S. Eusebii probata sanctitas et Sacerdotium. Familiaritas cum viris sanctis.
Verum his omissis, quæ ut plurimum ad Eusebii doctrinam facere videbantur, ad alia longe majora, et diviniora nostra progrediatur oratio: Sacræ enim doctrinæ et artium liberalium disciplinae, nisi vite sanctitati conjunctae sint, nullam vel certe exiguam laudem sibi possunt vindicare: et de vitae puritate, atque sanctitate aliquid dicere incipiamus. Hominum sanctitas ex multis, sed præsertim ex tribus discernitur: ex vocatione, electione, et perseverantia. Ex vocatione magnus in sanctitate celebratur Joannes Baptista, Christi Domini Servatoris nostri Præcursor, de quo dictum est: Antequam exires de vulva, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te. Hic erit magnus coram Domino. Ex eodem capite etiam sanctitate conspicui habentur Apostoli, ab eodem Servatore nostro a piscatione ad sui sequelam vocati. Ex electione vitæ asperioris et durioris sanctissimi prædicantur Antonius, Hilarion, Arsenius et alii permulti monachi et eremitæ. Ex perseveranti vero sanctitate clari sunt idem Hilarion, Antonius, Paulusque eremitarum princeps, qui per immensa annorum spatia Deo fideliter et integerrime servierunt. Ex his omnibus valde elucet S. Eusebii Cremonensis sanctitas. Primum ex vocatione, si quidem per intimas animi inspirationes a Christo Domino vocatus, non modo non renuit, sed statim vocantem secutus est: neque illi impedimento fuere divitiæ, quas Cremonæ possidebat, et credi potest satis amplas fuisse, neque affines, neque concupiscentiæ illecebræ, neque alia permulta, quibus Satanas plurimos adolescentes irretire et a bono opere retrahere consuevit: sed omnibus contemptis et renuntiatis, maxima terrarum
A terrarum et marium spatia transmeavit, vitæ suæ ducem et moderatorem eligens S. Hieronymum, sanctitate præstantissimum, cujus disciplinæ se tradidit, et in ea maxima cum laude et fidelium ædificatione semper perseveravit usque ad extremam diem.
23 Deinde addamus illud vitæ genus Eusebium elegisse, quod omnium judicio asperius erat: quis enim esset illorum monachorum vivendi modus, non solum ex regulis a S. Hieronymo præscriptis longe lateque patet; sed etiam ex epistola ad Rusticum clarissime deducitur: Monachus, inquit, debet vivere sub disciplina unius Abbatis in communione multorum, ut ab uno humilitatem, ab altero obedientiam, et ab aliis patientiam, silentium, mansuetudinem, atque alias virtutes ediscat. Et ex his quæ sequuntur apparet, monachos S. Hieronymi non id, quod gratissimum esset sensibus, sed quod illis plane adversaretur, facere consuevisse. Parcissime comedebant, id quod apponebatur, sine querela et murmuratione: illas vero vestes induebant, quæ tribuebantur ab Abbate cum caritate gratias agentes, et si minus aptæ viderentur, nibilominus, amore proprio postposito, morem gerebant. Tota ea diei parte, quæ orationibus supererat et psalmodiæ, manibus laborabant: neque laborem intermittebant, donec prænimia corporis defatigatione parum somni capere cogerentur, ut naturae satisfacerent. Cumque dormire vix coepissent, iterum excitabantur, et ad chorum hilari vultu atque alacri corde revertebantur: ubi cum divinis laudibus essent intenti, Hymnis, Psalmis, et Canticis omnia personabant. At vero, quod attinet ad universum genus virtutum, quæ in actione positæ sunt, honore invicem seipsos præveniebant, quilibet fratri suo deservire, advenientibus pedes abluere, infirmis ministrare, injurias patienter ferre, humilitatis exempla præseferre, omnia caritatis officia præstare, contendebat. Hæ exercitationes erant et eorum studia: in quibus cum occuparentur nec minima quidem tentandi opportunitas diabolo relinquebatur: cum neque exiguum temporis spatium cogitandi de terrenis rebus, quæ mentem avolare faciunt a divinis ad humana, præberetur. Quomodo autem induerentur, innuit S. Hieronymus adversus Jovinianum, ita scribens: Nudo erant pede, pexa tunica, et subucula nigra, sordidati et pallidi, callosamque opere gestantes manum: et arguens Jovinianum, eo quod antea fuisset monachus in monasterio S. Ambrosii Mediolani, et ab eo ad seculum cum multorum ruina defecisset. Namque de eo (et ejus discipulis S. Ambrosius ita loquitur: Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt ex nobis, etc.) declarat, quenam esset forma vestitus, et victus monachorum sui temporis. Certe victus erat tam tenuis, ut a carnibus, et vino penitus abstinerent: nisi forte medicus in gravissimis morbis aliter pro tuenda vita faciendum esse consuleret. Et de hac mira abstinentia ita loquitur Sanctus: Luxuriosa res vinum, tumultuosa elbrietas, omnis, qui cum his miscetur, non erit sapiens. Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno partos et perditos labore, doleamus: olerum, pomorum, et leguminum facilior apparatus, et arte impendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum corpus. Et in Vita S. Paulæ asserit suos monachos consuevisse bibere aquam frigidam, ita ut nec languentes monachi aqua cocța uterentur: coctum enim aliquid comedisse luxuria existimabatur. Et secundo libro arguens eumdem Jovinianum, quod a religione ad mundum, tamquam canis ad vomitum revertisset, illecebris præsentis reculi irretitus; describit, qualem sui monachi sustinerent, in proprio corpore mortificationem: Tibi, inquit, favent crassi, nitidi, dealbati: adde, si vis, juxta Socraticam irrisionem, omnes sues et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, aquilæ, accipitres, et bubones. Numquam nos Aristippi multitudo terrebit, quoscumque formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt: imo inter tuos sues grunniunt. (Alludit ad Grunnium discipulum Joviniani.) De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini hujus seculi, licet sermone taceant, habitu loquuntur et gestu. De asperrima vita S. Hieronymi et monachorum suorum S. Augustinus Serm. xxix ad Fratres in eremo, ita loquitur: Asperrimam vitam sanctus Pater Hieronymus duxit, intantum ut neminem legere audiam fidelium modernorum austeriorem fuisse. Sub his tam duris legibus progredi cupiens, Christi Domini stipendiis militabat magno animi ardore S. Eusebius Cremonensis; quibus si addamus sacrorum studiorum occupationes, quibus assiduam operam impendebat, concludi potest ejus vitam fuisse perpetuam quamdam corporis oppugnationem.
24 Verum quid dicemus de ejus perseverantia in habitu monastico: testis sit ipsemet in epistola, quam de obitu S. Hieronymi scripsit, in qua fatetur quinquaginta annos, et sex menses in sancto proposito complevisse: at si in hoc número includere velimus omnes annos, initium sumendo ab eo tempore, quo in agris et solitudinibus fuit S. Hieronymi comes, usque ad postremum annum, quo diem suum obiit, multo plures absque dubio erunt: nam S. Eusebius vixit post obitum Divi Hieronymi adhuc annos duos. et sic intercessissent circiter anni sexaginta tres, quibus Christo Domino inservivit. Quare et ex electione purioris vitæ, et ex perseverantia diuturna in eo statu, satis in sanctitate commendandus videtur Eusebius noster.
