Commentarius historicus.
§ I. Vitæ epitome a Paulo Diacono descripta.
Paulus Warnefridi Langobardi filius, Diaconus Foro-juliensis lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 16 asserit, se librum de Episcopis Metensis civitatis, flagitante Angilramno viro missismo et sanctitate præcipuo, præfatæ Ecclesiæ Archiepiscopo, conscripsisse. Cumque dictus Angilramnus fuerit proximus S. Godegrandi successor, potuit Paulus Diaconus optime ab illo aliisque hujus Godegrandi res gestas intelligere. quas hic describimus. Narratis igitur Sigibaldi decessoris Actis, ita progreditur.
2 Jam hinc vir egregius, et omnibus præconiis efferendus Chrodegangus Antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, patre Sigramno, matre Landrada Francorum ex genere primæ nobilitatis provenitus. Hic in palatio Majoris Caroli ab ipso enutritus, ejusdemque Referendarius extitit: ac demum Pippini Regis temporibus Pontificale decus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus, omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quam etiam Latino sermone imbutus, servorum Dei nutritor, orphanorum vidurumque non solum altor, sed et clementissimus tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pippino Rege omnique Francorum cœtu singulariter electus, Romam directus est, Stephanumque venerabilem Papam, ut cunctorum vota anhelabant, ad Gallias evocavit. Hic Clerum adunavit, et adinstar cœnobii intra claustrorum septa conversari fecit, normamque eis instituit, qualiter in Ecclesia militare deberent: quibus annonas vitæque subsidia sufficienter largitus est, ut perituris vacare negotiis non indigentes, divinis solummodo officiis excubarent: ipsumque Clerum abundanter lege divina, Romanaque imbutum cantilena, morem atque ordinem Romanæ Ecclesiæ servare præcepit: quod usque ad id tempus in Metensi Ecclesia factum minime fuit. Hic sabricare jussit una cum adjutorio Pippini Regis sedem S. Stephani Protomartyris et altare ipsius et cancellos, presbyterium arcusque per gyrum: similiter et in ecclesia B. Petri majore presbyterium fleri jussit. Construxit etiam ambonem auro argentoque decoratum, et arcus per gyrum throni ante ipsum altare. Ædificavit præterea monasterium in parochia B. Stephani in pago Mosellensi in honore beatissimi Petri Apostoli, et dicavit illud opibus magnis, monachosque ibi constituit, atque sub regula sancti Patris Benedicti in una caritate conjunxit. Construxit etiam alterum monasterium, quod Gorzia vocitatur, ubi pari modo non modicam multitudinem adunavit monachorum. Expetiit denique a Paulo Romano Pontifice tria corpora sanctorum Martyrum, id est, B. Gorgonii, quod in Gorzia requiescit, et B. Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, et B. Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio, quod vocatur Lorishaim, ædificata in honorem ipsius Martyris miri decoris basilica, collocavit. Hoc siquidem prædium Chillisuindis quondam religiosa femina, et Cancro ejus filius eidem Chrodegango Antistiti ad partem B. Stephani tradiderant. Fuit siquidem beatus iste vir in eleemosynis largus, in caritate purissimus, susceptor hospitum atque peregrinorum. Sed, quoniam longum est bona quæ gessit ex ordine retexere, satis sit hæc pauca prælibasse de plurimis. Hic consecravit Episcopos quam plurimos per diversas civitates, Presbyteros nihilominus ac Diaconos, ceterosque Ecclesiasticos Ordines, sicut moris est Romanæ Ecclesiæ, in diebus Sabbatorum quaternis temporibus anni. Rexit Ecclesiam Metensem annis viginti tribus, mensibus quinque, diebus quinque. Obiit pridie Nonas Martias in diebus Pippini Regis. Requiescit in Gorzia monasterio, quod ipse a fundamentis extruxit. Hæc Paulus Diaconus, qui mox suum de Episcopis Metensibus tractatum ita concludit: Hic jam, Pater sanetissime, narrationis series vestram beatitudinem expectat. Sed ego meæ tenuitatis non immemor attentare minus idonee non audeo, quæ de vestræ vitæ cursu laudabili majori stylo promenda sunt.
