Tuder Umbriæ urbs antiqua, plerumque Tudertum, Italis Todi, complurium Sanctorum inquilinorum ferias celebrat, ac illustratur tropæis; ut alibi diximus: quibus ut B. Rogerius, Ordini Minorum ab ipso Patriarcha Francisco adscriptus, et circa annum MCCXXXVI vita functus jungeretur, sanzisse traditur, qui viventem noverat, coruscare miraculis mortuum audierat, Gregorius 1X Pontifex Maxinus. Ita Molanus in Auctario ad Usuardum, Tuderti Tusciæ, inquit, S. Rogerii Confessoris, ordinis Minorum, cujus memoria ibidem celebratur consensu Gregorii 1X. Eadem fere recitant Galesinius et Ferrarius, qui Sanctum appellat; uti et Joannes Bapista Possevinus in Vitis SS. et BB. Tudertium. At Ludovicus Jacobillus tom. 1 de SS. Umbriæ, Beatum solum nuncupat: licet fateatur Sanctum appellatum a Gregorio 1X, qui et Tuderti celebrari ejus festum concesserit, et in vitam ejus ac miracula inquiri auctoritate Apostolica mandarit, quod cogitaret eum in Sanctorum album referre: sed quia prius e vita decessit Pontifex, quam ii processus essent absoluti, dilata quidem canonizatio est, festum tamen adhuc Tuderti celebratur. Citat Officium proprium et tabulas Sanctorum Tudertium idem Jacobillus, et Ferrarius in utroque Catal. et SS. Italiae et generali. Possevinus non in urbe solum Tuderto, sed et per diæcesim, ut illius festum coleretur, constitutum a Gregorio 1X scribit.
2 Tradit Galesinius in Notis ad 14 Januarii, Litteras ea de re a Gregorio 1x datas Tuderti asservari. Citat eas Ferrarius in Topographia, Galesinium secutus, ut reor. Idem tamen in Catal. SS. Ital. ista annotat: Diploma Confessionis Gregorii 1X, ut B. Rogerius Officio Ecclesiastico coli posset, (forte injuria temporum, ut multa alia) ferunt non extare. At duodecim post annis in gener. Catal. SS. vel oblitus ejus, quod antea scripserat, vel certius edoctus, id videlutr in Notis retractare. Ferunt, inquit, extare Pontificium diploma, quo illum Officio Ecclesiastico coli permittitur.
3 Idem in Catal. SS. Ital. scribit, quamvis Gregorius 1X illum uti Sanctum ab Ecclesia Tudertina, ubi decessit, coli concesserat; id tamen sub Angelo Cæsio Ep. Tudertino fieri primum coepisse, et addit, his prope temporibus. Nam cum hæc ante annum MCDCXIII scriberet, obierat sezennio prius laudatissimus ille Antistes anno MCDVI, aditi Episcopatus xi. Si inter Officia Ecclesie Tudertinæ (quæ non vidimus) illud etiam B. Rogerii extat, ut jam ante aliorum fide citavimus, ad hoc etiam pertinet, quod Ferdinandus Ugheltus tom. 1 Italiae sacræ ex MS. Catalogo Tudertinorum
A Præsulum Bibliothecæ Barberinæ, in Cæsi encomio recitat: Vetustas Ecclesie constitutiones et novas Synodales additas imprimi fecit, una cum Officio Sanctorum Tudertinorum, Apostolica auctoritate approbato. His sortasse verbis inductus est Wadingus loco citato, ut fateretur renovatum B. Rogerii cultum ab Angelo Cæsio, non primum introductum. Ac de didiplomate Gregorii ix, quod alii ita affirmant, ut non promunt in lucem, sic ipse pronuntiavit: Non indixit Pontifex ejus cultum ritu solenni, neque publico dato uti ego judicaverim, diplomate: cujus nullum reperi in Pontificio Regesto vestigium. Quod in causas fuit, ut paullatim negligeretur: donec nostris prope temporibus Angelus Cæsius, Tudertinus Episc. illum renovavit: non copit, ut habet Ferrarius: jam enim celebrabatur ejus memoria sub tempore Bernardi de Bessa socii S. Bonaventuræ: et sane non nisi ex antiquis tabulis Joannes Molanus accepit, quæ addidit ad Martyrologium Usuardi. Ea nimirum, quæ nos supra retulimus.