25 At vero respondeamus quorumdam objectioni, qui negantes Eusebium Sacerdotem fuisse, reliquos in suam sententiam trahere nituntur, hac sola ratione persuasi, quia plurimis in locis a S. Hieronymo appellatur Frater, quo nomine nuncupari solebant hi, qui nullo Ordinis charactere erant insigniti. Verum qui diligenter animadvertere voluerit, reperiet a S. Hieronymo non uno in loco Sacerdotem vocari. In apologia prima adversus Ruffinum, ita habet: Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Ruffinus, Presbyteri: et in epistola, quam ad S. Augustinum, et Alipium scribit, in qua se excusat tardissime recepisse libellos per manus S. Eusebii missos, etiam Sacerdotem vocat. Sciatis, inquit, me libros in schedulis missos a sancto Fratre Eusebio Presbytero non ante multum temporis accepisse. Et hujus sententiæ fuit Marianus Victorius vir doctissimus et Episcopus Reatinus, scholiis in epistolam ad Pammachium de optimo genere interpretandi: nam posteaquam affirmavit Cremonam esse urbem insignem Italiæ, cum incideret sermo de S. Eusebio, subnectit haec verba: De hoc autem Eusebio, qui Presbyter erat, alibi superius D. Hieronymus docuit. Et licet quandoque ab eodem Frater vocitetur, id non est ob aliam caussam, quam propter singularem amorem, quo invicem nectebantur. Et certe hoc unum in Eusebio deesse non debebat sanctitatis argumentum, quod Sacerdos esset, quotidie in altari offerens hostiam immaculatam pro vivis et defunctis. Quod vero hoc sit illustre sanctitatis indicium, ex eo patet, quod eo tempore non passim homines, ut pecudes currebant, ut inquit S. Bernardus, ad Ordines suscipiendos: sed ordinandi, a Deo tamquam alter Aaron vocabantur. Nullus erat qui contenderet in altari ministrare: verum etiam vitæ integritate puriores, tanti ministerii se indignos judicabant. Ne A mo se offerebat: sed mira animi demissione retrahebat ab hoc gravissimo et valde formidabili munere. Quare cum aliquis promovendus erat ad sacerdotium, testimonio Fratrum prius approbabatur; deinde Episcopo proponebatur, qui eo accersito, et tento ore, ne reclamare posset, quasi invitus sacerdotali dignitate ornabatur: et hoc modo a S Epiphanio ordinatus fuit Paulinianus S. Hieronymi frater. O Felix aureumque seculum, in quo Sacerdotes aurei erant, quamvis ligneis calicibus uterentur: nam hodierna die lignei Sacerdotes vasa tractant aurea. Cum igitur S. Eusebius fuerit ea felicissima ætate Sacerdos; quis inficiari audebit eumdem fuisse integerrimuni atque sanctissimum virum, et a S. Hieronymo omnibusque monachis tanto munere dignum judicatum?
26 Verum cum S. Eusebius sanctitate clarissimus esset, et omne simile appetat sibi simile, sanctorum etiam virorum societatem, qui tunc vivebant, contraxit: nam S. Augustinus ad eum litteras dedit, ejus utens opera, dum esset Romæ, cum aliquid ad S. Hieronymum mittendum erat, quod testimonio ejusdem Hieronymi comprobatur in epistola ad Augustinum et Alipium. S. Epiphanii et S. Paulini familiaritate potitus est: a quorum altero non semel fuit hospitio receptus; ad eorum vero altero Hierosolyman ductus, sanctissima illa loca maximo cum gaudio et uberrimo fructu invisit. Romæ autem dum moram traheret, S. Paulini, qui postea Nolæ Episcopus factus est, contubernio est usus. Hic ille Paulinus est, natione Gallus, vir consularis, qui habebat paratas ædes pro peregrinis, qui habebat paratas ædes pro peregrinis, qui habebat Romam confluebant, a S. Ambrosio Mediolani a Diaconus et Sacerdos ordinatus, transeunte Tharasia ejus uxore ad vitam monasticam: ad quem scribens S. Hieronymus, inquit: Tu hic habes Fratrem Eusebium, tui amantissimum: qui litterarum tuarum milii gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitiæ, amorem Christi: nam prudentiam, et eloquii venustatem epistola ipsa præferebat. Omitto S. Marcellam, et Principiam ejus filiam, S. Paulam, Eustochium, et alias Domino servientes, et in sanctitate illustres feminas, cum quibus caritate jungebatur et benevolentia. Horum autem Sanctorum amicitiam Eusebius sibi conciliarat, non utilitate rei familiaris, non adulatione subdola, non præsentia corporum; sed eam Dei timore, divinarum Scripturarum studiis, et Christi Domini Servatoris glutino comparaverat. Cum Sanctis igitur viris consuetudinem Eusebius noster retinens, sanctus pariter erat: sed in eodem genere sanctitatis illustrior reddebatur S. Hieronymi necessitudine et benevolentia singulari. Nam quod ex tot innumeris monachis, qui secum vitam traducebant, S. Hieronymus eligeret in amicum et Sodalem carissimum Eusebium Cremonensem; quod ejusdem opera in rebus arduis et difficillimis uteretur; quod ejus patrocinium adversus omnes susciperet, et dignitatem mirifice defenderet; signum est admirabilis in Eusebio sanctitatis radios eluxisse, ob quam merito a sancto Doctore omnibus sui monasterii monachis anteponendus videretur. a. S. Paulinus epistola 45 ad Alipium ait: Etsi a Delphino Burdegalæ baptizatus, a Lampio apud Barcilonam in Hispania per vim inflammatæ subito plebis sacratus sum; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem nutritus sum, et nunc in Sacerdotii ordine confoveor. Epistola 6 ad Severum asserit se in Barcinonensi civitate Presbyteratu initiatum fuisse.
Gesta S. Eusebii in obitu S. Hieronymi. Electio in Abbatem.
Verum lucusque, o Eusebi, res enarravimus plenas amoris et officii inter te et S. Hieronymum, Martii T. I. ventis secundis navigamus, Scyllas et Charibdes evitavimus: sed modo carina nostra scopulos præceps offendet, cui erit necesse tumescentes fluctuum undas experiri, quibus agitatæ non modicum imminet periculum, ne feratur in Syrtes. Historia et enim nostra ad eum usque locum devenit, quo Pater tuus, Abbas et moderator Hieronymus ex hoc vitæ ergastulo discessurus est: relicturus mundum, etiam ea relinquet, quæ sunt in mundo: quare et tibi et monachis omnibus valedicet. Tu vero quomodo hanc profectionem patienter feres? quomodo solus relictus sine tanto duce et magistro reliquum vitæ ages? quam mæori tuo consolationem adhibebis? quam in tanta hac ruina reparationem? Jam advenit hora fatalis diu ab eo concupita, in qua vigiliarum omnium et laborum præmium consequatur: quam cum ipsemet Sanctus cognovisset, et correptus maligna febri in lectulo decumberet, jussit omnes monasterii sui monachos in cellulam suam accersiri: inter quos aderat S. Eusebius, qui ab ejus latere numquam discedebat; illi enim assidere, diligenter deservire, et omnium officia prævenire satagebat, orationi intentus et obsecrans D. Jesum Christum, ne tanto Patre privaretur: quod si certus adesset obitus sui dies, ipse quoque eodem feretro portaretur, qui eodem contubernio potitus fuerat. Quid plura? Cum omnes filii Patri amantissimo lugentes astarent, et pro tanta imminente jactura quam maxime dolerent; S. Eusebius conceptum in imo pectore dolorem continere non valens, totus in lacrymas se effundebat, in ea fortassis verba erumpens, quæ olim S. Martini discipuli in ejusdem obitu proferebant: Cur nos Pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces. Tunc S. Hieronymus oculos aliquantisper elevans, et amantissimum sui Eusebium conspiciens nimis dolentem, eum, quem ex intimis visceribus diligebat, voce non adeo demissa, quin ab omnibus audiretur, allocutus est, et enixe rogavit, ne ob ejus ex hac vita discessum contrastaretur. Quod ipsemet Eusebius eleganter describit his verbis:
28 Quem cum extrema ejus hora egredi de corpore urgeret; jam completis nonaginta et sex annis, febre æstuans valida, suos circa se voluit esse in unum filios, quos sicut novellas plantationes stabili vit a juventute sua. Quorum luctu vultus graves intuens, ut pius et misericors his paullisper motus fletibus, infremuit spiritu, et lacrymans in me aliquantulum elevans oculos, plana voce, inquit? Fili Eusebi, cur istas inutiles fundis lacrymas? Quis vivens non videbit hujus corporis dissolutionem? Quod semel locutus est Deus, et audisti, audes contradicere? et nosti nullum posse resistere voluntati ejus. Jam, Fili, rogo non secundum carnem ambules; flere desine: certe nostræ militiæ arma carnalia non sunt. Deinde vultu hilari et jucumdo, atque alacri voce ceteros alloquens filios, exclamavit: Cesset mæor, luctus abeat, sit omnium una vox gaudentium: Quoniam ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies jubilationis et lætitiæ præ diebus omnibus vitæ meæ, in quo fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, aperit manum suam, ut meam exulem animam e carcere mortis hujus ob reatum genitoris mei Adæ revocet ad supernam patriam, recuperatam sanguine Filii sui pretioso. Nolite, Filii dilectissimi, quos semper habui in visceribus caritatis, impedire gaudium meum, ne prohibeatis reddere terræ quod suum est: corpus meum statim exuite, terræ date, ex qua factum est, ut redeat unde venit. Quibus finitis verbis, omnes Fratres lacrymis madefacti, denudantes suum sacratissimum corpus, ita squalidum et de
A forme abstinentiis, quod quidem terribile cunctorum visui cernebatur: nam tanta erat affectum macie, ut ossa ejus possent per articulos numerari, sic verberibus cruentatum, ut leprosi potius corpus crederetur: nudæ humo protinus tradiderunt, et ipsum sacco lineo operuerunt. Ast ubi vir Domini terræ sensit asperitatem, nimium jucundatus, conversusque ad Fratres, præ dolore et angustia lacrymarum fontibus inundantes, inquit: Hortor vos, carissimi mei et dilectissimi filii, quos genui in visceribus Jesu Christi, et cetera quæ sequuntur. Prosequitur enim S. Eusebius narrare paternas admonitiones et salutaria consilia, quæ S. Hieronymus suis monachis custodienda post mortem, et sæpius in memoriam revocanda, reliquit.