§ II. S. Chrodegrandi nomen, patria, officium Referendarii. Prosapia illustris. Opiniones aliquorum rejectæ.
Quæ de S. Chrodegrango certa atque indubitata sunt in epitome vitæ jam data, continentur: cui nonnulla majoris claritatis causa sunt addenda: ac primo nomen ejus mirum in modum varie scribi, ut qui passim dicitur Chrodegandus sive Grodogandus, apud jam relatum Paulum Diaconum scribitur Grodegangus, aliis Chrodegangus, Khrodegangus, Crothgangus, imo etiam Roudgangus, Rutgangus, Ruggandus et forte Droctegangus. Dein oriundus dicitur ex Hasbaniensi pago. In divisione regni Lotharii inter patruos ejus Ludovicum Germaniæ et Carolum Calvum Franciæ Reges facta anno DCCCLXX, in Hasbanio Comitatus quatuor regno Caroli fuere adjuncti. Fuit Hasbanium sive Hasbania olim regio satis ampla, per eam Brabantiæ hodiernæ partem, quæ circa Lovanium olim suberat in Ecclesiastica jurisdictione Episcopo Leodiensi, cum vicina hujus diacesis magna parte. Visitur haud procul Thenis in præfectura Getensi sub oppido Landa duplex Hasbanum, superius et inferius, unde ca regio nomen suum videtur sortita. Fuit dicta Landa oppidum B. Pippini Ducis et Majoris-Domus Regum Austrasiæ, ubi etiam tumulatus fuit, sed inde postmodum Nivellas translatus, uti ad ejus Vitam XXI Februarii diximus, ac nonnulla ad Vitam S. Gertrudis filiæ ejus xvii Martii dicentur. Fuit altera B. Pippini filia S. Begga, cui dies xvii Decembris sacerest: quæ nupta Ansigiso, eidem peperit Pippinum Grossum sive Herstallium, patrem Caroli Martelli, in cujus palatio S. Godegrandus enutritus, ejus Referendarius extitit: certe diplomati, quo Carolus Clippiacum donavit monasterio S. Dionysii, ita subscripsit: Crotgangus jussus hanc epistolam donationis recognovi. Actum xvii Septembris anno quinto post defunctum Theodericum Regem. Is est annus Christi DCCXXXVII aut proxime secutus.
4 At de familia aliquanto major controversia est. Dicitur a Paulo Diacono patre Sigrammo, matre Landrada, Francorum ex genere primæ nobilitatis provenitus. Gorzienses monachi, ut sancto suo fundatori faverent, videntur voluisse deducere ex dicti Caroli Murtelli prosapia, quasi mater S. Godegrandi Landrada fuisset filia Caroli ex prima ejus conjuge Rotrude progenita. Verum id non siluisset dictus Paulus Diaconus: dein obstant anni ipsius Caroli et S. Grodegrandi. Nam, uti historia jussu Childebrandi scripta et Fredegario annexa habet cap. 103 et 104 Pipinus ex Alpheida
A Alpheida genuit Carolum, crevitque puer elegans, atque egregius factus est. Mortuus est his diebus Childebertus, Rex, anno scilicet DCCXI. Dein moriente patre Pippino Herstallio xvi Decemb. anni DCCXIV Carolus adhuc juvenis erat, a Plectrude sub custodia detentus, e qua liberatus est, quo tempore Dügöbertus in Rex obiit, et Chilpericus, ante Clericus et Daniel dictus, Rex creatus est, quæ contigerunt anno DCCXV. Dein anno sequente bella gesta inter Chilpericum et Carolum Martellum clade utrimque recepta: verum anno DCCXVII Chilperico Vinciaci xxi Martii victo et fuga in Aquitaniam elapso, victor Carolus videtur in uxorem Rotrudem accepisse, quæ traditur mortua anno DCCXXV in Annalibus Francis brevibus monasterii S. Nazarii, ac primum a Frehero, dein ab Andrea du Chesne tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum pag. 3 vulgato. Sed esto dicatur etiam ante Carolomannum et Pippinum nata Landrada et quidem anno DCCXXVIII, ac postmodum Sigrammo nupta genuisse anno ætatis suæ xvi Godegrandum, quomodo potuit hic anno DCCXXXVII vix triennis, Referendarius Caroli Martelli recognovisse epistolam donationis.
