de prædicto Doctore miraculum. Cum prædictus Doctor in Septimana sancta de Passione Domini prædicasset Romæ in ecclesia S. Petri, et populum ad lacrymas provocasset, in die Dominicæ Resurrectionis in prædicatione induxit eos ad congaudendum gloriosæ Virgini de resurrectione Filii, sicut pridie fuerant de Passione compassi: qui cum descendisset post prædicationem de pulpito, mirabiliter quædam, quæ magno tempore sangunis fluxum fuerat passa, nullo eam juvante remedio medicinæ, cappæ sancti Doctoris fimbriam tetigit, et liberatam immediate a sua infirmitate se sensit: et sequens eum usque ad conventum S. Sabinæ, quod receperat beneficium Doctoris socio indicavit, qui postmodum pluries et pluribus recitavit. Felix Doctor, qui simili clarescit miraculo, ut Salvator: cujus dum fimbria vestimenti tangitur, infirma cæratur, ut scieretur quantum meritum esset in ejus anima, ex quo tanta virtus inveniretur in cappa.
53 Et quia congruebat Sapientiæ Divinæ consilio, aliquod insigne prodigium luminis singularem doctrinae radium futuri præsignare Doctoris, non defuerunt miranda, quæ prædictum Doctorem præirent, indicia futuræ ejus sufficientiæ in scientia et vita. Nam semel cum prædictus Doctor in conventu Neapoli tantum esset in sua camera debilis et recumbens in suo lecto; Fr. a Bonfilio de Neapoli qui ei serviebat, absente, germanus servitoris Sancti, tuncb puerulus ad custodiam cameræ remanens, vidit per fenestram cameræ stellam fulgentem ad mensuram magnitudinis fenestræ ingredi, et super caput prædicti Doctoris aliquantuluræ residere. Quod prædicto vidente puero post paullulum, unde venerat, discessit: qui puer usque ad hæc tempora senex et in bona valetudine supervixit, hoc prodigium referens, quod coram infrascriptis Inquisitoribus sub juramento deposuit, et pro veritate firmavit. Nec debuit prædictus Doctor nisi lumen stellæ habere præsagium, qui effusurus erat toti Ecclesiæ fulgens Christianæ Fidei documentum.
56 Aliud de prædicto Doctore in præfato conventu divinitus fuit ostensum suæ sanctitatis indicium, quod, sicut præcedens scientiæ, ita sequens testimonium fuit vitæ. Nam quamvis prædicto Doctori ex pugna, quam cum adversario in carcere habuit, remansisset triumphus victoriæ, quem petivit, ut jam hostis erubesceret iterum confligere cum Doctore; procax tamen et audax toties devictus a puero, inire bellum sæpius non erubuit cum Magistro: ut non expavescat cum hoste iterum miles confligere, quia bis devictus in prælio, Dominum non renuit tertio in deserto tentare: qui devictus repellitur, ut sciant Christi fideles, quod hostis, cui resistitur, superatur. Hoc vidit Judex Joannes de Blasio de Neapoli, cum esset juvenis, devotus Fratrum et prædicti Magistri: cui fuit visus in forma Æthiopis cum ad prædicti Magistri cameram tentaturus accessit, et Magister eum signo Crucis opposito, et etiam clamando fugavit. Erat enim prædictus Doctor a tribus viis, quibus ad humanum genus hosti patet introitus, divina virtute invictus, a carnis concupiscentia accinctus erat jam divinitus manu Angelica cingulo castitatis; a concupiscentia oculorum ipsum delectatio divinæ contemplationis avulserat, quem a vitæ superbia tentatum humilitas extolli nullatenus permittebat. Erat enim conveniens providentiæ summi Patris, ut suæ Sapientiæ scrutatorem, speculatorem cælestium, et clavicularium omnium dubiorum in omni tentatione defenderet, et si pugnam admitteret, liberum tamen concederet ei obtinere victoriæ de omni impugnatione triumphum: ut victor semper gloriosus consurgeret, quem nulla adversarii tentatio superaret; et certus jam fieret de proemio, qui surrexisset de victo adversario cum triumpho, et vita sua tota per se finiretur ad meritum, et aliis claresceret ad exemplum. a Mombritus, Bonfilio Ordinis Prædicatorum aliqui perperpam diciserant, Bono filio. — b In Mombritio et MS. Guidonis appellatur Joannes Copa.