29 Postea vero cum suos milites hortatus fuisset, ut confortarentur et essent robusti, et in operibus caritatis, paupertate, obedientia, et aliis sanctis virtutibus, quæ religiosorum virorum propriae sunt, se assidue exercerent, ut ad altiores perfectionis gradus pervenire possent, quibus præmia vitæ æternæ tandem consequerentur; paullo post cum a Sacerdote eidem delatum esset sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum; a S. Eusebio, qui in ea infirmitate maxima diligentia et amore Patri carissimo inservivit, a terra aliquantisper elevatus, illud multo animi ardore, lacrymis, pietate, spiritu, et cordis compunctione suscepit. Quibus peractis, gregi suo prospiciens, et in futurum cavens, ne familia illa in sancto amoris vinculo tamdiu coligata, discordia laberetur et in diversas distraheretur partes; sed in angustissimo pacis fœdere perseveraret, neminemque ex his perderet, quos eidem Spiritus sanctus custodiendos tradiderat, et denique pro bono pacis eligendus essetunus, qui eos amanter regeret et tamquam filios dilectissimos foveret; non ignorans, quantum ingenio, prudentia, auctoritate, et ceteris virtutibus, quæ maxime necessariæ sunt ad optimum animarum regimen, S. Eusebius valeret; eum eligens, et propria voce nominans in Abbatem monasterii post ejus obitum, hortatus est omnes monachos, ut eidem morem gererent, et in custodiendis legibus fideles essent, et ab ejus consiliis et paternis monitis minime discederent. Sermonem igitur ad eos vertens, multa pro servanda disciplina monastica in memoriam revocavit, quæ S. Eusebius narrare prosequitur his verbis.
30 Nam cum hortationibus sanctissimi viri omnium astantium crevisset mœror et tristitia, nec quisquam se a lacrymis posset temperare; sed omnium esset una vox plangentium, et dicentium; Quid sine te faciemus, Pater? quo pergemus? Vineam istam de Ægypto transtulisti, et plantasti eam, ut quid avertis faciem tuam ab ea? In lumine voltus tui ambulabamus, gloria virtutis nostrae tu eras. Heu quid sine te amplius faciemus? tu Pater, tu Doctor et refugium, tu exemplar innocentiæ. Utinam nobis tecum mori liceret. Jam ad nihilum deveniemus. Sicut oves erimus sine pastore, non erit qui consoletur nos. Fient Filii tui orphani, et famem patientur, ut canes: circumeuntes undique, te non invenient. Heu quantus super nos cecidit ignis. Non te deinceps videbimus solem. Congregatio quid faciet fidelium sine te? tu dispersio hæreticorum eras, tu interfector eorum gladio oris tui, tu eorum malleus et securis, conterens eorum dentes in ore ipsorum, molas leonum confringens, et deducens eos in puteum interitus. Gaudebunt nunc et exultabunt ethumiliabunt populum tuum et hæreditatem tuam vexabunt: captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, incendent igni sanctuarium Dei et veritatem Fidei lacerabunt. His ille vehementer commotus aliquantulum lacrymatus est, ut totus semper in Domino misericordiæ visceribus affluebat, conversusque ad eos, hac eis flentibus voce respondit: Eia boni milites Christi, confidatis in Domino et in potentia virtutis ejus. Nolite timere, consequemini a Domino misericordiam, si sperabitis in eum: est enim pius et misericors, et neminem deserit sperantium in se. Quis confisus est in Domino, et dereliquit eum? Si autem nunc vos derelinquo, Dominus nonne vos recipiet? Ipse enim legem vobis constituet in vita sua, diriget vos in semitam rectam, et non tradet vos in animam persequentium vos. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, et substinete Dominum: est enim Deus in cœlo pius et misericors, qui suos mille modis potest juvare famulos. Non turbetur cor vestrum, neque formidet, sperate in Domino, et effundite coram illo corda vestra, quia ipse adjutor vester erit. Si enim nunc abeo, iterum me videbitis, et gaudebimus insimul: quia non post multos hos dies, quo ego vado, et vos poteritis venire; et ubi ego ero, et vos eritis in gaudio, quod nemo tolleta vobis. Mementote, Fratres et filii carissimi, quomodo post mortem Mosis Deus elegit Josue in Ducem et protectorem populo suo, et elevato Elia per turbinem in cœlum curru igneo, fecit Elisæum in populo esse Prophetam, in quo duplex requievit spiritus Eliæ (Hæc verba præambula sunt electioni S. Eusebii in Abbatem) Numquid nunc exinanita est manus Domini? an oblitus est misereri Deus, aut continebit in ira misericordiam suam? Dominus erit pars hæreditatis vestræ, et calicis vestri, et ipse restituet vobis hæreditatem vestram. Suscitabit enim ex vobis alium Pastorem, cui dabit verbum evangelizandi, et ingredietur sine macula, et operabitur justitiam. Et rogo Dominum meum, qui duxit et reduxit me secundum voluntatem suam, ut si quis in me fuit Spiritus ejus ad obediendum præceptis suis, quod in isto, quem mittet vobis, Paracleto et Pastore fiat duplex. En Eusebium filium meum dilectissimum habebitis vobiscum, et ipsum tamquam me audietis: ipse erit vobis in Patrem, et obedietis tamquam filii in caritate, cum omni humilitate et mansuetudine et cum omni patientia. Si quid vobis fuerit necessitatis, referetis ad eum. Obsecro vos ut solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus sitis, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus est Deus et Pater omnium Jesus Christus, cui soli in una simul viventes fraternitate placere cupiatis. Ergo ejus estote imitatores, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut ipse dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis, ut vos redimeret et faceret vos sibi acceptabiles, sectatores bonorum operum. Unicuique vestrum det gratiam secundum gratiam donationis suæ: det vobis de rore Spiritus sancti abunde, ut habeatis cor ad colendum eum. Adaperiat cor vestrum in Lege sua et præceptis suis, ut cognoscatis eum et faciatis ejus voluntatem, nec vos unquam deserat. Hæc sine injuria electionis S. Eusebii, quamvis prolixa, omitti non poterant: et quamvis aliqua eorum pars ad rem facere minime videatur; tamen cum referatur ad electionem S. Eusebii, a nobis eo, quo hæc gesta fuerunt ordine, recenseri debuerunt.
B E
C eligitur in Abbatem:
31 His igitur a S. Hieronymo ad universam monachorum congregationem prolatis, quibus eorum animi præparabantur ad recipiendum S. Eusebium Cremonensem in Pastorem et Praelatum, ad eumdem Eusebium sermonem dirigens, ita eum suaviter est adhortatus: Tu autem, fili mi Eusebi, consurge, consurge, induere fortitudinem, semper subditus esto Domino, nec æmuleris eum, ut nequiter facias. Salus tua Deus in sempiternum erit, ut justitia tua non deficiat. Humilior sis omnibus, leva in cœlum oculos
A oculos tuos, et quæ sequuntur. Deinde boni regiminis præcepta tradens, hæc adnectere placuit: Lex Dei sit in corde tuo. Noli timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuas: si sperabis in Domino, assumes fortitudinem, et venient tibi pennæ, ut aquilæ, et volabis et non deficies. Universa Legis Domini secure loqueris omnibus, ne timeas a facie hominum, quia semper Dominus est cum illis, cum quibus est veritas, descenditque cum illis in foveam, et in vinculis non derelinquit eos: sed a seductoribus tutatur eos, et est illis adjutor et protector in tempore tribulationis. Certe noc facile timet mortem hanc, imo et plus dicas, odit hanc vitam, qui se bene agere cernit. Ecce constituo te super societatem istam, ut evellas et destruas, et dissipes et disperdas, et ædifices et plantes. Oportet enim te esse irreprehensibilem. Potest alios male corrigere, cui potest is, quem corrigit dicere: Et tu similiter facis. Tibi amodo major erit labor; sed majus erit præmium. Esto sobrius, prudens et pudicus, et hospitalis et doctor. Nemini violentiam facito sed omnes æqualiter dilige; et tanto plus, quanto meliores: non sis persecutor, sed modestus; non litigiosus, nec cupidus. Tu autem prædica opportune verbum Dei. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Acquire verba quæ prædicas orationibus. Valet enim hujusmodi prædicatio et doctrina ad illuminandum et arguendum, ad corripiendum et erudiendum in justitia, ut perfectus sit audiens, et in omni opere bono instructus. Est enim Jesus Christus in caëlo sedens ad dexteram virtutis Dei, revelans mysteria et docens omnem scientiam. In omnibus, fili dilectissime, præbe teipsum exemplum bonorum operum in omni sanctitate et bonitate: nam capite patiente, totum debilitatur corpus. Ut ergo breviter te doceam, facies bona, si timueris Deum.