5 Interim Gorziensis charta apud Meurissium de Episcopis Metensibus pag. 168 profertur hoc exordio: Ego Grodegangus una cum voluntate Illustrissimi Pippini, inclyti Francorum Regis AVUNCULI MEI, et cum consensu omnium Parium nostrorum etc. Verum in Chartulario Gorziensi MS. eodem exordio exhibitetur, quo idem Meurissius pagina præcedente aliam chartam donationis cum hac meliore formula edidit: Ego Chrodegangus ac si indignus, si non opere, vel nomine gratia Dei Metensis Episcopus una cum commeatu et voluntate Illustrissimi viri Pippini inclyti Regis SENIORIS NOSTRI et cum consensu omnium Parium nostrorum etc. Et hic, Senior noster, id est, Dominus, pro quo inepte supra intrusum nomen avunculi. Porro ipse Pippinus in alia charta fundationis pagina 166 asserit se donare precibus venerabilis Chrodegandi Archiepiscopi admonitum, nulla ultius consanguinitatis, ut solet fieri, mentione adjuncta. Interim eadem pagina 166 editur hoc testimonium ex antiqua membrana: Khrodegangus Regiæ Karolovingorum familiæ Heros clarissimus, Pippini ex Landrada sorore nepos, primum Referendarius seu Cancellarius regni Franciæ sub Regibus..... Augustæ deinde Mediatricum Basilicæ Præsul etc. Buchetus in probationibus ad secundam stirpem familiæ Regum Franciæ, quæ forsan omissa, quod ob vetustatem non possent legi, supplevit, ac scripsit sub Rege Pippino, cum tamen ex jam dictis manifestum sit, illum Caroli Martelli Referendarium extitisse. Præterea modus ille scribendi Regiæ Karolovingorum familiæ, non est adeo antiquus, et saltam sub tertia stirpe Capetanorum ad majorem distinctionem captus introduci. Dein Carolus et Pippinus ante susceptum a S. Chrodegando Episcopatum non fuerunt reyes. Denique extat pagina 164 Dotalitium, quo Pipinus Rex dotavit ecclesiam Gorziensem in die, qua dedicata est: sed valde inepte interpolatum, quod sic incipit. Completo ergo dicto monasterio, ordinatisque et provisis necessariis ad vitam duodecim una cum Abbate religiosorum, urgente Ecclesiastica necessitate, idem Præsul Chrodegangus Romam petiit: et ut primum, ad ungendum Pippinum Regem, beatum Stephanum Papam in Franciam, sic etiam tune Ecclesiastica utilitate sanctum Joannem Apostolicum in Alamanniam adduxit: otjn Maguntia Concilium cum multis Episcopis celebrare fecit. Peractis ergo omnibus, quorum gratia Apostolicus venerat, eumdem cum Rege avunculo et multis Episcopis venerabilis Pontifex Gorziam ad benedicendum præfatum monasterium precibus adduxit. At quis tunc Pontifex Romanus Joannes dictus, cum elapsis quinquaginta annis, imo nec subsecutis centum annis nullus sederit Pontifex, Joannes nomine. Mortuo Stephano in anno DCCLVII, successit hujus frater germanus Paulus 1, mortuus anno DCCLXVII, adeoque vixit anno DCCLXI, quando Ecclesia Gorziensis statuitur dedicata. Nullum etiam vestigium itineris a dicto Paulo versus Germaniam instituti, aut ullius tunc apud Moguntinos habiti Concilii. Quæ omnia cum avunculo Rege possunt censeri absque fundamento intrusa, et quidem ante tempora Sigeberti monachi Gemblacensis, qui fatetur se in prima ætate ad instruendos pueros Metis in ecclesia S. Vincentii vixisse: unde quæ ibi tunc descripsit, postea inseruit Chronico ad annum DCCLVII his verbis: Walpertus Abbas in Italia, et Chrodegangus Mettensium Episcopus, Pippini Regis ex Landrada sorore nepos clarent in Gallia, qui Gorziam coenobium fundavit in Metensi parochia. Sigebertum descripsit Vincentius Belovacensis lib. 23 Speculi Historialis cap. 138. et secuti passim alii, maxime Regiæ familiæ scriptores, Sonmarthani, Buchetus et similes.
