Eusebius Pamphili in Historia Ecclesiastica pluribus agit de Martyribus Palæstinæ, ac nominatim de iis, qui in sua urbe Cæsarea in persecutione Maximini casi fuerunt. Passio aliquot Martyrum describitur lib. 8 cap. 21 prout ea divisio solebat excudi; quæ in nova editione Henrici Valesii continetur cap. 11 supplementi ad librum 8 sub titulo de Martyribus Palæstinæ. Qui vero indicantur Martyres, quinque diversis diebus inscripti sunt Martyrologio Romano, Pamphilus Presbyter, Valens Diaconus et Paulus ad Kalendas Junii: tum Martyres Ægypti Elias, Jeremias, Esaias, Samuel et Daniel, item Porphyrius famulus S. Pamphili et Seleucus Cappadox ad xvi diem Februarii, et proximo die xvii Februarii Julianus Cappadox et Theodulus senex ex familia Præsidis, sub quo hos ac præcedentes septem martyrio coronatos narrat Eusebius, ac dein ista adjungit:
2 Cum motus ac furor Præsidis adversus supradictos Martyres adhuc in ore omnium versaretur; Adrianus et Eubulus ex regione Manganæa Cæsaream ad reliquos Confessores profecti, in ipso civitatis introitu perinde ac ceteri interrogati sunt, cujus rei gratia advenissent: confessique id, quod res erat, Firmiliano exhibentur. Qui rursus ita ut erat, nulla dilatione usus, post crebra ungularum verbera, quibus latera eorum sulcaverat, eos ad bestias damnavit. Biduo igitur interjecto, Adrianus quidem quinto die mensis Dystri, id est ante diem tertium Nonas Martias (quo die natalitia Fortunæ, ut Gentiles existimant, apud Cæsaream celebrantur) leoni objectus, ac deinde gladio transfixus, martyrium consummavit. Eubulus vero perendie ipsis Nonis Martiis... Cæsareensium Martyrum certamina ultimus obsignavit. Uti ad illum diem dicetur.
3 De S. Adriano ista leguntur in Martyrologio Romano: Cæsareæ in Palæstina S. Adriani Martyris, qui primo in persecutione Diocletiani, jussu Firmiliani Præsidis, ob Christifidem leoni objectus, deinde gladio jugulatus, martyrii coronam accepit. Molanus in Additionibus ad Usuardum hoc cum clogio exornat: Cæsareæ Palæstinæ S. Adriani Martyris, qui die festo, quo natalitia Fortunæ Cæsareensium (sic enim putabatur) celebrari solent, leoni primum ad discerpendum projectus fuit, deinde gladio est jugulatus. Similia habent Galesinius et Canisius in secunda editione.
4 Græci ejus memoriæ dicarunt III et IV diem Februarii. In Menologio Græcorum jussu Basilii junioris
Imperatoris conscripto, ad priorem diem ista leguntur: Eodem die certamen sanctorum Martyrum Adriani et Euboli Cæsareæ. Adrianus et Eubolus Christi Martyres in Vanea nati, fidei Christianæ tuendæ studio profecti Cæsaream, Christianis in vinculis velquætione acceptis præsto esse, consolari, hortari, animum addere; Gentilibus autem verbum Christi disseminare, complures baptizare non desinebant: quo factum est, ut facile cogniti et comprehensi Fermiliano Præfecto traderentur, qui verberibus male affectos Martyres, et facibus circa latera exustos, ad leones damnavit: sed cum tantum abessent leones ab inferenda Sanctis injuria, ut flexis etiam poplitibus pedes eorum lamberent, vehementi incitatus ira Præfectus, Martyres capite multavit. Agunt de eisdem Græci in Magnis Menæis excusis et apud Maximum Cytheræum îv ßioíz âgyow, sed aliquanto contractius de S. Adriano: quæ eadem leguntur in vetusto codice MS. Parisiensi collegii Claromontani Societatis Jesu, in MSS. codicibus etiam Medicæo Regis Galliæ, et alio Cardinalis Mazarini. Illud infra vn hujus ad Vitam S. Eubuli edemus. In Menologio Græco Cardinalis Sirleti ab Henrico Canisio edito ad diem IV Februarii ita traditur: Natalis S. Hadriani, qui apud Cæsaream Decio Imperatore martyrium passus est.
5 De tempore cædis ut agamus, primo tollendus error, quo Decius Imperator perperam in ultimo Menologio nominatur; et admittendum cum Martyrologio Romano illos passos esse in persecutione Diocletiani, quæ postquam is deposito imperiali cultu, privatum habitum induit, sub successoribus continuata est, et potissimum in Oriente et Cæsareæ in Palæstina sub Maximino, cui ea provincia data est anno cccv aut sequente: et sub eo Martyres passos in Palæstina recenset Eusebius cap. 4 dicti Supplementi, et cap. 6 tradit S. Agapium præsente tyranno Maximino passum anno IV persecutionis, ac dein v et vi annum persecutionis enumerat, scilicet a Diocletiano captæ, atque ideo prioribus Martyribus mense Februario interemptis assignavimus annum cccvni, quod etiam de hisce asserimus. Erant hi oriundi ex Manganæa regione, pro qua in Menologiis et Menæis legitur Bzvíz síve Vanea aut Ganea, e priore nomine contracta, ac ditio aliqua haud procul dissia videtur intelligi.
6 An SS. Adrianus et Evolus Africae adscripti, et inmultis Martyrologiis ad hunc diem relati ab his diversi sint, an prorsus iidem censendi, non audemus definire; sed aliorum judicio relinquimus, et Martyrologia de singulis accurate proponimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.