32 His dictis multa eidem facienda imperavit, et præsertim ut de ejus obitu S. Augustinum certiorem redderet eidemque scriberet, quod laetus ex hac vita decedebat: optime enim se nosse illum esse firmissimum fidei adversus hæreticos præsidium, et adversus inimicos Crucis Christi propugnaculum. Jusit quoque, ut alios amicos salutaret et ad illos de discessu suo litteras daret. Deinde Eusebium, et singulos quosque Fratrum complectens, osculum pacis, ut verus Christi discipulus, impressit omnibus ob mœrorem conceptum collacrymantibus. Hæc fuerunt S. Hieronymi ad Eusebium Cremonensem postrema verba, hæc tanti Patris admonitiones, hæc divina et singularia præcepta, quibus nihil potuit fieri amantius. Ex his concludi potest S. Eusebium a D. Hieronymo agnitum et habitum pro sancto viro, unum eligente ex multis in Abbatem monasterii ab eo maxime dilecti; cujus ipse prius fundator extiterat, et cui tot annis præfuerat. Vivebat Vincentius monachus, qui nonuno in loco sanctus a Hieronymo appellatus fuit. Vivebat Paulinianus ejus frater, Sacerdos egregie sanctus, et uttalis a.S. Epiphanio non semel approbatus, et nihilominus summa rerum ad S. Eusebium defertur. Tandem animam beatissimam efflavit S. Hieronymus, et Eusebius Cremonensis eidem oculos clausit; ita enim decebat filium erga Patrem, discipulum erga præceptorem, et amicum monachumque obsequentissimum erga alterum amicum et Abbatem, donis spiritus Sancti et omnibus virtutibus cumulatissimum. Ejusdem exequias celebravit planctu magno, et supremum illum diem mœstus et dolens multis laudibus exornavit. Fuit autem ejusdem cadaver juxta id, quod S. Hieronymus mandaverat, terræ traditum non longe a præsepio Salvatoris nostri, ubi tot annis oraverat. Et prope eumdem locum sepultus jam fuit S. Eusebius, qui remansit Patre carissimo orbatus, et tamquam alter Elisæus hæres virtutum et sanctitatis præceptoris sui; cujus radiis effulsit illi congregationi monachorum toto eo tempore, quo fuit superstes, quos magna rexit quiete et tranquillitate, saltem per biennium, ut deducitur ex antiquissima scriptura, quæ reperitur inter S. Hieronymi libros sub nomine Cyrilli Hierosolymitani. a Narratio hæc de obitu S. Hieronymi passim supposititia creditur, infra num: 33 defenditur ab hoc auctore. De eo plenius agendum erit die 29 Septemb. Interim quæ hic citantur cum MS. codice collata sunt.
Res gestæ in obitu S. Eusebii ex historia Dubiæ fidei. Cultus sacer Bethlehemi.
Devenimus modo ad eam Historiæ partem, quæ ab aliquibus falsa, ab aliis vero magis moderate loquentibus incerta et ambigua vocitatur, eo quia, quæ narrantur, excerpta sint ex quadam epistola Cyrilli Hierosolymitani ad S. Augustinum, qui, cum diem suum jam a obiisset, non potuit eam epistolam scribere, et ex altera S. Augustini ad Cyrillum, quam non esse S. Augustini patet sensu, a stylo namque ejus longissime abest. Imo cum epistola Cyrilli contineat hæresim Monothelitarum, qui unam tantum in Chisto Domino voluntatem admittebant, quam hæresim tribuit S. Hieronymo, qui nec quidem eam somniavit; sed multis vivens impugnavit, ostendens vere et realiter in eo duas voluntates fuisse, divinam unam, alteram vero humanam; deducunt ex hoc illius epistolæ calumniatores, ab homine hæretico potius, quam a Cyrillo confictam fuisse. Quare ex his colligunt, vel nullam, vel certe valde exiguam illi fidem adhibendam esse. Verum dicant quid velint, ego cum probatis scriptoribus ita sentio: Quod attinet ad epistolam S. Eusebii de obitu D. Hieronymi; illam existimo vere esse S. Eusebii Cremonensis individui ejusdem socii, quamvis falsis circumferatur nominibus: nam est scripta ad Damasum, qui quidem, si de eo, qui fuit Summus Pontifex intelligere vellimus, longe ante diem S. Hieronymi obierat: si autem de alio Damaso, qui fuit Episcopus Portuensis dictum putemus, forte non cohærent ea, quæ in epistola de ipso scribuntur. Quæ autem nomine Cyrilli ad Augustinum, et Augustini ad Cyrillum conspicitur, cujuscumque alterius magis esse videtur, ut ante me doctissimus Marianus Victorius, et S. Antoninus annotarunt. Verum, num propterea omnia, quæ in illa produntur, falsa et commentitia esse credendum est? quanta falsis auctorum nominibus circumferuntur, ut vel carius venumdentur, vel avidius lectitentur, quæ tamen non falsa, sed verissima sunt? Quis ignorat multa fuisse ascripta S. Hieronymo, S. Ambrosio, S. Augustino, D. Thomæ, Joanni Chrysostomo, et aliis sanctis Doctoribus: quæ non modo docta et vera sunt; sed digna, quæ ab omnibus perlegantur. Commentaria in Proverbia Salomonis D. Hieronymo tributa, et in tres libros distincta, Venerabilis Bedæ existunt, ut optime notavit Trithemius. Commentaria in Threnos, præter Præfationem ad Eusebium Cremonensem, coacervavit Rabanus Maurus, et inter opera ejusdem ponebantur, sed typographi, ut plausibilius venderentur, operibus S. Hieronymi inseruerunt. Annotationes vero in Acta Apostolorum collegit Venerabilis Beda. Commentaria in Apocalypsim, sub nomine S. Ambrosii, illius non esse, sed alterius conviucit explanitio capitis xvu, in quo auctor fatetur se scrississe post Romanum Imperium a Longobardis occupatum: et sic aliis tribus sanctis Patribus, ut brevitati consulam, multa fuerunt ascripta, quæ libens prætermitto: quæ tamen gravia et verissima cum sint,
A nullus improbare ausus fuit. Hæc pauca solum in medium proferre placuit, ut omnes intelligant, mentitum titulum falsam haud reddere historiam: neque enim falsa erit interpretatio aliqua, quia aliud nomen quam proprii prætendat auctoris: ipsa namque re, non scriptoris nomine, veritas aut probatur aut improbatur. At quod pertinet ad miracula, quæ narrantur in illa epistola sub Cyrilli nomine, non repugnant omnipotentiæ Dei, qui seculis omnibus Sanctorum suorum precibus mortuos suscitavit, et cæcos illuminavit: præcipue cum dicat Scriptura divina, voluntatem timentium se faciet: et ex illis multi his etiam majora impetrarint, ita ut etiam montes gravi mole constitutos, solo verbo et imperio transtulerint. Neque vero, quia epistola illa sparsa est fuligine hæresis Monothelitarum, propterea falsitate laborare credendum est, cum multæ aliæ Sanctorum scripturæ ab hæreticis adulteratæ fuerint, quæ postmodum purgatæ, magnam Ecclesiæ utilitatem attulerunt, quas hoc loco enumerare non est necesse, quia id apud viros doctos nullam habet dubitationem. Imo apparitio S. Hieronymi Eusebio Cremonensi facta, ab aliis probatis viris in suis scriptis texta legitur, ut probent defunctorum animas vivis apparuisse, et multa docuisse, ut inferius dicemus.