6 Franciscus Lanovius de Sanctis Franciæ Cancellariis in notis ad Vitam S. Godegrandi, arbitratur Landradam fuisse sororem Pippini Crassi sive Herstallii, adeoque filiam Ansegisi et S. Beggæ: Verum ex nuda conjectura ea non audemus asserere. Conveniunt quidem tempora, ut tunc in palatio Caroli Martelli potuerit Referendarius esse. Sed plures potuerunt vixisse ex genere primae nobilitatis Francorum. quod solum dixit Paulus Diaconus. Idem Lanovius addit ex eadem domo S. Landradam Virginem et Abbatissam extitisse, cujus Vitam auctore Theodorico Abbate descripsit Surius ad viu Julii: nec improbabile videri sororem illam fuisse S. Godegrandi, cum Pipini etiam neptis esse dicatur, adeoque nomen matris retulisse credi possit. Unde et Buchetus Landradam Virginem constituit sororem S. Godegrandi, filiam Sigrammi et Landradae. Verum S. Landrada neptis dicitur B. Pipini Landensis et S. Arnulphi, Majorum-domus Chlotharii II, dein accensa virtutibus SS. Remacli et Trudonis, patriam deseruisse, ac demum tempore S. Lamberti Episcopi ex hac vita decessisse circa annum DCLXXX aut DCXC, adeoque censenda foret potius amita aut matertera alterius Landradae quam filia. Frater S. Godegrandi, sive Rutgangi videtur fuisse Gundelandus primus monasterii Laurishamensis Abbas, in cujus Chronico a Marquardo Frehero edito, dicitur præfecisse Rutgangus Gundelandum GERMANUM suum, FRATRI per omnia similem, et Gundelandus traditum sibi a fratre locum summa industria et religionis observantia gubernasse, et Gundelandus jure possidere quod sibi fuerat a FRATRE sine contradictione collatum. et Carolus Magnus anno regni sui VII, Christi DCCLXXVI agnoscit Gundelandum præsentem adstitisse ac dixisse, quod Willisuinda vel Cancor GERMANO suo Domino Ruodgango Archiepiscopo tradidisset vel confirmasset. Ac postea anno DCCLXXIX Gundelandus traditur deposito carnis onere, ad cœlestia commigrasse. De alterius fratris S. Godegrandi posteris ista scribit Theganus in Gestis Ludovici Pii Imperatoris num. 4. Suprafatus vero Ludewicus postquam ad ætatem pervenit, desponsavit sibi filiam nobilissimi Ducis Ingorrami, qui erat filius Fratris Ruthgangi sancti Pontificis. Supradicta vero virgo, Irmingarta vocabatur, quam consilio et consensu patris Reginam constituit, atque ex ea tres filios habuit adhuc patre vivente, quarum unus vocabatur Lotharius, alter Pippinus, tertius æquivocus ejus Ludovicus. Qui ex his progeniti Imperatores, Reges, Pincipes, passim noti sunt. Imo horum soror creditur Adelais, ex cujus secundo matrimonio cum Roberto Forti, natus est Robertus pater Hugonis Magni, ex quo progenitus Hugo Capetus Rex Francorum ac reliqui ad hæc tempora Reges.
§ III. S. Godegrandi Legatio ad Stephanum in Papam. Acta pro restitutione Ravennæ et aliarum civiltatum. A Paulo 1 impetrata corpora Sanctorum. Monasteria extructa.