Morbus S. Thomæ, obitus, sepultura. Miracula et visiones tum factæ.
Post hæc cum prædictus Doctor iret ad generale Concilium Lugdini celebrandum, de mandato Sanctissimi Patris Grægorii x, et portaret libellum, quem de mandato Urbani Papæ fecerat contra Græcos ad convincendum eos de ipsorum erroribus, et de scelere schismaticæ pravitatis; contigit ipsum ire per Campaniam; et ad castrum Magenæ, quod erat Domina Franciscæ neptis suæ, debilem declinare, ubi sic amisit totaliter appetitum, quod nullum cibum posset gustare. Qui a Magistro Joanne de Guidone de Piperno medico requisitus, si aliquem cibum appeteret, et de nullo cibo, nisi de halecibus, quos comederat in Francia, se diceret posse gustare: anxiatus
A est medicus, quod tanto Doctori infirmo non posset remedium adhibere, quia talis piscis non poterat inveniri. Qui egressus ad plateam castri, invenit unum, qui unam sarcinam sardarum recentium de Terracena portabat. Quam cum ad terram deponi fecisset, ut, si aliqui pisces admixti essent sardis, perquireret, reperit unam cistam de halecibus recentibus: de quo admirans medicus, quia numquam tales pisces fuerant in partibus illis visi, et quia portator piscium sardas se emisse sæpius asserebat, prædictos pisces Magistro deferri mandavit cum gaudio, credens ipsum consolari de proviso sibi divinitus cibo concupito. Doctor autem providus, et altitudinis divini conscius, advertens quod erat in grande miraculum suo appetitui divina pietate concessum, a renuens de piscibus comedere, dixit medico: Magister melius est, quod Divinæ providentiæ me committam, quam quod de his piscibus divina concessis potentia, quos nimio desiderio concupivi, manducare præsumam. De quibus piscibus, quia multi comederunt, et quia prædictus medicus multis retulit, qui adhuc in vita supersunt, miraculum mansit in tota regione illa vulgatum. O mirandum divinæ pietatis indicium: qui sui devoti etiam sensibilem reficere voluit appetitum, in signum quod numquam concesserat suo appetitui, quod se opponeret rationi. O admiranda in prædicto Doctore divini beneficii gratitudo, qui dum experiri meruit divinæ pietatis affectum, suum satiare renuit appetitum: secutus exemplum David, qui desideratam aquam gustare renuit, quam trium fortium probitas Dei miraculis procuravit.
58 Post hoc cum prædictus Doctor fuisset aliquibus remediis confortatus, ut videretur sibi, quod posset iter inceptum prosequi versus Romam, juxta monasterium Fossæ-novæ transiens, invitatus ab Abbate et monachis, volens ibi aliquibus diebus vires resumere, prædictum monasterium est ingressus cum comitiva decenti concurrentium et concomitantium monachorum. Qui cum primo ingressus fuisset ecclesiam, debita reverentia sacro altari exhibita, claustrum intravit, ubi facta est super eum manus Domini, et factus spiritu prophetiæ, dixit pluribus audientibus monachis et sui Ordinis Fratribus, et præcipue suo socio, cui consueverat similia revellare: Fili Raynalde, hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Felix Doctor, qui dum suum de ergastulo corporis præscire meruit exitum simul et æternæ felicitatis ingressum, intellexit quod et ibi succederet sibi requies patriæ, ubi terminaret cursum viæ: et dum sibi in tali casu obedientiæ prosecutione non parceret, datum est ei, ut ad tribunal superioris Judicis, victurus in æternitate, transiret, simul præscius suæ quietis, ad vitae principium et laboris terminum et occasum. Post quod propheticum dietum de suo obitu Fratribus, sui Ordinis præcipue, lamentantibus, positus fuit Doctor in camera