B
34 Adde, piissime lector, quod, cum ego litteras dedissem ad Illustrissimum Cardinalem Baronium paullo ante ejus mortem, quibus enixe rogabam, ut caussam afferre dignaretur, cur de his, quæ in illa epistola leguntur, scilicet de morte et miraculis S. Eusebii in suis Annalibus mentionem non fecisset: ita respondit, ut ea esse vera non improbaret, sed esse ab eo omissa, quia aliquali incertitudine laborabant: in historia enim gravi, qualis erat illa Annalium, res tantummodo graves, et quæ virorum illustrium narrationi nitebantur, describendæ erant. Quare, non quia hæc vera non sint, prætermisit: sed ne minus suo judicio gravia in historia gravissima intexere videretur. Ne vero quisquam putet me proprio capite conflicta narrare, hic epistolæ ipsius tenorem apponere placuit. Admodum Reverendo Francisco Ferrario Canonico, Theologo Cathiedralis Cremonæ. Satis me litteræ tuæ oblectarunt, quamvis in gravissimis Ecclesiæ caussis occupatum: me enim in primis delectat investigatio eorum, quæ divinitus Sancti primævi gesserunt: tamen ab anxia sollicitudine illius quæstionis, quam agitant vulgata S. Eusebii Cremonensis monumenta, eruditos me redimisse antea existimavi: ubi gravitate historiæ contentus, quæ S. Eusebio Cremonensi severior narratio tribueret pariter vindicavi: nec enim vel utilis est, vel etiam delectat ea historia, quæ tanta incertitudine laborat. Ideoque miracula illa, quæ vel ex epistola illa Cyrilli S. Eusebio tribuuntur, nec non obitus illius miros eventus, alique plura siliui: ut qui gravem historiam ab origine distinxissem penitus a quibusvis, seu apocryphis, seu ambiguis abstinerem. Titulus vero S. Eusebii Romæ, illius Eusebii nomen refert, qui in eodem loco a Constantino incarceratus obiisse traditione dicitur, de quo Eusebio Presbytero fuse Beda, Ado, alique recentiores scripserunt. Vale. Tuæ Dominationis admodum Reverendæ uti Frater amantissimus, Cæsar Cardinalis Baronius. Quæ quidem præstantissimi Cardinalis rationes in nostra narratione haudquaquam validæ sunt, imo nullius roboris et momenti recte consideranti videbuntur: omnia etenim a nobis ponenda erant, quæ de S. Eusebio a veteribus tradebantur, ne lectores in aliqua historiæ parte, quæ ad ejus vitam attinet, defraudasse videremur, et aliquid quod addi merito posset, desideraretur.
35 In illa igitur epistola hæc de verbo ad verbum describuntur: Vir utique reverendus, et oblivioni non tradendus Eusebius, nobilis Cremonensis, ejus discipulus, in quo magistri refulsit sanctitas et doctrina, cujus sapientiam, probitatem et excellentiam non ignoras, qui post biennium a nostra mortalitatis miseria ereptus, prædilectissimum magistrum Hieronymum in cœli patriam est secutus, ut ejus indicant crebra miracula, de quibus etiam inferius aliqualiter pertractabo. Et paucis interpositis, inquit: Et primo ab Eusebio viro sanctissimo ejusdem Hieronymi discipulo oratio nostra sumat initium. Post obitum gloriosissimi Hieronymi, quædam hæresis inter Græcos, id est, secta, surrexit: quæ usque ad Latinos devenit, quæ suis ineptis rationibus probare nitebatur, quod animæ beatorum usque ad universalis judicii diem, in quo eorum corporibus erunt conjungendæ, visione et cognitione divina, in qua tota consistit beatitudo Sanctorum, privabuntur: et animæ damnatorum similiter usque ad diem illum nullis cruciabuntur pœnis. Quorum ratio talis erat: Sicut anima cum corpore meruit, vel peccavit: ita etiam cum corpore præmia recipit sive pœnas. Asserebant etiam illius sectæ nequissimi, nullum esse Purgatorii locum, in quo animæ, quæ nondum in corpore de suis peccatis plenam egissent pœnitentiam, purgarentur. Qua quidem secta pestifera percebescente, tantus in nos dolor irruit, ut non amplius pigeret vivere. Quare meis cunctis suffraganeis Episcopis et aliis viris Catholicis convocatis, eis jejunia et orationes indixi, ut suam sic agitari fidem divina non permitteret bonitas. Mira res et forte huic similis numquam visa. Tribus expletis diebus jejuniorum et orationum, subsequenti nocte gloriosus Hieronymus suo prædilectissimo filio Eusebio orationibus incumbenti manifeste apparens, benignaque eum allocatione confortans, ei dixit: in hac secta pestifera minime esse formidandum, cum sibi finis jam ponendus esset. Quem Eusebius nimio fulgentem splendore, ita ut eum oculus humanus aspicere non valeret, intuitus, quasi de gravi somno evigilans, dulces per oculos fundens lacrymas, ita ut pene vocem formare non posset, quantum poterat, clamare cœpit: Pater meus Hieronymus es? quare mean societatem spernis? Certe tenebo te, nec dimittam, nec sine tuo, quem dilexisti filio, gradieris. Ad quem gloriosus Hieronymus. Non te, fili dilectissime, deseram. Confortare, vicesimo namque die me sequeris, et simul in gaudio permanebimus sine fine. Sed Cyrillo ceterisque Fratribus nuntia, ut crastina die juxta Præsepe Domini, ubi meum requiescit corpus, omnes in unum conveniant tam Catholici quam illius sectæ viri, et tu trium hominum, qui in hac urbe hac nocte defuncti, cadavera inhumata in locum, in quo meum est humatum corpus, facies deportari: super quibus saccum meum, quo utebar, ponens, statim vitæ pristinæ redditi, hanc radicitus hæresim extirpabunt. Cui vale dicens gloriosus Hieronymus, disparuit. Mane autem facto, ad me, qui Bethleem tunc eram, venerabilis Eusebius veniens, cuncta, quæ viderat enarravit: qui immensas Creatori gratias agens et glorioso Hieronymo, omnibus in prædicto loco, in quo pro nobis de intemerata Virgine Salvator natus est, et ubi etiam sacratissimum Hieronymi cadaver humatum est, congregatis, prædictorum cadavera defunctorum deferri fecit. O mira Dei erga homines miseratio et dispensatio! Quot modis in se sperantes scit juvare! quantis et quot honoribus suos exaltat Sanctos! Fiebat interea ab illius sectæ cultoribus irrisio, credentibus quod foret exinanita manus Domini.
36 Lætetur itaque omnis fidelium cetus et Deo in voce exultationis psallant, quando suscepimus misericordiam in medio templi tui. Accedens namque
A que vir venerabilis Eusebius ad singulorum cadavera, flexis genibus manibusque in cœlum extensis, cunctis audientibus, sic oravit: Deus, cui nihil est impossibile, nihil grave, invictæ fortitudinis et virtutis, qui facis mirabilia magna solus, et nullum in te sperantium spernis; nunc tuorum fidelium preces exaudi: et ut tua, quam dedisti, fides intemerata inviolataque per secula maneat, atque etiam, ut horum error appareat et per merita et intercessiones gloriosi Hieronymi dilecti tui, introduc in hæc cadavera animas, quas de ipsis egredi voluisti. Qua quidem oratione finita, singula sacco, quos supra carnem gloriosus Hieronymus utebatur, tangens cadavera, protinus in ea vitæ spiritum introduxit. Qui homines apertis oculis omnibusque vitæ signis ostensis, sunt perfecte resuscitati, et beatarum animarum gloriam, et peccatorum poenas, tam purgatorii quam inferni, clara voce omnibus intimare ceperunt. Nam ut mihi postmodum interroganti dixerunt. B. Hieronymus eos conduxerat secum in Paradisum, Purgatorium et infernum: ut, quæ ibi agebantur, patefacerent universis, sibique imperarat, ut ad corpora redirent et de perpetratis peccatis ibidem poenitentiam agerent: quia ea die et hora, qua venerabilis Eusebius migraturus erat, et ipsi morituri erant, ac etiam, si bene agerent poenitentiam, cum eo gloriam adepturi: quod et factum est, ut inferius declarabo. His igitur peractis, multitudo magna populorum tam fidelium quam illius sectæ defensorum, qui ad tam grande concurrerant spectaculum, tam certum indicium et veritatis experimentum; nec non B. Hieronymi merita cernentes, magnis vocibus gratias immensas referunt Creatori, qui suos in se sperantes non deserit.