B Paulo Diacono. Reliqua infra, dum de obitu ejus agemus, latius constabunt.
8 De ejus ad Stephanum Papam itinere ista leguntur in Chronico Laurishamensi: Inter cetera valde memorabilia Stephanum Papam ad Galliam evocans, et Pippinum cum totis Francorum viribus contra Longobardorum tyrannidem accingens, exarchatum Ravennatem, pluraque B. Petri patrimonia Romanæ Sedi restitui juge studium et operam impendit. Anastusus bibliothecarius in Sthephamo Papa nonnulla attingit. Missus est, inquit, Romam a Pippino Rege Rodigangus Abbas (is est S. Chrodegandus) per quem promisit se omnem voluntatem ac petitionem prædicti Regis adimpleturum... Cumque a Longobardis urbs Romana et vicina illi castra vehementius opprimerentur, adfuerunt extemplo Pippini Regis Missi, Rodigangus Episcopus et Autcharius Dux, quatenus prædictum sanctissimum Papam, juxta quod petendum miserat, ad suum Franciæ Regem deducerent. Tunc egressus est idem beatissimus Papa ab hac Romana urbe ad B. Petrum Apostolum xiv die mensis Octobris Indictione vii... Postquam vero Papiam civitatem Pontifex ingressus est, Regique Aisulfo præsentatus, plura illi tribuit munera, obsecrans cum lacrymis, ut Dominicas, quas abstulerat, redderet oves, et propria propriis restitueret: sed nullo modo impetrare valuit. Prædicti porro Francorum Missi imminebant apud eumdem Aisulfum, ut Papam in Franciam pergere relaxaret... Ad hæc præsente Rodigando Episcopo interrogavit eumdem, an vellet in Franciam proficisci. Cui Papa, si tua, inquit, voluntas est relaxandi, mea omnino est ambulandi. Tunc... xv die mensis Novemb. prædictæ vii Indictionis a civitate Papia digressus, in Franciam profectus est... usque ad palatium cum Rege, vi Januarii mensis die, in Apparationis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sacratissima solennitate: ibique intus oratorium pariter considentes, mox Christianissimum Regem Papa lacrymabiliter deprecatus est, ut per pacis federa caussam B. Petri et Reipublicæ Romanorum disponeret. Qui de præsenti jurejurando eidem Papæ satisfecit... apud venerabile monasterium B. Dionysii ad hibernandum pergere curavit... Post aliquantos dies idem Pippinus Rex ab eodem sanctissimo Papa, Christi gratia, cum duobus filiis suis Reges uncti sunt Francorum...
9 Porro Pippinus, ut vere B. Petri fidelis, et Papæ obtemperans monitis, direxit Missos suos Aisulfo Regi, atque bis et tertio deprecatus est, et plura ei pollicitus munera, ut tantummodo propria restitueret propriis: sed ille obedire distulit. Quare idem eximius Francorum Rex cernens, quod ejus saxeum mollire cor non valeret, generalem contra eum decrevit facere motionem. Et dum jam fere medium itineris spatium Francorum exercituum graderentur cunei, rursum ipse sanctissimus vir præfatum benignissimum deprecatus est Pippinum Regem, denuo sævissimo Aistulfo dirigi Longobardorum Regi, si quo modo potuisset vel sic tandem ejus sedare sævitiam, et propria propriis saluberrime suaderet reddere, absque humani effusione sanguinis. Et ita factum est, atque denno ipse benignissimus Francorum Rex suos eidem Aistulpho misit Missos... Potius autem e contrario minas et indignationes præfato Pontifici et Excellentissimo Pippino Regi vel cunctis Francis direxit. Hæc ibi, quæ gesta fuere anno DCCLII et sequente. Tunc, ut inquit Eginhardus in Annalibus, Pippinus Rex Italiam manu valida ingressus, Haistolfum Regem Longobardorum in civitate Papia obsedit, et pro restituendis, quæ Romanæ Ecclesiæ ablata fuerant, obsides recepit. Quibus datis... ut Annales Bertiniani alique tradunt, Stephanus Papa reductus est ad sanctam Sedem per Missos Domini Regis Pippini, Fulradum et reliquos qui cum eo erant. Verum Aisulfo Rege rebellante anno DCCLV, obsessa iterum Papia fuit, et Sedi Apostolicæ restituta fuit Ravenna cum aliis viginti civitatibus, uti dictum est xvii Februarii § II ad vitam S. Fulradi Abbatis, qui summa cum potestate huic restitutioni fuit præfectus: impendit etiam juge studium et operam S. Godegrandus, uti jam ex Chronico Laureshamensi dictum est, et ex mox dicendis confirmatur.