Abbatis, ceteris sociis, sicut exigebat necessitas, cum magno caritatis affectu collocatis. Ubi cum prædictus Doctor pluribus diebus gravatus amplius infirmitate decumberet; monachi cum tanta reverentia et humilitate ei servire cœperunt, ut et de silva propriis humeris ligna deferrent; felices se reputantes, si sancto Doctori possent exhibere servitium, qui adhuc vivens properabat ad regnum. Ipse vero Doctor providus in se et aliis compassivus dicebat: Unde hoc mihi, ut et servi Dei serviant homini, et onus tantum de longe deferant, quo laborant? Qui licet admodum debilis esset, quia credebat, ut prophetizaverat, ut ex vita transiret, rogatus ab aliquibus monachis, qui capere poterant, ut aliquod memoriale suæ scientiæ eis in fine relinqueret, breviter eis exposuit Cantica Canticorum: ut in hoc casu deficiente corpore a vita mortali, anima illa non deficeret ab actu necessario doctrinali, et in Canticum cœlestis gloriæ transiret studium Ecclesiasticæ disciplinæ. Et bene congruit prædicto Doctori transituro de ergastulo corporis, ut studium suæ sapientiæ in dilecti et dilectæ Canticum terminaret amoris, ut sicut ad Deum suum exercuit studium, sic ad habendum dilecti perveniret amplexum.
59 Deinde cum cœpisset prædictus Doctor nimia debilitate deficere, et sui exitum de hac vita præscire, cum magna devotione petiti exhiberi sibi Christianæ peregrinationis viaticum, sacrosanctum Christi Corporis Sacramentum. Quod cum fuisset cum reverentia ab Abbate et monachis devote portatum, et ipse prostratus ad terram, debilis corpore, fortis mente, suo Domino obviam cum lacrymis occurrisset, oblato sibi Corporis Domini Sacramento (cum fuisset ab eo petitum, sicut moris est, quod quilibet Christianus in ultimis examinetur de fide hujus potissimi Sacramenti, si crederet quod illa Hostia consecrata esset verus Dei filius, qui exivit de utero Virginis, et pependit in patibulo Crucis, qui pro nobis fuit mortuus et die tertia resurrexit) libera voce, attenta devotione, et cum lacrymis sic respondit: Si major scientia, quam fidei de hoc Sacramento in vita hac haberi potest, in illa respondeo, quod verum credo, et pro certo scio hunc verum Deum esse et hominem, Dei Patris et Virginis Matris filium, et sic credo animo, et confîteor verbo, sicut Sacerdos proposuit de hoc sanctissimo Sacramento: et præmissis aliquibus devotis verbis, sumendo Sacramentum prædixit: Sumo te pretium redemptionis animæ meæ, pro cujus amore studui, vigilavi, et laboravi, te prædicavi et docui, nihil umquam contra te dixi, nec sum pertinax in sensu meo, sed si quid male dixi de hoc Sacramento, totum relinquo correctioni Sanctæ Romaeæ Ecclesiæ, in cujus obedientia nunc transeo ex hac vita. Dicitur de prædicto Doctore etiam, quod in elevatione Corporis Christi etiam consueverat dicere: Tu Rex gloriæ Christe, Tu Patris sempiternus es filius, usque ad finem cum magna devotione et lacrymis. Quo Sacramento suscepto, sic devote sibi ad meritum, aliis ad exemplum petivit consequenter die altera sacræ Unctionis oleum, exeuntium Sacramentum: ut ille unctionis spiritus, qui eum præ participibus suis unxerat, ad coelum duceret, quo tendebat. Post paullulum autem suum spiritum Domino reddidit: quem sicut Sanctum susceperat, sic servavit, qui tam lætanter exivit de corpore, quam mirabiliter videbatur vivere extra corpus. Felix Doctor, qui tam leviter cucurrit in stadio, tam viriliter pugnavit in prælio, ut valeat dicere cum Apostolo: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam vere sibi meruit ex studio inspiratæ doctrinæ.