B
37 Et paullo post veniens ad obitum S. Eusebii, illum hoc modo contigisse describit: Sed ne nimis devius, inquit, a proposito modo gradiar, ad incepta redibo, et venerabilis Eusebii obitum explens primo, et virorum illorum trium similiter, quod resuscitatos nostri, migrationem scribens: quia eadem hora sunt et die, qua Eusebius, de hujus mundi et miseriæ valle exempti: aliqua miracula S. Hieronymi de multis introducam. Adveniente die et hora, qua venerabilis Eusebius a B. Hieronymo in visione, de qua supra fatus sum, se migraturum sciverat, die tertia præeunte, languore febrium concussus valide, se super terram, magistri non immemor, nudum deferri fecit a Fratribus, et singulos benigna consolatione compellans, confortavit: atque ut in sancto manerent proposito, amantissime admonuit. Deinde saccum, quo gloriosus induebatur Hieronymus, deferri fecit, et supra se poni jussit, ordinavitque se nudum instar gloriosi magistri, extra ecclesiam, in qua jacebat sancetum Hieronymi cadaver, sepeliri. Post hæc communione sacratissimi Corporis Jesu Christi munitus, Domino se et B. Hieronymo commendavit, et sic per triduum locutione corporalique visione privatus, circumstantibus Fratribus, alternatim Psalterium, Passionem Domini, et alia sacra continue legentibus, jacuit. Durum quippe, et cunctis recte in hoc mundo degentibus formidabile hoc, quod narro. Die etenim, quo moriturus erat, per duas horas ante animæ beatæ exitum, venerabilis Eusebius tam terribiles actus coepit peragere, quod circumstantes monachi nimio pavore perterriti, velut amentes, in terra jacerent. Nam quandoque transversis oculis, manibus junctis, facie terribili, voceque dira, quasi sæviens clamabat: Non faciam, non faciam: mentiris, mentiris. Post hæc ad terram rediens, faciemque in terram firmans, quantum poterat, clamabat: Adjuvate me Fratres, ne peream. Quod monachi videntes, lacrymantes et trementes, eum interrogaverunt: Quid habes, Pater? Ad quos ille: Non videtis dæmonum agmina, quæ me debellare cupiunt? Et illi: Quid te facturum volebant, cum dicebas, Non faciam? Et ille: Conantur namque, ut divini nominis blasphemus inveniar, et ideo hoc me non facturum clamabam. Et illi: Quare Pater faciem tuam abscondebas in terram? Et ille: Ne ejus aspectum cernerem, qui tam turpis et terribilis est, quod omnes pene formidines, quæ in mundo sunt, respectu ejus, nihil sunt. Inter hæc verba, actus priores iterans, sic ad extremam horam usque devenit. Fratres autem, qui astabant, dolore et pavore perterriti, erant velut mortui, nescientes quid facerent. Gloriosus Deus in Sanctis suis, et mirabilis in majestate sua, benignus et amantibus misericors, Sanctos suos non dereliquit in tempore necessitatis. Ad extremam namque horam venerabili Eusebio perveniente, gloriosus Hieronymus apparuit, eum benigne confortans: cujus aspectu omnis illa dæmonum turba, quasi infinita, ejus timore perterrita, ab eo velut fumus evanuit, ut plures testantur monachi, qui propriis oculis dispensatione divina se hoc vidisse dicunt: sed hoc magis approbatur. Nam omnes circumstantes has audierunt ab Eusebio voces. Unde venis Pater? Quare tantum moratus es? Quæso, ne filium tuum derelinquas. Cui statim, cunctis audientibus, alia vox respondit: Expecta, fili, ne formides, quia te non deseram, quem tantum diligo. Qua audita voce, brevi inde decursa morula, venerabilis Eusebius expiravit. Cur sancto viro probatæ virtutis permiserit Deus illos terribiles eventus, quibus omnes illi monachi consternati sunt? Forte iuit, ut post mortem tanti Patris timore mortis magis in officio continerentur. Eadem hora etiam illi tres, qui resuscitati sunt migravere, et, ut puto, cum Eusebio ad æterna gaudia pervenerunt. Nam per illos viginti dies, quibus, postquam, ut nostri, resuscitati sunt, de peccatis præterritis ita doluerunt et poenitentiam egerunt, ut sine dubio æterna beatitudine potiantur atque perfruantur.
38 Mortuo S. Eusebio Cremonensi, monachi omnes, tamquam liberi patre beneficentissimo destituti, ejus mortem multis lacrymis sunt prosecuti, et exequias funeris solenniter quidem, sed maximo cum dolore peregerunt. Verum dum ejus gloriosum corpus humeris Fratrum in feretro ad ecclesiam portaretur; Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis, faciens prodigia in cœlo sursum et in terra deorsum, animam ad cœlestia evocans, corpus in terrestribus multis miraculis illustravit, quæ ab auctore illius epistolæ prætermittuntur: duo tamen de multis describit, ne oblivioni propter posteros traderentur, quorum primum illud est. Monachus quidam cujusdam cænobii, præ lacrymis et vigiliis corporali oculorum lumine privatus, statim, ut corpus venerandum in facie tetigit, pristinæ lucis gratiam est adeptus. Eorum vero alterum quod narratur, est de areptitio, qui dum sacrum corpus ad ecclesiam deferretur, eidem obvians, protinus est a dæmone liberatus. Juxta ecclesiam, in qua gloriosi Hieronymi cadaver sanctissimum est humatum, venerabilis quoque Eusebii corpus est sepultum, honore debito nudum Magistri instar. In cujus etiam ecclesiæ cosmeterio hominum illorum trium, qui eadem sunt hora mortui, fuerunt corpora tumulata.
39 Hæc ab auctore illius epistolæ, sub nomine Cyrilli Hierosolymitani feliciter describuntur, quæ cum fidei Catholicæ non repugnent, Deo omnipotenti impossibilia non sint, et ad intercessionem Sanctorum suorum eadem quotidie operetur; vera esso credi possunt. Nam quis unquam talia de morte S. Eusebii fingere ausus esset et de ejus miraculis componere; cum præsertim usque ad hodiernum diem a peregrinis visitetur ejusdem sepulchrum, eodem
Adem in loco, ubi superius diximus, positum? Adde quod apparitio illa S. Hieronymi Eusebio facta, ab aliis viris piis et doctis adducitur, et præsertim a Reverendo Patre Martino Delrio Societatis Jesu ad probandas apparifiones Sanctorum, ut videre est in suis libris Magicarnum disquisitionum. Deinde quis ignorat S. Eusebium Cremonensem positum fuisse ab Ecclesia in diptycha Sanctorum, et ejus memoriam renovari quotannis, die quinta Martii, et pro tali semper fuisse habitum, et a fidelibus adoratum adoratione Duliæ, ut reliquæ Sanctorum imagines? Quod certe non fuisset permissum: nisi vera essent miracula, quæ de eo leguntur. Imo vero in loco, ubi fuit sepultum ejus cadaver, erectum fuit altare marmoreum, in quo offertur quotidie ad ejus honorem Missæ sacrificium, et celebrantur divinæ laudes, et eidem a fidelibus, qui in locis illis commorantur, offeruntur vota et supplicationes porriguntur, et idem præstatur ab omnibus peregrinis, qui Hierosolymam confluentes, ea loca venerari non desinunt; ut patet ex relatione fide digna Reverendi P. Victorii Ciccardi Ordinis Minorum Observantium, qui in monasterio Bethlecem Fratrum ibidem degentium præfecturam iniit, quæ fuit Reverendissimo quondam Caesari Speciano, Episcopo Cremonensi consignata. Attestatur itaque idem Frater Victorius, quotidie ad ejus sepulchrum has a Fratribus laudes decantari.