10 Idem Chronicon Laureshamense ita cum S. Godegrando incipit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCLXIII... Cancro illustris Rhemensis pagi Comes, cum matre sua religiosa et Deo acceptabili Williswinda, vidua Ruperti Comitis, monasterium Lauresham, in insula quæ nunc appellatur Aldenmunster, initiantes, venerabili Rutgango Metensis Ecclesiæ Archiepiscopo ad initiandum inibi monasticæ professionis militiam, nullius quidem episcopii seu cujuslibet juri aut dominio subjicientes: sed quia minus id per se poterant, tamquam consanguineo et tum in Dei rebus viro spectatissimo perficiendum gubernandumque sub traditionis titulo commendantes... Reverendus itaque Pontifex Rutgangus votum ac petitionem venerabilis Williswindæ fliique ejus Cancronis gratanter amplexus, cum ipsius monasterii curam gubernationemque per se exequi non posset (utpote et Ecclesiasticis et Regalibus negotiis jugiter occupatus) Gundelandum germanum suum, prudentem admodum et sanctæ conversationis virum, fratrique per omnia similem, eidem loco præfecit, ipsumque cum omnibus pertinentiis suis eo tenore, quo sibi tradita fuerant, suæ dispensationi commendavit. Fratres quoque maturæ ætatis et consilii, Dominique timentes Reginfridum et Ulvinum cum aliis xiv a Gorziensi monasterio (quod ipse pridem construxerat) cum ipso direxit, cuncta eis necessaria tam in alimentis quam in ceteris subsidiis impartiens.
11 Interim missis ad Apostolicam Sedem Legatis, pro cujus liberatione ab oppressione Haistulfi Regis Longobardorum multa instantia laboraverat, expetivit a Paulo Papa corpora sanctorum Martyrum, in quorum honore constructas a se monasteriorum consecraret ecclesias. Cujus devotionem ac meritum erga Romanam Ecclesiam Apostolicus Pontifex debito favore prosequens, transmisit ei SS. Nazarium, Naborem et Gorgonium, per Williharium Sedunensem Episcopum delatos ad Gorziense monasterium. Evoluto dehinc anni circulo, in Ecclesia Gorziensi S. Gorgonium, in Ecclesia Hilariacensi S. Naborem collocavit
collocavit; Beatum vero Nazarium ad Laureshamense monasterium destinavit. In cujus occursum tota simul provincia, plebsque utriusque sexus, juvenes et virgines, senes cum junioribus usque ad saltum, qui Vosagus dicitur, catervatim ruunt, Comitesque nobilissimi Cancor et Warinus, ceterique id locorum illustres et spectabiles viri thesaurum beati corporis sibi divinitus destinatum, propriis humeris excipiunt; et cum hymnis canticisque spiritualibus, prosequente infinita populi multitudine, usque ad locum coelitus provisum, deferunt. Verum quia sinus insulæ illius, brevis admodum et constrictus, tantæ multitudinis receptui et quotidiane frequentiæ non sufficiebat, et situs ipse loci monasterio, tanti nominis et dignitatis per merita sui Martyris postmodum futuro, non adeo competebat; eadem omnium vota, eadem sententia fuit, utin editiorem locum uti nunc cerni datur, tam monasterii quam ecclesiæ fabrica multo amplianda transferretur. Cujus rei executio Gundelando Abbati per venerandum Pontificem arctius injuncta est, et ab ipso strenue satis et magnifice effectui mancipata. Nam multo post Pontifex humanis rebus exemptus, migravit ad Dominum, vir egregius meritique imcomparabilis et omnibus efferendus encomiis.