60 Et quia tanti luminaris eclipsim, quam passura erat Ecclesie in hujus Doctoris transitu ex hac vita, aliqua nova signa debebant præcedere, quæ viderentur felicem hujus Doctoris transitum indicare, non defuerunt manifesta et juste miranda indicia, quæ hujus Doctoris demonstrarent exitum, et futuræ felicitatis ingressum. In hora enim transitus prædicti Doctoris monachis quidam prædicti monasterii orans in Ecclesia obdormivit, et ecce visa est ab eo una stella miri splendoris super monasterium cadere, et duæ stellæ ad ipsam combinatæ de coelo descendere, et post paullulum primam stellam, quam prius viderat, ad cœlestia sublevare: quæ duarum stellarum videbatur splendorem attingere, et magnitudinem adæquare. Post quam visionem expergefactus, cum evigilasset a somno, audiens pulsare tabulam
A tabulam signum obitus Doctoris, qui in hora prædictæ visionis obierat, intellexit primam stellam hujus designare animam Doctoris, quæ tunc de corpore exiit, et cælum cum aliis duabus sociata conscendit. Aliud signum in ipso monasterio visum fuit, nam quædam stella per modum cometæ tribus diebus ante prædicti Doctoris obitum super monasterium visa fuit, quæ cum ignoraretur quid significaret, dum apparuit, ostendit præfati Doctoris obitum, dum cessavit.
61 Et quia prædictus Doctor ad B. Paulum Apostolum specialem devotionem habuit, qui ei cum B. Petro textum Scripturæ dubium, ut prædictum est, revelavit; in morte Apostolica consolatione non caruit: nam ipso migrante in Fossa-nova, Fr. Paulus de Aquila, vir magnae probitatis et famæ, qui fuit Lector et Inquisitor hæreticæ pravitatis, existens in conventu Neapolitano, vidit in visione imaginaria prædictum Doctorem in scholis legentem Neapoli coram multitudine copiosa scholarium, et B. Paulum ejus scholas intrantem cum societate Sanctorum. Cui cum Lector de cathedra descendens vellet occurrere, Apostolo ei innuente quod legeret, et quod prosequeretur quam ceperat lectionem, Doctor rogavit Apostolum, ut ei diceret, si habuisset verum de suis Epistolis intellectum. Qui respondit: Bene, sicut in hac vita homo vivens in corpore potest scire: sed volo, ut mecum venias, et ducam te ad locum, ubi clariorem habebis de omnibus intellectum; et videbatur ipsum per cappam accipere, et ducere extra scholas. Ad cujus Doctoris exitum prædictus Frater cœpit fortiter clamare: Succurrite, quia Fr. Thomas nobis tollitur. Ad cujus clamorem Fratres excitati, interrogaverunt, quid clamans in visione vidisset: qui narravit per ordinem visionem. Qui horam notantes (compererunt) quod tunc concessum fuit Doctori ex hac vita transire qua visus fuerat B. Apostolus ipsum ad gloriam invitare. Felix Doctoris anima, cui celestes cives obviant, ut ad cælestia regna perducant: et quem habere meruit dum viveret instructorem scientiæ, dum ex hac vita transiret, hubuit ad cælestem gloriam conductorem.
62 Cum autem prædictus Doctor cum tot signis et testimoniis sanctitatis obiisset, Dominus Joannes de Ferentino, Supprior dicti monasterii, patiens in oculis ita graviter, ut vix videre posset, duci se fecit ad corpus dicti Sancti. Ad cujus pedes cum reverentia et devotione prostratus, applicari se fecit funeri, et ponens faciem suam super faciem ejus oravit Deum, ut ipsius dicti Doctoris meritis, cui se orando deoverat, fleret sibi restitutio luminis, quo carebat. Qui statim perfecte illuminatus, clamavit: Benedictus Deus, quia meritis hujus Sancti mihi visus perfectissime est restitutus. Et bene congruit, ut petenti visum Sancti meritis Deus lumen concederet, cui Deus statim, cum transiti, lumen concessit gloriæ, ut ipsum in æternitate videret.