BIste confessor Domini sacratus. Antiphona. Similabo eum viro sapienti, etc. †. Ora pro nobis Beate Eusebi. ¶. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Intercessio nos quæsumus Domine B. Eusebii Abbatis commendet, ut quod nostris meritis non valemus, ejus patrocinio ussequamur. Per Christum Dominum. Affirmatque. Fratres et omnes peregrinos visitantes ejus sepulcrum consequi indulgentiam quinque annorum, et totidem Quadragenarum, et se tenuisse ibidem præfecturam per quinque annos, cum de mandato M. Reverendi P. Francisci Salandri provinciæ Basilicatæ toto Oriente Commissarii Apostolici, Bethlehem se contulisset de anno moxciv die 14 Julii. Huic potest addi altera relatio R. Patris Aloysii Vulcani a Padula Ordinis pariter Minorum Observantium, qui Terræ sanctae loca invisit, et omnia notatu digna descripsit, et ad aeternam memoriam impressit. Nain facta commemoratione Capellæ Sanctorum Innocentium a crudelissimo rege Herode interfectorum; hæc subnectit verba: Versus occasum est altera spelunca, et in ejus ingressu ad latus dexterum invenimus altare, intra quod est sepultora S. Eusebii, gloriosissimi Ecclesiæ Doctoris Hieronymi discipuli, et ad sinistrum latus est aliud altare intra quod est sepulcrum S. Paulæ Romanæ, et ejus filiæ Eustochii, et e regione illius est locus, ubi jacebat S. Hieronymi corpus, Roman postea, ut dicitur, translatum: quæ omnia sepulcra tabulis marmoreis operta, altarium instar conspiciuntur, et ante eorum singula ardet vitrea lampas, et prædicta spelunca non longe distat ab Ecclesia S. Sepulcri. Hæc aperte indicant ea, quæ de S. Eusebio in illa epistola narrantur esse talia, quibus sine aliqua hæsitatione fides adhiberi possit, quamvis falso Cyrilli nomine circumferantur. a Mortuus est S. Cyrillus Hierosolymitanus anno 389, die 18 Martii. Quæ hic sub nomine ejus dicuntur, habemus ex duplici MS. et inter Miracula S. Hieronymi a Petro Calo descripta. A quo ante hanc historiam memoratur Cyrillus tempore obitus S. Hieronymi, qui in cella sua devotis orationibus vacans, surnarrantur in sepultura ejus miracula facta, nulla interim mentione addita dignitatis Episcopalis: quod postea fit, ubi de obitu S. Eusebii agitur. Quidni ergo alius tunc potuerit esse monachus Cyrillus, quem posteri corruptores unum eumdemque cum Episcopo crediderint, aut malevole scripsierint.
An Ordo S. Hieronymi in Hispania a S. Eusebio ceptus. Ejus veneratio Cremonæ.
Narrat Reverendus Pater Paulus Morigia Mediolanensis, vir in hictoriis admodum versatus, in libro quem de Origine omnium Religionum diligentissime conscripsit, S. Eusebium Cremonensem fuisse institutorem monachorum sui ordinis in Hispania, et præcipue erexisse monasterium monachorum Guadalupensium. Et certe hæc fana non caretauctoritate: nam S. Eusebius fuit in Africa, ut habetur ex S. Hieronymo apologia secunda adversus Ruffinum. Ita enim inquit: Scribit Frater Eusebius, se apud Episcopos Afros, qui propter Ecclesiasticas causas ad Comitatum venerant, epistolam, quasi meo scriptam nomine, reperisse. Ex his verbis deduci potest evidenter S. Eusebium fuisse in Africa, quomodo enim scriberet se apud a Afros epistolam invenisse, nisi ibidem fuisset? et forte id contingere potuerit, cum ad Vigilantium hæreticum Barcinonensem parochum missus fuit, eteaoccasione Hispaniam potuit videre, et erigere monasteriumb Guadalupense, quod profecto antiquissimum est. Sed quia Morigia natione Italus de re in Hispania peracta cuipiam videri posset testis minus verus, legatur quæso F. Emanuel Rodericus Lusitanus in libro, quem inscripsit Quæstiones regulares. quæst. 3. art. 4 ubi quærens a quo habuerit originem congregatio Eremitarum S. Hieronymi Hispaniarum, cum retulisset aliquos existimasse habuisse originem a Lupo de Oliveto; rejicit hanc opinionem, probans prædictum Lupum fuisse tantum reformatorem, et subdit hæc verba: Alii volunt, quod congregatio ista habuerit principium ab Eusebio Cremonensi, gloriosissimi Hieronymi discipulo, cujus creduntur vestigia sequi monachi de Guadalupe in Hispania: et quamvis referat alteram opinionem P. Hieronymi a Roma Hispani lib. de Repub. Christiana, qui censuit habuisse originem a quodam Fratrec Thomas; tamen id verum esse non potest, cum Frater Thomas fuerit anno millesimo tercentesimo septuagesimo; monachi autem de Guadalupe antiquiores sint. Quare verior sententia remanet illa, quod habuerint originem a S.d Eusebio Cremonensi. At cum hi monachi, ad latiores S. Augustini regulas transissent, Fratere Lupus de Oliveto Hispanus eosdem cum aliis quinque monasteriis ejusdem regionis reformavit, et alia de novo in Italia instituit, et præsertim monasterium Romanum S. Alexii, qui etiam diligentissime collegit Regulas ex scriptis S. Hieronymi, quibus antiqui illi monachi regebantur, et obtinuit rescriptum a Martino v. Summo Pontifice, quof obligabantur monachi illis legibus morem gerere, (sine tamen periculo incurrendæ lethalis culpæ) quas ipse ex variis locis librorum S. Hieronymi cumulaverat, cum antea obedirent præceptis a S. Augustino Fratribus suis præscriptis: ad quæ postmodum iidem monachi, cum non tam aspera et rigida sint, Fratrum communi saluti consulentes transferunt. In quo certe maximam laudem consequutus est Lupus, et de hoc maxime laudatur a Mariano Victorio Episcopo Reatino his verbis: Hanc Regulam monachorum ex veris Divi Hieronymi sententiis collectam fuisse, nemo qui in ejus lectione versatus est, inficiari potest: ita autem apposite et congruenter in unum eas Lupus de Oliveto connexuit, ut non aliter quam hic legis, fudisse eas Hieronymum existimare possit. Itaque si veteres Homero-centones, et Virgilio-centones, quos proba Falconia mulier non imperita consuit, tot laudibus dignos ducunt; cur non quivis has Hieronymo-centones laudibus
A extollat? præsertim cum illæ de futilibus et a religione nostra absonantibus materiis; hæc vero non nisi de Christiana professione praecipuisque illius virtutubus, et quæ perfectionis statum respiciunt, conscriptasint? Multis igitur laudibus, inquit, dignus est Lupus, qui ad hominum vitam recte sancteque instituendam, et monachorum professionem servandam, hæc ipsa ex Hieronymo (quem monachum fuisse nemo est qui ignorat) docte appositeque collegit. Hæc in gratiam hominis Hispani, erga suam religionem bene affecti, qui professionem fecerat in monasterio Guadalupensi, fundato, ut creditur a S. Eusebio Cremonensi, a nobis fuerunt enarrata.
41. Et certe, ut Lupum prætermittamus, apud Hispanos magno semper in honore extitit Religio monachorum S. Hieronymi, etg S. Eusebii Cremonensis, de quare multa, et quidem gravissima testantur. In primis quod Carolus Quintus, vir in hoc genere vitæ præstantissimus, singulari religionis Christianæ propagandæ desiderio, rerum bellicarum gloria, ferocissimorum Ducum maximorumque exercituum victoriis insignis; sed insignior mundi contemptu, incredibili antiquæ pietatis et orthodoxæ fidei studio, digna hominis sensati ad mortem præparatione, regnorumque omnium abdicatione, ut se totum divinis obsequiis, parvo stipendio contentus, manciparet; degit in monasterio sub disciplina plane monachali: animadvertensque horam mortis instare, viresque corporis deficere, ultima voluntatis suæ testimonia scribi mandavit, inter quæ illud est eximium, quo singularis animi pietas erga S. Hieronymum et Eusebium, eorumque monachos fuit optime declaratu, imperans, ut ejus cadaver vestibus illorum monachorum indueretur, et ita sepulturæ traderetur: quod quidem, ut jussum fuerat, executioni fidelissime fuit demandatum. Idem Philippus ejus filius, qui sicut omnes totius orbis familias vi, potentia, atque maximarum opum amplitudine antecessit; ita pietatis et fidei amplificandæ studio longe superavit, vir pace et bello maxime suspiciendus, patris amantissimi exemplum secutus, plurima pietatis argumenta erga eosdem monachos reliquit: quorum primum illud est, quod dum hujus lucis usura frueretur, saepissime a gravissimis curis, quibus imperia maxima sunt vallata, se eximens, cum eisdem monachis, se aliquantulum colligens, versabatur, ut ad rerum divinarum desiderium excitaretur. Deinde cum in lecto decumbens postremam horam expectaret, jussit, ut ejus corpus eodem habitu monachali, quoejus pater, indueretur et humaretur. Tertium vero pietatis erga istos monachos monumentum est monasterium, dictum Escuriale, munificentia regali ad honorem S. Laurentii conditum, et eisdem monachis ad commorandum religiosissime traditum. Hæc suæ religionis signa S. Eusebius in Hispania reliquit, si tanto viro, ut est Morigia, credere dignum est.