R
12 De Translatione horum Martyrum agunt Lambertus Schafnaburgensis, Marianus Scotus, Auctor Annalium Fuldensium alique ad annum DCCLXV, et Sigebertus Gemblacensis ad annum praecedentem DCCLXIV his verbis: Chrodegangus Episcopus corpora Martyrum Gorgonii, Naboris et Nazarii Roma ad Gallias transtulit: et Gorgonium quidem in Gorzia, Naborem vero in Hilariaco cœnobio, Nazarium autem reposuit in cœnobio Lorisham, quod Canthuyr Comes illustris a se fundatum Mettensi Ecclesiæ priori anno tradiderat. Coluntur xu Junii Nabor et Nazarius, Rome via Appia una cum SS. Basilide et Cyrino in persecutione Diocletiani et Maximiani martyrium passi. De monasterio Hilariaco swe Helera, nunc ob has eo delatas reliquias cœnobium S. Naboris, egimus supra ad Vitam S. Fridolini, quem suum primum fundatorem monachi agnoscunt. De Gorziensi monasterio a S. Chrodegango fundato, late egimus ad Vitam B. Joannis Abbatis Gorziensis xxvii Februarii § 1, quæ non sunt hic repetenda. Colitur S. Gorgonius, cujus ibi corpus adscervatur, ix Septembris. Corpus autem advexit S. Godegrandus ad Gorziam anno ab Incarnatione Domini DCCLXV Indictione tertia, quarto Idus Martii, uti habent ipsa antiqua Gorziensia monumenta, et est ipsa Translationis solennitas ad istum diem nonnullis sacris fastis inscripta.
§ IV. Tempus Sedis. Obitus. Cultus sacer. Alia anulecta.
Rexit S. Godegrandus, teste Paulo Diacono, Ecclesiam Metensem annis viginti tribus, mensibus quinque, diebus quinque: a Kalendis scilicet Octobris, ut supra diximus, anni DCCLXII ad hunc vi Martii anni DCCLXVI. Ita, non multo post translata jamindicanco corpora Sanctorum, migrasse eum ad Dominum Chronicon Laurishamense indicat. Imo in Chronico MS. Sigeberti, quod in bibliotheca Reginæ Sueciæ adscervatur, post relatam dictorum corporum Translationem, additur: Chrodegangus Episcopus Metensis obit: scilicet eum post translationem S. Gorgonii, commoda opportunitate eodem anno DCCLXV sint translata corpora S. Naboris Hilariacum, et S. Nazarii ad cœnobium Laurishamense; illi, qui annum a Paschate solebant inchoare, vi Martii diem ad praecedentem annum necessario referebant, qui nobis est anni DCCLXVI.
14 In Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis Metensis ad VI Martii memoria ejus ita celebratur: Metis de positio S. Grodegangi Archiepiscopi et Confessoris. Eadem habet Molanus in Auctario Usuardi. Ast Hermannus Greven, Canisius, Ferrarius, solum Episcopum appellant. In MS. Florario ista habentur: Metis civitate S. Crodegandi ejusdem urbis Episcopi et Confessoris. Hic corpora sanctorum Martyrum Gorgonii, Naboris et Nazarii a Roma ad Gallias transtulit, anno salutis DCCLXV. Anno sequenti hic beatus Pontifex obiit. Molanus in Natalibus Sunctorum Belgii elogium concinivavit ex libro de Vita ejus, quem tamen se non legisse asserit, sed multa inde citari centuria octava capite decimo. In eo elogio Landradam matrem S. Godegrandi tradit sororem suisse Pippini Regis, quod supra rejecimus. Dein S. Golegrandum litteris et pietati operam navasse primum in monasterio S. Trudonis, deinde Metis: quæ inde describunt Mirarus in Fastis Belgicis, Fisen in Floribus Leodiensibus, et Saussaius in Gallia Christiana. Nihil de ca re invenimus in Chronico MS. S. Trudonis, in cujus libro 2 cap. 9 dicitur Godegrandus Metensis Episcopus quadam vice pro utilitate suæ Ecclesiæ ad oppidum Sarcinium venisse: ex cujus servientibus puer unus pro excessu quodam pœnam correctionis demeruerat, qui veritus acrioribus verberibus disciplinari, ad monasterium S. Trudonis confugit, quem familiares Episcopi temerario ausu insequentes, vi extrahere cupientes, fores ecclesiæ irrumpebant: quibus continuo dextera Excelsi obsistens, de lapso coelitus igneo fulmine cereos sacris altaribus adstantes accendit, præsumptoresque tantæ violentiæ metu consternatos, manus in delinquentem extendere nequaquam sustinuit. Devotus ergo sanctus Episcopus in testimonium tanti miraculi, puero illi culpam remittens, satellites suos de irruptione tam celebris cœnobii castigat, seque sub tam defensibili tutela in orationibus suis sancto Patrono Trudoni commendans, veniamque implorans, ad urbem Metensem repedavit.