3 Quid de hujus Rogerii virtute sentiret S. Franciscus, perspici potest ex Rodulphi Tossimanensis Appendice libri primi Historiarum Seraphicæ religionis, ubi hæc scribit: Præter hos xu, quos modo enumeravimus, habuit quoque beatus noster Parens Franciscus, Christi exemplo, lxxii discipulos, viros integros vitæ, et omni sanctitate perfectos, quorum vitas et instituta alphabeti ordine distributorum, inferius explicabimus. De quibus dicere solebat B. Franciscus, quod ille est vere Frater Minor, qui habet fidem F. Bernardi, simplicitatem et puritatem F. Leonis, benignitatem F. Angeli, gratiosum aspectum F. Massæi, patientiam F. Juniperi, caritatem F. Rugerii, sollicitudinem F. Lucidi. Hos itaque misit B. Franciscus per universum orbem ad prædicandum, et serendum bonum semen Christianæ fidei. Idem, quod ad caritatem, et prophetiæ gratiam B. Rogerii, sive Rugerii, hujus scilicet Tudertini, attinet, tradit in ejus Vita Jacobillus: sed et plures alios S. Francisci discipulos numerat. quorum eximia aliqua a S. Patriarcha commendata s.t. virtus.
6 Idem hic Rugerius dicitur a S. Francisco in Hispaniam misus, quod ita refert Franciscus Gonzaga parte 3 Seraphicæ religionis, agens de Conveniu Villæ francæ qui est xi provinciæ S. Jacobi in Asturicensi diæcesi: Triginta Fratres, inquit, hujus loci incolæ, debita cum reverentia mediam capitis B. P. Rogerii partem in Sacrario asservant Fuit hic Pater natione Italus, atque ex Seraphici Patris Francisci adhuc superstitis mandato, ad has regiones trajecit. Hunc esse Tudertinum, de quo hic agimus, Rogerium, ex hoc patet, quod idem Gonzaga prima parte inter Beatos Ordinis Seraphici unicum recenset B. Rogerium, quem Gregorius ix vere Sanctum appellavit, et ejus memoriam apud Tudertum celebrari præcepit, qui et
Tuderti jacet. Miror autem, quem Gonzaga Patrem appellarit, qui titulus non nisi Sacerdotilus in eo ordine tribuitur, eum a Wadingo Laicum dici. Ita enim tom. 2 Annalium ad annum 1283, num. 13 scribit, de hoc ipso agens Villæ-francæ Conventu: Asservatur reverenter in Sacrario medium caput B. Rogerii laici Itali et S. Francisci discipuli, quem cum primis a se missis in Hispaniam destinavit. In tabula vetusta memoria conspicitur singularis prodigii; quo Christus Dominus (cujus infantiam et nuditatem in præsepio recumbentis ille summo colebat affectu) summa dignatione se ejus brachiis in specie infantuli commendavit. Miraculis claruisse scribunt vetusti nostri scriptores. Ita ille, qui ad marginem citat nimirum Bernardide Bessa, Chronic. antiq. quæ et nos ex ipso supra, ac mox ruwsus: citat et Pisanum lib. 1 fructu 8 ubi fol. 73 verso, ad titulum Locus Tuderti, hæc habentur: In dieto etiam loco Tuderti sepultus est sanctus Frater Rugerius, qui tam evidenti emicuit sanctitate. quod Dominus Papa Gregorius ix vere Sanctum appellavit, et ejus memoriam apud Tudertum concessit celebrari. Hic igitur est Rogerius, cujus pars est rel quiarum Villam-francam transluta. Laicus autem fuerit, ut vult Wadingus, an Sacerdos, ut insignuat Gonzago, nobis non liquet.