42 Cremonæ vero extra mœnia civitatis unicum extat monachorum S. Eusebii monasterium a Francisco Sfortia Mediaolani Duce a fundamentis erectum, cum basilica ad honorem S. Sigismundi Regis consecrata. In suburbiis autem parva quoque conspicitur ecclesia sub invocatione S. Eusebii, quæ ad monachos Olivetanos pertinet: in qua præter S. Eusebii nomen, nihil prope extat memoria dignum. Verum non permisit Deus, quod memoria hujus Sancti, quæ mille et ducentis annis delituerat, penitus extincta crederetur: sed post tot annorum curricula novam obtulit Cremonensibus religionis et pietatis erga eorum Sanctum materiam: anno enim sexcentesimo quinto supera millesimum, quidam pius vir, Paulinus de Peperariis nuncupatus, ut Sanctorum Cremonensium numerum colligeret, et in catalogum ad posterorum memoriam referret, cum Veronam ivisset, et S. Eusebii Cremonensis imaginem casu comperisset; eam accersito pictore a prototypo exceptam, Cremonam animo gaudenti asportavit. Quam cum multis civibus ostendisset, eorum ope et opibus simulacrum S. Eusebii, exemplaris instar incidendum, et vestibus sacerdotalibus, ut erat illud, decorandum curavit, eidemque altare in ecclesia S. Marie Stellæ, mœnibus ipsius civitatis annexa, erigendum studuit. Hoc simulacrum Cæsar Specianus, venerandæ memoriæ Episcopus, quem honoris causare recolo, in ecclesiam Cathedralem comportatum, publice et solenniter benedixit: deinde statam diem indixit, qua omnis Clerus tam secularis quam regularis, et disciplinatorum scholæ frequenter in ecclesia Cathedrali adessent, ut eo majori, qua posset solennitate, sacra illa imago in locum constitutum transferretur. Quæ cum jam advenisset, omnibus convocatis et congregatis, processio ordinari coepit cum interum sex viri nobilissimi saccis induti, nudo pede, capiteque, ne ad inanem gloriam id facere viderentur, operto, propriis humeris Sancti imaginem honorifice gestantes, mira pietate psallentium choros atque agmina canentium prosequerentur: dum omnia campanarum sono, tubarum clangore, et benedicentium vocibus consonarent. In tanto universorum plausu, in tam ingenti populi laetitia, mirum est quantam humani generis invidus hostis excitarit atque agitarit aeris commotionem, sese civitati opponens, ne jucunda Patris recordatione frueretur, cujus auxilio jam videbat multos ex ipsius saucibus eripiendos. Extemplo etenim omnes excitat ventos, saevissimos commovet turbines, et subita tempestate omnia evertere velle videbatur: tanta enim erat ventorum rabies, ut ædificia ipsa tremerent, et a fundamentis fere concuterentur. Flantibus igitur maximo impetu ventis, parum defuit, quin processio ipsa disperderetur, et qui simulacrum portabant, re infecta discederent, cum progredi minime possent. Verum tandem aeris perstrepentis furorem vicit quædam constans et inconcussa mentis deliberatio cum religione conjuncta. Populus enim vehementem illum impulsum, atque terribilem auræ sibilum a damone concitatum minime extimescens, et patientissime iter prosequens, ad desideratum tandem locum pervenit, et effigie super altare collocata, laudes debitas S. Eusebio persolvit, et immortali Deo gratias egit. O rem admirandam! statim secuta est aeris tanta tranquillitas, ut præteritæ commotionis nullum penitus remaret vestigium: Suncto, ut credibile est, divinitus nequitias spirituales ab aere compellente. Satisfecit populus ardenti desiderio, quo tenebatur, et sui amantissimi civis imaginem invito teterrimo mortalium hoste est veneratus. Ex quibus clare intelligitur, quantum sibi ob hujus Sancti intercessionem timeret: usu ipso non ignorans Sanctos patrios civilus suis maximam opem ferre, sese Deo irato propter maxima scelera supplices opponentes. Quare ad eum quotidie pro impetrandis beneficiis accedere, vota offerre, cereos accendere, appendere simulacra cessare non debemus.
43 Unum liceat nobis simulacrum de multis ante oculos vestros, cives optimi, ponere, et etiam causam, cur oblatum sit, diligenter exquirere: illud est lamina argentea latioris formæ, quam S. Hieronymi confraternitas obtulit de anno MDCV, ut congruentes pluvias impetraret. In ea civitas Cremonæ, et nubes ab æthere pluviam effundentes, et in superiori parte imagines SS. Hieronymi et Eusebii, ad Deum supplices conspiciuntur, his verbis ex auro in extremitate ornatus tabellæ appositis: D. Hieronymi Confratres A tres, ob impetratam pluviam diu publice expetitam. Fuit hoc votum cujusdam magnae sicecitatis occasione ob defectum imbrium effectæ, qua languentes herbæ humoribus destitutæ, spem colligendorum fructuum eripiebant, et cœlum quoque ipsum maximam rei frumentariæ penuriam, et annonæ caritatem protendebat: Deus enim ob peccata nostra dederat cœlum et terram æneam, neque alia miseris spes relinquebatur, quam ad Deum intercessione alicujus Sancti confugere, ejusque justissimam iram avertere. Quare cum ipsa Confraternitas hoc secisset, et Advocatum apud Deum S. Eusebium delegisset, eidem argentea illa effigie promissa, statim nubibus cœlum obductum, ingentem pluviæ copiam ab alto profudit, qua agri abunde irrigati, uberem eo anno fructuum collectionem pepererunt. Voluit Deus hoc tanto beneficio omnibus notum esse, quam sibi S. Eusebii preces percaræ essent, qui ingruentibus occurreret necessitatibus, et preces apud majestatem suam supplex offerret.
B
44 Hæc de vita morte, et miraculis S. Eusebii Cremonensis breviter dicta sint, quæ hinc inde ex diversis S. Hieronymi libris, aliisque scriptoribus collecta descripsimus, et in hunc parvum libellum ad futurorum seculorum memoriam retulimus, quæ si minus diligenter et eleganter, quam par erât, et hujus Sancti dignitas postulabat, enarravimus; veniam tanti erroris a Deo Opt. Max. impetrare curabimus. A te vero, Reverendissime Pator, enixe peto, D ut parcas, si stylus minus comptus, et periodus sua carens gratia insulsius labi videatur, Aliquid currenti prope calamo, et amico carissimo condonare non dedigneris: te monitum interea esse cupiens, hæc quidem elegantius, sed non amantius ab aliquo recenseri potuisse, meque interim ac mea auctoritatis tuæ clypeo defendas; nec a quoquam calumniari patiaris. Ét in sempiternum ævum cum S. Eusebio vale. a Supra num. 11 de his Episcopis Afris agit, quasi Romæ aut certe in Italia eos repererit S. Eusebius, cum ii ad Comitatum venissent, et diserte asserit S. Hieronymus anten citatus. Est autem Comitatus, aula Imperatoris, ad quam ii negociorum caussa venerant. — b In Extremadura Hispanica civitas Guadalupensis, nobilis Deiparæ Virginis miraculosa imagine, ad cujus venerationem promovendam invitati Religiosi Ordinis S. Hieronymi, advenerunt 22 Octob. anni 1389, uti late deducit Josephus Seguntinus, sive de Seguença lib. 1 Historiæ Ordinis S. Hieronymi, cap. 17 et 18. — c Dictus Josephus Seguntinus lib. 1 cap. 2 originem Ordinis in Hispania attribuit huic Fratri Thomæ, cognomento Succo, ortu Senensi in Italia, additque ordinem inchoatum circa annum 1350, ac dein anno 1373 confirmatum. — d Idem Seguntinus lib. 1 cap. 1 agit de Eusebio Cremonensi, et conjicit non illum, sed Paulinianum post obitum S. Hieronymi præpositum fuisse monasterio Bethleenitico, quod frater ejus esset, tantum abest, ut velit agnoscere eum in Hispania Ordinem incepisse. — e Seguntino lib 3 cap. 5 et sequentibus appellatur Lupus de Olmedo, qui anno 1425 præsedit ut Generalis in capitulo 5 generali. — f Seguntinus lib. 3 cap. 6 asserit Ordinem Lupo restitisse anno 1428 in capitulo sexto generali, ac suos Procuratores Romam ad Martinum Papam misisse, ubi reliqua ejus gesta narrantur. — g Nullus ejus cultus aut veneratio est apud Hispanos in Ordine S. Hieronymi.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.