15 Tradit præterea Molanus, pallam, Archiepiscopi insigne, et potestatem per totas Gallias Episcopos ordinandi, a Stephano Papa accepisse, quæ ex Codice Gorziensi leguntur apud Meurissium pag. 166 quæ itidem Saussaius, Miræus, Fisen, alique describunt. Et inde nomen illi Archiepiscopi adhæssisse arbitrantur, quod Lanovius censet propter natalium dignitatem collatum.
16 Franciscus Roserius tomo 3 Stemmatum Lotharingiæ Historia capitali 53 fol. 153 sub finem ista habet: Gundegrannus Pontifex Metensis chorum et sacrarium ecclesiæ Metensis struxit, ædem S. Petri stravit; ibidem stallos distinxit auro et argento, dotavit monasterium, Fratresque in eo constituit, in quo postmodum moniales Deo cultum exhibiterunt. Dein sub finempaginæ sequentis. Virdunensis, inquit, ecclesia cum documentis et Ecclesiastica gaza exarsit, ad cujus restaurationem Gondegrannus Metensis et Jacob Tullensis Antistites ingentem nummorum copiam impenderunt. Hic Episcopus Jacob subscripsit anno DCCLVI donationi a S. Grodegando factæ monasterio Gorziensi. De hoc ecclesiæ Virdunensis incendio, et a dictis Episcopis præstito adjutorio, agit etiam Richardus Wasseburgius in Magdalveo xxIII Episcopo Virdunensi.
17 Eumdem Sanctis Canonicis adscripsit Ghinius: sed hallucinaturdum loco Hasbaniæ scribit Hispaniam, in qua illustri genere natus foret. Quam Paulus Diaconus supra indicavit ab eo scriptam Clericis regulam, eam LXXXVI capitibus distinctam edidit Lucas Dacherius tomo 4 Spicilegii, et Regulam Canonicorum appellat: in cujus Præfatione S. Godegrandus asserit, se voluisse necessitate compulsum parvum decretulum facere, per quod se Clerus ab illicitis coerceat, vitiosa deponat, mala diu longeque usurpata derelinquat, ut A dum mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius bona et optima quæque inserantur. Additque: Scripturis sacris intenti decernimus, ut omnes sint unanimes Officiis divinis, lectionibusque sacris assidui, atque ad obedientiam Episcopi sui Praepositique, ut ordo canonicus deposcit, parati, caritate connexi, zelo bono serventissimoque amore conjuncti, a litibus vel scandalis seu odiis semoti etc. Advertit Dacherius in sua hujus Spicilegii ad Lectorem præfatione, Patres D Concilii Aquisgranensis, sub Ludovico Pio habiti, tanti fecisse hanc Godegrandi regulam, ut quidquid ad Clericorum mores Canonice efformandos conduceret, ad sua, suppresso licet nomine, decreta transtulerint. Uti annotatiunculis marginalibus passim indicat ipse Dacherius, qui etiam observat plurima e regula S. Benedicti ibidem reperiri excerpta.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.