63 Abbas autem et monachi, tot visis sanctitatis indiciis et tot signis, dolentes de tam subita et dolorosa tanti Ecclesiae luminaris eclipsi, et gaudentes quod apud Deum talem meruerunt habere Patronum, solennes circa Sancti corpus exequias celebrarunt. Cujus funeri et exequiis interfuerunt plures Fratres sui Ordinis, qui de diversis conventibus ad ipsum visitandum venerant. Interfuit etiam Reverendus Pater Dominusb Franciscus, Episcopus Terraciensis Ordinis Fratrum Minorum, cum pluribus de suo Ordine, et multi de Campania nobiles: quorum quam plures traxerat carnalis affectio, cum plures habuisset prædictus Doctor in Campania consanguinitate conjunctos, multisque provocaverat fama scientiæ, signa miraculorum, et exempla sanctitatis et vitæ. Cum his omnibus cum prædicti Sancti funus D ad ecclesiam cum cantu et reverentia portaretur; Domina Francisca neptis ejus, quæ non audebat monasterium ingredi, petivit ab Abbate ex gratia, ut prædicti Doctoris faceret ad ostium monasterii funus afferri. Quo viso, ipsa cum aliis duabus supra tanti viri funus fecere lugubre ex more lamentum, sicut exprimere poterat consanguinitatis affectio, et doloris de suo obitu magnitudo. Quarum cum clamore gemitus cum longius personaret, mulus, cui prædictus insederat, de stabulo se, fracto fune, dissolvit, et nullo ducente appropinquans ad feretrum, mortuus sine omni alia infirmitate defecit: ut etiam in animalibus Deus ostenderet, quod magnum lumen Ecclesiæ defecisset. Post hæc delatum est corpus ejus ad ecclesiam, in qua fuerat venerabiliter tumulatum, et gleba terræ cæleste sidus absconditum; donec ejus sanctitas adhuc miraculis manifeste claresceret, quæ Deus mirabiliter demonstraret.
64 Post devotum sepulturæ Officium dolore lugubri et devotione solenni persolutum, Fr. Raynaldus de Piperno, qui totius vitæ ejus meruit esse testis et socius et cui doloris excessum beatus obitus temperabat; testimonium vitæ ejus, quod cederet audientibus in exemplum et transiret ad doloris remedium, uni monacho subinferens, consensit ut serviret obedienter rationi pro sui commendatione Magistri et debito solvendo discipulis dicti Doctoris, qui vitæ expectabant audire meritum, cujus tam evidens videbant sanctitatis indicium. Surgens itaque in medium prædicavit et dixit: Ego istius Doctoris totius vitæ exterioris et conscientiæ testis sum, et frequenter audivi meritum ejus tam evidens: et nunc generalem ejus Confessionem audivi, quem ita semper purum reperi, sicut puerum quinque annorum: quia numquam carnis suæ sensit contagium, nec habuit in aliqua prava voluptate consensum. Post quod requisito loco silentii lacrymarum conscio et doloris amico, prorupit in gemitum videns se cum humano genere tanti præsentia luminaris orbatum. Nec mirum: Quis enim potuisset in tanti Doctoris obitu tam juste cadentis, cordis temperare dolorem, continere lacrymas, silere querelas, in quo scientiæ lumen obnubuit, flos innocentiæ cecidit, doctrinae siluit organum, et disparuit sanctitatis exemplum: et fontem illum mirandæ dulcedinis mors illi grata et nobis amara siecavit, ut non posset ad plenum conturbati discipuli animum transitus ad gloriam lætificare Magistri. Cui non solum servivit, ut Magistro discipulus, ut Patri filius, sed ut Sancto devotus: circa quem oportebat semper assumere nutricis officium, propter abstractionem quasi continuam, et frequentem ad cælestia mentis raptum, ut sic abstractum ab exterioribusc prævenire etiam oporteret de necessariis corporis alimentis, et præparare ante ipsum quod sumeret, ne in his, quæ nocerent, error contingeret, si abstractus continue in sumendis erraret. Quamvis etiam dulcis ille Doctor memor talis discipuli, in ultimis constitutus, ipsum voluit consolari. Qui cum Magistro revelaret unam caussam tristitiæ; quia sperabat ipsum in Lugdunensi Consilio, quo tendebat, assumi ad magnam aliquam dignitatem, quæ ad honorem cederet Ordinis, et proprii generis gloriam temporalem; sanctus Doctor, qui semper solo divinæ Sapientiæ amore contentus, mundo altior erat, et omni temporali dignitate sublimior, dixit ei: Noli Fili, de hac caussa turbari, quia hoc a Deo inter alia mea desideria petii, et Deo gratias referens impetravi, ut me indignum in hoc gradu humilitatis de hac vita susciperet, a quo nullius auctoritatis dignitas me mutaret. Et quamvis potuissem amplius proficere in scientia, et prodesse aliis in doctrina ex revelatione mihi facta
A facta, nunc placuit superioris scientiæ revelare secretum, unde milii indigno plus quam aliis Doctoribus contulit, qui diutius in hac vita manserunt, ut citius aliis præsenti mortali vitae cederem, et in æternam consolatus intrarem. Unde consolare, Fili, quia ego in omnibus sum consolatus.