7 Illud hand satis assequimur, cur Wadingus ad annum 1236 num. 1 Rugerium de Marchia hunc nuncupet, cum nihil ejusmodi Pisanus aliique Ordinis veteres scriptores, quosquidem riderimus, de eo tradant. Imo Ludovicus Jacobillus tom. 1 de Fitis SS. Umbriæ diserte Tudertem fuisse ait. Idem Wadingus tom. 1 ad an. 1920 num 8 scribit: Rigerium confundit Marianus cum Rogerio viro sancto, qui jacet Tuderti clarus miraculis, quem Sanctum vocavit Gregorius ix, et ejus memoriam ibi celebrari præcepit. Certe Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitutum fructu 8, parte 2, utrumque egregie distinguit, ac de Tudertino quidem Rogerio, quæ scripserit, jam retulimus. Rigerium vero (quem Rizerium de Mucia vocat, Gonzaga Rizerium a Mutina, Tossinianus Rigerium a Mutia, quidam etiam Rugerium) prolixe laudat idem Pisanus et Ministrum provinciæ Marchiæ Anconitanæ fuisse scribit. Jacobillus Rugerium, cognomento Riccieri appellat, aitque Muccia in Marchia oritudinum: idque credibilus, quam quod Wadingus conjicit inter Insubres natum, ubi in Lombardia Transpadana Mutia ingens rivus est, et Mutianum oppidium rivo vicinum non obscurum: e quo si is ortus, Mutianensis dici debuit, non, ut ipse eumvocat, Mutianus. Et vero Pisanus
8 Tudertino autem Rogerio non eumdem omnes natalem sive festum diem, aut, ut Wadingus vocat tom. 2 ad an. 1254 num. 47, ferias solennes, assignant. Nam Molanus et Galesinius ad iv Januarii statuunt, ad v ejusdem mensis Arturus du Monstier in Martyrol. Franciscono. At Joannes Baptista Possevinus in Vitis SS. et BB. Tudertium ad in Martii elogium illius reponit: alii denique, quod et Arturus fatetur, ad v Martii. Ita Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ex Offic. Eccl. Tudert. ut citat. Iaemque in generali Catal. SS. ad eumdem diem, citat in Notis Tabulas Eccl. Tudertinæ hac die de eo Officium recitantis. Ludovicus Jacobillus tom. 1 de Vitis SS. Umbriæ testatur v Martii coli, citatque Officium proprium et tabellam festorum Tudertinæ civitatis; etsi alii aliis diebus eum referant.
9 Idem Jacobillus hunc Rogerium circa annum MCCXVI habitu Ordinis Minorum a S. Francisco inductum fuisse tradit: dein tum aliis Dei donis, tum Spiritu prophetiæ ornatum, quo multa prænuntiavit, quæ postea evenerunt; multa quoque, dum viveret, patrasse miracula. Plura tamen post obitum edidit, quæ apud Wadingum ita narrat Bernardus Bessa:
A
10 Mulier quædam paralysi dissoluta, sub ejus morte ad tumulum perlata, brevi oratione misericordiam a Deo per merita sui servi Rogerii deprecata in conspectu Fratris Conservi, sancti viri socii, aliorumque plurimorum virorum, repente evasit incolumis. Eodem die mulier altera, Sonina nomine, retortis pedibus clauda, aliisque membris deformata vigilias ad tumulum sancti viri protrahens, perfectam consecuta est salutem. Testatus est Fr. Simeon Narniensis præstito juramento, se aliisque præsentibus puerum in nativitate claudum, sanum repente ad eumdem tumulum exiliisse. Valentinus puer sinistri oculi visum, Maria de Castro Megii phrentica passione in varias mutata figuras, vestes discerpens, aliquando latrans utcanis, alius ut bos mugiens, integri evasit judicii. Sabina de Sorgola uxor Petri Bonfilii annos duos gravissima infirmitate laborans, atque in insaniam collapsa, pristinæ restituta est integritati. Terracellus Tudertinus offensam habens oculorum albuginem, nihilque videns, ad tumulum sancti viri censtitutus, per ejus merita desideratum coeli lumen aspexit. Eadem hæc miracula Jacobillus et alii referunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.