65 Post obitum dicti Doctoris die tertia Frater Raymundus Maturus nostri Ordinis, nativitate Pisanus, vir admodum laboriosus, et humilis totus, qui a tempore Frederici Imperatoris usque ad hæc tempora feliciter perseveravit, qui dicto Doctori fuerat plurimum familiaris in conventud Anagnino, hujuscemodi vidit divinitus visionem. Cum enim diutius de sero fuisset lacrymatus præ dolore obitus tanti Doctoris, cogitans quod cum eo tanta scientia fuisset amissa; dormiens post gemitum, videbatur ei quod Fr. Thomas exiret de sacristia indutus Sacerdotalibus vestibus, et quod procedens ad altare cum ministris paratus Missam celebraturus accederet, ipso Fr. Raymundo in choro faciente more solito cantus. In qua cum Doctor præcederet, post Evangelium vertens se ad populum solenniter prædicavit. Qua prædicatione et Missa finita, redeunte eo ad sacristiam, cum chorus totus post Officium Fratrum coram eo devotius inclinaret, et dictus Fr. Raymundus in eum curiose intenderet, perpendit dictum Doctorem dextrum oculum multo majorem habere sinistro, et incomparabiliter clariorem mirandique splendoris: de qua differentia cum plurimum miraretur, dictus Doctor dixit ei: De hoc, Fili, miraris, quod tantam differentiam in me oculi dextri a sinistro perpendis: tanta est differentia scientiæ, quam nunc habeo in patria ab ea quam habui dum essem in via. Congrua visio, quæ dolenti satisfaceret, qui doctoris scientiam deplorabat amissam, et ejusdem notitiam ostenderet ampliatam.
66 Obiit autem prædictus Doctor anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, prædicti Domini Papæ Gregorii x anno quarto, Indictione secunda, septimo die Martii, hora matutinali. Congruum enim fuit divinæ providentiæ, ut illius mensis tempore Deus suo Doctori ad æternam vitam assignaret introitum, quo ab æterno præviderat producere universum; ut Deo prædictus Doctor in suis assimularetur operibus, ut quasi completo sexto die scribendi opere, septimus dies sibi succederet pro quiete; et quadragesimum nonum annum suæ vitæ perficiens, e quinquagesimo inchoaret æternæ gloriæ Jubilæum: et hora matutinali diluculum ænigmaticæ visionis finem acciperet, et plenæ lucis Sanctus diem gloriæ inchoaret. a In Processu num. 50 testis juratus asserit se præsente S. Thomam comedisse. — b Hujus Episcopi meninerunt Wadingus in Appendice ad tomum 2 Annalium Minorum, et Ugheltus tomo 1 Halix sacræ, ubi Pipernensem Cathedram, cui suberat Fossa-nova, unte hæc tempora probat Terracinensi unitam fuisse, quod vel hinc maxime confirmatur. — c Forsan providere legendum. — d Ecgraphum nostrum Ayaninus: sed quia etiam Anantiam pro Anagnia legimus, librarii errorem fuisse judicavimus et correximus. e Hinc natum diximus anno 1225, sed aliquamdiu ante 7 Martii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.